Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

gendam, quam iuste agere & ab omni ini

xia abstinere. s. 'Sed quis neget, Ius valde amabile esIe3 Cum dit in singulis rectitudo; in societate vinculum; in bonis quae possidemus paritas , in nobis possidentinus aptitudo ad fruendum; & ex consequenti via ad faelici

tatem.

INTER innumeras voces, quibus utimur ad explicandos animi nostri conceptus, nulla frequentius uti solemus , quam n mine I u Ris . Pauci tamen reperiuntur,

qui interrogati quid sit Iiis, illius naturam, atque substantiam possint aperire. Neque dicatis : Quilibet scit, an ut iustus, vel iniustus, ergo etiam scit quid sit ipsisn Ius . Nam etiam videmus,quenlibet probe intelligere , si valet , aut Aegrotat; & tamen quilibet non cognoscit quid sit ipsa val

Nec mirum; cum hoc vocabulum sit o scutissimum, non solum populo , sed etiam Philosophis. Iu Ras cognitio est res utilissima in om

ni genere Vita . . .

. Nec confert tantum Philosophis,Legisl toribus, Iuris Consultis atque Iudicibus, sed etiam omnibus qui in re privata, vel publica versantur . Sed praecipue exacta Iuris noticia primis est necessaria, cum nec H 3 tuto,

122쪽

ng IN set IT u T. - MORA L. tuto, nec commode possint, sine exacta Iutis definitione , certa methodo in scribe bo procedere, & se ab omnibus quaestionibus expedire ,' aut condere leges ; aut respondere de Iure ; aut aliquid de Iure de

cernere.

Et quidem, 'si loquamur de ipsis Phi- Iosephis) ab ipsa Iuris definitione maxima pars pendet Philosephiae: cuius Conclusiones propriae, & necessariae , nec colligi possitiit, nec demonstrari , si ipsem Ius, vel nullo modo, vel negligenter definiatur. . A . y : PItaque existimamus, hanc utilissimam es.so doctrinam , Philosephis , Legissatoribus , Iuris Consutis 4 atque iudicibus ;praeterea cunctis hominibus; ad commercia , & civilia negotia examinanda , ad lites fugiendas, vel dirimendas, ad actiones hominum laudandas, vel vituperandas, &omnino diiudicandas, eaque persi denda, quae agere quenquam oportet, & dissita-denda contraria.

Unde merito Ius potest appellari Norma , atque mensura omnium rerum.

. Quare exactissima ratione.est procede dum : nee stini afferenaee vel metaphoricae vel communes definitiones.1 Sed ut serum. teamur, adhuc neruo ex . iis , qui ipsem Ius definire ten

t . - tarunt,

123쪽

e U Ut mirandum non sit, Iuris interpretes suae artis principia apud Philosephos non

-;. Quamobrem non quod existimemus nos posse plus cieterisiqi non quod velimus carpere summos ingenio & doctrina viros: sed ut occasionem, pro viribus nostris, aliis praebeamus, bonas artes methodo exacta e plicandi, provinciam hanc libenter, hoc amno, suscipimus. Non movemur spe oporis. perficiendi , sed desiderio caeteros: excitandi'; ut postquam intellexerint har: a veteribus non . selute , sed leviter fuisse tentata , maioribus viribus idem opus, quod illis monstramus , animose aggredi

N.optimo animae regno, non semper ra- tio appetitum regit imperio , quicquid sapiens dicat Antiquitas . Modo in puppi, modo etiam in prora sedet. In puppi quidem ; Nam cum , ea quae sunt ad finem, nobis non determinaverit Natura; sed reliquerit investiganda rationi, ideo veritas L tionis, est regula rectitudinis in appetitur rectitudo namque appetitus determinatur

124쪽

lio IN sT IT u T. MORA L. per hoe, quod consonat rationi veraαὶ Et Unc illud, quod ratio affirmat, appetitus prosequitur ; quod ratio negat, appetitus

Sed ratio etiam in prora s det ..... Nam eum finis statutus sit homini , Natura: naturalis rectitudo appetitus , respectu finis, est mensura veritatis in ratione. sveritas namque rationis secundum concordiam ad appetitum rectum definituri q- Et sic mutuum est rationis, & appetitussimperium; mutua utriusque obedientia. Sed cum imperat appetitus , non eget aliqua virtute iaventicia in exercendo imperio:

nec ratio tunc, cum obedit, eget aliqua. terna virtute in eodem imperio exe

quendo. ' . .

At cum ratio praescribit ea, quae simi ad finem; licet ea possit ex se simpliciter praescribere; id tamen praestare facile non valet absque virtute prudentiae : nec appetitus potest facile exequi ea quae a ratione praescribuntur , nisi probe afficiatur virtutibus moralibus, quae ita auferunt indetem minationem , quam habet, proposito o lecto, ut rationi praescribenti non relu tur Dei virtutibus. quae auserunt hanc indeterminationem ab appetitu , iam diu

125쪽

EPIT ME. . IM

cte praescribendo adiuvat, hoc anno, dicetur. Et sic subiecta erit oculis nostris integra actio proba moralis ς quae cum T quirat rectum iudicium rationis, & rectam inclinationem appetitus, perficitur necessario ex prudentia, per quam ratio recte praeseribit, & ex virtutibus moralibus, per quas appetitus rationi praescribenti libenter obtemperat. LElectionibus, & actionibus praefixus est finis ; cuius gratia movemur. Etenim in eligendo , & agendo alicuius rei species optanda nobis apparet. Nam cum in sit ma rerum omnium indigentia constituti λmus, necesse est, ut earum cupiditate te

Hinc ingenita est homini rerum utilium

Hinc artes inventae, quas excitavit imopia. Multa etiam post excogitata, malo tris commoditatis & copue 'gratia ἔ atque etiam voluptatis: quae socia data est , natu ra hominibus, non solum in agendo, verum etiam in contemplando Quo fit ut utilia, & iucunda naturaliter cupiantur eligantur. η Sed omnes fium ad imum tandem referuntur. Πῖ: Quemadmodum enim samma totius Reipublicae administrandae ad unum, eum que summum refertur magistratum; summa:

H ue belli

126쪽

belli gerendi ad Imperatorem j sie fines &ipsi omnes ad ranum seumque lummum)7 referuntur finem; propter quem omnia su cipiuntur, & ossicia, sepem V ad quem suum quisque dirigit cursum; perinde ut inportum qui navigat. . ' . . m

. Atque ut inter 1 magistratus alius cedit. alii, minorque maiori, sic inter fines is qui refertur ad alterum, alteri cedit. ut res rustica faciendi aratri cedit agriculturae; agricultura cedit rei familiari. Omnipm autem praestantissimus & maxime optabilis erit ille, qui propter se ipsem

tantum, & quaeritur, & expetitur; & cuius assequendi gratia caeterae omnes actiones;&curae suscipiuntur. CPrudentia, exsue iam praestituto a natura, ea quae sent ad finem dictat, atque conm

cludit Illius namque est ossicium quavia affectatum :qvis finem adipsicatur ;)ostendere , de quasi manu ducere hominealia eum locam 9 ad quem agendo contem

Sed eum non selum ad agendum , sed etiam ad contemplandum hominet scantur; aliique munus unum prosequantur, alii. in altero tantum se excerceanir hinc esse ctum est ut duplex sit genus humanae vi ;& eorum, qui in caetu vivunt, civilia obeu tes munera; & eorum qui contemptis ret

127쪽

rum civilium administrationibus in iolatantum Cognitione conquiescunt: Utriusque autem vitae moderatrix est ratio. Munus siluidem est eius, & actio nes moderari, & naturae arcanis perserutandis sic intendere , ut de recto pravo que, de vero item ac false, sententiam ferat. Quo fit ut , & virtutum moralium curam suscipiat, & ad eandem re ferantur cuncta quae ad rerum cogniti nem pertinent. Et hinc modo prudentiae, modo scientiae habitu instructa, &'agendi , & contemplandi est parens &origo. Sed quia adhuc latet nos quid sit prudentia; eam primo per Verba negativa, deinde per assirmativa definiamus. Dicimus ergo, eam non esse scientiam, neque artem , neque habitum principiorum, neque sapIentiam.

Et quidem scientia non est. Nam cum munus prudentiae sit deliberatio , & versetur in iis , quae dubii sunt consilii, & cogatur tapius ob ea, quae repente accidunt,muistare agendi stationem ue quonam pacto erit scientia . cuius est proprium demonstiatio nibus uti , rebusque inniti maxime certis,& necessariis 1 Nullam secum affert dubiatationem illud ennunciatum p Si ab aequaalibus aequalia demas, reliqua simi aequalia. - At

128쪽

ra INSTITu T. MORAL At statim ante oculos mentis versabitur caligatio quasi quaedam; sit, necne, assentiendum, si quis in Senatu Christiano proposuerit suscipiendum esse bellum adversus Turcas Atque ubi ratio ipsa suscipien-- dum docuerit; rursus alia orietur dubitatio; Sit ne mari gerendum, vel terra an & maritimis, & terrestribus simul copiis administrandum Tertio loco dubitabitur,quibus ducibus, quo etiam numero navium, ac militum It que consultationes ipse in rebus versantur dubiis. Quibus 1 rebus, scientia prorsus est aliena.

Praeterea; neque ars haec ipsa prudentia est: cum ars sit opificiorum, & eorum quae manu fiunt: prudenti vero sit rerum agibilium. Itaque agendi habitus non idem qui & faciendi. Sed neque prudentia est habitus principiorum, cum hic vetietur in rebus necessariis, prudentia vero in iis quae possunt aliter se habere. : ii Distat longo etiam intervallo prudentia ab ipsa sapientia. Haec enim coelestia, &naturalia perspicit; humanis rebus praeter- itis, α neglectis. At prudentia humanas res tantum perscrutatur. Itaque , eorum qui sapientes sent habiti, non pauci rem familiarem neglexere , rebus coelestibus, & 'naturalibus occupati. Nam , ω Anaxagoras

129쪽

E OT o Μ E. Iasgoras ad vitae extremum fame laboravit,& Democritus a curis sese abdicavit civilibus. Quocirca Aristotelem secuti statuimus, Prudentiam esse animi habitum , qui recta cum ratione, consulendo , iudicando,& praecipiendo in iis versatur agendis , quae sent homini bona, vel mala . Et haec , est definitio per verba assirmativa. ' Consulere, seu deliberare , est quaerere . nam quaerimus, cum consillimus, &deliberamus. Non est autem consultatio de praeteritis rebus, sed futuris. Res enim de quibus deliberamus , non praeter vires nostras, sed pro viribus susciapiuntur. Nam praeter vires suscipere negotia , non esset prudentia , sed teme

ritas .

Praeterea oportet consilium esse bonum; cum prudentia sit virtus. Hinc praedones, & sicarii recte quidem eonsulere de flagitiis patrandis consuevere;

bene autem consulere nullo modo.

Nam & si quod bene, idem recte ; non ubique tamen quod recte, idem quoque &bene. Sed bene consulere nequaquam pocsumus, si animus teneatur amicicia, avaricia, dolore, ira, misericordia, odio, voluptate.

Hinc

130쪽

11s IKs TITH T. MORA L. Hinc, ut est apud Poetam , Dolor, iraisque mentem praecipitant. Sed qui consilium sibi capturus est, aut aliis daturus,debet plurima circumspicere : loca, tempora, personas, rerum praesentium statum ex aminare ; facultates, clientelas , opes e pendere; praeterita diu multumque in animo vertere , eaque praesentibus 'conferre di de agendi modo esse sollicitus ; ut non solum quid sequendum sit, sed qua illud via sequendum , perspectum habeat.

Ad celeritatem autem consilii maxime confert natura , & inditum ab illa ingenium . Ad maturitatem vero , & perse- ctionem usias ipse, atque experientia: hinc probatum consilium, senile idem dicimus; quod videlicet plurima senes experti sunt: contra vero praeceps consilium iuvenile appellamus; quando iuvenes ipsi, & parum omnino experti sunt, & aetas illa assecti bus intemperatioribus maxime est suba

Quocirca in consultandis rebus apud Homerum prima: partes traduntur Nestori , propter rerum usum & propter ae-- I De iudicio & praecepto prudentiae alibi

Sed prudentia non est una, sed ex subiecta

SEARCH

MENU NAVIGATION