Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

vel & secum rapit appetitum sensitivum; .& appetitus sensitivus cogitur audire rationis imperium. Et quidem appetitus sensitivus non posset ex sua natura attingere obiectum superioris ordinis, & extra sphaeram activitatis suae; cuiusmodi est honestum ; quod est bonum rationis, non sensus; nisi a ratione moveretur,& raperetur. Sicut ergo orbes coelestes duplici motu moventur; motu naturali, & motu raptus; ita etiam hoc duplici motu movetur appetitus. Sed appetitus ad motum naturalem,

quo movetur in obiectum iucundum , est proclivior. Ex dictis patet, quod combinatio rationis rectae, & appetitus recti, qui omnino obediat rationi, sine ulla repugnantia, non est possibilis a parte rei. Ergo neque virtus est admittenda , quaeresialtat ex combinatione rationis rectae, &appetitus recti. Sed neque est possibilis a parte rei combinatio rationis corruptae, & appetitus corrupti; ex qua vult Aristoteles vitium resultare; quia dari non potest ratio omnino coeca,& omnino corrupta. Probatur primo experientia, quae in Mo- ratibus plurimum valet. Ratio enim, neque in perditis & scelestis hominibus , est K a ita

152쪽

I48. INSTITu T. MORA L. ita occaecata erroris caligine , ut iudicet, turpia & inhonesta esse prosequenda: quicquid de vitioso dicat Aristoteles, cum universa philosophorum schola.

Nemo enim reperitur ita occoecatus, qui si interrogetur, dum labitur in voluptates, An recte agat , non fateatur, se deserere quod melius est. Non autem asserit, voluptatem esse summum bonum , & praep nendum honestati ; ut diceret vitiosus,

iuxta principia Aristotelis , si reperire

tur .

Scelestus dum peccat, ait, se impotentem esse , nec posse vehementibus passionibus obsistere. Idem filios, & amicos rogat, ne id ipsum agant. Clam etiam peccat , quia errorem suum cognoscit. Nam si id, quod agit, esse maius bonum iudicaret, sui iudic ret, si ratio esset omnino coecu certe clam

non peccaret.

His addere possumus; quod, dum sequii

tur voluptates, verecundatur; & internam percipit pugnam , internam reprehensionem,internum rationis sermonem,dicentis; Quo tendis, miserὶ quo, perdite, ruis &semper erratorum suorum conscientia torquetur. Et haec interna compunctio non permittit, ut homines mali toto animo fruantur voluptate.

153쪽

Probatur etiam ratione; quemadmodum

enim sui diximus) appetitus sensitivus assii

fieri non potest, ne appetat suum obiectum proprium, in quod naturaliter fertur, quod est iucundum ; ita intellectus practicus as . . si1efieri non potest , ne videat & intelligat suum obiectum proprium , in quod naturaliter fertur, quod est honestum. Neque hoc lumen aliquibus tantum ex divina gratia deforis advenit, & ab extrinseco; scilicet ab inspiratione divina : sed refulget in omnibus hominibus , quantumvis malis; & nunquam extinguitur , quia principium non corrumpitur in nobis; cum sita natura incorruptibile sit. Et quod refulgeat in omnibus, Probatur. In omnibus enim hominibus, nemine excepto , inest hinitus quidam principiorum Moralium congenitus , qui a

Theologis synteresis dicitur ;& hic semper dichax, honesta esse prosequenda , & turpia, fugienda.

Et hoc dictamen rationis , cum sit . intrinsecum , & homini congenitum, nemini denegari debet; & merito internus rationis sermo appellari potest. De hoc dictamine,&interno rationis semmone loquebatur M. Tullius, ad Curionem scribens, Tecum loquere. Te ipsum audi. Nunquam labere, si te audies.

154쪽

xso INSTITu T. MORA L. De hoc eodem intelleximus nos,cum scribentes ad Franciscum Mariam 1 r, Urbini Ducem vi,Mercuriu nostri saeculi, diximus Principes paru egere consiliariis,qui plerun-

que sunt amore, & odio, & avaricia corrupti, si audiant internu suae mentis oraculum. Neque ut visum,& auditum, ita rationem amittere possumus. Et sicut nobis data facultas non est, quae delectetur amaris;ita nec facultas datur,quae

iudicet, turpia esse prosequenda, & honesta, fugienda. Sed ut amara comedimus , gustu repu-- Enante, ita turpia prosequimur, & honesta fugimus,repugnante & reclamante ratione. Possimi quidem aliae potentiae animae nostrae, vi obiectorum compulis, rationis imperium excutere. Non tamen dictamen de iudicium rationis eorrumpitur, sed incorruptum manet.

Hinc est, quod Incontinens quidem Aristotelis sit admittendus, vitiosus vero minime : Illum enim , scilicet Incontinentem, videre meliora ait , sed sequi deteriora : Hunc autem , scilicet Vitiosum, habere

etiam rationem corruptam assirmat,& iudicare, turpia & inhonesta esse prosequenda. Ex dictis patet, quod combinatio ratio - nis corru tae & appetitus corrupti non est possibilis a parte rei.

155쪽

Dicetis: Ergo Virtus & Vitium erunt voces otiosae, quae nihil significant: Aut sisnificant id quod non existit , cuiusmodi est

mons aureus, Sirena, Satyrus, Hippocentaurus, quem Cicero I. Tusc. quaest. & .I. De natura Deorum negat unquam fuisse. . Et sic Virtus & Vitium erunt tantum in libris, non in hominibus. .

Respondetur ; quod significant quidem aliquid a parte rei; sed non significant illas

combinationes rationis & appetitus , incompatibiles, & impossibiles, quas excogitavit Aristoteles. Virtus non est combinatio rationis rectae & appetitus recti; quia non reperitur appetitus omnino subiecinas rationi; sed semper reluctatur, & repugnat. Sed virtus est gradus intensusContinentiq. Nam appetitus vel magis , vel minus subiicitur rationi. Si subiicitur magis, dicitur Virtus. Si subiicitur minus, dicitur Continentia simpliciter, & appellatur nomine generis.

Neque est novum apud philosophos , &Iureconsillios , quod aliquando species nomine generis appelletur. νVitium pariter non est combinatio rationis corruptae & appetitus corrupti;quia non reperitur ratio omnino caeca; ita ut iudicet,

turpia de inhonesta esse prosequenda.

156쪽

Sed Vitium est gradus intensus Inctiti

nentiae. .

Nam lumen rationis, in aliis magis, in aliis minus est obscuratum. Si est obscuratum magis, dicitur Vitium. Si est obscuratum minus , dicitur Incontinentia si pliciter ς & appellatur nomine generis. Et haec repugnantia appetitus, modo magis, modo minus subiecta rationi ; & pariter hoc lumen rationis, modo magis, modo minus obscuratum , ex diverso temperamento,& diversa educatione contingit. Et quia verum vero consonat , &' liber librum aperit, demonstremus ex Physicis, quod saepe in rebus Moralibus facere so lemus)eos non tuto, nec vere philosophari, qui volunt ex numero combinationum, excogitabili per intellectum, colligere nu

merum rerum.

Quattuor sunt primae qualitates. Calidum,& Frigidum; Humidum, & Siccum. Et hae quattuor qualitates possunt sex modis combinari, & simul coplicari; videlicet, Siccum& Calidum, Calidum dc Humidum, Humidum & Frigidum, Frigidum & Siccum, Caliadum & Frigidum, Humidum & Siccum. Et tamen licet sex sint combinationes prumarum qualitatum, tame quattuor tantum,& non sex resialtant elementa, quia combinatio calidi & frigidi, & pariter combinario

157쪽

humidi & sicci, sunt quidem combinatio nes excogitabiles per intellectum , sed non

possibiles a parte rei. Ita in casu nostro; ratio & appetitus quattuor modis combinari possunt, ut audivistis. Sed quia illa combinatio rationis rectae &appetitus recti; item illa rationis corruptar& appetitus corrupti,sunt quidem excogitabiles per intellectu, sed non possibiles a parteret; ideo non existit neque virtus , neque Vitium ; & non sunt quattuor principia proxima actionum Moralium , sed tantum duo, scilicet Continentia, & Incontinen

tia.

Quare in Moralibus non existit alius habitus laudabilis, quam Continentia; neque alius habitus vituperabilis, quam Incontinentia. Et utraque est modo in gradu intenso, modo in gradu remisso. Et sicut literae A B C, quae sunt prima elementa Grammaticae,posuint pluribus modis combinari,& coponi; sed non omnes voces, quae possunt formari ex illis combinationibus, aliquid significant: snam aliquae voces aliquid 1ignificant,ut,exempli gratia, equus;& aliquia nihil significant,ut blictri:)ita ratio& appetitus quattuor modis combinari possunt ; sed non ex omnibus quattuor combinationibus resultat principium reale actionum Moralium, sed tantum ex duabus.

158쪽

rs ΙNsTI Tu T. MORAVAristoteles iustum distributivum affirmat

aequale esse aequalitate Geometrica, in qua habetur ratio conditionis personaru: Commutativum vero esse aequale aequalitate Arithmetica,& numerali, quae est aequalitas rei ad rem, in qua nulla habetur ratio perso

narum.

Nos existimamus, Ius distributivu commutativo non differre; sed in utroque eadem aequalitate Arithmetica procedi; sed quia i tet principium, diversam aequalitate videri.

Quod facile cognitu fiet, si diligenter consideretur,quo pacto homines agant. Nam ut commutatio fit secundum numerum, quoniam quilibet quantum tradit, tantu vicissimaccipit; ita distributio fit secundu numerum; quia fit pro quantitate laboris, & utilitatis, quam quisque attulit pro salute & commodo Reipublicae . Sicut igitur in commutatione aestimantur bona tradita,& accepta; &qui plus tradidici plus accipit; qui minus tradidit, minus accipitin semper traditum & acceptum sunt aequalia; Ita in distributione aestimantur Iabores, & praemia. Et, si civis plus abero laboravit pro Reipublicae salute, plus etiam illi debetur; si minus laboravit, minus illi debetur; si aequaliter laboravit,aequalis fit distributio.

Ergo eadem aequalitas Arithmetica servatur tam in distributione quam in commutatio

159쪽

EPITO ME. Usne. Nam sicut in commutatione aestimantur bona tradita, & accepta; ita in distributione aestimantur labores & praemia agentium pro Reipublicae utilitate. Sed quis obiiciet; quod in Republica op 'timates ac nobiles plus capiunt quam c teri populares & ignobiles, licet non videantur plus laborasse:Ergo in distributione servatur aequalitas Geometrica,& habetur ratio personarum; & non servatur aequalitas rei ad

rem, & numeralis.

Respondetur, esse semper verum , quod bona Reipublicae pro insumptis laboribus dividuntur, & quod cives, non pro Geometrica, sed Arithmetica aequalitate, quae est ae- . qualitas rei ad rem, recipiunt praemia aequalia meritis & laboribus Quod si nobilibus plura dantur, quam pOpularibus; id est, quia vel ipsi plus egerunt, vel quia parentum laboribus squoru ipsi haeredes existunt plura debentur ab ipsaRep

blica;cuius ipsi, tanquam haeredes, sunt creditores: Itaque si pretium statuatur,patebit,ex eodem principio pendere omnia. Sicut igitur in commutativa Iusticia, plus debetur ei, qui plus dedit; ita in distributiva plus debetRespublica ei, qui plus cir. Patet autem,nobiles,Vel saltem eorum progenitores,plus pro Reipublicae salute contulisse. Et

160쪽

u6 INsTITu T. MORALEt quemadmodum Aristoteles , ad itilam celebrem obiectionem ' Si privatus percutit Principem, non satis est si repercutiatur ; sex quo posset inferti, etiam in Iusticia commutativa, seb qua correctiva continetu haberi ratione personae respondet, iusticiam commutativam non attendere ad conditionem personae, nisi per accidens, in quantum scilicet augetur per hoc quanturus nocumenti : nam maius est nocumentum , si Princeps percutiatur , quam si privatus; unde privatus debet non solum repercuti, sed capite plecti; ut adaequetur nocumentum nocumento, & fiat retributio inquanto, & non in quali; uam retributio in quali esset repassio;sed iustum non est repas sio; ut Pythagorici falso existimarunt: Ita poterat,& debebat dicere;quod si Princeps plura distribuit nobilibus, quam popularibus,id non esse, quia in distribuendo habeatur ratio personae,licet prima facie videatur; sed considerari conditionem personae, tantum per accidens:in quantum scilicet maior conditio persenae ostendit & arguit maiorem quantitate metiti. Nam maius est in ritum in nobilibus, quam in popularibus; quia nobiles, vel saltem eorum progenitores, pro utilitate & salute Reipublicae plus

laborarunt.

Sed decipimur:quia in commutativa iustucia

SEARCH

MENU NAVIGATION