장음표시 사용
161쪽
EPITO ME. 137cia,quicunque commutant, fere semper stat pares; &cum tradant aequalia, accipiunt ar-
qualia: ε in distributiva ii, quibus distribuitur,fere semper sunt impares. Sed hoc non impedit, quominus tam in distributione , quam in commutatione eadem semper aequalitas arithmetica & numeralis
Nam quandoque etiam ii, qui commutant,sunt impares,tradunt inaequalia, & accipiunt inaequalia Et tunc si unus nobis tradit decem, alter octo, nos cuilibet sea qqua ratione reddimus; ut fit in distributione. Cuius enim labor pro salute Reipublicae maior est, eiusdem & prς-mium maius erit. Cuius minor est labor, minus est praemium.Cuius aequalis est labor, praemium etiam est aequale. -Quo fit ut eandem,tam in distributione,quam in comm latione aequalitatem sequamur. Et sicut in commutatione merx merci, ita in distributione praemiu labori comparatur. Immo si subtiliter volumus rem intueri; distributio non est aliud quam commutatio. Tacite enim Princeps videtur contrahere cum civibus : quando cives laborant pro sta
lute Reipublicae, & ipse distribuit praemia
pro qualitate laboris,& nobilibus plus con- . fert,quia etiam ipsi,aut eorum progenitores, quorum ipsi sunthaeredes,plus quam popu
162쪽
118 INSTITu T. MORA L. lares, pro salute Reipublicae contulerunt. Unde haec distributio non est aliud quam commutatio , quae fit inter Principem &
Loquimur hic de distributione comm nium bonorum inter Cives. Nam omnes concedunt, quod quando Princeps tanqua privatus collatis beneficiis compensat obsequia,&servitia, quae Cives in eum impendunt, hoc esse munus Iusticiae commutativae; & hanc compensatione fieri debere secundum aequalitatem Arithmeti- cam. Habet enim haec compensatio quandam rationem mercedis. Sed dicimus nos, s& hoc ab aliis non conceditur ) quod etia distributio communium bonorum, est compensatio, & commutatio;& non nuda attributio eorum, quae totius corporis sunt ad partes; ut existimat Aristoteles, & cum eo Philosophi quamplurimi; quia si si1btiliter intueamur principiu, quod
latet, videbimus, etiam hanc commune bonorum distributionem, quae est ordo totius ad partes, habere rationem mercedis, & nobilibus. plura distribui, quam popularibus;
quia Nobiles,vel eorum progenitores, plus Reipublicae contulerunt. Et maius meritum nobilium non consistit in conditione perso- nae,sed in maiori servitio impenso.
At non solum Aristoteles haec principia ieci
163쪽
iecit, tanquam totius artis firmissima funda menta, quae, ut Vidistis, facile possunt convelli, sed etiam summa tantummodo rerum sestigia delibavit. Nam nihil quoad virtutem docet,nisi, agendum esse, ubi, quando, quantum oportet, vel ut dictaverit prudens. Ubi vero,quando, & quantum oporteat, vel quomodo dictare prudens debeat, non praeteribit. Et quidem admiratione dignum videtur, quod cum Aristoteles prudentiam dixerit esse habitum rectum cum ratione agendi, existimaverit,se iis solis verbis prudentiς tradidisse doctritiam,atque homines reddidisse
Quemadmodum igitur, si medicus diceret,
curandum esse aegrotansem cum recta rationein nihil aliud afferret, non propterea a grotus posset recuperare valetudinem et Et quemadmodum . si Iureconsillius diceret, resarciendum esse damnum, ut leges iubent,& nihil aliud adderet; non propterea laesiis posset recuperare ius situm: Ita ex sola doctrina Aristotelis nemo potest fieri prudens artifex civilis,neq; felicitatem adipisci. . . Nihil praeterea Aristoteles praecipit, nisi, ad medium respiciendum,& bene assuesten- dum.Sed haec licet vera sint, nulla tamen,addiscere cupienti, utilitatem possimi afferre,
164쪽
x χ ΙNsTIT. MORA L. EPIT ME. cum sint vulgaria, communia, cunctisque obvia. Ea autem particularia , quae ad ipsam ata'
tem explicandam sunt necessaria, Aristoteles praetermisit. Sed qui particularia negligit, prudentiam videtur excludere, quae intellectus practici perfectio est, & circa particula
Unde Epictetum, Pan tium, M. Tullium, Senecam, laudandos: putamus ; qui hanc quoque partem non neglexerunt. Etiam in v III. libro Ethicorum, quem sumus hoc anno explicaturi,debuissetPhilosophus ante tractationem de amicicia , quaedam praefari de societatibus ; cum Amicicia sit quaedam societas ; ut idem Aristoteles affirmat 8. Ethicorum cap. 9. Nam antequam de re aliqua conceptus specificus habeatur , debet conceptus genericus innotescere.
De societatibus igitur nobis prius dicendum esse existimamus. Atque ita non permittemus alteri guber nacula mentis nostrae ; sed falsis principiis iam contemptis, ab aliis inchoata proprio Iabore conficiemus; quod debere nos prae
stare, monuit Basilius, libro De liberalibus disciplinis. Institutionum Moralium FINI S.
165쪽
& Canonici Patavini, Degenere dicendi Philosophorum ; seu, De Sapientia ct Eloquentia divortio
Ad Selenissimum FRANCISCUM MARIAM II, Urbini Ducem VI.
167쪽
Ad Serenismum FRANCISCUM MARIAM II,
Pol AGHI COMES,& Canonicus Patavinus. DESenere dicendi Philosophorum; seu, De S pientia o Eloquentia divortio.
CERRIMA nobis,sapientissume Princeps, cum aliquibus est contentio de genere dicendi Philosophorum. Sentiunt illi res philosophicas sine eloquentia scribi non debere, sentque in diu
eendo exercitati. Nos autem , qui contra
dicimus, causam repellimus satis dissicilem, de sumus orationis vitibus destituti : Sed publica nos impellit utilitas ad hanc provinciam capessendam; Complures enim videmus praestantissimos Philosophos in alio
rum commoda peccare, cum ea quae a Ma
gistris acceperunt eleganter dicere se possie L a b dissi-
168쪽
16 DE GENERE DICEND1. diffidant, ineleganter vero non audeant. Magis etiam nobis putavimus esse elaborandum , quia nostra res agitur. nam cum Problematum librum amplissimo nomini tuo dicatum ad te mittere decreverimus, profecto si vera istorum sententia esset, aut muta-- re consilium cogeremur, aut eorum metuere, ut ait ille, verbera linguae. Ea enim quae literis mandamus ita disponere, ita illustr re non valemus, ut istis rugosie frontis hominibus cumulate satisfacere possimus. Adscribendum praeterea excitamur studio veritatis. quid enim est tam indignum Philosophi gravitate, quam vitiare pigmentis & fuco orationis castissimas cogitationes sitas pQuid tam perniciossim in Philosophia, iquam a maximis & perobseuris quaestionubus ad sermonis lenocinia, caeterasque oratorias artes animum avocare Haec infructuosiae loquacitatis levitas, & verborum nimia luxuries,est potius a Philosophis studiose coercenda. quemadmodum enim in agris quo magis hetae segetes sese profuderunt, eo minus spicarum grana turgescunt; ita in libris Philosophicis nimis eloquenter conscriptis tanto minor inest doctrina, quanto maior apparet urbanitas , & eloquentia. Sunt etiam mulci in Philosophia , quibus etiam volentes adhibere non possumus Romanae linguae candorem , nedum orationis ubem
169쪽
SA P. ET ELOQU DIVORT. Ib ubertatem. quod & in omnibus artibus evenire solet. in quibus cum earum rerum ci ea quas versantur sint fingenda vocabula, necessario incidimus in multam nominum novitatem. Propterea novum & proprium
dicendi genus, quod ita nonnulli fastidire silent, est a Philosophis necessario excogitatum: & cum propter verborum inopiam ornate & splendideres suas dicere non poLsent, eas plane & perspicue expedire malu
runt, quam maxime bonarum artium incommodo praeterires Multa etiam orationis ornamenta conssello neglexere: res enima natura absconditas venantur, non vocab
la : Rebnquunt ista literatoribus. Quorum alii, cum ne primis quidem labris degustaverint Philosophiam , atqsse ideo de rebus iudicare non possint quia non intelligunt,
eas silentio contegunt, dc in verborum cultu tantummodo elaborant ; in hoc exemplum secuti Timantis pictoris, qvi ea quae . penicillo exprimere non poterat, velo aliquo obducere callide solebat. Alii vero cum terum, Philosophicarum excellentiam cognoscant, & nihil eis possint obiicere, se ad verborum structuram invidiose convertunt,& singulas voces , quibus Philosophi suos
animi sensus expressere, statera, ut dicitur, aurificis severe ac diligenter examinant.
Pleraque etiam, quae sunt extra Philosophi-L 3 cum
170쪽
1μ DE GENERE DICENDI.eum negotium, nulliusque momenti, cinis
riosis oculis contemplantur , & reprehendunt; personam Momi induentes,quem ferunt landalium Veneris tandem culpasse, cum Venerem culpare non posset. O infelicia istorum ingenia, quae minutis hisce rebus, indignis hominum altercationibus, ita acriter distorquentur, ut de mundi aeteris nitate agere , imo pro aris & focis pugnare videantur l O superbiam eorum inauditam, qui cum proprias vires teneant unius vocabuli, credunt manibus se attigisse sapientiam, quam ne viderunta quidem. Illa enim ita se extollit, ut istorum hominum hebetem oculorum aciem semper effugiat. Quidam etiam ex nostris in eodem fere errore versantur. ham, cum iudicio libero debeant esse Philosophi, nullaque necessitate astringi, ne certam quamdam velint nolint senteritiam tueantur , iurant isti in unius verba doctoris. Plenu timiditatis consilium,& minime gloriosum. dum enim alii longos Philosophiae sinus parva ingenii navicula securi traiiciunt , isti non audentes , undis se credere, vix summa littora legere trepidi conspiciuntur ; & quod minus etiam
ferendum est, pulcherrimarum rerum CO
gnitione omissa, atque posthabita, in ve bis tantum ipsis elaborantes, illorum comtici, quasi ostrea conchis affixa, miserabiliter