장음표시 사용
111쪽
implere posset,si infiniti essent. Ipse etiam est super omnia, quia omnibus pra sidet, nec aliquid ei aequatur.Infra omnia, quia cuncta sustinet,& sine ipso nihilo consistere potest. Ante enim mundi constitutionem fuit,ubi nunc est,uidelicet, in seipsb,cum ipse sibi ipsi suffciat.In rebus tamen, Deus est multipliciter,quia est ubiq; per essentiam,ex quo est immensus: per p sentiam,quia omnia uidet,& quia omnia nuda, & aperta sunt oculis Domini, ut inquit Apostolus ad Hebrae. ψ . Et per potentiam, quia ubiq; operatur: non enim potest moueri solium
arboris, quin cocurrat Deus, tanqua causa principalis . In bonis uero per gratiam , Ioannis I . Qui manet in me,& ego in eo. Per gloria in beatis. Per unionem autem in came humana. Dicitur etiam esse alicubi per occultorum reus lationem,ut gen. 8. Vere Dominus est in loco isto. Item & per uestigiorum eius excellentem rep sentationem,quo modo dicitur esse in coelo quia ibi maxime relucet sua potentia, Sapientia,bonitas. Vel per naturae idemptitatem,& hoc modo filius est in patre,pater in filio,& ambo in Spiritu sancto .Similiter & per miraculorum operatione,sicut exo. 8. dicitur. Digitus Dei est hic. Ite & per gubem nationen conseruatione,sicut in mundo. Vnde Bernardus. Deus ubiq; regnat, ubiq; imperat,ubiq; maiestas eius omnia replet,& complectitur uniuersa. Est et in angelo, ut decor. Vt ueritas in anima. S icut sapor in Ecclesia. In domo ut paterfamilias. In electis,ut liberator a malis,adiutor in bonis. Deus etii in anima fideli est,ut sponsus in thalamo. Rex in regno. Turris in castro Magister in scholis.Fons in ortis ' Lux in tenebris. Thesaurus in agro Vinum in cellario . Carbunculus in auro.Manna in arca. Sigillum in charta. Medicina in apotheca. Cithara in conuiuio ' Imago in speculo. Sicut fructus in arbore. Olm in lampade. Lilium in convalle.Postremo immensitas coplectitur a ternitatem,cu nullo tempore,mensuretur, Aeternitas enim secundu rem,est sine principio & fine,& mutabilitate,quae soli & propie Deo conuenit. Qua definit Boetius in . s. de consolatione philo. prosa ulti. dicens. Quod est interminabilis uitae, tota simul iocunda& persecta possessio. Pro Qua notandum. O in quibusdam est terminabilitas simpliciter,ctim corrumpi possint,ut sunt generabilia,& corruptIbilia,ad quorum differentiam de aeternitate dicitur,m est interminabilis, per abnegationem termini,cum diuina, nullo modo melius manifestetur, quam per remotionem, ut inquit beatus Diony sius. In quibusdam uero est interminabilitas essentiae,sed non uitar,ut in corporibus coelestibus. Deus autem, ut inquit diuus Paulus primae ad Tim. 6. solus habet immortalitatem. In omni enim mutabili natura mors dici potest ipsa mutatio,cum faciat in ea aliquid non esse, quod prius erat. In aliis autem est interminabilitas uitae,sed cum miseria,& inscelicitate, ut in danatis, ad quotv differentiam subditur, Iocunda possessio. In quibusdam etiam ,est interminabilis uitae possessio,sed non tota, ut in omnibus beatis ante Iudicium. Quorum ex parte animae,est beatitudo no corporis. Ideo dicitur tota, totum enim est, cui nihil est extra addere. In quibusdam est interminabilis uitae possessio tota, sed non simul,ut in Angelis,& beatis ante iudicium,quia secundum totam suam substantiam habent Delicem, & interminabilem uitam, sed non simul, clim in eis sit aliqua successio reuelationum,& gaudiorum, ad quorum differentiam additur,simul. In quibusdam est interminabilis uitar possessio tota simul, sed non persecta, eo modo quo dicimus persectum, quod
nullo indiget. sicut erit in Angelis, & hominibus beatis post Iudicium. Ideo subditur
112쪽
subditur, persecta, idest nullo indigens ad suum beatum esse. Ses in praefata definitione ponuntur tres conditiones, quae sunt ab aeternitate increata inseparabiles, quae Deus est, & quae proprie sibi conuenit, uidelicet. Interminabilitas, ibi, interminabilis uitae possessio, In variabilitas, ibi, tota simul, nihil enim variabile est in Deo , sed totum simul. Et simplicitas, ibi, perfecta: illud enim summe perfectum est, cui additio nulla est postibilis. Per primum, separatur . Deus ab omni substantia corporali. Per secundit, ab omni variabili. Et per temtium ab omni compositione. Est enim quicquid esse potest, & habet quicquid habere potest . S i enim consideretur Deus in se,sic est infinitus, de quo in psalmo. I A. Magnitudinis eius non est sinis. Si in comparatione ad intellectici creatum, sic est incomprehensibilis ad Rom. xi. O altitudo diuitiarum, quam
incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles uiae eius: Et propter hoc dicitur sedere super Cherubin, idest super plenitudinem scientiae, & super omnem intellectum . Si uero in comparatione ad locum, sic est incircu criptibilis. S ed si comparetur ad durationem, sic est aeternus, de qua primae ad T im primo. Regi saeculorum immortali, & inuisibili, soli Deo honor & gloria in saecula saeculorum. In Deo tamen proprie non est longitudo, sed Metaphori cetcst enim in ipso latitudo charitatis, qua nos ab errore reuocat. Hiere 3 i. Cha- ritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans tui. Est & longitudo patientiae, qua malos expectat. Dissimulat enim peccata hominum propter poenitentiam ;Sap. xi Est in eo sublimitas sapientiae, qua omnem sensum superat,ad Hebr. q. Omnia nuda & aperta sunt oculis eius. Est demum in eo profundum iustitiae, qua peccatores damnat . Matth. 23. Ite maledicti in ignem aeternum. Postremo,
quo ad hunc primum articulum,dico, , sicut esse, seu qui est ut dictum est supra) est proprium nomen Dei, eo δ designat aby ssalem,ac infinitam plenitudinem δε absolutissimam persectionem diuini, increatiq; esse,quod tanquam pelagus quoddam immensum, omnem nobilitatem,& superexcellentiam essendi continet in se. Ita & sanctum hoc nomen Tetiagrammaton , & Adonat, diui nitus reuelatum, quod ,ut Rabbi Moyses fatetur, p enitus absolute designat diuinam essentiam, prout in seipsa est sine omni respectu & habitudine ad creata, atq; ut alii contestantur, significat diuinam essentiam, ut incommunicabilem, idest implurificabilem, & ut omnimode singulare ,&m se indiuissem, & a quo cunq; distinctam. Vnde super illud Exo. 6. Ego sum qui apparui Abraham, S Isaac, & Iacob, dicit Dominus, & nomen meum Adonat, non indicaui eis, dicunt expositores quod Adonat notat uniuersale Dominium, & interpretatur omnium uniuersaliter Deus,sic φ soli Deo conuenit,qui per Esaiam dixit. Eeo Dominus, hoc est nomen meum. Etenim ipse solus,propria, imparticipata , di illimitata potestate uniuersorum liberrime dominatur, iuxta illud psalmi. 63. Qui dominatur in uirtute sua in aeternum: De quo Iob.36. Ecce Deus excelsius in sortitudine sua, & nullus ei similis in legislatoribus. Nomen ergo istud Adonat est proprium Deo, quamuis non tam absolutum, reuerentiale, & mysticu, ut nomen hoc T etragramaton, quod ab hebraeis tantae sancti talis, & reuerentiae reputatur, ut nominari non liceat, nisi a summo sacerdote, & solum in benedictionibus,quae fiunt in templo. Ideo loco eius pronutiatur hoc nomen Adonat. Et haec sufficiant pro primo articulo.
113쪽
De secundo articulo, qui est,Patrem omnipotentem. i:2Cap. . VI.
Ico Patrem ,qui ab aeterno filium genuit sibi consubstantialem, coarternum, & in deitate aequalem: ex quo omnis paternitas in coelis, &in terra nominatur,ad Eph. 3. Pro huius articuli declaratione,est notandum, Quod hoc nomen, pater,dupliciter sumitur, secundum d ctores, praecipue Bielem in canone missae lec ro. uidelice essentialiter,& notionaliter, siue personaliter. Primo modo accipitur, quoties Deo attribuitur respectu creaturae, quae ab ipso dependet in esse,& conseruari,& sic couenit omni bus tribus personis simul, & singulariter,singulis. T ota enim trinitas,Pater, Filius, & Spiritus sanctus, unus pater est, sicut unus Deus, unus dominuS, unus creator omnium,& singula persona pater est, sicut singula, Deus est,Non tamen
tres patres, sed unus creaturae pater. De quo ad Ephe. q. Vnus Deus , & pater omnium: &Deut.32.Nunquid non ipse est pater tuus,qui possedit,fecit,& creauit te Θ & Sapientiar. I . Tua autem pater prouidentia ab initio cuncta gubernat. De modis omnibus quibus pater accipitur essentialiter, dicetur infra diffuse, &luculentissime. Clim enim oramus, & dicimus de Deo: Pater noster, qui es in coelis,sumitur pater eodem modo .Vnde Christo. super Matth. Qui enim patrem dicit, & peccatorum dimissionem, & poenae destructionem, iustitiam, sanctificationem, redemptionem , adoptionem , haereditatem, fraternitatem, quae est ad unigenitum, &spiritus largitionem,per unam hanc consessus est nuncupatione. Alexander Alensis etiam exponit staternitatem illam ad unigenitum, de statemnitate non naturali, sed adoptiua, alioqui pater non acciperetur essentialiter, sed personaliter. Altero modo sumitur notionaliter, ut est proprium primae petasonae, quae a nullo est: & sic est dictio personalis,unam tantum personam importans,quo modo semper accipitur,quando ponitur respectu praedicati, personale
proprietatem importantis, etiam cum exclusione caeterarum personarum , sicut clim dicimus: Pater a nullo est, nec factus, nec creatus, nec genitus, nec procedens: similiter,Pater genuit sibi filium coaeternum,& consubstantialem: hoc etiamodo sumitur a Christo,cum dicit Ioan . Io. Ego & pater unum sumus :& ita generaliter accipitur, quoties in scriptura discernitur a persona Filii, & Spiritus sanctis Et specialiter in articulo praeposito, uidelicet, Patrem Omnipotentem,ubi sumitur Pater notionaliter, pro persona patris condistincta contra personam Filii, & Spiritus sancti. Similiter & secvn. Petri. I. Non enim indoctas fabulas s quuti: & paulo post. Accipiens enim a Deo patre honorem,& gloriam,voce d lapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria. H ic est filius meus dilectus,in quo mihi complacui, ipsum audite: Ubi sumitur pater notionaliter, cum per patemnitatem innotescat nobis pater. Notio autem secundum diuum Tho. parte prima suae summae. q. 32 art 3. dicitur id,quod est propria ratio diuinam cognoscendi personam. Diuinae autem personae multiplicantur per originem,ad quam pem tinet, a quo alius, & qui ab alio. Patris uero personae,per hoc, quod a nullo est, conuenit innascibilitas,secundum doctores, quae est eius notio. Per illud uero a quo alius,idest filius habet esse, innotescit nobis paternitas. Prout uero Spiritus sanctus est ab eodem,& a filio simul, innotescit nobis notio comunis utriq; ,
spiratio, scilicet activa. Filius uero, cum sit ab alio , innotescit nobis per filiationem
114쪽
tionem. Spiritus uero sanctus, cum sit ab aliis, patre uidelicet,&filio innotescit nobis per processionem, siue spirationem passiuam . EX quibus patet, quod in diuinis personis sunt quinque notiones, uidelicet, innascibilitas, paternitas .filiatio,communis spiratio, &processio. Unde adhocq sit proprium patri innascibilitas,oportet quod in illo nomine intelligatur,quod conueniat alicui personae diuinae, quae sit principium alterius personae, & importet negationem in genere,
principii personaliter dicti in diuinis , uidelicet quod omnino non si ab alior Et hoc modo ingenitus, siue innascibilis, non potest conuenire Spiritui sancto, quippe cum spiritus sit ab alio, uel aliis r Nec diuinae essentiae, de qua potest dicio est in filio,vel Spiritu sancto ab alio, scilicet patre, ut inquit diuus T lio. ubi
Supra .q. 33. arti. q. Ponere enim duos innascibiles est ponere duos Deos, uel duas naturas diuinas. Unde Hilarius in lib. de synodis inquit. Clim unus Ucussit, tuo innascibiles esse non possunt: Et hoc praecipue, quia si essent duo tales,
unus eorum non esset ab alior&ita clim non essent opposita relative,necesse esset, ut distinguerentur diuersitate naturae. Dictarum notionum tres tantum
constituunt personas diuinas, uidelicet, paternitas, filiatio, & processio. Nam communis spiratio,& innascibilitas,dicuntur notiones personarum,sed no pe sonales, ut inquit idem Voctor q. 32. art.3. Sed dubium uidetur,an aliquis possit opinari cotrarie de notionibus praefatis. Rndet. idem doctor ubi supra an scirca notiones absq; periculo haeresis aliqui falsum sunt opinati, non in te dentes sustinere aliquid contrarium fidei . Verum si quis falsum opinaretur circa notiones, considerans si ex hoc sequeretur aliquid fidei contrarium, in haeresim laberetur: ubi ponit talem distinctionem. Quod ad fide pertinet aliquid dupliciter: Uno modo directe, ut ea quae principaliter diuinitus sunt tradita, sicut Deus est trinus, & unus &c. & circa haec, opinari salsum , statim inducit haeres m,s ad si peninacia. Altero modo indirecte, & sic ad fidem spectant ea, ex quibus co- sequitur aliquid fidei contrarium,sicut si quis diceret Samuelem non filisse filia Helcanae, ex quo sequeretur scripturam diuinam esse falsam. Circa enim huius. modi absq, periculo haeresis, aliquis salsum potest opinari, antequa consideretur, uel determinatum sit, q, ex eo sequatur aliquid contrarium fidei: eo maxime si cum pertinacia non adhaereat. Postquam uero innotescit, & praecipue per ccclesiam lit determinatum,'ex illo sequatur aliquid fidei contrarium,tunc in eodem errare non potest quis, sine haeres Articuli uero fidei,ut patet, non sisit
de notionibus, ut dicit idem Doctor ubi supra. Ad haec addo quod pater de quo est iste articulus, ut inquit beatus Augustinus. de Trini. est princia pium totius deitatis. Nomen uero illud principii, nihil aliud significat, quam
id, a quo aliquid procedit r& sic conuenientissime conueniet patri, cum ab eo procedat alius Et licet G ci indifferenter in diuinis utantur tam nomine causae, quam principit. Doctores tamen latini ut inquit sanctus Tho. ubi supra. q. 3 3 . art. primo utuntur duntaxat nomine principii , quod est
communius, nomiae causae. Nomen enim causae importare uidetur diuersitatem sinstantiae, nomine uero principii utimur etiam in his, quae nullam huiusmodi differentia habent. Nec principium proprie significat prioritatem, sed originem, ut inquit idem doctor. Dico ultra, quod nomen proprium cuiuslibet personae, significat id per quod illa persona distinguitur ab omnibus aliis. Id autem per quod distinguitur persona patris a coeteris omnibus, est pa- B in ternitas
115쪽
ternitas. Ideo proprium nomen personae patris, est hoc nomen pater: quod mgnificat paternitatem, de quo in psal. 88. Ipse inuocauit me, pater meus es tu. Et de quo ad Ephe.3. huius rei gratia flectio genua mea ad patrem domini mei Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo, &in terra nominatur. Ipsum etiam nomen patris, dicitur in diuinis per prius secundum quod personaliter sumitur uel dicitur, quam secundum quod essentialiter, cum aeternum prius sit N temporali. Ab aeterno autem Deus est pater filii: ex tempore autem pater creaturae, & per consequens paternitas prius dicitur in Deo respectu filii, quilis r spestu creaturae. In prima enim persona saluatur tota ratio paternitatis perfecte, in creaturis uero secundum quid, & quasi per similitudinem: Inde est m hoc nomen leo per prius dicitur de animali, in quo tota ratio cius saluatur,a; de aliquo homine, in quo inuenitur aliquid de natura illius, ut sortitudo, uel audacia, &Ο per consequens de illo dicitur per similitudinem. Manifestum modo est, quod persecta ratio paternitatis & filiationis inuenitur in Deo patre,& Deo filio, cum
eorundem si natura una & gloria. In creatura uero filiatio inuenitur respectit Dei, non secundum persectam rationem, cum non sit una natura creatoris, &creaturae: sed secundum aliqualem similitudinem, quae quanto persectior fuerit , tanto propinquius accedit ad ueram filiationis rationem. Dicitur .n. Deus
P alicuius creaturae pater propter similitudinem uestigii tantum,ut irrationalium creaturarum, iuxta illud Iob. 38. Quis est pluuiae pater ξ aut quis genuit stillas roris e Alicuius uero, ut rationalis, secundum similitudinem imaginis, quale est illud Deuter. 32. Non ne est ipse pater tuus qui possedit, & secit, & creauit te e Aliorum uero est pater secundum similitudinem gratiae, qui dicuntur filii adoptiui,secundum quod ordinantur ad limeditatem aeternae gloriae per munus gratiae acceptum, iuxta illud ad Ronae. 8. Ipse spiritus reddit testimonium spiritui nostro, op sumus filii Dei, O si filii,& haeredes. Finaliter uero aliqui sunt filii s cundum similitudinem gloriar,eo quod iam gloriae haereditatem possideant,iuxta illud ad Rom. s. Gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Ex quibus patet e presse, quod paternitas per prius dicitur in diuinis, prout dicit respectum personae diuinae ad personam, quam secundum quod comparatur ad creaturam. Credimus igitur non modo Deum prout dictum est supra & in Deum patrem, modo praeexposito, ut pater sumitur personaliter,& non essentialiter,sed omni potentem . Pro quo notandum, quod cum audis omnipotentem,intelligis Deuesse, ad cuius potentiae ,& maiestatis comparationem, nihil est hominum, aut in angelorum sublunitas. Et licet quilibet homo,uel angelus possit dici potens, absit tamen ut dicatur omnipotens, cum hoc soli Deo conueniat. Et hoc facit ad confirmandam fidem imbecillium,& ad excludendas omnes ratiocinationes humanas in operibus diuinis. Quibus omnibus hoc uno uerbo respondetur. Quia no est impossibile apud Deum omne uerbuin Luc.primo. C tim enim infinita, & incomprehensibilis sit Dei potentia, stultum est disputare, quomodo hoc uel illud fecerit: Ex quo fidelis homo hunc fiuctum capit: ut quemadmodum credit, Deum omnipotentem, hunc mundum, cum nondum es et, condidisse, atq; alia omnia, quae Deum secisse sacra scriptura commemorat,ita cre-R dat simul futurum quicquid ille futurum promisit, uel praedixit. Veriun chm sit
omnipotens; mori tamen non potest, falli non potest, nec mentiri . Similiter nec seipsum negare potest,ut ait Apostolus.2. ad Tim. a. clan haec omnipotentiae repugnent
116쪽
repugnent. In hoc articulo clim dicimus, patrem omnipotentem, filium,aut fpIrItum Omnipotentem non negamus, sed astruimus, cum dicat Athanasius in symbolo, Omnipotens Pater, omnipotens Filius,omnipotens Spiritus sanctus. Cum enim omnium trium personarum sit eadem essentia, erit & eadem omnipotentia, & sempiternitas. Attamen pro maiori huius articuli declaratione, est βnotandum secundum beatum Tho. parte prima q. 23 art. 3. quod Deus dicitur omnipotens,quia potest omnia absolute. Dicitur autem aliquid possibile abso-ute,quando praedicatum non repugnat subiecto. Impossibile,quado repugnat. Quicquid igitur habere potest rationem entis,continetur sub possibilibus absolutis, respeetu quorum , Deus dicitur omnipotens. Nihil autem opponitur rationi entis, nisi,non ens. Illud autem repugnat rationi absoluti, quod implicat in se esse, & non esse simul, hoc est ,contradictionem, quod ideo non subdi- tur diuinae omnipotentiae, quia non est factibile. Quae igitur contradictionem inon implicant, ea omnia sub illis possibilibus continentur, respectu quorum Deus dicitur omnipotens. Quae autem implicant, nullo modo sub tali omnipotentia comprehenduntur, cum non possint rationem habere possibilium. Vnde conuenientius dicitur, quod ea non possint fieri, quam , quod Deus ea non possit facere - Nec hoc est contra dictum angeli superius allegatum et uidelicet. Quia non erit impossibile apud Deum omne uerbum: ex quo id quod co- tradictionem implicat, uerbum esse non potest, nullus enim intellectus, ualet illud concipere. De eadem omnipotentia, & de eodem articulo. Cap. VII.
OCTOR Subtilis et dist. primi,arridendo dictis beati Tho. ubi βsupra inquit, quod omnipotens potest dici agens, quod potest in
omne possibile mediate uel immediate, eo modo, quo activa pote-tia primi motoris est omnipotentia,prout se extendit ad omnem effectum, in ratione causae proximae, uel remotae. Et cocludit, quod si probari possit esse aliquod primum efficiens naturaliter, concludi etiam poterit, illud hoc modo esse omnipotens . Alio modo accipitur Omnipotens theologice proprie, prout potest in omnem effectum immediate, & in quodcuq; possibile hoc pest, in quodcunq; quod non est ex se necessarium, nec includit in se contradictionem , ita cinquio immediate,quod sine omni cooperatione cuiuscum causae agentis,potest in illud possibile. Et hoc modo omnipotentia est credita de Cprimo efficiente, & non demostrata: quia licet primum efficiens, habeat in se
potentiam effectivam eminentiorem potestate cuiuscunq; alterius causiae effecti-uae, ex eo tamen non potest concludi omnipotentia secundum istum intellectu, quia,& si uerum sit, non tamen est manifestum ratione naturali,quod possit immediate in effectum immediatum causae secundae, clim hoc non c5cludat ordo causarum superiorum, & inferiorum: Posuerunt enim hoc Philosophi, causam uidelicet secundam,quasi necessario concurrere propter imperfectionem aliqua addendam effectui. Et ratio est,quia ex quo causalitas primae & immediatae causae perfecta est, ideo posuerunt eam non posse immediate esse causam alicuius imperfecti effectus,& ex consequenti oportet causam agentem aliam concurrere
impersectiorem, ad hoc, ut illa prima non producat secundum ultimum poten-
117쪽
tiae suae, sed cum illa causa agente secunda,effectum diminutum & imperfectum D producat. Si enim philosophi non potuerunt per rationem naturalem conclum dere , Deum posse contingenter causare, in ulto minus, quod possit immediate in quemcunq; effectum, quod potest mediantibus causis secundis: Ideo propositio ista. Quicquid potest causa effectiva prima cum secunda,potest ex se immediate, cst tantum credita. Omnipotentia tamen hoc modo sumpta, licet no sus.ficienter domonstretur, probabiliter tamen potest concludi, sicut uerum ,& n cessariu in , & probabilius quam quaedam alia credita. Et licet Ricar. primo de
Trini. c. 3 dicat, Quod ad omnia, quae fide tenemus, non solum habeamus rationes naturales, sed necessarias: Respondetur, 'licet sint necessariae rationes ad omnipotentiam probandam, non tamen sunt cuidenter uerae,aut neccssariae, cinia praemissae non imi notae ex terminis. Ex fide cnim credimus,cp Deus perse-ctc, uere & proprie sit omnipotens potentia completa, quae uidelicet, non potest deficere,nec succumbere,nec indigere. Dicta etiam omnipotentia c ut dictum est supra licet sit communis tribus personis, attribuitur tamen a doctoribus
specialiter patri. Appropriare enim aliquid personis diuinis, est ipsa communian tribus personis,ad notitiam propriorum persionalium facientia, alicui personae
tribuere. Vt patri, unitatem, aeternitatem, Principium , omnipotentiam . Filio ueritatem, speciem,exemplationem omniicientiam et Spiritui sancto, bonitatem,usium,finem, uoluntatem, te quibus infra diffuse. Appropriatio igitur nihil aliud est, quam spiritualis attributio, ratione alicuius consorinitatis cum proprio illius personae, sicut dictum est. Vnde omnipotentia habet similitudinem
cum patre, qui est principium univcrsile: sapientia cum uerbo: & bonitas climam ore, quam appropriationem habet consuetudo scripturarum. Pro horum taF men attributorum clariori notitia,est notanda distinctio illa, quam ponit diuus Tho. in prima parte suae si imae. q. 39. art. 8. Quod uidelicet, in cosideratione alicuius creaturae, quatuor per ordinem nobis occurrunt. Nam primo consideratur res ipsa absolute, ut est quoddam ens . Secundo, inquantum est una. T c tio, secundum quod inest ei uirtus ad operandum, & causandum . Ultimo secudum habitudinem, quam habet ad causata. Vt autem Deus primo modo consideratur absolute secundum esse suum, sic sumitur appropriatio Hilarii. a. dec Trini. secundum quam, aeternitas patri, species filio, usus uero Spiritui facto appropriatur. Aeternitas enim, prout significat esse no principiatum,similitudinem habet cum proprio patris, qui est principium non de principio. Species uero siue pulchritudo, similitudinem habet cum propriis filii, ad quam, scilicet
speciem,tria requiruntur, uidelicet, integritas siue persectio, secundum quam, similitudinem habet cum proprio filii,ctim ipse habeat in se uere & persecte naturam patris: quae cnim diminuta sunt, hoc ipso turpia sunt. S ecundum requisitum ad pulchritudinem,est debita proportio, siue consonantia, quae conuenit cum proprio filii,in quantum est imago expressa patris. Imago enim dicitur pulchra , si perfecte repraesentet rem cuius est imago: quamuis turpem. Tertiu requisitum ad pulchritudinem est claritas: quae enim nitidum colorem habent, pulchra esse dicuntur: et haec etiam conuenit cum proprio filii, inquantum est
uerbum, quod lux est, & splendor intellectus. Vsus autem similitudine habet I cum propriis Spiritus sancti, sumendo usum improprie, prout comprehendit sub se frui, secundum quod, Vti,est assumere aliquid in facultatem uoluntatis,
118쪽
& frui est cum gaudio uti, ut inquit beatus Augustinus .X. de Trini. Vsus ergo, quo pater & filius se inuicem fruuntur,conuenit cum proprio S piritus sancti, in quantu est amor. Et hoc est,quod inquit idem beatus Augustinus. Illa dilectio, delectatio, Delicitas,uel beatitudo, usus est,quod ostendit per sequentia uerba, dicens. Est in trinitate Spiritus sanctus genitoris, genitiq; suauitas,ingenti largitate, atq; ubertate nos, uel creaturas perfundens. Secunda cosideratio Dei est, qua consideratur, ut unus,& sic diuus Augustinus in primo de doctrina Christiana cap. s. appropriat unitate patri,quae quia absolute dicitur,& nulla praesupponit personam, cum sit principium,non de principio, ideo uere illi appropriatur . Filio aequalitatem,quae importat unitatem in respectu ad alte3t. Nam aequale est,quod habet unam quantitatem cum alio. Ideo appropriatur filio, qui est principium de principio. Concordia uero,sue connexio,quae importat unitate aliquorum duorum,appropriatur Spiritui sancto, inquantum est a duobus. Ex quo sesu dicit idem sanctus,Tria,esse unum propter patrem,aequalia,propter filium,connexa,propter Spiritum sanistum. Vnitas aute statim inuenitur in persona patris,remotis etiam , perimpossibile, aliis personis. Ideo aliae personae a patre habent unitatem, Remotis tamen aliis personis, aequalitas non inuenitur
in patre ante filii productionem,sed statim posito filio,pater dicitur aequalis. Et hac ratione dicuntur omnia aequalia propter filium , non O filius sit principium aequalitatis patri,sed quia nisi esset patri aequalis, situs, pater, aequalis dici non posset . Hoc et ipsum, * S piritus sanctus patri aequalis est, habet a filio. Similiter excluso Spiritu sancto qui est duorum nexus, non posset intelligi unitas conexionis inter patrem & filium. Ideo dicuntur omnia esse connexa propter S piritum sanctum,ctim posito Spiritu sancto,inueniatur ratio connexionis in diui- Nnis personis. Secundum tertiam considerationem,dicitur sumi tertia appropriatio,quae fit, primo secundum rationem similitudinis, uidelicet, potentiar, siue Omnipotentiae. Potentia enim habet rationem principii, unde habet similitudinem cum patre coelesti, qui est principium totius diuinitatis, quae deficit in- Oterdum patri terreno, propter senectutem. Secundo respectu sapientiae quae habet similitudinem cum filio coelesti, inquantum est uerbum, quod nihil aliud est, quam conceptus sapientiae,quae etiam quadoq; deficit filio terreno, propter desectum aetatis. Postremo Secundum rationem bonitatis,quae habet similitudinem cum Spiritu diuino, qui est amora sed repugnantia habere uidetur ad spiritum terrenum,secundum quod importat uiolentiam quandam,& impulsione. Quarto, & Vltimo secundum habitudinem, quam habet ad causata decun dum quam Deus consideratur in habitudine ad suos effectus, & sic sumitur
illa appropriatio apostoli, ex ipso, per ipsum, S in ipso. Vbi haec praepositio pc ex J sumitur, ut dicit habitudinem causae efficientis, quae competit Deo ratione suae potentiae activae, & appropriatur patri, sicut & potentia, siue omnipotentia . Haec uero praepositio per) designat quandam causam mediam, & sic est quandoq; propria si io,ut Io. primo,omnia per ipsum facta sunt: non quod filius sit instrumentum, sed quia ipse est principium de principio. Quandoq; uero designat sorinae habitudinem, per qu2 agens operatur,sicut dicimus,quod artifex operatur per artem. Vnde sicut sapientia & ars appropriantur filio, ita& per quem J. Haec uero praepositio in denotat habitudinem cotinentis: csitinet autem Deus res bifariam. Uno modo secundu suas similitudines,prout
119쪽
res dicuntur esse in Deo,inquantum sunt in eius scientia: & sic in ipso appropriatur filio. Altero modo continentur res a Deo, inquantum eas sua bonitate conseruat,& gubernat, ad finem conuenientem adducendo. Et hoc modo in quo appropriatur Spiritui sanino ,sicut & bonitas. Veritas etiam, cu pertineat ad intellectum,licet approprietur filio,ut dicitur Ioan . Iq. Ego sum uia, ueritas,& uita, no tamen est proprium eius. Liber ctiam uitae,in recto,importat notitia, R in obliquo uero,uitam. Est enim dictus liber,notitia Dei de his,qui habituri sui uitam aeternam,& sic appropriatur filio, uita tamen appropriatur Spiritui saeto, ut importat quendam interiorem motum, per quem modum conuenit in proprio Spiritus sancti, qui est amor. Quod autem dicitur qui est appropriatur personae filii, non secundum propriam rationem, sed ratione adiuneti,ut uidelicet in locutione Dei ad Movsen praefigurabatur liberatio generis humani, quae facta suit per filium. Et ut finem imponamus huic secundo articulo: Credimus in patrem omnipotentem, ubi Cut dictum est pater sumitur notionaliter, de ut Proprium cst primae personae & non essentialiter, prout conuenit tribus in com parationem ad creaturas. Omnipotentia uero sui nitur theologicc,prout se cxtc-dit ad omne illud, quod non implicat contradictionem :& ad omne possibile absolute, quae appropriatur patri, licet sit comunis tribus, ct hoc propter rati
De T ertio articulo uidelicet,& in Iesum Christum filium eius, unicum Dominu in nostrum , cuius declaratio pendet a maiori symbolo. Cap. VIII. r
O MIN V S Alexander de Ales in tertia parte suae summae. q. 8 2. ' Mart. a. inquit, quod dictus μrticulus potest dupliciter legi . Primo,uti dicas filium eius unicum, & sit ibi pune tus: filium eius id est patris il unicum sue unieenitum : Vbi demonstratur, quod licet filius procedat a patre & Spiritus sanctus similiter, unus est tamen filius,qui procedit per modum generationis : Iesus Christus: non sic Spiritus sanctus,qui per modum spirationis procedit. Altero modo potest legi, filium cius unicum dominii nostrum : Ubi Augustinus in lib. primo de sy mbolo , uel regula fidei ad Catechumenos cap. primo est. Quando audis, unicum Dei filium, agnosce Deum . Si enim uerus est filius, hocsest, quod pater,& sic si Deus pater,erit& Dcus filius: quicquid enim est id quod senerat,est etiam id quod generatur. Non enim generat homo, equum ,aut ouis,canem,sed homo, holninem,& Deus, Deum. Et quia unus scilicet cst ipse Deus, ut dictum est supra, ideo, unicum. Et ex cons quenti, quando audis unigenitum , crede omnipotentem , & creatorem : quia
quicquid habet pater, habet filius: Unde Ioannis I 6. Omnia quae habet pater, mea sunt. Si quaeratur cum in symbolo Athanasii dicatur Dominus paterDominus filius, Dominus Spiritus sanctus quare Dominium appropriatur magis filio,quam patri,& Spiritui sancto: similiter & nostru chm opera ad extra sint indiuila,secundum beatum Augustinum Respondet idem Dominus Alexander, ubi supra,quod quoddam Dominium est increatum,& quoddam creatum. Primum non appropriatur silio,sed secundum, ad ipsus honorem, ut inquantum homo, Dominus etiam creaxurae credatur. Dicit enim de scipso . blatthai
120쪽
APOSTOLORUM. 12 ultimo' Data est mihi omnis potestas &c. E t in psal. 8. omnia subiecisti sub pedibus eius, ubi glo. Potestati eius omnia subiecisti, ut omnes eum adorent. Dicitur etiam noster in quia participat nostram naturam,quam sibi uniuit in unita te person quod nec patri, nec Spiritui Sancto conuenit, cum neuter eorum sit incarnatus. Dicitur etiam cnoster propter executionem my sterii redemptionis nostrae,in carne humana. In Sy mbolo Niceno, quo ad hunc tertium articulum, quaedam ponuntur ad diuinitatem spectantia,per quae magis exprimuntur, quae
sunt in sy mbolo Apostolorum. Ideo hic sunt addenda,& sunt quinq;,per quae excluduntur errores quinq; Arrianorum, quos ipsi mentiebantur de filio Dei. Primus est, quod non sit eiusdem cum patre substantiae, contra quos, ibi dicit fides,consubstantialem patri. Et Ioannis. I s. de seipso inquit ueritas,Ego & pa ter unum sumus. Secundus,quod filius sit minor patre, contra quos catholica fides confitetur Dominum Iesum Christum,ides aequalem patri & Spiritui sancto in potentia .Vnde in psel. Io9. Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis,dicit glo. interi. quasi aequalis,&glo. Cassiodori. Post laborem quiesce,&conregna secundum cst homo. T ertius error,quod filius sit adoptiuus,& non naturalis, quod euacuat fides dicens,filium Dei unigenitum. Ioannis primo , Deum nemo uidit unquam, nisi unigenitus filius Dei. Quartus, quod sit natus ex tempore,& non ab aeterno,contra quos fides profitetur. Et ex patre natum ante omnia saecula. Quintus & ultimus est,quod filius Dei sit pura creatura, quod fides excludit dicens,Deum de Deo,lumen de lumine. Et Ioannis primo. Vinus erat uerbum. Ex quibus erroribus,adeo uenessit in profundum malorum,& obscuratum esit cor eorum,ut diceret C hristum esse puram creaturam, & Deuper adoptionem,siue per gratiam,& no naturalem,eo modo quo dicitur Moysi, Exo.7. Ecce constitui te Deum Pharaonis. Crinisa uero fidos catholica profitetur . Deum uerum de Deo uero,genitum non factum. Et licet ad Rom primo
dicatur. Qui factus est ei ex semine David. Et ad Gal. . Misit filium suum, factum ex muliere &c. Beatus Augustinus, super Ioannem respondet,& in epistola ad Rom. Quod factus est secundum humanitatem, & non d .uinitatem. Et si obiiciatur illud Ioannis primo. Qui post me uenit,ante me factus est. Vbi Io- Rannes Baptista loquitur de Christo, glo. interi. in eodem loco inquit. Qui post
me uenit tempore,ante me factus est dignitate,totum referens ad humanam naturam . Iste Dei filius an suem credere debem 11ψr ς hah texcpli raris et, qra tiguntur ad hebrae. primo,in illis uerbis. Qui cum sit splendor patris,& figura substantiae eius, portans omnia uerbo uirtutis suae. Primam iSitur dignitatem, siue excellentiam habet respectu patris, a quo producitur, dc lic est splendor gloriae illius,propter quod dicitur uerbum, filius patris, quoniam persecte loquitur, &manifestat bonitatem,& summam eius liberalitatem,ex quo nihil habere uoluit quod filio suo non communicaret. Est enim,ut inquit beatus Dionvsius senta lis radius in se manifestans gloriam paternam. Secundam excellentiam habet respectu Spiritus sancti,quem ex se producit, propSer quod dicitur figura ,4dest similitudo substatiae patris. Et propter hoc dicitur filius imago patris, quia' quaa uis tres personae sint aequales in aeternitate,maiestate,ac potestate, filius tame dicitur potius imago patris,quam Spiritus sanctus, cum non tum habeat conuenientiam cum patre in essentiae idemptitate, sicut & S piritus sanctus sed in communi notione, quia sicut a patre procedit Spiritus sanctus, sic & a filio. Tertia β
