Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DDE SYMBOLO

cultus Idolorum porsus extirpandi. Cum uerus legifer noster Dominus noster c cuius Moy ses typum gerebat genus humanum in argvpto Spirituali,tenebris scilicet & umbra mortis, carcereq; ,& ergastulo peccati,& a durissimo Principis huius mundi imperio per Pharaonem significato,liberaret. Quod utim futuruPropheta Esaias pronui pauerat. c. I9. dicens. Ecce ascendet Dominus Super nubem leuem,&ingredietur Aegyptum, &movebuntur simulacra Aegypti ,Et nim super leuem nubem ascendit Dominus,quando carnem,de intemerata uirgine nullo peccati pondere praegrauata,animo in coelestibus semper suspensa,&superni luminis illustrata splendore, sumpsit. Re ptu tunc ingressus est, quando humanae carnis trabea indutus,subiit hanc tenebrarum uallem: ut eam coelestis gratiar lumine persunderet. Et tunc commota sunt Idola Ae pti,quoniam per aduentum eius,& euangelicam promulgationem, kperstitiosus, ct pestifer Idolorum cultus est exterminatus. Idem quoq; & Daniel suturum uidit in spiritu, cum conspexit lapidem excisum de monte sine manibus, qui Christum significabat , percussisse statuam quatuor praecipuorum Regnorum,in quibus IdoloM cultura maxime inualuerat, designatiuam,& cam prorsus comminuisse. Demu echiel. c. 3o. Disperdam cinquit simulacra,& cessare faciam Idola de Memphi,& Dux non crit amplius de terra Aegypti. Hanc etiam futuram culturae idolorum cessationem praecognouerunt c sortasse Daemonum ministerio sapientes gentilium,atq; deplorarunt. Quos acerrime consutat beatus Augustinus. 8. de civit. Dei .c. 23. & Sumpto ex ipsis argumento,nostram religionem inudam esse,& immaculatam mirum immodum confirmat. Cuius quidem syncerae religionis, si plantatio prima inspicitur, cognoscitur profecto, Euangelii diuulgatione,& disteminationem christianae fidei, omnino suisse diuinae uirtutis opus. Dicti Articuli planior explanatio,ac errorum circa illum Occurrentium

confutatio. C aput . . XV.

V M ergo ex supradictis pateat Christum,secundum naturam diuinam, ab artemo ineffabiliter ex patre natum. Eundem in hoc articulo intelligimus ex tempore de Spiritu sancto conceptum, &ex uir

gine natum, quemadmodum ante multa Saecula uaticinatus erat,

Esaias.c.7. cum diceret. Ecce uirgo concipiet,& pariet filium &c. In quo articulo innuitur primo, quod Spiritus sanctus Dominicae carnis, & templi eius cst formator sic tamen, ut intelligas totam trinitatem hoc adorabile my sterium cooperatam esse, ut patet in responsione angeli beatae uirgini . D. Spiritus sanctus Superueniet in te &c. E t quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius Dei. Vbi

per altissimum intellige patrem sontem & auctorem deitatis. Adest etiam uim tus altissimi, uidelicet. Filius,qui proprie carnem assumpsit. Adest & Spiritus sanctus,cui hoc opus peculiariter attributum, scriptura sibi dedicat. Sequitur. Natus ex Maria uirgine, ex quibus uerbis, Nicaeni Concilii,adimpletur scriptura,prophetico terio perpetuam integritatem uirginis Mariae, reproentans, cum ait, Ezechielis. Porta haec clausa erit,'& non aperietur, & uir non transibit per cam, eritq; clausa a principio,clausa fuit in ea uirginitatis porta, & soli Uco Christo principi patuit, respiciens ad orientem, unde sol oritur c ut inquit beatus Cyprianus nunquam occidens, qui uisitauit nos oriens ex alto. Luco

primo

142쪽

APOSTOLORUM. 23

primo. Vt illucescat his qui in tenebris & in umbra mortis sedent. Per hac pomtam prodiit sol ille iustitiae, qui illuminat omnem hominem uenientem in hunc

mundum. Spectabat enim porta ad uiam sanctuarii exterioris, quoniam ea natiuitas,erat extra uulgarem hanc nostram natiuitatem, nihil habens admistum humanae concupiscentiae, suscipies uerbum carnem,non est mutatum in carne, quia manens Deus suscepit hominem. Virginem uero designat cx nomine, uidelicet, Maria, idq; non temere,quod & Lucas facit,dicens . Mis iis est angelus, ad uirginem desponsatam uiro, & subdit paulo post, & nomen uirginis, laria. CHaec est illa ad cuius nomen', omnes animae recreantur piorum. Eua si quidem diabolo assentiens, mortem orbi, & maledictionem intulit. Maria uero angelo fidem adhibens, benedictionem & uitam protulit. Per Euam serpentis astatu deceptam,uenit calamitas. Por uirginem, Spiritus sancti astatu grauidam,rediit beatitudo. Per prquaricationem Euae irae filii nascimur. Per Mariam uero Deo persecte subditam, dicto angelico credetem,Christum accepimus,per quem rem nascimur,& filii Dei adoptiui efficimur Io. primo & .3. Eua Dci mandatum c5- tenens gratiam Dei amisit, audiuitq; multiplicabo aerumnas tuas,in dolore paries &c. Maria apud Deum inueniens gratiam, humilis audivit. Aue gratia plena Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus,&benedictus fructus uetris tui, Dnimirum in quo benedicentur omnes tribus terrae. In hoc quidem tacto articulo, multi errauerunt ,ideo patres in maiori symbolo, uidelicet in synodo Nicaena, multa addiderunt,quibus Onanes destruuntur errores. Origines enim, prout beatus Thomas in . s. opusculo scribit,& in declaratione huius articuli, asserit, quod Christus est natus,& uenit in mundum, ut etiam saluentur daemoneS,saltem in fine mundi, quod est contrarium scripturae dicenti Matth. 23. Discedite a me maledicti in ignem aeternum,qui paratus cst diabolo,& angelis eius. Quare si ad hunc eliminandum errorem,additur. Qui propter nos homines,& non propter Daemones.Similiter & propter nostra laluteiphotinus uero ,& si dicat Christum natum de beata uirgine, addit tamen uenenum,dum subdit, quod sit purus homo,qui tamen bene uiuendo,& uoluntatem Dei exequedo, meruit filius Dei fieri , sicut & caeteri sancti. Contra quem Io. 6. Descendi de coelo, non ut faciam uoluntatcm meam , sed eius qui misit me. Constat autem quod non descendisset, nisi ibi suisset, ibi autem non fuisset,s esset purus homo. Idco ad eX-- cludeo tum hunc errorem dicitur . Descendit de coelo. Manichaeus uero inquit, quod licet filius Dei fuerit semper,& descenderit de coeno,non tamen habuit ueram carnem,sed phantasticam , uel apparcntem, quod cst erroneum, attribuere uidelicet doctori ueritatis, mendacium , non enim dixisset Luc. 2 .Palpate &uidete quia spiritus carnem,& ossa no habet,sicut me uidetis habere. Propter hoc,additum est in symbolo, & incarnatus est. Hebion uero genere hebraeus diXit ' Christus natuς erat ex beata uirgine,sed ex uirili semine. Contra quem Gdixit angelus quod in ea natum est,ile Spiritu sancto est. Valentinus, licet confiteatur,quod Christus coceptus sit de Spiritu sancto , addit tamen blasphemia, quod, uidelicet, Spiritus sanctus portauit unum corpus coeleste,& posuit in Beata uirgine, quod filii corpus Christi,adeo quod secundum eum beata uirgo praeparauit tantum sibi locum. Cui angelus aduersatur dicens Luc. primo. Quod cnim ex te nascetur sanctum,uocabitur filius Dei. Et ad Gala. . A t ubi uenit plenitudo temporis,misit Deus filiam suum,factum ex muliere. Ideo additum est, in symbolo

143쪽

DE SYMBOLO

in sumbolo Nicaeno. Ex Maria uirgine. Arrius uerb , & Apollinarius dixerunt, quod licet Christus fuerit uerbum Dei,& ex Beata uirgine natus,non habuit tamen anima,sed loco eius data fuit sibi diuinitas,quod est expresse cotra scripturam , cum ueritas dixerit Io. Ir. Nuc anima mea turbata est,&Matth. 26. T ristis cst anima mea usq; ad mortem . Ad hunc autem errorem excludendii sancti patres subdideriit, E t homo factus est, Anima modo,ut habetur,extra de sum. tri.& fide catholi. cap. Firmiter,est forma hominis,nec potest esse homo sine ea, &dicens oppositum,anathematizatur. Conclusiue igitur dico, quod non sufficit

nobis credere supradicta cum daemones credant,& coiremiscant .Iaco. 2. Exclamantes , Iesu filii Dei altissimi,uenisti ante tempus torquere nos. Matth. 8. Sed operaeprccium est, ut credamus omnia praedicta in hoc articulo propter nos secta, quemadmodum Nicaenum demonstrat sumbolum,dicens. Qui propter nos homines,& propter nostram salutem descendit de coelis &c. Venit igitur de caelis Deus homo sectus ex uirgine cfecundum beatum Augustinum lib 7. consensionum. c. I 8. Ni esset mediator Dei,& hominum, homo Christus Iesus, qui est super omnia Veiis benedictus in sercula. Vt esset uia per quam ueniremus ad patrem, Io. I . Ego sum uia &c. Non enim est aliud nomen sub caelo,in quo oporteat nos saluos fieri. Verbum enim caro factum est, ut lactaret infantiam nostra sapientia Dei, per quam creata sunt omnia, induit humanam naturam aeternaueritas,ut subditos erigeret ad seipsum, ut aperiret uolutatem Dei nobis,ut erudiret nos abnegare omnem impietatem, & secularia desideria, ut inquit beatus Augustinus,de sy mbo. ad catechumenos, ut nos diuerteret, a nobis ipfs,& ad se reduceret, ut carnales faceret spirituales, ut filios hominum , per adoptione

faceret filios Dei. Conceptus de Spiritu sancto, sine omni humana, & carnali

actione. Idq; propter nos, ut conceptionem nostram carnalem ac impuram mu-

daret, nos4; per infinitam suam,patrisq; misericordiam ,in Spiritu sancto regeneraret . Natus ex Maria Virgine, it se ipsius uirginitate,ac pudore permanete. Idq; propter nos,& ut natiuitatem nostram originalis peccati macula pollutam, purgaret Deus,& homo. Nam quis posset haec,nisi esset pariter Deus, & homo eQuis enim ut Iob ait potest sacere mundum de immundo conceptum semine, non ne tu qui solus es pDe septimo Articulo,uidelicet. Passus sub pontio Pilato, crucifixus,

mortuus,&Sepultus . Caput. XVI.

AH inisterium illud excessure charitatis & passionis filii Dei ingrediamur,& dicamus cia facta matre nostra Ecclesia.Credimus Christuuere in humana natura passu,de quo Esam. c. clamat.Vere langores nostros ipse tulit,& dolores nostros ipse portauit. Et Lu.aa.de seipso dii iis dixit Uesiderio desideraui,hoc pascha maducare uobises,antech patiar. Et .c. ra. dicitur. No ne oportuit Christu pati, & ita intrare in gloria suam. Et primae Petri. et . Qui cum pateretur, non comminabatur. Proposuerat enim nos Deus pater redim cre,non corruptibilibus, auro,& argento,sed pretioso sanguine filii sui. Passiis igitur est Saluator noster in corpore,dolorem,& in anima tristitia .de qua di x it. Tristis est anima mea usq; ad morte . Et costitutus in agonia, sectus est sudor cius,sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Absit autem, ut

144쪽

APOSTOLORUM.

credamus Christum,damno aliquo,impassibilis diuinitatis,in carne passum,aut passionem, qua in carne & animo sustinuit, per diuinitatis unionem absorptam esse. Pro maiori tamen praedictorum declaratione, notanda sint quaedam, quae de huiusmodi passione dicit diuus Thom. in tertia parte summae.q.66. art. I. uidelicet. Quod passiones humanae si considerentur quo ad speciem alc no opo tuit Christum pati omnem passionem,cum multae similes libi inuicem contrarientur, sicut combustio in igne,& submerso in aqua. Et loquimur in praesentiarum,de passionibus ab extrinseco illatis,cum no decuerit Christum pati passiones a natura,sive ab intrinseco causatas,ut aegritudines,secundum magistrum

sententiarum dist.IS. tertii senten. Secundum uero genus, passus est omne hu- φmanam passionem. Et hoc uel ex parte hominum a quibus passus est,ut a Gentilibus,1 Iudaeis,a masculis, & seminis,sicut patet de Ancillis accusatibus Petrii. Similiter de principibus,ministris eo & popularibus,iuxta illud ps. 2. Astiteriit Reges terre,& Principes couenenit in unu , aduersus Diauin & aduersus Christia eius. A familiaribus etiam,& notis,ut patet de Iuda eum prodente, & de Petro negante . Vel ex parte etiam eorum in quibus homo potest pati . Et sic passus est Christus in suis amicis eum deserentibus,in fama per blasphemias contra eum prolatas ,in honore & gloria, per irrisiones ,& contumelias sibi illatas, in rebus per hoc,quia etiam uestibus expoliatus suit, in anima per tristitiam, tardium, &timorem ,in corpore per uulnera,& flagella. Vel ultimo potest considerari pas sio, quantum ad corporiς membra,quia idem passus est in capite pungentiti spinarum coronam ,in manibus & pedibus fixionem clauorum ,in facie alapas, &in toto corpore flagrita. Fuit enim passus secundum omnem sensum corporeu. Secundum enim laetum clauis affixus. Secundum gustum, felle, & aceto pol tus . Secundum olfactum,in loco cadauerum paedore infecto appensus patib Io. Secundum auditum,lacessius uocibus blasphemantium,&irridentium Se- Ccundum uisum, respiciens matrem & discipulum,quem diligebat, flentes. Do-Ior etiam Christi maior fuit, & intensior omnibus doloribus, de quo Tren. pri mo,ex persona C hristi dicitur. Attendite,& uidete,s est dolor sicut dolor meus, fuit prosecto maximus propter quatuor causas. Primo prupter doloris causam, nam doloris sensibilis cause suit, laeso corporalis,quae acerbitatem habuit ex ge Dnere passionis, cima mors crucis esset acerbissima ,ex quo claui infiguntur in locis neruosis,& maxime sensibilibus, uidelicet ,in manibus,& pedibus. Pondus etiam corporis pendentis,& doloris diuturnitas,augent dolorem, cum non statim moriantur, sicut ii qui gladio interficiuntur. Doloris etiam interni causa suerunt, Omnia peccata humani generis, pro quibus patiendo satisfaciebat, &specialiter casus iudaeorum,& aliorum in eius morte dei uentium ,& praecipue discipulorum,qui scandalum passi sunt in C hristi passione.Sitniliter & amissio bitae corporalis, uae est ultimum terribilium ,& naturaliter horribilis humanae

naturae. Secundo ex perceptibilitate patientis, secundum animam , & corpus, iecundum enim corpus, quia erat optime complexionatus, ex quo corpus suum miraculose formatum erat uirtute Spiritus sancti unde & illa quae per miraculum filii sunt aliis potiora,sicut dicit Chry sos inus de uino, in quod Christus conuertit aquam in nuptiis. In eo etiam maxime uiguit sensus tactus,ex cuius perceptione sequitur dolor . Anima etiam secundum uires interiores ten

fissime apprehendit omnes tristitiae causas. Tertio magnitudo doloris Christi

potest

145쪽

DE SYMBOLO

potest consderari,ex doloris,& tristitiae puritate. Nam in allis patientibus,mLtigatur interior tristitia, & exterior dolor, ex aliqua consideratione rationis per quandam redundatiam a superioribus uiribus ad instriores,quod in Christo patiente no fuit, quia unicuit uirium permisit agere,quod in sibi proprium,sicut inquit Damascenus. Quarto potest considerari ex hoc ,quod passio illa, & Dolor a Christo filerunt assumpta uoluntarie propter finem,liberationem sciliceo hominis a peccato. Et ideo tantam quantitatem doloris assumpsit, quanta erat proportionata magnitudini fiuctus, qui inde sequebatur. Anima etiam Christi patiebatur secundum omnes uires inferiores, quia in singulis uiribus animae inferioribus ,quae circa temporalia operantur,inueniebatur aliquid, quod erat causa doloris Christi. S ed secundum hoc,superior ratio non patiebatur in Christo ex parte Dei obiecti sui, qui non erat animae Christi causa doloris, sed des etationis & gaudii, secundum autem illum modum passionis, quo potentia aliqua dicitur pati, ex parte sui subiecti, sic omnes potentiae animae Christi pati

bantur, cum omnes radicentur in essentia eius ad quam peruenit passio, pasta corpore, cuius est actus. Haec beatus Thomas ubi supra articulo Q.

Opinio diui Bonaventurae super hoc passionis Christi

articulo Caput. . XVII.

Ictus enim Doctor. Dist. I s. 3 . q. pri. inquit. Qudd congruum

fuit Christum assumere naturam nostram passionibus afficiendam,& hoc praecipue ex tribus, uidelicet, propter pretium nostrae salutis, propter emplum uirtutis, & propter fulcimentum nostrae fragilitatis. Propter primum,quia prophsuerat redimere nos,no corruptibilibus, auro,& argento,sed pretiosissimo sanguine suo,& animam suam ponere pro anima bus nostris,ad quod non esset idoneus,nisi naturam deficientem, & passibilem assupsisset,& propterea poenalitates nostras debuit in seipso habere. Propter uirtutis exemplum fuit etiam congruum,& specialiter humilitatis,patientiar, &pietatis,quibus peruenitur ad coetu,&in quibus uoluit Christus ut nos se se imitaremur, uia dixit Matth.II.Discite a me quia mitissum ,& humilis corde Postremo assumpsit poenalitates nonras propter fulcimentum nostrae fiagilitatis, ob qua, rationalis natura difficultatem habet ad credendum uera, irascibilis ad sperandum ardua,& concupiscibilis ad amandum bona,ideo saluator noster,no modbuoluit nobis assimilari in natura,sed etiam in poenalitatibus,ut manifestando in

se ueritate humanae naturae,praeberet fulci metum nostrae rationali ad crededum. Ostendedo etiam immensitatem suae misericordiae, per susceptionem nostrae miseriar,praeberet irascibili fulcimentum ad speradum. Ostendendo uero magnitudinem suae beneuoletiar, praeberet cocupiscibili incitametum ad se madum. Ideo, licόt incogruum uideatur huiusmodi desectus reperiri in Christo,si per se considerentur,tamen, si ad finem reserantur,magnam in eis inuenies congruitatis condecentiam. Quaestione uero sequenti,pro maiori adhuc praedictorum intelligentia ,est ,quod quidi sunt desectus, qui sunt ex culpa: et quida,qui sunt ex culpa,&ad culpam,sicut pronitas ad malum,& di scultas ad bonum: Et hos omnes no decuit Christum assumere,clim fuerit minister iustitia omnino segregatus a peccatis i Alios autem defectus decuit assumere, sed non omnes, quia

quidam

146쪽

APOSTOLORUM. 2y

quidam sunt naturales,quidam personales.Naturales uoco,qui totam respicitit, 'naturam humanam,sicut fames,sitis, fatigatio, & similes. Personales uero sunt qui respiciunt aliquas personas specialiter,sicut diuerset aegritudinum species. Quoniam ergo Christus uenerat naturam humanam redimere communiter sine Crersonarum distinistione, hinc est quod desectus naturales no personales, poen es tantum,non uitiosos debuit in se habere. Dicit etiam in eadem Dist. art. 2. q. 2.Quod non modo fuit uerus dolor in Christo,sed & tristitia, no tamen omnino eo modo,quo in nobis est. Pro Quo notanduiri quod est quaedam tristitia quae est praeter rationis imperium,& ista est quae consurgit,ex quadam necessit te,& subreptione,sicut primi motus,prout dictum est in tractatu dece praecept

rum,super illud.Non occides, & haec est comunis sapietibus,& insipientibus,bonis,& malis. Est &alia tristitia quae est contra rectui attonis iudiciuim& haec e Din qua ratio subiicitur senseditati,quae no tantum turbatur Ied et conturbatur Alia est,quae est subiecta rationis imperio,& iudicio,& haec est,quado quis trista lupiamne dictante Muad mutantum,& taIiter supctu'sci debere tristari. Et sic dico quod in Christo filii tristitia hoc ultimo modo, cii de nullo tristatus fuerit,nisi prout dictabat ei ratio,&hoc idem innuitur Io.xi. ubi dicitur. Iesus autem instemuit spiritu,&turbauit semetipsum in quo ostenditur, quod turbatio,& tristitia rationi no praesidebat,sed subiacebat. Primis uero duobus modis relegata erat ab eo penitus tristitia. De ira,an fuerit in eode, dicit idem sanctus ubi supra.q 3.Quod ira uno modo dicit pure affectionem, & hoc modo est Eaffectus detestationis alicuius mali apparentis, uel existentis. Alio modo ira dicit affectum cum paena,& sic ira habet perturbationem, & inquietudinem annexamo hoc in triplici differentia, quia,aut perturbatio illa tangit solum potetias

inferiores,& non oculum mentis,aut tangit dictum oculum ad tempus turban-do , aut attingit ipsum perturbando ,& obnubilando. Et hoc modo secundum Fcatholicos doctores,motus irς in quatruplici differentia reperitur. Vno modo, ut pure dicit affectum detestationis,& hoc modo potuisset esse in Adam in statu innocentiae. Alio modo ut dicit motum detestationis cum inquietatione,& perturbatione partis sensualis,sine aliqua perturbatione mentis, & hoc modo affectio irae filii in Christo,sicut enim dicit Euangelium,Instemendo conturbauit seipsum. Tertio modo, dicit affectum detestationis cum comotione, & perturbatione,non modo partis sensualis,sed etiam rationalis ad tempus,& hoc modo reperitur ii a in uiris iustis,qui irascuntur exaelo,de quibus dicit Gregorius, quod inde mens perturbata proficit,ut clarescat,sicut oculus per collyrium immissum ad tempus perturbatur,ut postmodum clarior etficiatur. Quarto modo ira dicit affectum detestationis cum comotione sensualitatis,& etia mentis, ita quod co motio illa habet secum perturbationem mentis annexam , uel ad illam cst ordi nata,& sic ira est ex uitio,& reperitur in criminosis,ac prohibetur a Deo. Ad pro G positum dico,quod in Christo fuit passo irae,siue affectio, prout uides icet dicit affectum detestationis,& comotione partis sensititiae, quae tamen subiecita est raationi. Non aut fuit in eo ira,prout dicit perturbationem oculi mentalis,& prout dicit aflectum repunitionis,inquantum uidelicet ille assectus est ex libidine uindictae,& non ex zelo iustitiae, ciuia sic sit passio perturbans. Addit idem, dist. I 6.

ubi sun q. a. Quod passo & dolor Christi inter oes passiones fuit acerbissima , &acutissima quod patet,s illa cbsideretur,quae doloris passione acerbiore reddere H-.ι E , solent,

147쪽

BDE SYMBOLO

solent,& haec sunt tria uidelicet causa passionis modus patiedi, & conditio patientis . Si consideretur causa, ob quam Christus passus est, ibit in eo doloris afflictio magna, non enim patiebatur pro culpa propria,sed alienaac non modo pro amicis,sed etiam pro inimicis,& pro his,quos uidebat ingratos.Si autem cosideretur modus patiendi, suit in eo dolor acerbior propter generalitate , quia in omnibus membris affligebatur. Si uero consideretur qualitas, uel conditio patientis,maxima fuit afflictio, propter perfectissimam coplexionis aequalitate,& propter sensus uiuacitate Nnde quia nullus potuit ei in talibus,requalitate co-plexionis,uel sesus uiuacitate aequari,dolor illius omniu dolo' sitit acerbissimus

De Passione corporis Christi,&impassibili eius diuinitate. Cap. X VIII.

Uanuis Saluator noster uere uulnera,plagas, & mortem, passus si, i Uanuis Saluator noster uere uulnera,plagas, & mortem, passus si, non tamen secundum utranq; naturam haec sustinuit,sed duntaxat secundu humana . Diuinitas aute, quia suapte natura est impassibilis

lab omni passi5is iniuria credi debet aliena. Vnde Cassiodorus superiis. 2I .inquit,passus e impassibilis,per passibilem, quam suscepit, humanitate . Immortalis mortuus est,& qui nunqi moritur,resurrexit. De quo loco beatus C; illus locutus est. Gratia uero Dei pro omnibus gustauit mortem,tr dens ei proprium corpus, quan uis naturaliter ipse uita sit,& resurrectio mortuorum. S imiliter & beatus Ambrosius,idem patiebatur,& non patiebatur,mori batur,& non moriebatur,sepeliebatur,& non sepeliebatur. Haec Cassiodorus Vbi affirmativa uerba ad humanam, negatiua uero ad diuinam accommodantur substantiam. Nempe idem Christus patiebatur secundum humanitatem, &non patiebatur secundum diuinitatem, & ita de aliis. Caeterlim ad familiarem manuductionem,qua intelligatur propositum, Diuus Damascenus libro tertio cap. 26. ponit exemplum de corpore & anima humana ,inquiens,* inciso co pore nostro,anima illi coniuncta n6 incidatur,sy mbolum quoddam est, & exe plum diuinitatis,non sustinentis passionem, quan uis ei caro coniuncta passioni fuerit exposta,nomine carnis totam naturam humanam intelligendo. Quhd uero pallente corpore incisionem,anima illi compatiatur,in eo dissimile est exeplum,nam nem compassa est,nel condoluit diuinitas carni patienti,cu si prorsus aliena ab omni passibilitate & mutatione. Et hoc praesignatum suit in immolatione ipsius Isaac facta ab Abraham, in qua Isaac ereptus fuit a gladio, angelo

inclamante,ne extenderet pater in eum manus. Et sic aries haerens cornibus inter vepres immolatus est pro Isaac. Quippe in eo sacrificio,Isaac diuinitatis gerit typum nulli molestiae, aut passioni obnoxiae, Aries uero humanitatem Christi oblatam pro peccato designat,qui quide cornibus haesisse inter vepres traditur, quia C hristus ut homo inter duo brachia crucis,suspesus est. Et,ut ait scriptura in persona Christi,spinis peccatorum suorum circvdedit me populus hic. Vnde,

Gen. 22. c. dicitur.Quod angelus Diti de caelo clamauit dicens. Non extendas

manum tuam super puerum,neq; facias ei quicqv, ubi glo. interii. inquit. Quia caro crucifigi diuinitas tangi non potuit.Et Levitici.I . Mundatus a lepra iubetur offerre pro se duos passeres uiuos;quorum unum immolari curabat, alterum aut uiuum dimittere praecipiebatur, ut in agrum auolaret,nempe per duos passeres,glo.eodem loco intelligendas esse dici Christi diuinitatem, & humanitare:

per passerem unum,qui immolari pcipitur, significari asserit id quod in C hristo passibile

148쪽

APOSTOLORUM. a spassibile est & occidi pol per allela uero,qui uiuus dimissus auolabat in deserui, lo. accipi debere se ut diuinitate Xui impassibile. Deniq; ide mysteriit , arduitq; Usacramen tu humanitatis in xpo passae,& diuinitatis a passione immunis,atq; eX- pertis sub occulto figurae uelamine designatur levitici I 6. cap. ubi describi turritus purgationis totius populi,obseruandus in die expiationis solenuin quo quidem ritu obseruatur,quod Aaron suscipere debeat ab uniuersa multi tu diue filiorum Israel duos hircos pro peccato,quos stare laciat coram domino in ostio tabernaculi testimonii, mittens super utrunq; sortem, unam domino, alteram capro emissario. Cuius exierit sors domino, offeret illum pro peccato,cuius autem in caprum emissarium,statuet cum uiuum coram domino, ut fundat preces super eum,& emittat illum insolitudinem. Nempe Christus,quia pro totius mundi expiandis peccatis oblatus est,hircus pro peccato non absurde nuncupatur

Duorum autem hircorum,is, qui missa sorte immolabatur,sanctissimam Christi carnem significat, pro peccatis nostris oblatam &grauissima passam supplicia, is uero super quem uenit emissonis sors, Christi diuinitatem insinuat impassibilem. Quod & glo. eodem loco comprobat, dicens. Quia Christus Deus, &homo,secundum humanitatem passus,fecundum diuinitatem impassibilis. Sumuntur duo hirci,&statuuntur coram domino in ostio tabernaculi, ipse enim est uerum ostium, quod ducit ad ostili tabernaculi testimonii, quod est in caelis. Mittit Aaron super utrunq; sortem, qua diuinitalcm,ct humanitatem diuidi intelligamus, ut haec patiatur, illa consortet patientem unam domino,alteram capro emissario,Christo scilicet. Et paulo post subiugit. Et abiit hircus emissarius in solitudinem,idest Christi diuinitas in sinum patris, quo nullus accedit nisi ipse,& Spiritus sanctus . Abiit ergo,quia operandi uirtutem cohibuit, & portauit

iniquitates nostras, non ut haberet,sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est, Deut. . Et rursum. Abiit in solitudine, de qua dicitur. T erra desse talia uia,&inaquosa,ps. 62. Ibi hostis locum non habet,ubi Deus manet. In caelum enim diuinitas tempore passionis abiissse dicitur, non locu mutans, sed quodammodo uirtutem cohibens,ut possent impii consumare passionem. Caeterii EDominus Damascenus ubi supra,alio sensibili exemplo manu ducit imbecillitatem nostram ad recte intelligendum, quo nam modo id fieri possit, quod carne mortem patiente, diuinitas illi coniuncta manserit impassibit is, Gemplo inqui laris radii arborem superillucentis, dum ait. Nam quemadmodum sole arbore superillucente, si securis incidat arbore , in incisus,& impassibilis perseuerat sol: multo magis Christi diuinitas secundum hi postasn carni copulata,carne patie-te,impassibilis perseuerabit. Non tu necesse est, haec exempla rerum sensibiliti, undequacis similitudinem habere ut nullii inter ca sit discrimen . Quod & beatus Hieronymus in expositionesidet catholicae attestatur,cs1 ait. Ad hoc primo omnium illud dicimus,ctim etiam in exteris rebus praeseruntur exempla, no per omnia seruare possunt similitudinem rei illius cui praebere putatur exemplum , sed unius alicuius partis, pro qua uidentur assumpta, similitudine tencnt. Que - Fadmodum exemplo fermenti,&retis,quorum utriq; in euangelio regnum caelorum vomparatur, idem deinde diffusus,explicat, post quae demum subiungit. Ex quibus constat,exempla non in omnibus iis,quorum exempla sunt, csse similia , alioqui si eadem essent in omnibus, iam non exempla dicerentur, sed ipsae potius res,de quibu agitur,uiderentur &Q.

E ii De secunda

149쪽

DE SYMBOLO

De secunda parte & tertia articuli supradicti uidelicet,de Crucifixione,& morte Christi. Caput. XVIIII.

AB C

ortis genus audis,quando dicitur Crucifixus,quod ,ut erat maxime cruciabile,ac lentum, ita erat maxime ignominiosum, & praecipue apud iudaeos, ctim in lege eorum scriptum esset, Maledictus homo, qui pendet in ligno. C ur autem hoc mortis genus omnium acerbis. sinum elegerit Deus,praeter scripturae uaticinium,quae hac,& typis,& praedictionibus apertissimis suturam prodiderat, non oportet christianum admodum in inquirendo esse curiosum,modo credat, ac sciat id mortis genus ad redimendia naturam humanam,ne dum optimum,sed & decentissimum fuisse. Decebat . n. ut qui in ligno, per superbiae & uoluptatis stimulos,uicerat, in ligno quom, per profundissimam humilitatem,&ingentissimos dolores,uinccretur. Decebat et, ut Christus expansis brachiis a terra sublimis,pendere qui pro sua ineffabili misericordia quaerebat omnes complecti, quemadmodum ipsemet. Io.Ia.id mortis genus discipulis suis praenuntiauit,dicens. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham adme ipsum. Decebat quod, eum propter quem omnia,& per quem omnia,qui multos filios in gloriam adduxerat,per crucem consumari. Decebat iterum ut sponsus noster thalami sui lignum ascenderet, & Iatus eius,qui in huiusmodi thalami lecto dormiret aperiretur ,& Ecclesia uirgo prodiret, desponsanda Christo,ut eo modo,quo Eua secta est ex latere Adae dormientis,ita & E clesia sormaretur ex latere Christi in cruce pendentis, ex quo manavit sanguis, ct aqua quae sunt Ecclesiae sacramenta. Decebat denim ut Christus, qui sibi tria regna subiecturus uenerat,de quibus Apostolus ad Philip. 2.c. inquit. In nomiane Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium,& infernorum,in aerem sublimatus,aereas subiugaret sibi potestates. Extenderetq; manus, ut & populi nocredentis, incredulitate exprobrareti & inuitaret credentes . Fixa demum Cruce in terra, indicaret, & inferna sibi regna subiiceret. Crux igitur ista triumphus erat,seu potius triumphi insgne, quod trophaeum appellamus,nempe deuicti hostis indicium Unde Dominus Gregorius Naaianaenus in oratione, in Cy prianum inquit. Ita enim res se habet, O cum multa sint,quae nos ad meliora producunt,ac multa,quae ad uirtutem erudiunt, uerbum,lex, prophetae,Apostoli, Christi passiones ipse, martyris primi ,qui in crucem ascendit, ac me secudeduxit,ut peccatum meum illic assigeret ,de serpente triumpharet,lignum sanctificaret,uoluptate superaret, Adam rursus saluaret,imaginem,ruinam minantΘreuocaret, inter tanta tameno talia non minus nos martyres instruunt. Et Paulus ad Heb. I a. Per patientia curramus ad propositu nobis certamen, aspicientes

in auctore fidei ,& consummatore Iesum,qui proposito sibi gaudio,sustinuit crucem confusione contempta. Sequitur,Mortuus, Ecce hostia pro peccato in ara crucis immolata. Ecce Christum Dei & hominis filium obedietem patri usq; ad

mortem,mortem autem crucis .Ecce Iesum,gratia Dei,pro omnibus morte gustantem,atq; ideo participantem carne,& sanguinem, ut per mortem destrueret eum,qui habebat mortis imperium,idest diabolum,& liberaret eos, qui tititore mortis per tota uitam obnoxii erant seruituti. Vnde Oseas .I3. praedixit, b morsero mors tua,& morsus tuus ero inferne. Et ad hebr.9. Ideo Christus noui testamenti mediator est,ut morte intercedente,in redemptionem earum praeuaric tionum

150쪽

APOSTOLORUM. 27

tionum,quae erant sub priori testamento,repromissionern accipiant, qui uocati sunt aeternae haereditatis. Vbi enim testamentum est,mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est. Obtulit autem semetipsum uoluntarie sacrificium Deo. Sanctus .n. Thomas in tertia parte summae.q. O. ar.pri. q. prima,super hoc mortis musterio,inquitQuod coueniens fuit ipsum mori iuxta illud Ioannis κi .Expedit ut unus moriatur nomo pro populo,

di non tota gens pereat, quod Caiphas prophetice dixit, ut testatur Euangelicta . Primo quide ad satisfaciedu pro humano genere,quod erat morti adiudicatum propter peccatum, iuxta illud Gen. a. Quacunq; hora comederitis morte moriemini. Conueniens autem satisfaciendi pro alio modus est, cum quis se subiicit poenae,qua alius meruit. Ideo Christus mori uoluit,ut moriendo pro nobis satisfaceret,secundum illud primae Petri tertio. Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Secundo ad ostendendam ueritatem naturae assumptae. Si enim ut inquit Eusebius post conuersationἴ cum hominibus,evanescens subito euolaret, fuFiens mortem,ab omnibus compararetur ph1tasmati. T ertio ut moriendo nos a timore mortis liberaret. Vnde ad hebrae. 2. Communicauit carni & sanguini, ut per mortem destrueret eum,qui habebat mortis imperium, &liberaret cos,qui timore mortis cui dictum est supra per totam uitam obnoxii erant seruituti Quarto,ut corporaliter moriendo,similitudini peccati,idest poenalitati,daret nobis exemplum moriendi spiritualiter peccato. Vnde dicitur ad nom. 6 . Quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem uiuit, uiuit Deo, ita & uos existimate mortuos quidem esse peccato, uiuentes autem Deo. Quinto ut a mortuis resurgendo,& uirtutem suam ostenderet,qua Fmortem superauit,& nobis spem etesurgendi a mortuis daret, unde Apostolus primae Cor. 13. Si Christus praedicatur,quod resurrexit a mortuis, quomodo quida in uobis dicunt,quod resurrectio mortuorum n5 est e Christus igitur secundum quod Deus,est fons uitae,non autem secundum quod homo. Ideo mortuus est, secundum quod homo, & non secundum quod Deus . Absit ergo quod C hristus sic senserit mortem, ut quantum in se est uita,uitae fonte Deum scilicet perdiderit . Si enim hoc ita esset uitae sons aruisset Sensit ergo mortem participatione humani affectus, quam sponte susceperat, non tamen naturae suae diuinae Perdidit potentiam,per quam cuncta uiuificat. Postremo subinsertur, & sepultus. Sepultus est,ut sepulchrum clausiim,resurrecturo ad uitae nouitatem, testimonium praeberet, sciat nascituro,uirgirialis uterus iSepultus autem in monuia mento nouo e uiuo solidoq; lapide exciso,ut sicut in hoc sepulchro nullus alius Gmortuus sepultus c,nec ate,nec postea,sic in illo utero,nec ante,nec post,quic mortale cocepta est. Christus etia in triduo,quo suit in sepulchro,erat uere momtuus . Propter quod in epistola sy nodali Curilli dicitur. S i quis non confiteatur Dei uerbum passum came, crucifixum carne,de quod mortem gustaverit carne, Anathema sit. Ad veritatem autem mortis ei uxore inquit sanctus Tho. 3p.q. o.

art. . pertinet, quod per mortem desinat esse homo, & licet Hugo de sancto Vi- Hctore dixerit,Christum in triduo fuisse hominem,hoc secit, ut dicit idem Tho. quia credidit,& falso,animam esse hominem. Magister veru sent. in. 22. dist. tertii, ex alia ratione dixit Christum in triduo fuisse hominem,quia scilicet crediadit,m unio animae, & carnis non esset de ratione hominis. Communis tamen

opinio Doctorum,& praecipue Parisiensium, ut inquit diuus Bonauen. in dicta

E iii dist.

SEARCH

MENU NAVIGATION