Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE SYMBOLO

mundi ex nihilo fecit esse, quae non erat, & non de extantibus,aut rebus ,aut causis, donauit habere substantiam. Et idem Ambrosius primo cap. eius de libri, contra Vulteseis, ponentem,quod creare sit producere aliquid, non ex omnino

nihilo,sed ab esse intelligibili siue ideati,dicit. Tantum ne opinionis assumpsis

se homines,ut aliqui eorum tria principia constituerent omnium,Deum,exem plar,& materiam: sicut Plato, discipuliq; eius, & ea incorrupta, & increata, ac sine initio esse asseuerarent, Deumq; non tanquam creatorem materiae,sed tan quam artificem ad exemplar, hoc est, ideam intendentem, secisse mundum de materia, quam uocauit Hylen . quae gignendi causas rebus omnibus dedisse asse ratur: ipsum quoq; mundum incorruptum, nec creatum, aut factum existimarent. Et Paulo post cap. a. in Evangelio,Dei filius,dicentibus sibi. Tu quis es e Respondi Principium,qui & loquor uobis. Et ita ipsum dedisse gignendis r

bus initium, & ipsum esse creatorem mundi,non idea quadam duce, imitatore materiae,ex qua non ad arbitrium suum, sed ad speciem propositam, sua Opera formaret. Annihilatio uero ,est mutatio primaria creationi diametraliter opposita,& est ex parte passi,generalis cesso creaturae in primordiale non esse,de quo non esse, Augustinus in primo super Gen. cap. r. contra Manichaeos. Sed & si in principio cinquit9 temporis,Deum secisse caelum,& terram credamus, debemus utiq; intelligere,quod ante principium temporis non erat tempus. Deus enim secit, & tempora, & ideo ante quam faceret tempora,non erant tempora. Non ergo possumus dicere suisse aliquod tempus,quando Deus nondu aliquid fecerat. Quomodo enim erat tempus,quod Deus non secerat, cisa omnium teporum ipse sit fabricator λ Et si tempuς cum coelo & terra esse coepit, non potestinueniri tempus,quo Deus nondum fecerat coelum & terram. Ex quibus plane patet,tempus intelligibile,non fuisse tempus,sed cum illo tempore, uerum non

esse temporis, computari,quousq; haberet esse per creationem. Hoc ergo, non esse, est uerus terminus a quo creationis formalis :& uerus terminus ad quem

annihilationis oppositae. Unde Augustinus ubi supra,ai quod si Deus potentia suam fabricatoriam subtrahat a rebus,ita non erunt, sicut ante quam fierent,no fuerunt, ubi loquitur de an nihilatione persecta,in quam solus Deus potest,sicut& in terminum creationis: cum sit regula theologesis,uidelicet. Quod non po test fieri nisi creetur,non desti uitur,nisi annihiletur. Vnde Ambrosius in Hex meron libro primo .c. . loquens de Deo. Ex ipso inquit materia, Per ipsum operatio,quae ligauit atq; constrinxit uniuersa. In ipso, quia & quamdiu uult, Omnia eius uirtute.manent atq; consistunt:& finis eorum in Dei uoluntatem recurrit ,& eius arbitrio resoluuntur. Et ibidem de partibus integralibus huius mundi loquens, ut fortuito inquit iungerentur,ita fortuito ac temere dissoluerentur,nisi in sui gubernatoris uirtute diuina consisterent,haec ille. Patriciani, de quibus beatus Augustinus de lueresibus, haeresi .lxi. ponunt carnem a diabolo conditam,quod est expresse contra scripturam,cum fecerit Deus corpora carnea: Genesis primo. Hoc os nunc de ossibus meis,& caro de carne mea, & subdunt,quod fatuum suerit Christum filium Dei, in se opus diaboli assumpssse,

cum ut dicitur Ioannis. I . diabolus in eo non habuerit quicquam. Vultcleis igitur ut dictum est supra,& habetur . c. xi primi trialogi sui inquit cotra a ationem rerum. iod potentia diuina non se extendit ad nihilum, & uacuum, cum res creandae ante quam crearetur habuissent perfectissimum esse ideale,co-

132쪽

APOSTOLORUM.

I 8tra quem beatus Iob c. 26. Quis extendit Aquilonem super uacuum, & appendit terram super nihilum e Vnde idem Vultcleff concludebat, quod productio rei, no erat ab omnino nihilo: in quo arridebat errori Aristotelis dicentis Quod ex nihilo, nihil fiebat. Error etiam fuit Manichaeorum dicentium, aliquid esse nihil: contra quos beatus Augustinus, cap. et . de natura boni. Neq; inquit, audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil hoc loco, aliquid intelligenduputant. Sunt igitur latuitates Manichaeorum,ponere nihil esse aliquid quoquo modo: maxime illud nihil, ex quo Deus cuncta creauit,cum illud sit simpliciter,& omnino nihil,dicente, in eodem loco, Augustino. c. et s. Quod DeuS omnia,quae de se non genuit,sed per uerbum suum fecit,non de his rebus, quaedam erant,sed de his,quae omnino no erat, hoc est, de nihilo secit. Unde dicitur in . a. libro Machabaeorum cap. 7. Peto nate ut aspicias ad coelum & terra,& ad omnia,

quae in eis sunt,& intelligas, quia ex nihilo secit illa deus, Aptiis et ad Rom. xi. inquit, quod ex ipso,per ipsit,& in ipso sunt omnia. Et Augustinus de uera religione , cap. 3 . concludit. Quod materia informis, ex qua factus est mundus, facta est ex omnino nihilo. Et in libro de magistro, cap. r. inquit De nihilo et Nihil, quid aliud significat,nisi illud, quod non est:' Et in libro de natura boni in principio. Tam omnipotens est Deus, ut possit etiam de nihilo, idest ex eo, quod omnino non est, bona facere,& magna,& parua, coelestia,& terrestria,Spirituali corporalia. Quia uero & iustus est,ei quod ex se genuit, ea, quae de

nihilo fecit, non aequauit. Et infra cap. io. Ideo autem non incommutabiles naturae sunt,quia nihil est, unde facta sunt. Sacrilega enim audacia coaequantur, nihil, & Deus, si quale est illud,quod de eo natum est, tale uelimus esse illud, quod ab eo de nihilo factum est, haec ille. Et beatus Gregorius in homilia, cum esset sero die illo inquit . Mirabilius namq; est coelum, & terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Et Augustinus de uerbis Domini sermone ultimo, dicit. Quid est amplius ex nihilo facere homines,qui uiuant, an eos,qui facti sunt, atq; uixerunt reparare post mortem e Vtiq; plus est facere quod nunquam fuit,quam reparare, quod fuit. Quomodonos suscitare non potest conuersos in puluerem, qui, si & in nihilum rediremus, facere posset, ut essemus, sicut& fecit nos esse, clim nunquam antea fuissemus Ecce igitur quod ex nihilo Deus ista producit, et si in nihil u rediremus, adhuc facere posset Deus, ut essemus. Insanit ergo V uitcleis, dicens quod Uei potentia non se extendit ad nihil. Concludunt igitur omnes doctores, & praecipue diuus Thomas prima parte .q s. art. 3. de me te beati Augustini in .3. de Trin. quod neq; boni angeli, neq; mali possunt esse creatores alicuius rei: sed quod creare sit propria actio solius Dei. Sic enim inquit impossibile est, quod alicui creaturae conueniat creare,neq; uirtute propria, neq; instrumentaliter, siue per ministerium. Vnde art. 6 inquio quod creare, est proprie causare, sue producere esse rerum. Ideo creare conuenit Deo, secundum suum esse: quod est eius essentia, quae est communis tribus personis: Et idco creare non est propriii alicui personae, sed commune toti trinitati. Diuinae tamen personae,secundum rationem suae processionis, habent causalitatem respectu creationis rerum. Vnde& Deus pater operatus est creaturam per suum uerbum, quod est filius, & per suum amorem, qui est Spiritus sanctus. Et secundum hoc, processiones personarum sunt rationes productionis creaturae inquantum includunt essentialia attributa

133쪽

DE SYMBOLO

; i attributa,quae sunt scientia,& uoluntas. Vnde sicut natura diuina, licet sit communis tribus,ordine tamen quodam eis conuenit, inquantum filius accipit na turam diuinam a patre, ct Spiritus sanctus ab utroq;. Ita etiam & uirtus creandi, licet si communis tribus personis ordine tamen quodam eis conuenit,quia filius habet eam a patre,& Spiritus sanctus ab utroq,. Vnde in hoc Articulo, creatorem esse, attribuitur patri, ut et,qui non habet uirtutem creandi ab alio. De filio autem dicitur,per quem omnia facta sunt,inquantum habet eande uirtutem,sed ab alio. Nam haec praepositio Cpeo solet denotare causam mediam,

siue principium de principio, ut dictum est supra. Sed S piritui sancto,qui habet 'candem uirtutem ab utroq;,attribuitur, quod dominado gubernet, &uiuificet, quae sunt creata a Patre per filium. Et ratio potest assignari, quia patri attribuitur,potentia, quae maxime manifestatur in creatione similiter & creatorem esse Filio uero appropriatur sapientia, per quam agens per intellectum operatur, ideo dicitur de filio,per quem omnia facta sunt. Et Spiritui sancto, bonitas,ad quam pertinet gubernatio, deducens res in debitos fines,& uiuificatio. Nam uita in interiori quodam motu consistit. Primum autem mouens est finis, & bonitas . Sicut igitur ordinatio rerum ad sapienti i ,& iustificatio impii ad miseri- . N cordiam,& bonitatem se superabundanter diffundentem , ita creatio, quae est productio ipsius substantiae rei,reducitur ad potentiam. Res etiam creatae non sterunt ab aeterno, ut patet Ioannis . 17. ubi dicitur. Clarifica me pater apud temetipsum claritate,quam habui priusquam mundus fieret. Potuisset tamen esse mundus antequam esset, secundum Dei potentiam, & ex habitudine extremorum , quae sibi non repugnant, secundum quod impossibile opponitur poss-bili,ut patet . . Metaphy. Et conclusiue dico,quod mundu incepisse, est articulus fidei, nec demonstrari potest,cum fides sit de non apparentibus,ad hebraeos. a . Ad hoc propositum dicit beatus Gregorius in homil. prima Ezechielis, O Moy ses prophetauit de praeterito, dicens. In principio creauit Deus coelum &O terram, ex quo novitas mundi trahitur,quae tantum per reuelationem habetur.

Et sic mundii non semper fuisse, sola fide tenetur. Credimus igitur quod Deus condidit coelum,& terram,& quaecunq; coelo, terraq; continentur, uisibilia, &inuisibilia,idq; ex nihilo per coaeternum uerbum suum. Vnde in psal. I 8. dici tur.Ipse dixit & facta sunt: ipse mandauit,& creata sunt. Et Ioannis primo, omnia per ipsum facta sunt. Et ad Colossen: primo. Quoniam per ipsum condita sunt uniuersa,sive Throni,siue Dominationes, siue Principatus Sc. Fecit & ho

P minem ,ut creaturis caeteris dominaretur: & constituit eum super opera manuit suarum. Et ut haec propter hominem, ita hominem,ac omnia alia propter se,tametsi ipse nullius indigeat, creauit. Siquidem hic est finis omnium rerum conditarum , ut cognoscant & glorificent conditorem suum. Omnia enim propter seipsum creauit altissimus. Et quis est tam caecus,qui non uideat coelos enarrantes gloriam Dei . Et hanc uniuersitatem rerum conditarum demonstrare, ac t stari Vcum omnipotentem esse,sapientem,bonum,& iustum e Vnde Paulus ad Rom. primo,ostendit diuinitatem in natura conspici. Inuisibilia enim Dei a creatura mundi per ea,quae tacta sunt intellecta conlpiciuntur, sempiterna quoq; cius uirtus,& diuinitas, ita ut omnes pronunciet inexcusabiles,eo quod ,cum cognouisset ex creatura Deum,non sicut Deum glorificauerunt. Per hunc gradsicliam Ethnici uenerunt ad aliquam summae illius mentis, unde omnia Sunt con

134쪽

dita,notitiam in quibus tamen nihil est tam egregium quin infinitis partibus stitista primam causiam. Christiani igitur hominis est, non solum intelligere hunc

orbem a Deo ex nihilo conditum, d etiam Deum esse ubiq; praesentem,sustentantem,& gubernantem omnia: adeo quod si per ictum oculi suam subtraheret manum, statim in nihilum redigerentur,sicut scriptum estps. Io3. Aperiente te

manum tuam,omnia implebuntur bonitate,auertente autem te faciem, turbabuntur , auseres spiritum eorum,& deficient,& in puluerem suum reuertentur. Adeo,quod in hoc articulo,nomine creationis ,non modo conditio, sed et sustentatio, gubernatio ,et conseruatio rerum conditarum intelligi potest. Unde Act. 17. beatissimus Paulus dixit ad Athenienses. Deus qui fecit mundum, et omnia, quae in eo sunt, hic coeli & terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, intellige,circunscriptus loco, quia si loquamur de esse in loco non circunscriptiuo, Deus est ubiq;: cum hoc tamen stat quod singularius, &particularius inhabitat templa,hoc est Ecclesias.Nec manibus humanis colitur, indigens scilicet aliquo, cum ipse det omnibus uitam,& necessaria. Non enim longe est ab unoquoq; nostrum. In ipso enim uiuimus,movemur,& sumus Et ad Coloss. primo, omnia per ipsum creata sunt & ipse est ante omnes,& omnia in ipso constant. Et Matth. 6. Respicite uolatilia coeli,quoniam non serunt. nem metunt ,& pater uester coelestis pascit illa. Et ps i q. Oculi omnium in te sperat domine,& tu das illis escam in tempore opportuno. Et ps 99. Ipse fecit nos loquendo de Deos non ipsi nos: Nos autem populus eius, & oues pascuae eius.

Quae omnia ostendunt nos non nasci,aut uiuere, aut est,aut hoc , uel aliud op rari casu, uel tantum nostris uiribus, aut prouidentia, sed Deo dante uiuificante,ac conseruante. Vnde beatus Paulus primae ad Tjmo. 6. uocat Deum uiuificantem omnia,qui praestat nobis omnia abunde ad stuendum,& est saluator omnium hominum minime fidelium. Ideo ab eo omnia cum fiducia sunt petenda,& non solis humanis uiribus, aut prouidentia comparanda. Quo fit, ut quis syncero affectu totam ςpem in illum,tanquam in principalem nolirae salutis cau sam transserat. Et tandem uiua charitate erga Deum assiciatur, & in illum tendat, quem nouit esse summe bonu, nihil illi in amore aut praeferens,aut aequas,

ut libeat potius relinquere omnia sua, imo & uitam si Deus ipse iusserit quam

ipsum ostendere, & quicquid ueneratur,metuit, uel amat praeter eum,eius causa amet, metuat, ac ueneretur, omnia ad illius gloriam reserens, semper gratias agens,siue contingant prospera,sive aduersa, certus, diligentibus Deum omnia cooperari in bonu, & Deu no derelinquere sanctos suos,sed in aeternu coseruare. De sexto Articulo uidelicet Qui c5ceptus est de Spiritu sancto,natus ex Maria Virgine. Cap. . XII. O n mo christiano,necessaris e credere filiii Dei,sed & incarnatione eius,qua beatus Ioa. insinuat nobis,cum dicit cap. pri. sui Euangelii.

Et uerbu caro factsi est, & hoc factu est,qn ex purissimis sanguinibusl Beatissime uirginis, uirtute S pus sancti, sermatu e corpus Diai nostri Iesu Christi in utero eius,& unitu est uerbo diuino in unitate hypostatica. Et ut praefata incarnatio filii Dei melius intelligatur,est multu accomodata similitudo matrimonii,de quo Asus ad Eph. I. inquit. Sacrametu hoc magnu est: Ego aut

dico in Christo, & Ecclesia. Vbi nobis explicat duplex spirituale matrimoniu'D Primum

135쪽

DE SYMBOLO

mum, personae filii Dei, tu natura humana ,cu dixit in Christo iiod matrimonium,sive unio Clitastic mimaturanumana dicit incarnatio is Secundum uero filii Dei incarnati cum Ecclesia,quod notatur cu subditur, & Ecclesia. Praetermissa secunda unione,quae non facit ad propositum,dicendum est in praesentiarum duntaxat,de prima quae maximam habet similitudinem cu carnali matrimonio, cum certum si,quod omnes sere conditiones, quae in carnali obseruantur matrimonio,reperiantur in incarnatione filii Dei. In dicto carnali ' matrimonio quaedam sent antecedentia, quaedam concomitantia quaedam consequentia . Prima,sunt sponsalia,quae nuptias antecedunt.Secunda,nuptiae ipsae,& mutua contrahentium donatio,co quod concomitetur, hinc inde,omnium bonorum, & titulorum communicatio respective . Tertia sunt consequentia,uidelice fidelis cohabitatio,& generatio. Quae omnia enainentiori, & persectiori modo,obseruata suere in incarnatione filii Dei. Primo igitur fuerunt sponsalia,c siue promissio defuturo cum Abraham ,quando dictu incit ei Gen. 22. Beneditentur in iemine tuo,omnes tribus terre, & cum David ps. I3I. De fiuctu uen tris tui ponam super sede tuam.Vnde beatus Hierony mus Matth. primo,inquit, Quω,horum duorum dicitur filius,quia ad hos tantum de Christo tacta fuerit repromisso. Secundo,suerunt nuptiaeaioc est mutuus hinc inde coissus qua do uidelicet immaculata uirgo angelo aiIentum praeSuit,dices. Ecce ancilla Domini &c. Et suit hinc inde facta donatio, clim natura humana communicauerit filio Dei humanitatem,& filius Dei,humanae naturae suum esse personale F ilius etiam Dei comunicauit naturae humanae suum existere, & attributa, ac essenti lia, & ex consequenti quaecunq4c5 ueniunt essentiae diuinae per communicatio nem idiomatum, sic quod propter hanc communicationem praedicantur nunc D de supposto,in quo humana subsistit natura, ob quam causa humana natura est donata honoribus, priuilegiis,titulis,& praerogatiuis filii Dei. Vnde dicimus ab

eo tempore,quod homo est illius Dei,omnipotens, creator, gubernator Ommu, immensus,deternus &C Natura etiam humana communicauit personae filii Dei

suas coditiones,per quas filius Dei dicitur homo corporalis,passibilis,mortalis, passus,& mortuus,& sic de aliis,quae non importat desectu seu deformitate. Sed

quia natura humana non habet propriu esse subsistentiar, sed subsistit in suppo-z sito filiiDei,ideo no dicimus,quod in Christo sint duo supposta,quia tuc essent

duae personae. Natura igitur assumpta a uerbo,licet esset singularissima quia secundu Damascenti assumpsi natura in atomo,non in erat suppositata, siue per

sonata,cum christus non sit nisi unicu suppositu,& una persona ,uidelicet Ver bi diuini. Ipsa enim singularissima natura assumpta, naturaliter debebat suppositari in supposito proprio,sed fuit prquenta,& dependentiam eius terminauit suppositum alienii, uidelicet diuinit,propter quod, Deus dictus est homo, & homo Deus.Indiuiduu .n. in genere substatiae,et in natura rationali ,non est necesse φι habeat ratione suppositi,uel personae.Sed hoc sibi tantii cotingit, quando per sic existit. Tertio in incarnationein matrimoni filii Dei cunaIuratimana umit cosequJlia ad matrimoniu,idelice fidelis&indiuidua cohabitatio.Natura. n. F humana in Christo inuiolata fide seruauit filio Dei,ob qua causam dicebat.Qui me misi,mecu est,& no reliquit me solu ,quia ego ,quae placita sunt ei,sicio Sc- per Io.8.Necobstat pin morte suerit diuinitas ab humanitate seperata, quia no

136쪽

APOSTOLORUM.

quam dimisit, quod intelligitur secundu Doctores de partibus essentialibus.

De hoc incarnationis matrimonio exponi potest propheris Adae mesonii rara connubio Euar ex costa sui lateris irmatae,dicentis,Hoc nuc os,ex ossibus nudii & caro de carne mea. Gen. 2. Quia natura humana in Christo habet corpus, ex ossibus,& carne Christi, hoc e ex Beatissima uirgine,quae dicitur specialiter carocius,propter speciale priuilegium praeseruationis ab originali peccato. Alii omnes sunt natura filii irae, & diaboli: cum habeat characterem eius, uidelicet originale . Praeterea sicut in matrimonio carnali relinquit homo patrem & matrem ut adhaereat uxori tuai sic Christus,ut adhaereret naturae humanar,reliquit patre Io 6. Exivi a patre,& ueni in mundum . Quod sic intelligitur, quia antequi ueniret in mundum, non habebat naturam humanam, nec matre. Et haec dimissio

intelligitur de secuda persona in diuinis,quo ad alique effectia personalem,quia

uidelicet contraxit matrimonium cum natura humana,& assumpsit eam, in unitate suae personae, & no pater. Ideo non dicimus,quod pater indiuinis sit homo, neq; quod homo si pater. Similiter non assumpsit naturam Beatae uirginis,quarcst eius uera mater ,sed, ut dictum est,assumpsit praecise naturam singularem humanam in eadem uirgine, Spiritus sancti uirtute, formatam CommunIcatio . n. idiomatum, non potest fieri, duabus naturis separatis,nisi illae hy postatice uniatur in uno supposito,hoc est, nisi sit unum suppositum sustinens,& terminas illas duas naturas, sicut in Christo. Pater enim,& Spiritus sanctus hoc modo non comunicant suam personalitatem, ideo non dicuntur terminare naturam humani 3,& per consequens nec incarnari,quia si terminarent una cum filio, tunc ide homo diceretur, pater, filius,& Spiritus sanctus, quod non conuenit, sed bene congrui si ut tantum secunda persona in diuinis incarnaretur, ut ille, tui ex patre filius erat in diuinis, idem esset etiam filius in humanis. Incarnatio etiam, eX quo facta suit in remedium peccati Adar,qui peccauit appetendo scientia ita, ut patet ex uerbis serpentis promittentis homini scientiam boni & mali, ideo congruusuit, ut qui per inordinatum appetitum scietiae recesserat a Deo, per uerbii,quod est sapientia Patris, reduceretur in eundem,& instauraretur ab eo.

Quomodo magna miseratio Dei per incarnationis mysterium,parabolico sermone, insinuatur in Evangelio, per homine illum qui de Hierusale descendit in Hierico,& incidit in latrones. Cap. . XIII A N E is homo, secundum musticam significationem, erat primus parens, qui de persectione suae coditionis decidit in mutabilitate, &instabilitatem , per peccatum. Hierico enim , luna interpretatur, &Hierusalem,uiso pacis. Incidit in latrones, qui cum despoliauerunt,& plagis impositis, abierunt, semiuiuo relicto, Luc.X. quia in Daemonis incidit potestatem, qui nudavit eum gratia,& ueste immortalitatis. Vulnerauit insuper animam eius, ignorantia, pronitate ad malum , assectuqt mundi. Scd tamen se- Ami uiuum reliquit,co quod Uei agnitionem,& poenitudinis locum, illi paenitus non abstulit. H unc Sacerdos,& leuita saucium, & miseris affectum modis, uidentes, praeterierunt: quia nec ueteris legis ritus, sacrificia,& sacerdotium, neq; Moyses, Aaron, aut quispiam Patriarcharum, Prophetarum, ues antiquo rum patrum, potuit uulnerato homini essicaciter mederi. Samaritanus uero

D ii illac

137쪽

DE SYMBOLO

illac transiens,&misericordia motus,impendit illi subsidium , alligauit uulneracius, insundens uinum ,& oleum, quia Dominus noster Iesus Christus hominum custos Samaritanus enim custos interpretatur per dispensationem carnis in hunc mundum ueniens, salutiferam nostris uulneribus attulit medicina, sacramentorum efficacem gratiam contulit, misericordiae dulcedinem nobis insedit ,ac intra stabulum, idest sinum,& septa ecclesiae reductos, ad integram sani - tatem reuocauit. Sed obiiciet quispiam,non esse differendam medicinam, sed ψ statim lethisero adhibenda est morbo, ne ex dilatione,aegrotus incurrat mortiSpericulum . Cum igitur adeo noxius silerit morbus ille, quo tantum laborauit genus humanum, paulo post lapsum, mittendus erat Dei filius, qui per incarnationem perditum hominem redimeret. Cui respondendum est, nunquam medicinam magni ponderis, ct momenti cuiquam adhiberi aegroto debere,nisi ante fuerit pr paratus per purgatorias potiones. Alioqui essicax non esset,neq; operatoria medicina illa,quae daretur crudis adhuc, & indigestis humoribus totum corpus occupantibus. Ita sane, si protinus post lapsum suisset exhibitum mundo diurnae incarnationis mysterium, nemo illud propter sublimitatem rei si capere potuisset, cum non fuissent praedispositi hominum animi ad illius comprehensionem . Ideo Deus noster infirmitatis non ignarus, uoluit prius per Prophetarum oracula, uelamenta figurarum,&promissiones coelitus factas, praeparari mentes ad expectationem tanti beneficii, & demum dispositis hominibus,& prae monitis,hoc tantum munus coelo demittere ab alto, ne repentina illa Luce effulgente desuper, obtunderentur oculi nostri,& immensitate claritatis diuinae,eorum acies perstringerentur. Proinde & in legis naturae decuisu, &Mosa i-cae, varia dedit contra dictum morbum remedia,nunc circumcisionem, nunc sacrificia,& expiationes. Nullo enim tempore post lapsum, destitit homini ne- 'cessariis ad salutem adesse remediis. Idcirco Dominus Damascenus libro . 3.capite primo ait. Quod Deus multis prius, ut paedagogus instruxit hominem. Si quidem paedagogus, puerit ductor,seueritate disciplinae coercet illum a uitiis,

ad bonumq; innectit, eundem etiam terrore,ac minis potius absterret ab inhonesto, quam suauitate adhortationis. Sic Deus per totum ueteris testamenti decursum,nunc horrenda punitione malorum, nunc legis Mosiacae in clango-D re, strepituq; tubarum datae, durissimo iugo, genus humanum a uitiis deterruit, ad uirtutemq, induxit. Cum autem uenit plenitudo lcmporis,& misit Deus filium suum in hunc mundum, tunc dulcedine paterni amoris,& lenitate legis euangelicae ad bonum allecti sunt,& prouocati homines . Vnde Paulus ad Galatas tertio, inquit. Itaq; lex, paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi uenit fides, iam non sumus sub paedagogo,sed omnes filii Dei per fidem,quae est in C hristo Iesu. Vt tamen grata soret,& idonea r onciliatio, debuit reconciliator ipse expers esse peccati, & nequaquam per peccatum esse subiectus mori necessitatiq. moriendi. Talis prosecto erat Dias noster, in quem mors quae per peccatum intrauit in mundum Inulluhabuit Dominium, ius, & auctoritatem , sed sponte seipsum morti tradidit, ut

nos,spiritu mortuos,uiuificaret. Pertulitq; mortem indebitam, ut nos a debita E morte,cum corporis,ne esset perpetua, tum animae,liberaret. In nouissimis igitur diebus terminata uetustate temporum antiquorum circa hominem, magnu

patetccit clementiae diuinae pelagus, qua Deus humanam assumpsit carnem, per

138쪽

APOSTOLORUM. 2Iper quam inutile uas,& costactum humanae massae, lidatum est, ct innovatum reparata natura nostra. Ignis per eum in terram missus & succensus, quo excoc- Etum est in nobis, quicquid prius erat terrenum,& imbecille, & coelestis uirtus animis nostris indita. Sacratissima nanq, caro Christi diuinitatem in se latitantem obuolans, fuit ut esca occultans hamum, quam quidem escam piscis uolens deglutire,ab hamo clanculum latente captus detinetur. Sic satanas immaculatam Christi carnem ad mortem,sua suggestione,deduxit, sperans eiusdem se gauisurum spolio . Verum adiuinitate in ea delitescente prostratus est,& collectam anteacto tepore pdam humani generis, merito amisit:sic leuiathan ut ait Iob. o. cap. hamo captus est,& armilla diuinitatis perserata eius maxilla,uomuit omnes quos ante insatiabili ingluuic, ta quam suos absorbuerat. Res tamen dubia sui quis nam esset redempturus genus humanum . Non enim id potuit prestare purus homo, tametsi deberet: quia erat peccato obnoxius,& debitor Ueo pro suo F proprio peccato. Omnes enim peccauerunt,ut inquit diuus Paulus ad Rom. 3.& indigent gratia Dei: Neq; id redemptionis humanae munus praestare debuit Deus,& si posset,nam is non offenderat. Consentaneum est enim aequitati,eun dem emendare iniuriam,qui intulit,no quidem secundum singulare suppostu, sed naturae affinitatem. Huic enim dubiae rei inuenta est decentissima solutio, Gquod secundum diuinae Sapictim ordinationem,redempturus humanum genus est eus & homo,peccati prorsus immunis. Quia enim Deus, satisfacere potuit clim sit omnipotens, & immensus: & quatenus homo, debuit satisfacere. Et si insistas, angelum fuisse ad hoc opus mittendum : protinus obviat diuinae sapientiae ratio, quae exigit,ut satisfaciat is,qui debet illam praestare satisfactione&possit. Neutrum autem horum congruit angelo. Non enim debuit pro homine satisfacere, quia non habet naturae consortium cum eo, qui peccauerat. HNeq; ex parentum nostrorum origine traductum est in angelos peccatum, aut

obligatio ad poenam . Neq; etiam potuit huiusmodi satisfaetionem condignam Deo exhibere,chm condigna satiS factio exigat, ut aequum,aut amplius reddatur ei, qui laesus est,quam fuerit idipsum ,quod in irrogatione iniuriae suerat ablatu, quod angelus praestare nequit. Nam cum culpa primorum parentum , quoquo pacto rationem habeat infinitatis, attendendo conditionem eius, qui ostensus est, sola infinitae dignitatis persona,potuit Deo rependere dignum satisfactio- .nis obsequium. Quod si iterum obiectes Christum, ut hominem,omnino fuisse peccati immunem, ut inquit Esa. 33. c. Qui peccatum non fecit, nec in uetus est dolus in ore eius, & proinde cum non debuisse satisfacere pro homine. Fat mur nos Dominum nostrum Iesum Christum,pro seipso,nihil satisfactionis debuisse,cum in eo nulla fuerit contra Deum offensia. Verum quia naturae nostrae communicationem suscepit, & ex uitiata Adae massac sine tamen corruptione& uitio9 carnem sumpsit, ratione huius cognationis cum hominibus, congruufuit, ut quia caro,& frater noster est,eam redemptionem,& salutem nostia operaretur, fieretq; nobis iustitia,sanctificatio,& redemptio pri. cor. primo. Nusquaigitur angelos apprehcndit,sed semen Abrahae ad hebr. a. quae tamen miseratio in homines,non est a ratione decentiae aliena,quia scilicet homo ea magis indigebat, quam angelus,utriusq; natulam attendedo, tum quia minu S indisnus erat,

tum deniq; quia magis ci prodesse poterat, quod filius Dei naturam suam assu- . incret. Magis quidem indigebat, quia totus lapsus erat, minus indignus crat,

- . . D quia

139쪽

DE SYMBOLO

quia per alium cc rruerat. Deniq; plus ei proderat,quia adhuc in malo obstinatus non erat. Huic accedit quod assumptio humanae naturae, magis spectat ad totius uniuersi persectionem, quam angelicae. Quia enim homo compositus est ex natura corporali,& spirituali,& quodammodo communicat cum omni creau tura: idcirco clim humana assiimitur natura,& deificatur,quodammodo omnis natura creata in ea exaltatur,& euehitur,dum filio Dei unitur sibimet consimili. Postremo congruum fuit potius naturam humanam , quam angelicam assumere, propter diuinorum ope' excelletem consummationem: clim in incarnatione praefata, ultimum coniunctum sit primo. ubi est persona consummatio,scut aperte patet in circulo,qui est persectissima fgurarum, qui ad idem p tinctum regreditur, a quo incoepit. Deus enim creaturarum omnium principium est, homo uero finis, & ultimum totius uniuersi, quod postremus omnium conditus sit. In angelicae uerb naturae assumptione,non ita luceret totius naturae uniuersies exaltatio, cum no ita habeat cum omni alia natura commercium,& affinitatem, nec ut patet fieret ita diuinorum operum consummatio per coniunctione principii ad finem, clim angelus minime finis fuerit, & ultimus eorum, quae a Deo condita sunt. Sed superest di luenda inquisitio, cur potius unigenitus Dei filius ut inquit Damascenus ubi supra humanam sibi carnem uniuit, quam Pater, aut Spiritus sanctus . ' Cui respondetur: Neq; id quidem praeter diuinae sapientias rationem factum. Vnde maxime decens, & congruum suit ut qui filius Dei erat ab aeterno, a patre scilicet ante secula genitus, etiam filius hominis esset in secuto,ex substantia matris in tempore natus . Ad haec dico, Pbeneficium incarnationis, ad hoc ordinatum est a Deo, & indultu hominibus,

ut simus siti Dei. Congruum itaq; suit,ut filii Dei adoptiui efficeremur per est, qui est filius Dei naturalis,secundum beatum Augustinum dicentem. Vt homo

ex Deo nasceretur,primo ex ipso natus est Deus. Insuper decentissimu fuit ho-U minem inter creaturas medium locum potitum,per mediam in beatissima trini- 'tate personam reparari, ut congrue medium,media responderet. Homo enim clim in meditullio creaturarum sit collocatus,spiritualem scilicet supra se,& corporalem insta se habens,par fuit & aequum,per mediam trinitatis personam redimi. Caeterum quid decentius, quam per eum reparari naturam lapsam,per que fuerat condita N5 ne consentaneum est rationi, per eundem reparationem fieri,& primam se ationem e At per filium Dei fuerat homo conditus, quia per ipsum omnia facta sunt Ioan. primo,igitur per eundem suit reparandus, & pristinae restituendus dignitati. Porro in hac suscipienda carnis dispensatione,uni P genitus Dei filius, inhumiliabilem cui inquit Damascenus ubi supra i suam altitudinem , inhumiliate humiliavit. Siquidem altitudo diuinitatis, secundum substantiam,& maiestate suam, in humiliabilis est,quia summa & superimmensa, neq; aliquo pacto diminui,aut exinaniri in se,& secudum se potest, sicut neci Gallari. Secundum uero commercium,& annexionem ad alterum, humiliata

dicitur ipsa deitatis sublimitas, quia coniuncta est, & unita humanae substantiae plurimo interuallo ,& improportionali graduum interstitio,ab ea distanti,& lo-ge inferiori loco constitutae. Perinde atq; si Imperatoriam gerens maiestatem uxorem ducat filiam uiri infimae sortis, non propterea maiestatis Imperatoriae

quicquam indignitatis aut impersectionis ille contrahit ex huiusnodi conubio, sed plurimum splendoris adiicit uxori,quam ignobili genere natam, evehit ad impera

140쪽

APOSTOLORUM. 22

Imperatorium fastigium,ita neq; diuina natura quicquam substinet imminutionis, quod humanae naturae longc subsidenti sit unita,sed hanc potius superexaltat ultra suam sortem ad summae diuinitatis consortium. Si enim solaris radius ad haec ima porrectus, non delicitur a suae persectionis gradu, quod fluminibus& aquis irradiet, a quibus uapores su tollens sursum reducit, quis nisi mentis inops putaueri diuinae naturae sublimitatem aliquid diminutionis subire posse, ouod ineffabiliter carni coniuncta, eam ad alta,& humanae naturae metas exce- Rdentem extollit unionem ΘDemum per hoc incarnationis & natiuitatis sacrametum descendisse dicitur Dei filius de coelo, non quia coelo se dimisit, & terram tunc primum=diuinitate sua impleuerit, sed quia nouo existendi modo, ut potepeiruispensationem carnis,praesentem huic mundo se exhibuit, clim in terris uisus est,& cum hominibus conuersatus Baruch. 3. quo quidem modo prius non

se terras obtulerat.

De beneficio ex Christi incarnatione humano generi exhibito.

Caput . . XIIII. Ominus Ioannes Damascenus de Crthodoxa fide libro . . capite. . inquit Filium Dei ea potissima ratione incarnatum ,&eκ uirgine natum, ut repararet in homine quod in prima ipsa conditione illi indiderat,&rursusaei impartiret, quod prius in creatione dederat,1 ed per praeuaricationem labefactum fuerat. Siquidem creauit hominem Deus ad imaginem & similitudinem suam , Gen. primo. Imaginem quidem quantii

ad naturales animae uires,intellectum,uoluntatem, memoriam faecundam. Similitudinem uero,quantum ad uirtutum assimilationem, quibus a principio insigniverat hominem, & decoratum reddiderat, quantum ipsus serebat natura.

Impressio illi suae diuinitatis signacula, immortalitatem,sapientiam, iustitiam, uirtutem,& caetera id genuS,non tamen adeo expresse,& exacte, sicut in ipso reperiuntur signata, quia excedunt captum ipsius hominis . A t quonia hanc Dei imaginem nobis a principio inditam labefactauimus per peccatum,& ab illa diuina similitudine longe cxcidimus, per auersionem dissimiles ei facti, ipse ut

hanc nostram repararet ruinam, assumpsit nostrae naturae impotentiam , assumpsit Dei filius & fragilitatem,ut uirtutem pristinam nobis repararet, mortalita tem,& passibilitatem sponte suscepit, ut morte & passione sua, in nobis morte destruens, immortalitatem,& impassibilitatem humano generi conferrct. Et ut uno uerbo claudantur omnia, imperfectiones nostras in se sustinuit,ut ad perfectionem nos reduceret. Languores enim nostros ipse tulit ut ait Esaias capite. 33 Q&dolores nostros ipse portauit . Posuit enim Deus in eo iniquitatem omnium nostrum,&liuore cius sanati sumus, Ela. ubi supra. Cumulatissima bona ex filii Dei incarnatione,& natiuitate,nobis proucnientia enumerans, Damascenus ubi supra,dicit,quod per hanc benignam Dei misericordiam,qua uisit,

uit nos oriens ex alto,cessauit in primis Daemonum mortifera cultura. Sanc cum

Moyses eduxit populum Israeliticum ex aegupto,dicuntur omnia aegypti simulacra corruisse,& eorum templa,aut fulmine tacta,aut terremotu diuina uirtute diruta fuisse,ut habetur.c. 3I. Numerorum,prout non nulli contendunt, cum ibidem dicatur. Nam & in Diis eorum exercuerat ultionem. Id itaq; figura erati cultus

SEARCH

MENU NAVIGATION