장음표시 사용
121쪽
excellentia notatur per illud quod sequitur, uidelicet. Portans omnia uerbo uirtutis suae, propter quod dicitur, filius uirtus patris.primae cor. primo. Nos autepraedicamus Christum, Dei uirtutem,&Dei sapientiam, non enim pater est sapiens sapientia genita sed genuit filium,cui appropriatur sapietia. Vnde pater dicitur secisse omnia in sapientia,idest in filio suo,uel cum sapientia,quae est filius, cum opera ad extra sint indivisa. Vnde haec praepositio In notat subauctoritatem in filio,cum hoc ipsum habeat a patre,* res creat. Generaliter enim uerume,quod quicquid habet person uel operatur,hoc habet a Deo,a quo est. Filiorum det,quidam est per gratiam unionis,ut homo Christus, quidam per ueritatem natiuitatis, ut Christus,in quantum Deus,quidam per adoptionem, ut sancti, Caeteri uero per creationem, ut quaevis creatura. Idem filius Dei dicitur Imago, inquantum est expressa similitudo patris,& similitudo cosormis: dicitur uerbum, inquantu est similitudo expressiua, & intellectualis: dicitur filius, ut est smilitudo hy postatica,& similitudo connaturalis &c. De quo Athanasius in altercatione contra Arrium inquit,quod est sensus,quo omnia cogitantur: sapientia qua cogitata disponuntur:uirtus,qua disposta perficiuntur:uerbum,quo clariscata nunciantur:& Iumen,quo perfecta clarescunt. Ipse igitur filius est imago, siue speculum, quia in eo uidetur pater, quem repraesentat, sicut & uerbum dicitur,eo quod ipsum notificat. Unde super . XL caput Matti dicit glo. In uerbo suo pater se declarat. Nulla autem persona omnino a Spiritu sancto plenitudinem diuinitatis accipit. Et ideo imaginem patris in se ipsa n5 exprimit. Filius
uero est ens a patre, comunicans cum patre,in natura, & in ratione naturae',hoc
est notione, qua sunt unum principium Spiritus sancti. Haec igitur persona,videlicet filius Dei unigenitus,in quam per hunc tertium articulum credere debemus. Iesus Christus unicus Dominu uiaster dicitur. Iesus hebraice,graece imis , Iatine dicitur Saluato cuius rationem assignauit angelus Dei,dicens Mare. primo . Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eoru . Legimus in libris Novs quod Auses Nauae filius,cum electus esset DuX populi,commutato nomine Ausae, Iesus cognominatus est, quo scilicet ostenderetur, hoc esse nomen, quod Ducibus conueniret,iis duntaxat,qui salute populis darent. Dictus Auses nullius alterius, quam redemptoris nostri typum, & imaginem gessit. Moyses enim,qui typus ueteris legis est,non potuit populum in terram repromissionis perducere, sed illi succedens Dux Iesus,qui & Iosue,perduxit. Et quemadmoduis,de terra aegypti populum eductum, deq; Eremi erroribus liberatum, in terra repromissionis introduxit, ita hic Iesus redemptor noster,populum de ignorantiae tenebris eductum,& de mundi erroribus euocatum,ad regna coelorum prouexit. Nec enim est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos fatuos fieri .act. q. Christus etiam,vel Pontificale, uel Regium nomen est. Nam & Pontifices unguento Chrismatis consecrabantur,& Reges, sed illi, uelut mortales unguento materiae corruptibilis ungebantur, hic uero sancto Spirituperunctus,Christus cssicitur,scut de eo scriptura dicit,quem unxit pater Spiritu sancto misso de coelis act. Io. Et Esaias psignauerat capite.6I.dices ex persona filii. Spiritus Domini super me,propter quod unxit messiuangelizare pauperi bus misit me. Et ne duo praefata nomina uidelicet. Iesus, & Christus tanquam humana uocabula ,crederes quod aliquid tibi terrenum docerent, ideo subdit,
Vnicum hunc, esse filium Dei Dominum nostrum. Unicus ergo filius est, qui
122쪽
cum sit gloria, sempiternitate, uirtute, regno, potestate, hoc, quod pater est, omnia tamen haec, non sine auctore, sicut pater, sed ex patre, ta noua filius, sine initio &aequalis patri, habet. Et cum ipse sit omnium caput, ipsus tamen auctor est pater,generando sine initio: quia nec pater praecedit filium , nec filius sequitur patrem, in faciendo quasi adoptiuum, sicut nos. Filiti, sane cum audis, nolo. cogitationem carnalis natiuitatis assumas: sed memeto haec de incorporeae sub-
stantiae simplici natura dici. Ex praedictis epilogando non nulla ,quae dicta sunt de Iesu Christo unico Domino nostro, ut scilicet est filius Dei naturalis expatre ab artemo per memoriam iscundam genitus. Dico q) filius est semper in patre scut principiatum in principio: & pater in filio, sicut principium in principiato, de quo filio David in persona patris j s. a. dicit. Filius meus es tu, ego h die genui te hoc est in aeternitate, quae est semper ei hodie, siue praesens, in qua nulla est ratio praeteriti, uel futuri. Et Ese. 66 Nunquid ego, qui alios parere se-cio,non parturiam e Et ego, qui aliis generatione tribuo, sterilis ero e Similiter, quia Ceus pater communicat filio eandem naturam numero, ideo pater & filius non sunt duo dii sed unus Deus . Et quia haec altissima generatio est ab omni mii Ntatione alienae ideo Esa. 3. inquit Generationem eius quis enarrabit Θ Imposs-bile est enim, ut a uiatore clare intelligatur,& per consequens enarretur. In scripturis etiam legimus, hanc in diuinis secundam personam, uere dici uerbum, iuxta illud Ioannis primo.In principio erat Verbum, Et primae Ioan. 3. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater,uerbum,& Spiritus sanctus,& hi tres unum sunt. Et sic, si uerbum proprie accipiatur pro conceptu interiori intellectus , est nomen personale,&proprium filii, cum conceptus mentis proprie significet aliquid ab alio procedens, quod pertinet ad rationem notionum personarum, φ personae diuinae distinguutur secundum originem. Persona modo in diuinis,quae procedit secundum emanationem intellectus, dicitur filius, & emanatio,dicitur generatio. Unde relinquitur,o solus filius dicatur proprie uerbum.
In uerbo tamen implicantur duo respectus: Unus ad patrem: Alter ad creaturas . Vertim qui est ad creaturas, est duntaXat rationis, & non realis. Deus enim Ose cognoscendo, cognoscit omnem creaturam . Et ideo uerbum in diuinis est re- pr sentativum omnium,quae a Ceo intelliguntur: Et quia unico actu se, & omnia alia intelligit,necesse est, quod unicum uerbum eius sit expressuum, & patris δε omnium creaturarum, ita tamen, quod respectu patris est tantum expres- Psuum,sive reproentativum, respectu uero creaturarum, est non modo repr sentativum , sed & Setivum: quemadmodum & eius scientia respectu eius, est cognoscitiua, respectu uero creaturarum, & cognoscitiua, & laetitia . Verbum tamen Dei, & uerbum oris humani, inter se multis differunt modis. Primo,quia uerbum Dei est subsistens in propria hypostas discretum a patre, nec principiusui, nec finem habens sed patri coaeternum est. Nostrum nec est per se subsist 's, neq; personali singularitate discretum, sed cum profertur, est in aere, ut accidens in subiecto, incipiens esse per prolationem, qua cessante, desinit esse. Secundo, quia diuinum uerbum ex substantia patris est genitum. Unde dicitur mps. I o 9. Ex Vtero ante luciferum genui te. Nostrum autem neq; ex hominis est genitum substantia, neq; homini consubstantiale est,sed oris prolatione sortia tum . Tertio , uerbum Dei est patri semp2r intimum, & immanens: non enim
extra patrem subsistere posset, cum enim pater ipse immensus sit,& ex c6seq ueti. C Verbum
123쪽
Verbum ipsi omnino aequale, immensum erit. Extra Deum uero omnia sunt certa mensura determinata. Oris autem uerbum ad exteriora prodit,sorisq; pro- ifertur. Quarto, uerbum Dei, est permanens, & minime successione fluidum. Verbum uero nostrum, cum primum prosertur, in auras protinus evanescit. Ultimo,diuinum uerbum omnia habet, quae sunt patris, ut pote potentiam, sapientia bonitate,aeternitate. Vnde de seipso dicit,Ioannis. I 6. Omnia, quaecuq; habet pater, mea sunt: & omnia mihi tradita sunt a patre meo Matth. xi. Et
rursus. Omnia mea tua sunt,& tua mea sunt. Ioannis .I7. At uerbum oris nostri,
non eas omnino sortitur proprietates, quas habet mens ipsus externi uerbi sommatrix Est enim uerbum a nostro proficiscens eloquio, auditu perceptibile,&R quasi corporeo circundatum amictu, diffundens se per aera, & cidem coextensum. Mens autem nostra insensibilis est, extensionis expers, & naturae corporalis immunis. Dico ultra ,filium Dei esse imaginem patris, ut constat ex uerbis
Apostoli dicentis ad col. primo. Qui est imago inuisibilis Dei, primogenitus
creaturae. Cum uero imago dicat representationem & processionem, & e quae important originem, & processionem,sint personalia, ex consequenti, hoc n
men imago erit personale, & proprium filio. Vnde beatus Augustinus . a. de T rini. inquit, quod solus filius est imago patris. Beatus etiam Tho. prima parte. q .3J .art. primo, dicit, quod de ratione imaginis, est similitudo in natura specifica, signum autem speciei in rebus corporeis uidetur esse figura, cum diuersae species distinctas habeant figuras, sed nec ipsa similitudo rei uel figurae sufficit ad rationem imaginis, sed requiritur origo, cum igitur filius in diuinis procedat a patre per modum similitudinis in eadem natura numerali, s quitur, quod est eius perfecta imago: quod negant latini a Spiritu sancto,clim processio eius sit per modum amoris, & non similitudinis. Vnde ut inquit idem doctor ubi supra art. a. licet Spiritus sanctus quamuis sua processione habeat naturam patris sicut& filius, non tamen dicitur natus Iaccipiat specie similem patris,non in dicitur imago, quia filius procedit ut uerbii, de cuius ras tione est similitudo speciei ad id a quo procedit,non aute est de ratione amoris,
quamuis hoc conueniat amori,qui est Spiritus sanctus, inquantnm est amor diuinus. Ex quibus omnibus etiam patet,quod ut ostedatur,quod genitus est conaturalis patri,dicitur filius, ut dicit idem sanetus ubi supra.q.3 ar. 2.Vt os cndatur coaeternus, dicitur splendor. Vt ostendatur omnino similis, dicitur imago: Et ut ostendatur immaterialiter genitus, dicitur uerbum et non enim potuit unum nomen inueniri, per quod omnia ista nomina designarentur. Recte etiam unicus & solus est, quia natus est, nec comparationem aliquam habere
potest,quia unicus est. Hic ergo Iesus Christus filius unicus Dei, in quem cre dere debemus, & qui etiam est Dominus noster unicus, & ad filium referri,& ad Dominum, potest. Unus est quippe filius,uere filius & unus uere Dominus Iesus Christus: caeteri uero licet dicantur filii, adoptionis gratia tantum
tales efficiuntur . non ueritate naturae. Et si dicantur alii Domini, concessa,non ingenita, potestate dicuntur. Hic uero solus est unicus filius ,& solus unicus
Dominus, sicut& Apostolus dicit ad Eph. . Vnus pater Deus, & unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, cui est gloria in saecula saeculorum. De quarto
124쪽
De quarto Articulo uidelicet, Credo in Spiritum sanctum,qui exponitur,& declaratur in Nicaeno Concilio,in quo illi additur, Dominum Viuificantem,& ex patre ac silio procedentem,consubflantialem, coaeternum, sanctificationis sentem,ac uerum Deum cum patre & filio non modo existentem,uerum & smul adorandum,ac glorificandum.
Caput VIIII. EDO similiter in Spiritum sanctum, tertiam in diuinis persona A: patre & filio procedentem,& patri,ac filio coaequalem,qui uiuisit & sanctificat omnia,& extra quem,sanetum est nihil. Vnde Σpitus sanctus appellatur, quo inspirate loquuti sunt prophetae, &sancti Dei homines, primae Petri Primo. David enim uocat Spiritum sanctum,ut patet in psalmo. o. Spiritum rectum,& principalem,dicens, Cor mu dum crea Din me Deus,& Spum rectum innova in uisceribus meis &c. At vero Spum sanctu esse,&deu esse,& si indubitata fide sit tenedia,ex sacris tamen literis, sanctissimi
patres abunde comprobant. Primo ex eo beati Petri dicto ad Ananiam act s. BAnania,cur tentauit satanas cor tuum,mentiri te Spiritui sancto e non es mentitus homini,sed Deo. Et patet,quod ibi loquitur expresse de eodem S piritu sancto, de quo erat superior locutio. Idem p colligitur primae cor. I a. ex Apostolo dedistributione gratiarum Spiritus,dicente. Diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem Spiritus,& diuisiones ministrationum sunt,idem autem Dominus,& diuisiones operationum sunt, idem uero Deus,qui operatur omnia in omnibus . Ecce quomodo primo Spiritum uocat,deinde Dominum,postremo Deu, C quo prorsus eliminetur impietas Macedonii,& complicum garrientium, Spiritum sanctum creaturam esse,patre & filio minorem, natura, & utriusq; seruum. Rursus Spiritus sanctus, creare dicitur, testimonio psal. . Io3. Emitte Spiritum tuum,& creabuntur &c.&Iob . 33. Spiritus Dei secit me,&spiraculum omnipotentis uiuificauit me. Firmare itidem uirtutem caelorum perhibetur psal. 32. Verbo Domini Caesi firmati sunt, & Spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Haec autem Alius Dei propria sunt opera. Insuper Spiritum sanctum ubiq; esse,& omnia replere asseritur, psal. 138. Quo ibo a spiritu tuo,& quo a facie tua suriam e . Et sap. primo Spus Domini repleuit orbe terrarum ' Quod omnia cogno at,et occultissima Dei mysteria,astruitur primae cor.et. ubi beatus Paulus inquit. Quae Dei sunt,nemo cognoscit,nisi Spiritus Dei. Scrutatur etiam profunda Dei,& . diuinorum munerii charismata,quibus uult, dispartitur. Spiritus enim ubi uult
spirat,& uocem eius audis, Ioan.3. Beatus quoq; Paulus primae cor. 12. enumeratis gratiarum donis,quae a Deo hominibus communicantur,subiugit. Haec autem omnia operatur unus atq; idem spiritus, liuidens singulis, prout uult.
P terrasacratissimam Virginem,sine uiri consortio,reddidit coelesti prole sce- Dcuda,ut inquit beatus lucas capite primo, Spiritus sanctus superueniet in te &c.& Matti primo. Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est . Id autem uirtutis creatae nequaquam opus est. Blasphemia etiam in Spiritum sanctum, grauior esse innuitur, quam ea quae fit in silium hominis. Haec enim remittenda, illa uero non remittenda praedicatur, ut patet Mati. Ia. In creaturam autem Dei, non
dissicile remittitur,&ex consequenti Spiritus sanctus, non erit creatura,sed
125쪽
Deus: Deniq; , quae creata poterit uirtus omnium linguarum peritiam,diuinorumq; intentigentiana my steriorum subito in alios transfundere, quemadmoduSpiritus sanctus in die Pentecostes, A postolos linguarum omnium eloquio perritos reddidit omnemq; ipsos docuit ueritatem , quippe qui eos literarii pro sus expertes, & ineruditos repentino suo amatu,totius mundi Doctores,constituit, & ut ad legem euangelicam, per totum orbem promulgandam,idonei mi nistri esceretur st.n. S piritus sacres in se ipso ut clarissimu solis iubar in caelo. Idem uero, in sponolis, ut lolaris iplendor prinuim exortus, in arduis apparens
montibus. Verum haec diffusus,ex libro Uydimi Alexa irini de Spiritu sancto, dinosci possunt. At uero,quoniam Spiritus sanctus, Deus est, omnium creatu'rarum habet Dominium, & ipse nullius dominio subest: deificans est, & aliis summae diuinitatis participationem,consortiunt ii tradit. Non autem est Ueificatus, idest, in Dei rinitatem, detq; assimilationem gratia & indultu diuino assumptus: quia tunc natura Deus non effet, scut homines & angeli sunt hoCpacto deificati. Verii ut sacra testantur eloqui chm in principio creauit Deuccaelum & terram, Spiritus Domini serebatur super aquas, ad omnia suae uirtuti sieri caciam expandens: licet tamen sicut filius, ita & S piritus sanctus suum esse ;& quartiis alia sua, non a se, sed a patre, ut a fonte supersubstantialis deitatis,habeat. Quod & filius ipse de se testatur Mattivi. Omnia inquit mihi tradita sunt a patre meo . Et Ioannis. s. Non possum ego a me ipso facere quicquam, sed frecut audio,iudico. Et Ioannis.8. A me ipso facio nihil,sed sicut docuit me pater, haec loquor. Et demum Ioannis .16 filius de Spiritu sancto, loquens, ait, Non enim loquetur a semetipso,sed quaecunq; audiet loquetur. Ex Spiritus humanimanuductione beatus Damascenus, primo libro orthodoxae fidei. c . Spiritum Dei tertiam scilicet,in supersancta trinitate, personam etiam pie Confitendum esse ait. De qua uide multa ad propositum ibi, sicut & quomodo spiritus humanus a diuino multipliciter diuisus est. Doctores etiam communiter tenent,
quod hoc nomen, Spiritus sanctus cui sumitur in ui unius nominis, sicut si imponeretur alicui nomen proprium, homo bonus sit nomen proprium alicuius personae diuinae:&praecipue beatus Tho p . . q. 3 6. arti primo. Quod pro- Dat per illud, quod dicitur primae Ioannis ultimo. Tres sunt,qui testimonium dant in caelo, pater, uerbum, & Spiritus sanctus, & hi tres unum sunt. Vbi
Augustinus.7. detri. cap. 3. inquit. Cum quaeritur,quid tres . Dicimus tres personas. Dicit etiam beatus Tho. ubi supra quod ad significandum diuinam personam,quae procedit per mouum arnoris accomodatum est, ex usu scripturae, hoc nomen Spiritus sanctus, cuius conuenientiae ratio, sumitur ex propria significatione. Nam nomen, Spiritus, in rebus corporeis impulsionem, & motionem significare uidetur. Nam flatum, & uentum, Spiritum nominamus, modo, proprium est amoris, quod moueat, & impellat uoluntatem amantis in amatum. Sanctitas uero illis rebus attribuitur, quae in Deum ordinantur. Quia
igitur persona diuina procedit c ut dictum est per modum amoris, quo Deus
amatur, conuenienter Spiritus sanctus nominatur. Quando igitur dicimus, Credo in Spiritum sanetum,diligenter consideranda est haec praepositio in quae manifeste declarat Spiritum sanetum, Deum esse, patri, & filio coaequalem. Nam in quas personas pariter creditur, easdem necesse est, coaequales, atq; unum Deum esse. Nemo enim in creaturam ullam credit, hoc est summam fiduciam
126쪽
fiduciam collocat ut dictum est in principio, super credere in Deum,& habetur ab Augustino in Ioannem c I Sed in unicum,solumq; Deum,sicut scriptum
est. Deut.6. Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. De eodem Spiritu, dicitur Ioannis . . Spiritus est Deus, &. a. cor. 3. Dominus autem spiritus est Caeterlim,quia Ecclesia catholica declarauit, tenendum esse, tanquam de substantia fidei quod S piritus sanctus procedat a patre, & slio, ut patet, extra desum.tri. & fide catholica.c.firmiter,& in sv mbolo Athanasii,ac Nicaeni concilii, Μ ubi dicitur, cp ex patre,slioq; procedit: ideo & nos idem uerissime,& certissime
credere debemus. Et ratio est, quia,secundit diuti Tho. ubi supra art. et .s spiritus sanctus non es et a filio, non perionaliterdili ingueretur ab eo . Non enim dici potest secundum eundem,&communem opinionem, secundum aliquid absolutu ,diuinae personae ab inuicem distinguantur, quia sequeretur, Pnon esset trium una essentia, quicquid enim secundum cundem in diuinis absolute dicitur, ad unitatem essentiae pertinet. Relinquitur ergo, c* solis relationibus diuinae personae ab inuicem distinguantur. Relationes autem,personas distinguere non possunt,nisi secudum O sunt oppositae. Quod ex hoc patet, quia Npater habet duas relationes, quarum una resertur ad filium, & alia ad Spiritum sanctum,quae tamen,quia non sunt oppositae,non constituunt duas personas,sed ad personam patris tantum pertinent. Si ergo in filio,& Spiritu sancto non inuenirentur nisi duae relationes,quibus uterit; referretur ad patrem, cum illae non essent oppositae, sicut neq; duae,quibus pater refertur ad illos, sicut persona patris est una,ita & filius,& Spiritus sanctus essent una persona, habens duas relationes oppositas duabus relationibus patris, quod est haereticum dicere,cum tolleret fidem trinitatis. Operaepretium ergo est, ut filius & spiritus adinvicem re ferantur oppositis relationibus,quae non possunt esse nisi relationes originis, &tales accipiuntur secundum principium,& secundum O sunt a principio. Relinquitur , cp necesse est dicere,uel filium esse a Spiritu sancto,quod nullus asserit, uel Spiritum sanctum esse a filio,quod nos confitemur. Et licet per uerba for- Omalia non inueniatur in sacra scriptura, q) S piritus sanctus procedat a filio, inuenitur tamen quantum ad sensum. Et praecipue ubi dicit filius, Ioannis. 16. de Spiritu sancto loquens. Ille me clarificabit,quia de meo accipiet. Et Ioannis.I . Quem ego mittam uobis Spiritum ueritatis. Modo nullus mittit alium nisi habeat auctoritatem super ipsum.Nullus uero habet auctoritatem super alium, nisi
aliquid tribuat illi. Sed nulla persona tribuit,nisi ab ipsa procedat,ex cosequenti Spiritus sanctus procedit a filio. Ut beatus Paulus etiam ad Gal. q. inquit. Misit Deus Spiritum filii sui. Ergo cum pater non mittat Spiritum,nisi siti, ideerit bpiritus utriusq; ,sed eius Ost Spiritus,a quo procedit,& ex consequenti dicendum est, o Spiritus procedit a patre & filio.
Graecorum opinio, circa productionem Spiritus sancti.
Raeci asserentes Spiritu sanctu a patre duntaxat procedente,aduersan Atur nobis ex tribus causis,ut inquit diuus Bona in pri. dist. xi. q. pri. uidelicet. Ex ignorantia,ex superbia,& ex pertinacia. Ex ignorantia,
quia nec scriptura intellexerunt,nec cogrua habuerunt ratione . nec
127쪽
apertam reuelatione. EX superbia,quia cum reputarent se sciolos, & uocati n5 fuissent, noluerunt prosteri quod non erat per eos inuentum . EX pertinaciame conuincerentur,& irrationabiliter moueri uiderentur. Inuenerunt pro se apparentes rationes contra ueritatem, quibus suam ausi sunt defendere sententiam ,& auctoritati Romanae Ecclesiae obviare. Ideo facti sunt haeretici,clim negent fidei ueritatem, & schismatici, cum ab Ecclesiae unitate recesserint. Et quia mos est haereticorum, & schismaticorum, cum se non possunt rationibus communi-re,aduersam partem accusare,& iniuriis afficere,ideo arguunt nos, tanquam curiosos excommunicatos,ac schismaticos. C uriosos, quia sine huius articuli professione silus erat, ideo ,latini non debebant se in hoc intromittere, ex quo non erat necessariu . Quibus nos respondemus,quod opportuna fuit inquisitio propter periculum,in quod ipsi inciderunt. EXcommunicatos nos asserunt, quia symbola corrumpimus, quod per sanctos Patres , sub excomunicationis poena, prohibitum erat. Ad quos idem Doctor respondet, quod falsum est, quod comrumpamus, imo perficimus, nec sententia lata est contra perficientes, sed contra corrumpentes,ut inquit idem doctor in dubiis circa literam, ubi supra . Excommunicationis uero sententia,non se extendit,nisi ad contradicentes cu non fuerit mens patrum praecludere uiam ad explanationem fidei maiore, si Ceus alios magis illuminaret. Et si hoc dixissent,constat, sp non bene moti fuissent, & sententia eorum merito abolenda esset. Quando etiam addunt, Qui aliud docu rit,anathema sit, per aliud,sancti patres, intellexerunt contrarium , uel contrario modo. Vnde magister sen. in dist. xi. primi inquit. Nos 1lla uerba sanctorum Patrum ita declaramus, uidelicet. Qui aliud docuerit, uel contrario modo praedicauerit,anathema sit, ubi, Aliud, posuit,pro opposito, sicut & Apostolus ad gal. primo . Si quis, aliud ,euangelizaverit idest contrariumJ Anathema sit.
Non dicit, si quis addiderit. Nam si illud diceret, sibi ipsi ut ait beatus Rug
sinus contradiceret,qui cupiebat uenire ad quosdam, quibus scribebat, uidelicet Thessallo : ut suppleret,quae eorum fidei deerant. Qui aute supplet quod minus est,addit,& non quod inerat,tollit. Qui autem praetergreditur fidei regula, non incedit per rectam uiam,sed recedit ab ea.Uicunt tandem nos schismaticos, quia a nobis incoepit diuisio. Cum enim hoc scilicet, Spiritum sanctum procedere a patre & filio,vellemus asserere, noluimus eos uocare. Ad quod respondet diuus Bonauen. cadem dist. q. prima. Quod eos uocare non fuit opportunum, cum Ecclesia hoc posset sine ipiis. Fuisset etiam illis,propter distantiam difficile, &infructuosum propter insipientiam. Non enim erat in eis sapientia, qua alias florebant,sed ad latinos transierat. Erat quoq; periculosum,quia quod pro certo habendum erat, periculum fuisset, ne reuocaretur in dubiit. Quibus omnibus paret,* eorum accusationes erant stiuolis. Dico ultra, idem 1 piritus sanctus procedit a patre & filio, ut sunt unum foecunditate uoluntatis. Vnde
beatus Anselmus in libro de processione Spiritus sancti. Nullus intellectus capit, Spiritum sanctum, esse patris,& filii,secundum qi alter est pater, alter filius, sed secundum op uterq; est idem Deus. Idem inquit beatus Augustinus in . . de
T rini. Et ratio est, secundum beatum bona uenturam,ubi supra q. a. avia pater prior est omni emanatione, scilicet generationis,& processionis, cum nec gen retur,nec procedat. Hinc est,q3 utroq; modo e principi u. Quia uero filius prior est,cmanatione processionis, non generationiS,cum generetur, quia tamen est
128쪽
inspirabilis, hinc est, cp est principium spirandi,non generandi. & quia Spiritussa iis neutro modo se habet, neutro modo est principium. Inde sequitur,quod quamuis Spiritus sanistus a duobus procedat,quia tamen procedit, non ut sunt differentes,sed ut est in eis una uoluntatis tacunditas, patet Spiritus sanctus procedit ab eis inquantum sunt unum. Sanctus tamen T lio. Leq. 36.art. q. dicit, Quod sicut pater & filius sunt unus Deus,propter unitat sermae signiscata per hoc nomen meus ita sunt unum principium Spiritus sancti,propter unitatem proprietatis significatae in hoc nominec principium ' Et licet pater & filius sint duo spirantes, non tamen duo spira res. Et ratio est, quia, cu nomen ad lectivum, ut est spirans i significet secundum numerum supposita,& substati uti, ut spirator) secundum Armam ,possumus, ut dictu est, dicere ch pater & filius sunt duo spirantes,& non duo spiratores, & hoc propter unam spiratione. Hoc etiam nomen camor secundum beatum Gregorium in homil. penteco. est proprium Spiritus sancti, quod intelligendum est, quando accipitur personali ter,in quantum utimur nomine amoris ad exprimendam habitudinem rei, quae procedit per modum uoluntatis,sicut uerbum exprimit habitudinem rei, quae procedit per modum intellectus. Si uero amor non dicat nisi habitudinem amatis ad rem amatam,est nomen essentiale, & commune tribus. Quod si essentialiter sumitur pater & situs,non se diligunt,Spiritu sancto, sed sec dum m amotsumitur notionaliter,quod nil aliud est,quam spirare amorem, sicut,dicere, est producere uerbum , dc florere, producere florem, ita pater & slius diligunt se Spiritu sancto, siue amore procedente, quo etiam se diligunt, & nos. λd haee dico. Quod quando hoc nomen CUonum sumitur personaliter in diuinis, est proprium I piritus sancti. Pro quo aduertendum , quod Donum proprie est datio,& traditio irreddibilis,cum non detur spe retributionis, & sic importat gratuitam donationem. Ratio autem gratuitae donationis est amor. Ideo enim damus gratis aliquid alicui,quia uolumus ei bonum. Primum ergo, quod damusci,est amor quo uolumus ei bonum , hinc est, quod amor habet rationem primi doni. Et per hunc modum beatus, inquit, Augustinus. Per id quod est Spiritus sanctus,multa propria dona diuiduntur in membris Christi. Nec obstat, quod filius datus sit nobis . Esa. 9. quia sicut filius procedit per modum Uerbi, de cuius ratione est , quod sit similitudo sui principii, proprie tamen dicitur imago,& non 2 piritus sanctus,licet sit similis patri, Ita dicendum est de 1 piritu sancto, qui a patre procedit, ut amor,quod dicitur donu. Quamuis etiam filius detur, hoc enim ipsum, quod filius est nobis datus, ex patris amore processit, secundum illud, sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Io. 3.& Esa. ubi supra. Paruulus natus est nobis: & filius datus est nobis. Symbolum Constantinopolitanum quod in missa cantatur, ut aequalitatem spiritus sancti in diuinitate cu caeteris personis indicaret, addidit quasdam uoces de eodem ut dictum est supra,appellans illum, Dominum uiuificantem, & qui ex patre,filioq; procedit, similiter, Qui cum patre,& filio simul adoratur, & glorificatur : & qui locutus est per prophetas . Sanctum appellavit,quia unicus est
Spiritus, natura sanctus,ex se omnia sanctificans, quae Sancta sunt. Vocatur quoq; a Paulo ad Rom. primo, Spiritus sanctificationis angelorum hominum uero piorum spiritus .fancti quoq; dicuntur,non sanctificantes, sed sanctificati per Spiritum creatorem . .. anctus etiam SpirituS sic nuncupatur, ad discretionem
129쪽
tionem alioru Spirituit. Nam in scripturis legimus in diuersis spus sitisse diue
sos, ut in Saule Spum malu .r. reg. I 6. Spum mendace in ore Propheta .reg. M . et r. in quibusdam aliis. Spiritum Vertiginis. I.reg. 28. Spiritum PyEnicum act.' 16. Spum fornicationis Luc.H.Spiritu ne P. et cor Ia. Spum iminudii proue I 6. Spum huius mundi Luc xi. Spiritu satanae,Io.I6.&. Spiritu tumidu,& elatu.His omnibus, S piritus sanctus contrarius est,eiiciens eos. Nam depellit omnem malitiam: seroces, mites reddit: deducit in omnem ueritatem : reuelat scripturarumv steria:per fidem purificat corda :largitur ueram charitatem, quae non cogitat malum,nec perperam operatur: inspirat huius mundi contemptum: mimit ab
omni consortio satanae:& subiectos reddit Deo, quia spiritus Dei est, & spiritus Christi cui distum eae a patre,& filio procedens a patre quidem,attestante scriptura. Ioan.I . Spiritus,qui a patre procedit,a filio uero,quia secundum Euangelium, filius, post resurrectionem mittens discipulos suos praedicare, insus . . fauit in faciem eorum,& dixit: Accipite Spiritum sanctum. Ioannis. 2o.&Apostolus ad Rom. 8. Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius ,qui Spiritus nominatur in diuinis literis,diuersis nominibus: dicitur Dei digitus,in
quo Christus eiiciebat daemonia,Luc. xi. Paracletus,idest consolator,qui confimmain consolatur nos in omni tribulatione nostra. Matth .X. Ad uocatus, ed Ῥpostulat pro nobis. a. cor. primo,idest,ad postulandum nos incitat, & impellit. Dicitur etiam Spiritus rectus: qui deducit nos in uiam rectam,fs. o. a terrenis affectibus, quibus inambulabamus,nos purgans,& ad caelestia eleuans,a circuitu in quo impii ambulant, reuocans,& in uiam rectam mandatorum Dei reducens . Dicitur etiam Spiritus principalis,quod confirmat nos, ut nullis pertum bationibus,sue terroribus a Christo separemur. Dicitur quoq; Spiritus bonus, quem dat Deus petentibus eum,diffundens charitatem in cordibus nostris. Et
P tandem dicitur Spiritus adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus, Abba, pater. Tribuitur in primis Spiritui sancto,bonitas,quoniam per ipsum fit remissio
peccatorum,& largitio donorum, quibus ornat animam,abolitis peccatis. Item charitas,quia per ignem amoris sui congregantur,& conglutinatur fideles, sicut membra corporis nostri cohaerent integra,beneficio spiritus nostri. Et,ut finem imponamus huic quarto articulo, cum sanctis patribus, & ecclesia,credimus in . Spiritum sanctum, Deum uerum &c. procedentem a patre,& filio . Credimus ,
quod in illo,pater,per Christum,&in Christo,omnia operatur, fouet, & uiuificat. C redimus, quod hoc ducente & gubernante per silium ueniemus ad patre, uodq; per huc a Deo patre excitemur, uocemur,& trahamur. Credimus,quod le,per eam fidem,sormatam scilicet, quae in Christum est, donetur. Quod per illum inhabitantem, efficimur temptu Dei, ut inquit beatus Paulus ad Rom.8.T emplum enim Dei sanctum est,quod estis uos,& primae cor. 6. Nescitis, quia corpora uestra templum sunt Spiritus sancti,qui in uobis est e Credimus, quod
hic est,qui conscientias nostras reas arguit de peccato,& mortificat in nobis carnales concupiscentias,quod extinguat opera carnis, quod motus in nobis excitet bonos,& fructus gignat spirituales. Est itaq; certissimum pignus uocationis nostrae,quoniam cum sentimus opera eius in nobis,idest conuersionem nostrarum animarum ad Deum uiuentem, ipse Spiritus reddit testimonium spiritui
nostro,quod sumus filii Dei. Si autem filii, & haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: quo imbuti cum fiducia clamemus, Abba,pater. Na
130쪽
qui hoc Spiritu uacant, mundano Spiritu imbuti falso dicunt Christo: Domine Domine : quia hoc Spiritu carent,non facientes uoluntatem patris, nec stu tus Spiritus . Proinde j; secundum Ioannis testimonium, nemo Iesum appellat Dominum,nisi in Spiritu sancto, Dominum enim Iesum appellare non potest ciuisquam,qui se illi totum non committit, &subdit, quod fit Spiritu sancto ridocente. Ergo fratres, ut diuus Paulus inquit. Debitores sumus non carni, ut secundum tarmem uiuamus. Si enim secundum carnem uixeritis moriemini ; si autem spiritu saeta camis mortificaueritis,uiuetis. Quicunq, enimSpiritu Dei
aguntur,lii sunt filii dei,ad Rom.8.
intus articulus est de opere creationis,ibi Creatorem caesi & terrae t
S T EZarticulus, sicut & nonnulli alii,propter surgentes haereses, m gis explicatur in sy mbolo Nicaeno,uel Constantinopolitano, quam hic. Ideo ad eas consutandas ,addam ad symbolum δpostolorum nonnulla de Nicaeno, quae iudicabuntur pro eiusdem maiori explicatione necessaria. Hic articulus minitur a primo capit. Genescos, ubi dicitur: In principio creauit Deus caelum & terram,ex qua auctoritate Manichaeus sumit occasionem suae ruinae, dicens , quod cum caelum & terra sint uisibilia, Deus est causa duntaxat uisibilium. Hunc errorem excludit Ecclesia catholica in xy mbo- Io maiori, quae exponens supradictum articulum,addidit: Visibilium omnium& inuisibilium. Pro cuius articuli intelligentia, dico, quod soli Deo conueni creatorem esse. Et ratio est, quia creare, illi causae conuenit, quae aliam1uniuem festorem non praesupponit,ut inquit diuus T hornas in opusculo .3. cap. 7. Sed hoc soli Deo competit: ideo solus ipse est creato cum solus habeat potentiam infinitam,quae requiritur ad creare aliquid proprie. Nulla creatura etiam Ange,
Iica potest in terminum creationis. Vnde Augustinus. 9. super Genesim cap. II. Angeli omnino nullam creare possunt naturam . Et capite .22. Creare naturam tam nullus angelus potest,sicut nec creare seipsum Et Damascenus libro. a.ca.3.
Qui dicunt angelos esse conditores alicuius naturae, sunt omnes filii patris sui diaboli . Et idem Augustinus libro .3. de T rinitate cap. 9. Non est creator nisi, qui principaliter ista tormat, nec quisquam hoc potest nisi ille paenes quem, prum itus,sunt omniu,quae sunt,mensurae, numeri,& pondera. Sed ut adhuc melius praefata intelligantur,supponitur iuxta principia scripturae, & doctorum, quod Csumendo creationem, ut est mutatio simpliciter prima. Creatio est productio alicuius de nihilo primordiali, quae est actio soli Deo competens. Et dicitur productio, quasi a procul ductio, de qua beatus eronymus in interpretationem partita. Productio est in longum tractus . Quia igitur primus terminus, a quo simpliciter Deus producit aliquid,est simpliciter primordiale no esse eius: ideo eius productio a tam procul,est creatio. Unde Augustinus in gen. contra Manichaeos libro primo cap.r. inquit : Haec facta sunt,nec ea genuit de seipso, ut hoc Dessent,quod ille est, sed ea secit de nihilor ut non essent aequalia,nec ei a quo facta sunt,nec filio eius,per quem facta sunt. Et beatus Ambrosus primo Hexa-
meron cap. q. ait. Auctorem enim angelorum,& dominationum,& potestatum
facile intelligimus eum, qui momento imperii sui,hanc tantam pulchritudine
