Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

DE CONSILIIS .

i-mersectionem , Mati. y. Nisabundauerit iustitia vestra plusquam scribarum, R ohata Poru non intrabitis in regnum caelorum. Ex supradictis concludo modulina' lex ouin sunt in ratione communi,diiserunt in propria; & hoc, quia illanata est populo carnati,ista spirituali. Illa paruulis,ista persectis: de Aunustinucin libro de vera religione cap. 7. Sapiens medicus alis p M; Tmo per ministros,alia per se: ita Deus alia mandata dedit per Moysen, alia per teipsum in euangelio. Lex,& euangelium multis aliis etiam disserunt modis. Cap. III. R O quo notandum,quod secundum Apostolum,sex rentiae inter legem, & euangelium. Prima, secundum rationem 1 irtutis.uuar cst secundum sorte, & infirmum. Lex enim infirma est, euangehaeita alium virtuosium,ad Rom. 8. Quod impossibile erat legi,mbatur per carnem, Deus filium siuum misit. De euangelio vero dicitur,ad Rom*ri.

tus Dei est in salutem animarum. Iuxta hanc disserent se inmm 9 e aliae Prima uuia ratione virtutis,euangelium dicitur iustificans. L ero ratione infirmitatis minime, ad Rom. 3. Eix operibus legis no iustificatur omnis caro. y Vnde Glos. super illud ad Rom.8. In quo lex infirmabatur,inquit, Infirmabatur lex per carnemadest carnales obseruantias,quae non poterant iustificare.Et licet domi- us Humo de sancto Victore videatur dicere , ' in sacramentis antiquae I set sanctificatio: hoc tamen secundum dominum Alexandrum de Ales sic exponitur zra aliud est illis esse sanctificationem aliud in illis EX

In illis concomitantiam. Et concludit,quod no ex illis,sed in illis erat sanctificatio. Et ouando idem Hugo subdit, ' in illis erat virtus sanctificationis, distinguit aciem

dominus Alexander,s est duplex sanctificatio,quaedam carnalis , I sipula

malis Prima est liberatio a poena peccati,quam quis incurrebat, si praeceptum co

Carnalis i itur erat in sacramentis legalibus. Vnde glos ad Hebrae. 8. Super illuci, Sanouis v tulae aspersus sanctificat ad emundationem carnis, inquit. Inquinatos contactu mortuorum sanctificat, quia a peccato mundat, idest a poena, valens ad emundationem,non animae, sed carnis. Secunda, quia lex Moysi dicitur lex liter C & hoc propter infirmitatem, qua demonstratur peccatum, sed non conseri adiuuaraseisitum, ut inquit beatus Augustinus. Lcx vero euangelii dicitur lex spiritus, ratione virtutis, quia praestat adiuuantem spiritum,hoc est gratiam ad evitandum peccatum, & ad faciendum bonum,ad Rom.7, Lex spiritus vite, tibi Glos locChristi liberauit me. Duae igitur leges bonae sunt,lex fidei,quae peccatum tollit: &lex Moysi,quae peccatum ostendit. Tertia,quia lex Moysi propter infirmitatem dicitur lex oneris,& difficultatis,in cuius figura Exo. II. dicitur, quod manus Moysi erant graues. Lex euangelij,ratione virtutis,dicitur lex suauitatiS,& leuitatis.Mat. xi Iustum enim meum suave est, & onus meum leue . Epilogando igitur dico, P ex infirmitate legis est,' per ipsam non est iustificatio a culpa ,non praestatur adiuuans pratia,& cum difficultate fit operatio bona. E contrario ex virtute euangelii est iustificatio a peccato,praestatur adiuuans gratia,& cum facilitate operatur bonum.

D Secunda disserentia principalis inter legem,& euangelium, relandiam veritate :quia in lege est veritas velata: in euangelio reuesaia,secundae cor. 3.Vela civit c

472쪽

EVANGELICIS U

ctio ne Moysi manet non reuelatum, quod in Christo euacuatur: ubi subditur, Nos aute m reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eadem imaginem transse mamur a claritate in claritatem tanquam a domini spiritu. In lege etiam fuit veritaS, ut umbra: in euangelio,vt imago,ad Heb.X. Vmbram habens lex futurorum, non ipsam imaginem . In lege quoque erat veritas promissionis: in euangelio vero

cxhibitionis. Vnde Gregorius,super primu Ezechielis, super illud rota in rota, dicit, quod praedicat lex,hoc exhibet euangelium. Et Augultinus in quaestionibus noui,& veteris testamenti, ante promisso erat videlicet in lege, post vero fit gratia in .cuangelio. Vertim lex dicitur esse velata quo ad malos, habet umbram quoad bonos perficiendos , & veritatem in promissione quo ad persectos. Tertia disse rentia legis, & Euangelij est in ratione seueritatis , quia illa dicitur lex irae:

euangelium lex misericordiae, ad Rom. q. Lex iram operatur. Glos. Vt reos faceret temporali poena. Samaritanus vero infudit vinum,& oleum: vinum, austeri

tatem scilicet legis: oleum vero misericordiam,& lenitatem cuangelij :& iuxta hac differentiam, lex Moysi dicitur lex timoris: euangelium vero amoris. Vnde Augustinus contra Adimantum, cap. I7. Breuissima differentia legis,& euangelij,timor,& amor . In hac etiam consideratione lex Moysi dicitur lex iuruitutis,lex vero eua- gelii lex libertatis, ad Rom. 8. Non accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum. Est ergo lex Moysi ,lex irae in comminatione, seu poenarum determinatione. Lex timoris in affectione,& lex seruitutis in executione. Quarto disserunt lex,& euangelium, in ratione bonitatis. Quia lex Moysi

est lex impersectioris boni, lex euangelij persectioris, ad Hebrs. 7. Nihil ad perse- Fctum adduxit lex, & Mail. 3. Non veni soluere legem,sed adimplere: ubi glos. Implet Christus legem, dum praemissis ad inchoationem vitae agendae superaddit plura ad persectionem moralium praeceptorum. Item lex Moysi est lex factorum: Eu gelium vero lex fidei,ad Rom. 3.& secundum hunc respectum lex dicitur litera occidens , euangelium spiritus vivificans,ut habetur secundae Cor. 3. Vbi beatus Augustinus in de spiritu & litera, cap. I . inquit,' Paulus per literam, quae Occidit,intelligit ipsum decalogum in illis duabus tabulis scriptum, cum lex subintrauerit, ut

abundaret delictum ad Rom.s .Dicitur quoque legem continere praecepta non bona, EZech. 2 o. Euangelium vero includit madata lancta, unde Isidorus in libro disserentiarum. Praecepta legis bona non sunt euangelio comparata, quia in eis quaedam inutilia infirmioribus sensibus agenda permissa sitnt,ut libellus repudij. In tribus igitur maxime ostenditur impersectio legis ,tum quia non prohibet mali causa, scilicet voluntatem: tum etiam ex hoc, quia inde impersecti occasionem sumebant mali. Propter quod dicitur litera occidens: tum tertio propter malorum quorundam permissionem. Contraria vero supradictis ostendunt euangelis persectionem. Quinto differunt lex,& euangelium, in ratione remunerationis: quia in lege est Pmissio temporalium, in euangelio vero aeternorum, ad hebr.7. Melioris testamenti sponsor factus est Christus, ubi glo. Melius est testamentum nouum,quam Vetus: quia meliora bona promittit, scilicet aeterna: vetus vero temtoralia, de quo Esa. primo. Si audieritis me, bona terrae comedetis in euligelio Vero Vita aeterna.Mait. 3. & . 6. Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caeloru,& Mati. . Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cstoi um. Ultimo, ratione lationis dis. ferunt lex,& euangelium,quia hoc est lex uniuersalis,lex vero Moysi particularis . GL .n. Moysi semini Abrahae data est,ad Gal. 3.Abrahae dictae sunt repromissiones,

473쪽

DE CONSILIIS

& semini eius. Euangelium vero datum est omnibus gentibus. Marci ultimo, Praedicate euangelium omni creaturae. Et Mati. 6. Ite,& docete omnes gentes.

Euangelium continetur in lege. Caput. IIII. R O quo sciendum, quod est comparatio euangelij,& legis, secundum

figuralia,& secundum moralia. Primo modo,sicut figurae,& figurati,seu ligni,& siFnati: unde sicut Duratum est limgura, sic euangelium est in lege: unde sicut dictu in est supra,secundum beatum Augustinum cotra aduersarium legis,& prophetarum, Nouum testamentum in veteri est figuratum,& vetus in nouo reuelatum. Beatus quoq; Gregorius super illud Ezechielis, Rotam medio rotae. Quid est enim inquit, quod Adam dormiente, Eua formatur, nisi quod Christo moriente, ecclesia formatur Secundo modo,rationc moralium, est comparatio legis ad euangelium,sicut herbae ad fructum, & perscctibilis ad perfectum: unde sicut dicitur fructus csse in herba potestate,& non actu, sic euangelium cst in lege quantum ad moralia. Ista similitudo trahi ur cx illo Marci,ubi dicitur. Sic est regnum Dei,quemadmodum si iaciat homo semen super terram,& illud germinet,& crescat: ultimo vero terra fructificet, primo herbam,deinde spica, postea plenum fructum in spica. Sic lex naturalis est sicut semen, lex Moysi sicut herba supercrescens, euangelium fructus. Et hoc est,' dicit Glos. super illud ad Rom. s.lex

subintrauit,&c.Data est lex in adiutorium humanae naturae, ut quia naturae inserta

sunt quodamodo iustitiae semina,adderetur lex,cuius auctoritate, & ministerio ingenium naturale proficeret ad fructum iustitiae faciendum. Scinen ergo cst, Non facies alteri,quod tibi non vis fieri: ex quo supercrescit,velut herba illud, Non occi des : fructus vero perfectus, non irasceriS: non videbis mulierem ad concupiscendiicam. Credenda etiam continetur in lege implicite: persectio vero,ut lex scripta, nocst in inchoatione,idest in lege naturali actu,sed potestate. Euangelium vero dicitur addere legi,quantum ad literam legis, non quantum ad sensum. Vnde Augustinus super illud Mati. s. Dictum est antiquis,&c. Ego autem dico vobis,non rcsistere malo. Non aliud voluit saluator,quam quod lex in sensum habet. Mutatis ergo siluator verbis docuit, quod saluti prodesset,ut sensum legis impleret:& ut q timore legis salvi esse non poterant, per patientiam victi emundarentur, sese corripentes . Differunt etiam tenebra,& umbra. Tenebra enim cst priuatio lucis: umbra autem diminutio eiusdem ex obiecto alicuius corporis. In lege enim est congcries figurarum,velut corpus quoddam,ad qua sequebatur diminutio lucis legis, id est notitiae veritatis: ideo dicitur umbra. Sicut enim habenti oculos debiles prius conuenit, Vt videat in umbra,& postea cosortatus,quod videat in luce: sic intellectui humano,adhuc debili,& non valenti intueri in luce euangelij,fuit principium videndi Iegis umbra,vt postmodum confortato visu fidei per testimonia prophetarum, reuelatam gratia videret in lege euangeli j. His tamen non obstantibus minime aspernor lege, cum Dei fuerit lex: sed quod frugalius est, quod periectius, quod verius, antepono. Lex enim, inquit Iudaeus,danat homicidium, sed euangelium ira, odiumq; funditus euertit. Illa praecipit inimicum diligere: hoc etiam de ipso optime mereri. Illa votat periurium: hoc prascribit omnino no iurandum. Illa nocti: hoc diei comparatur. Illa perterruit hominem: hoc exhilarat. In illa vel serui,vel libemti fuimus . in hoc adoptionem filiorum Dei adepti sumus. Illa prsceptis undequaq;

vinciebat:

474쪽

vinciebat: hoc amoris vinculo connectit. Illa Deum hominem repromisit: hoc idilum dedit. Illa populum manna educauit: hoc vero corpore Christi Iesu,& sanguiane nos pascit. Illa temporalia, hoc aeterna pollicetur. Illa tabulis lapideis inscribitur , hoc mentibus hominum . Illa datur per angelum , hoc per ipsum Dei filium . Addit etiam lex noua ad praecepta consilia ipsa euangelica, quae in perfectiori statu obseruatores constituit, ut luculentissime in sequentibus videre licebit.

De quibusdam praeambulis pro primi consilij Euangelici

pleniori notitia habenda. Caput. V. Raesuppono secundum Philosophi sententiam, quod consilium non est . de fine. Quis enim unquam prudens inquirit,num Deo sit adhaeredum, 'cum is sit finis,quo tendimus omnes λ sed est de medijs, quibus ad finem

peruenitur,& non quibuscunq; :quia non de his,quae certo determinata sunt,aut natura, vel praecepto,aut necessitate . Quis enim sapiens consilio inquirit. Num cibo uti, vel parenteS colere,aut mortem euadere debeat λ cum primum natura, secudum praecepto, tertium necessitate,certo determinatum existat ξ Nec dicta

consilia dantur de illis,que minuta sunt,sed de rebus seriis,de quibus et Apostolus in diuersis suis epistolis lege pscribit,ut ad Ro. I . Is qui maducat,no manducante nospernat,& q. no maducat,maducante no iudicet:& pri .cor. 8. Na si esca scandaligat

fratrem incum,non manducabo carnem in aetemum:& alibi, scilicet primae cor. I c.

Sive ergo manducatis, siue bibitis,sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite . De illiS itaq; , quae neque lege, nec praecepto, nec propriae Voluntatis Voto,necvlla a patribus recepta consuetudine Vetita,aut in alteram partem determinata existunt, sunt tamen media ad salutem inueniendam: quae licet in neutram parte sint definita, re tamen conducunt,atq; expeditum faciunt,ut totus Deo,divini'; obsequiis inhaereat homo , traduntur a saluatore nostro consilia in euangelio,& pr cipue tria . Primum videlicet,de virginitate,aut celibatu . Secundum, de reru ab- dicatione,ut nudi nudum sequamur Christum . Tertium, de obedietia, qua propter 'Deum subiicimur,in quibus non tenemur,homini. Primum,est contra concupiscetiam camis.Secundum contra concupiscentiam Oculorum.Tertium, contra superbiam vitae, quae tria omnibus pie vivere volentibus aduersantur, iuxta illud primae Io. r. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculoru,aut superbia vitae,quibus tribus principalibus absolutis,subiiciemus de a stinentiis ciborumq; delectu consultis ad corporis mortificationem, & de illa profusissima rerum nostrarum largitione in pauperes,ut thesaurum nobis reconditum habeamus in cflis: postremo de caeteris Euangelicis consiliis. De primo Consilio, videlicet Virginitate,coelibatu,& viduitate. Caput VI. Corinthiis se consulentibus super praefatis, primae cor. 7. re- -sipondet. Bonum est homini muliercin non tangere. Et iterum dicomo nuptis, & viduis, bonu est illis, si sic permanserint,sicut & ego. Rursium ad eosdem Corinthios. Consuluistis me scriptis uestris super connubio, virginitate, ac celibe vita. Ecce loco consilij euangelici vobis rescribo. Bonum est homini mulierem non tangere, hoc est prorsus abstinere a congressibus carnis, &hoc

475쪽

DE CONSILIIS .

hoc citra exceptionem aetatis, vel personae. Cuiuis ergo mortalium bonum est. no soli sacerdoti,sicut quidam teste Theophilacto nugatur:& certe bonum absolute, hoc est tale bonum,quod per se est appetibile ratione virtutis,honestatis,& emin5v liae,quas in se continet. Et addit causam Apostolus dicens: quia qui sine uxore cst solicitus est quae domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore, soli citus est que sunt mundi,quomodo placeat uxori, & diuisitas est: tribulationes tamecarnis habebunt huiusmodi, idest labores, pressuras,angustias,curas,solicitudines,

quas secum affert coniugium, tum coniugis,tum proliS causa: adeo ut sonum au

C rant,& vires prosternant. Vnde beatus Augustinus in libro de haeresibus, refert de Ioviniano,quod quanuis nuptiarum essct praedicator, & virginitatis ext minator, noluit tamen coniugij vinculo se implicare,ne illius pateretur molestias,& lagor . Pergit Apostolus in explicandis rationibus dati consilij, dicens. Volo autem vos stanc solicitudine esse. Mulier enim innupta & virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore,& spiritu: & alibi concludit. Qui matrimonio iungit virgincin sua, bene facit: qui non iungit, melius facit. Et beatior erit vidua, si sic permanserit se cundum meum consilium,qui Apostolus Christi sum. Et licet verbis praefatis Pauli,

videlicet bonum est homini mulierem non tangere,repugnare videantur Verba g D nesis,cap. a .dicentia, Non est bonum hominem esse selum, faciamus ei adiutorium simile sibi: in veritate tamen non contrariantur. Quia cum sic diceret Deus,reple-da erat terra hominibus: cum vero sic assereret Paulus,replendu restabat celli animabus sanctis. Ad quod propositum beatus Hieronymus primo libro contra Iovinianum. Siquidem nuptie terram replent, virginitas paradisium. Vnde, Vt ruina an3elorum citius restauraretur, docuit Apostolus continere a congressibus carnis,

quo hic inciperemus similes esse angelicis spiritibus. Ex quibus omnibus clicio, 'Apostolus per supradictas suas sententias cossilit,ut omnis utriusq; sexus, qui adhuc

mente, & corpore virgo est, permaneat talis in aeternu . Similiter, v omnis utriusq; sexus, qui soluto matrimonio coepit mente,& conuersatione esse viduitati addictus, sic perpetuo perseueret. Et quod,qui monte,& opere ii actenus detractarunt iugum matrimonij, propter libertatem seruiendi Domino,etiam si animus aliquando tu rit victu , caroq; per infirmitatem corrupta, nihilominus exinde permaneant sic, caelibatum potius, quam connubium amplectentes:quia vincere vincentem se gloriosum habet triumphum. Ad haec Dominus noster, Mati. I9. Eunuchos commemorat,qui seipsos castrauerunt propter regnum Dei, de quibus dicit, Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.qui potest capere,capiat. Vbi manis E ste caelibatus innuitur. Demum beatus Ioannes in sua Apocalypsi,cap. Iq. Praeconia virgidum, & coclestia praemia cisdem praeparata describit,dicens.Hi fiunt,qui cumulieribus non sunt coinquinati,virgines enim sunt, hi sequuntur agnu, quocunq; ierit,& sine macula sunt ante thronum Dei. Et quantiis nomen illud caelibatus, aut caelebs, nusquam in scriptura diuina,quantum ad dictionis substantiam,inueniatur, secundum rem tamen signatam sepe numero in eadem insertu occurrit. Exprimu-tur enim in sacris literis alia nomina eisdem aequipollentia,Vt virgo, cotinens, & similia. Hic enim non de nominibus,sed de rebus quaestio agitur.

Caelebs quid apud sanctos Doctores significet. Caput. VII.

476쪽

EVANGELICIS Ar

Vanuis enim apud prosanos auctores,& literaturae secularis, ut Quinti A 'lianum & consimiles,in ea ratione sumatur caelebs, ut oppositione quadam relativa se habeat ad maritu , & dicatur, qui maritus non sit: apud- sacros tamen auctores, Augustinti, Hieronymum, Ambrosium,& cael ros omnes Caelebs duntaxat pro continente sumitur, & abstinente prorsus ab omni veneris usu: & caelibatus quoq; apud eosdem tantummodo pro cotinentia,& omnimoda veneris abdicatione accipitur. Idemq; penitus apud eosdem sunt caelebs& continens, sicut iustus & aeouus idem prorsus significant. Neq; hane acceptionea ratione nominum illorum alienam quis existimare debet, quandoquidem caelebs a caelo deductitium nome est:& ita dicitur talis, ut inquit diuus Hieronimus quod Bcaelo dignam vita agat,qui coitu careat. Et auctore Prisciano caelebs dicitur quasi caelestium vitam ducens, in sanctimonia stilicet,& puritate. Nec propter caelibatu multorum est sorinitandum aliquod generi humano detrimentum: quoniam diuisiones gratiarum sunt,& multisermes diuinorum munerum distributiones in homines. Hi enim gratiam accipiunt seruandae continentiae: illi nequaquam, sed casti coniugii subeundi. Hi propterea a Deo Vocantur ad illibatum virginitatis eand rem . Alij vero minime,sed ad humani generis in matrimonio propagationem,quae Cad consuinmationem saeculi usque est duratura. Ad haec etiam multa admodum traeclara in sacris literis vltra illa,quae supra de testamento nouo dicta sunt, de caeli atu praedicatur,ut apud Salomonem sapientis. 3. selix est sterilis,& incoinquinata, quae nesciuit torum in delicto ,habebit fructum in respectione animarum sanctarli: Et Spado vel Eunuchus, qui nou Operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitauit aduersus Deum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum,& sera intemplo Dei acceptissima. Et apud Esaiam . 6. capite. virtutis illius ita describitur praemium,& non dicat Eunuchus,ecce ego lignum aridit: quia haec dicit dominus Eunuchis,qui custodierint sabbata mea,&elegerint, quae ego volui,& tenuerint foedus meum,dabo eis in domo mea,& in muris meis locum,& nome melius a filiis,& filiabus. Nomen sempiternum dabo eis,quod non peribit. Et patet de se, & per expositores, quod non loquitur de Eunuchis, qui de matris Vtero sic nati sunt, nec de illis,qui facti sunt ab hominibus,cum tales non sint digni tali praemio:sed de illis, qui seiplos castrauerunt propter regnum caelorum, idest sponte propria priuat uni se contrahendi libertate. AugustinuS enim in libro de Sancta Virginitate, cap. 2 3. Dasserit prophetam de huiusnodi expressu loqui,& non de praecedentibus. Damascenus libro . de fide orthodoxa cap. 26,ubi de Virginitate disserit, & perpetuo caeliabatu praeclaros nominat, Eliam, & Eliseum illius asseclam, tres itidem pueros hsbraeos in sornace babilonica illaesos,& Danielem prophetam, Dan. g.Sanctus quoqi Ignatius in . s. suarum epistolarum,quae est ad Philadelphienses ex Troia inter v teris testamenti virgines enumerat etiam ipsum Melchisedech, Iosue, & Hieromia prophetam. Ex quibus luculentissime apparet, ' in lege antiqua,& apud patres c libatus non damnabatur. August. etia in quaestionibus utriusq; testamenti inquit, sca vitae conditio rite obseruat secundum matrimonij leges, & si nobis hominibu munda sit, Dei tamen ministerio comparata, munda non est:sicut lucerna,secunduse accepta,lucida est,sed in comparatione ad solem,tenebrosa: & hanc immunditia ex comparatione sumpta declarat seriptura, Primi reg. 21. Per Achimelech dicentem ad David. Si mundi sunt pueri a mulieribus,manducent panes,stilicet propositionis ab eo postulatos. Quem locum beatus Hieronymus super ecclesiasten,&au in hebraicis

477쪽

DE CONSILII s.

s in hebraicis quaestionibus, exponit de uxoribus. Idem etiam in primo libro contra

Iouimanum ait. Panes propositionis,quasi corpus Christi,de uxorum cubilibus c surgentes edere non poterant. Cotemplandum est ergo quod dixerit Achimelech.

Si inudi sunt pueri ab uxoribus: quod ad munditiam corporis Christi omnis coitus immundus est: Uaec Hieronymus. Theophrastus Aristotelis discipulus in libro de nuptiis prudenter affirmat per coniugium impediri studia philosophiae, nec posse

quenquam libris,& uxori pariter inseruire. Qtuod & Cicero Romanae parens elo quentiae tuo denique patefecit exemplo,qui rogatus ab Hircio viro apud Romanos insigni,ut post repudium Terentiae,sororem eius duceret uxorem,omnino facere sup Pe r. it, dicens,se non posse uxori, & philosophiae pariter operam dare. Ex quibus elicio,ouod si in laicis praeponenda est castitas connubis,multo magis in ministerio Dei ordinatis. Vnde Ambi osius in expositione tertij,cap.pri. ad corinthios,inquit. Si plebis hominibus orationis causa,ad tempus abstinere se, praecipit Apostolus,Vt Vacent orationi, quanto magis leuitis,& sacerdotibus, quos die noctuq; pro plebe ibi commissa oportet orares Mundiores ergo cile debent caeteris, quia actores Dei sunt. Cui arridet Hieronymus in primo libro contra Iovinianu, dicens, Sed & hoc anaerendum, si laicus,& quicunq; hdelis orare non potest,nis careat officio coiuga si, Sacerdoti,cui semper pro officio offerenda sunt sacrificia, semper orandum est, Lmper caren uni matrimonio. Nam & in veteri lege, qui pro populo hostias Otarebant ion solum in domibus suis non erant,sed purifacabantur ad tempus, &ab uxoribus separati vinum,& siceram non bibebant, quae solent libidinem prou , x-Pamachium. Ecce perspicia nuptias dicimus concedi in eua. gello,sed tamen easdem in sito ossicio permanentes pmia castitatis capere no posse. Demum in calce eiusde epistolae subinfert. Igitur Christus, & virgo Maria utriusq; sexus virginitatis dedicauere principia. Apostoli vel Virgines,vel post nuptias cintinente , Epistopi, Presbyteri,Diaconi,aut virgines eliguntur, aut vidui, aut post

.. consecrationem in aeternum pudici. Haec illae.. De sensu verborum Christi,dicentis,Mati. I ς. de consilio virginitatis, qui potest capere,capiat. Caput. VIII. O X autem, capiunt, hoc loco idem est, ac si diceretur, capaces sunt. Non omnes itaq; capiut verbu istud, idem est,ac si diceretur, no omnes eius sententiae capaces sunt,quia cu affectibus praepediti sint,consilio diuino nullus in cordibus corii relinquitur locus. Dicens autem saluator, Non omnes capiunt ermone particulari innuit aliquos capere,sicut bene apprehederunt olim verbum istud Elias, Eliseus,Iosue,Ioannes baptista, virgo Maria, ipse mei Christus: ideo subdit, sunt Eunuchi, qui seipsos castrauerunt propter regnum caelorum,idest sponte,aut voto,aut sui additione ad eum statum, qui non compatitur secum generadi usum,quos illustrissimos reddit virginitatis splendor. Ne autem exactum,vel imperatum videretur huiusmodi cotinentiae genus,addit saluator, quis potest capere,capiat. Quae VOX teste Hieronymo in. I9. cap. Matthei in adhortantis milites suos ad pudicitiae praemium concitantis,qui potest caper capiat.qui potest pugnare pugnet,superet,& triumphet. Non equidem cogo quenquam,sed tantummodo hortor,liberum reliquens cunctis, ut si possint ingredi arduam illam pedipetuae continentiae viam,ingrediantur; nuptias itaq, probo,continentiam vero v

478쪽

EVANGELICI s. 63

Iut magis expedientem praefero. Illud enim di in Christi, Sunt Eunuchi,qui se castrauerunt,&c. utiq; dictum est de virginibus,de viduis,& aliis caelebibus, quibus innuit mercedem, Mati. I9. Nam cum dicerent Apostoli. Ecce nos reliquimus omnia , & secuti sumus te,quid ergo erit nobis Respondit Dominus inter alia. Omnis

qui reliquerit domum, vel fratres,aut sororeS,aut patrem,aut matrem,aut inorem, aut filios,aut agros,propter nomen meum,cemplum accipiet, & Vitam aeterna posesidebit. Relinquere enim uxorem arduum est,aicete scriptura Gen. 2. Propter hoc relinquet homo patrem & matrem,& adhaerebit uxori suae, quae tecum una cam efficitur : similiter & filios,qui aliquid tui sunt: & agros,sine quibus non ducis com de vitam humanam,magnum quippe est. Veru incomparabiliter maior promissio est, quia centuplum accipies,& vitam aeternam possidebis. Quod intelligetes olim GMartialis Christi discipulus,& Clemens apostolorum comes, multa scripserunt in sanctet virginitatis laudem,ille epistolam suam ad Tolosanos,iste librum,ad hoc ediatum . Post hos Ignatius martyr & Ioannis apostoli discipulus, post hunc Tertulli nus,deinde Eusebius,exinde sanctus Cyprianus,edidere libros leu tractatus ad Encomtum virginitatis,sicut & diuus Athanasius, Basilius, brosius, Augustinus, &Hieronymus plurima scripserunt in laudem & defensionem eiusdem, & viduitatis raccuratissime autem diuus Hieronymus cotra latratus Heluidij,& Ioviniani, nihil praeter impuritatem eructantium. In scripturis enim multi claruerunt virginitate, Dut dictuin est supra,sed non minus m eisilem inueniuntur exempla seruandae viduitatis . Iudith uxor Manastes,Iudith.8.de tribu Ruben, mortuo viro suo, mast vidua usq; ad mortem. His adminiculis ad tutelam suae viduitatis utens, elausa dicit textus morabatur in superiori cubiculo domus suae cum puellis suis,habens super lumbos suos cilicium,& ieiunans omnibus diebus vitae suae, praeter sesta domus Israel. Huic licet addere insignis pudicitiae taminam Noemi,quae etiam mortuo viro suo, Ruth. q. quoniam post alterum non abiit, digna inuenta est,ut ex nuru sua Moabi- Elide suscitaretur virga teste,de qua natus est ChristuS. Sanctus quoq; Lucas, cap. 2.

edisserens de Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser, dicit, quod vidua su rit usq; ad annos. 8 . quae non discedebat de templo,ieiunijs,& obsecrationibus seruiens Deo die ac nocte. Quamobrem,& ipsa meruit prae aliis videre, & agnoscere saluatorem nostrum in infantia carnis suae: multa alia similia exempla breuitatis

causa praetermitto.

Quomodo intelligatur,' nemo cotinens esse potest,nisi Deus dederit. p.DC. Irginalem, vidualem, & c iugalem continentias, dona Dei esse, citra omnem dubitationem credimus :Clim Deus dicat per os Salomonis,s Aipietire.8. Nemine posse esse cotinente,nisi ipse dederit.Cui veritati arridet verba Apostoli dicetis.Sed unusquisq; propriu donii habet ex Deo. Alius quidem sic,nempe ut integram incorrupti corporis castitatem seruet, vel post solutum matrimonium, cotineat. Alius vero sic, ut sanctiones matrimonij inoffensas custodiens, nullam incontinentiae maculam admittat. Sed cum hoc stat,quod licet sint dona Dei, postsi tamen sunt donata, sinat in nostra potestate. Vbi enim do- Bnata sunt, iam uti illis, vel non uti in nostra est facultate,& nostra efficiuntur. Vnde

Apostolus inquit, Unusquisq; proprium donum habet ex Deo, hoc est suum sibi a Deo ad usum salutis in Cnristiatamo deputatum, ne putemus unum atque idem h

479쪽

DE CONSILIIS

bere omnes. Vatia enim sunt dona Spiritus sancti, qui distribuit singulis

V Tanta autem est Dei erga nos muntacetia,ut nullshornini Christiano desit ulla gratia necessaria ad peragendam debite lanctionem Euangelio Christi comprobatam, dummodo ipse non defuerit sibi. Vnde in principio pri. Epistolae ad Corinthios. Gratias ago inquit Apostolus Deo meo semner in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu: quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni verbo,& in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Desit inquam ex parte Dei. Nam qui sua culpa aeger est, aut egenus, ipse sibimet imputet. Si igitur Christi fidelibus desint dona Dei, sine quibus impleri P nequit, quod status illorum requirit: non iam homo, sed Christus culpandus csset, docens seruandum, quod viribus maius est: non addens simul gratiarum dona, quibus seruari possit. Inueniretur quoq; Apostolu falsum testem fuisse, clim dixerit, T stimonium Christi confirmatum esse in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Testimonium Christi est illud Ioannis i . Non relinquam vos orphanos. Et illud Mati. 28. Ecce Vo vobiscu sum usi ad consummationem seculi. Et illud Esaiae. q. Nunquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui &si illa oblita fuerit, ego tamen no obliviscar tui. An no a Christo destitutus,& quasi

in obliuionem datus est,qui in conditione vitae probata,aut consulta,per Christum, E caret auxilio Christi λ In quibus verbis tria tanguntur. Primum est, Vt iuuadus muneribus in Christo maneat. Extra enim ecclesiam non est salus. Secundum,2 genus

vitae, vel susceptum, vel suscipiendum sit Euangelio Christi comprobatum, ut vi ginitas, caelibatus, abdicatio propris, & Qiipsius sub alterius obedientia submisso. Tertium, homo non desit ipse sibi, neq; in suscipicndo,neq; in prosequendo susceptum, hoc est ut faciat homo quantum in se est, quo digne probatum aliquod vitaer genus suscipiat, atq; susceptum simili modo prosequatur. Vnde Cyrillus lib.9.super Leviticum, post multa concludit, Nutrimenta spiritus sunt diuina lectio, orationes assiduae, sermo doctrinae: his alitur cibis, his conualescit, his victor cffcitur: quod

quia non facitis,nolite conqueri de infirmitate carnis: nolite dicere, quia Volumus, sed non possumus: volumus continenter vivere, sed carnis fragilitate decipimur: tu das stimulos carni tuae,tu eam aduersus spiritum armas,& potentem facis. An nescitis,quia non potest aedificiu istud ecclesiae ex leprosis lapidibus construi ille. Et ideo hoc pro certo habet omnis fidelis, quia vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur:& si in tribulatione,liberabit: & si in corruptione,ad misericordia venire licebit.

Votum Castitatis licitum, & sanctum emnon obstante, quod castitas donum Dei sit. Caput. X. T si suis viribus quispiam continens esse non possit, omnes tamen, qui voluerint tales esse diuino auxilio poterunt. Id enim dicimus posse, ci

in salutis negotio, quod Dei gratia, Deoq; adiuuante, possumus. Vnde Ea Paulus ad Philip.4. inquit, Omnia possum in eo, qui me cosertat. Quid enim magis extra vires nostras, aut masns est in donis Dei, quam Deo fidem seruare religionis & tamen profitemur in baptismo nos perpetuo ad hassuros Deo per fidem: ctim tamen fides,& perseuerantia in fide, & omnis religionis obseruatio donum Dei sit, quod nemo habet,nisi illo misericorditer donante. Itaq; a simili,temerarium non erit vovere castitatem,licet eadem donum Dei sit . Nos igitur fatemur

480쪽

eum Apostolo paulo pri. r.7. Quod unusquisq; proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius autem sic: sed cum hoc simul fatemur, neminem uno corde' bono, & ob honestum finem suscepisse statum aliquem in Evangelio probatum, cui desit necessarium auxilium Deit modo non desit ipse sbi, hoc est modo faciat, quod nin se est, & Christo vere supplex fiat. Fatemur etiam cum Propheta, reddendum es. ηse Deo, quod illi voto promissum est. Et ut ergo liberis hominibus melius est nubste , quam uri: ita ijs, qui voto astricti sunt,melius est reddere, quod secrosancte promiserunt, quam nubere. Si enim post votum urget impetus petulantis naturae,confugere oportet ad orationem, sicut beatus Paulus suo exemplo docuit. 2 .cor. Ia .dicens, Ter dominu rogaui, ut discederet a me, videlicet carnis stimulus. Vnde Apostolus inQrmans Timotheum pri. Tim. I .inquit, Adolescentiores autem viduas d uita: cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes danatione, quia primam fidem irritam fecerunt:vbi fides accipitur pro constantia animi in pro 'stando,quod antea promiserunt, ut sit sensus. Primam fidem irritam secerunt, idcst Geonstantiam,& fidelitatem, quam debebant voto suo in ecclesia super viduitate se

uanda . Nam viduae, quae tunc temporis recipiebantur in tutelam ecclesiae, alendae sumptibus eiusdem, voto suam viduitatem domino consecrabant. Huic sententiae

est consermis determinatio concilij Carthaginentis quarti ,capite ultimo suoru d cretorum,dicens, Quod si quae viduae quantulibet adhuc in minoribus annis posite,& matura aetatae a viro relictae, se donauerint domino, & veste laicali abiecta sub testimonio Episcopi & Ecclesior religioso habitu apparuerint, postea vero ad seculares nuptias transierint, secundum beatum Paulum danationem habebunt: quonia fidem castitatis,quam Domino voverunt,irritam fecerunt. Concilium etiam quar- Ptum Toletanum capite. y s.similem habet sententia, dicens, Quod duo sunt cenera viduaru;seculariu videlicet,& sanctimonialiu. Primae viduae sunt, quae adhuc di* nentes nubere laicalem non deposuerunt habitum. Sanctimoniales sunt, quartam mutato habitu seculari,sub religioso cultu in conspectu ecclesiae apparuerunt: hae si ad nuptias transierint, iuxta Apostolu non sine danatione erunt: quia cum se primo Deo vovissent, postea castitatis propositum abiecerunt.Diuus quoq; August. lib. de is bono viduitatis, cap.9. inquit. Volo a virginibus vel viduis emisib, iam non sellii Vnon capessere nuptias,sed et,si non nubant,nubere Velle,danabile est. Quantu vero ad virginitatem spectat, verba,quae beata Virgo respodit angelo, hoc fasis innuunt, quod ipsa suam virginitatem antea Deo dedicauerat, quando ait. Quomodo fiet istud p &c. Quod prosecto,ut inquit Augustinus de sancta Virginitate, cap. q.no diceret,nisi Deo virginem se ante vovisset. No.n.dubitat de facto, sed in v requirit,& ordinem: nec enim quaerit, an fiet istud, sed quomodo fiet: quasi diceret,ut dicit deuotus Bernardus homil. . super missus est,Clan sciat Dias meus estis conscie tie meae, votum esse Ancillae suae non cognoscere Virum, quo ordine placebit ei, ut fiat istud Θ Si oportuerit me infringere votum, ut pariam talem filium, gaudeo de filio, sed doleo de proposito, fiat tamen voluntas eius. Ex orthodoxis etiam Patribus idem euidentissime costat. Nam Epiphanius contra lueresim vocantium se Apostoia Flieos dicit. Tradiderunt sancti Dei Apostoli peccatum esse, post decretam viro ini- ratem ad nuptias conuerti.Et Basilius lib.de virginitate, Adulteros vocat eos,qui textu nuptiarum Deo dicatas Virgines sibi copulant, inquiens, Nullus seruus ad id impietatis erumpat, ut seonsam Diai cotingere audeat. Nemo in tantum temerita- Dei; prosilia ut huiusmodi ultionem sacrilegis impendere considerans,vana animata,

Diuitia hys sis

SEARCH

MENU NAVIGATION