Caroli ScribanI e Societate Iesu PoliticoChristianus Philippo 4. Hispaniarum regi

발행: 1624년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

η3o CAR. SCRIBANI INSTITUTIO seritum meum ALBERTvM,& largam illius in me meosque manum feci haec omnia.

Cim η IVsriri Abi ita amabit,ut clementia non deponat:sed neque 1.iis . hanc ita fouebit,ut illius obliviscatur. Vtram que tuebitum ac si cui indulgendum,plus clementiae concedet, cuius mi Ierem. 22. nora, quam iustitiae delicta sunt. memor Prophetae: Facite iudicium es liberate mi oppressum de manu calumnia- .eoris; es aduenam, pupillam, sin iduam nolite conmstare, neque opprimatis inique. si non audieritis merba haec, in memeti auraui, dicit Dominus, quia insolitudinem erit domus haec. Om nibus haec iudicibus,Principibus maxime, grandis in terminatio eoque grauior,quia certior, quia Dei. illud in solatium: Prou. 1,. Rex qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum*mabisur. De Tito illud Suetonij habemus: Nussi ciuium quidquam ademit, abstinuit alieno, Utsi quis e quam: ac ne concessas quidem o sotitas colutiones recepit. aagnum in Imperatore iustitiae documentum a concestis abstincte. Isuhbmis In publicis Vcro paucorum criminibus,quae in regni per- ci 2Vm niciem tendunt,non parcet. quod si omnium delictum fuerit, lementiae memor erit: nam Vel omnium caede, Vel pau-

piandiιm. corum expiabit. Omnium non potest, nisi omnibus destitui velit. patreorum,an OS Verius exacerbabit, quam componet.&in delicti paritate par poena esse debet. Prudenti proinde magis distimulatione omni u delicta praetereunda sint. nam si in omnes sicui re cogitat, videat, ne ab ultima desperatione dominos inueniat, non reos. multae enim, si furor acccsterit,populo uniuerso manus, Regi pectus unum est. In clementiam vero, non tantum in publicis, sed &in. priuatis delestis pronior Rcx st, cum etiam Ciceronis sc

tentia, Disilired by Corale

502쪽

tentia, homines nuda re propius ad Deos accedant, quam salutem homin istu dando. Hinc decantaturus magni Dei laudes Propheta Regius,Vt primas narrat, tu Dei uauu'mia Pal. ω, - multa misericordiae. Imitari Deum non pudeat Rcges: errare linc ductore non possunt. errant qiri ab illius semitis recedunt. Sed neque virtus alia est, qua facilius regna paratur, firmantur. ut iure Seuerus Imperator dixerit, securiorem se ac diuturniorem potestatem lenitate & clementia fecisse. Eadem reperies in Sigismundo,in Traiano, in Tito, qui contentus monuisse patricios a coniuratione desisterent. addit Eutropius: Conuidios aduersurie coniurationu, ita dimisit , mi in eademsamiliaritate qua antea habuerit. In Antonino, dum Aui-

dij Cisii liberis, uxori, genero ignoscit. In Augusto, cum Cornelio consulatum dedit. Cifinae prius hosti, exinde insidiatori, ignoscit. In Vespasiano, cum Metium Consulem facit postansidias, Vitelli j filiam matrimonio iungit Z dotat. In Alfonso Aragonum, citius illud: Malo multos clementi eruare, quam paucos sententia perdere. In CAROLOV. Imperatorum Maximo, cuius illa: Malo Christia ammvnumstruare,quam mille Mauros Turcά que perdere. In Imperatore Rudolpho, a quo haec accepimus: Seuerum fuisseptienituit, placabilem ntinquam. In L.Paullo,qui captiuum Persen Rcgem conantem ad genua procumbere, dextera leuauit, laterique suo

ζroximum sedere iussit. In Magno Pompeio, qui Tigranemenignis vcrbis recreatum, diadema quod abiecerat capiti reponere iustit, pulcrius iudicans Reges facere quam vincere. In Iulio Caesare,qui Catonis morte audita indoluit, liberisque illius patrimonium incolume seruauit. In Antigono, qui Pyrrhi ossa urna inclusit aurea, Heleno ite illius filio, deportanda ad Alexandrum fratrem in Epirum tradidit. In Hannibale, de quo Valerius: Plurι. ligio=zae Paullus, Gracchus, arcellus quin quam oppressi attulerunt. si quidem illos Fumco

astu decepit, Romana mansuetudine honorauit. addIta Ergo humanitatis dulcedo etiam in est erat a barbarorum ingenia penetrat, tom

503쪽

CAR. SCRIBANI INSTITUTIO

Moseque in truces bossum moliis oculos, ac etuctoria insobnti nos semius flectit. In Nerva, de quo Cassius: seniurauerat in eum

fragus Calpurnius, Crasorum nepos. hunc cum ceteras coniuratis, dum ludi edorentur,assidere iuxta se voluit. his gladios obtulit, quos scilicet is picerent atque pertentarent,satisne acutι forent.. Tura significabat, non admodum sibi curae esse,si meltunc eo loco occidere- fur. Quid i quod in curia iurauerit ,suo Iussu nemnem Senatorum occisum ira. quo acramentum,quamuis etiam insidiis petitus esset, inuisiatum seruauit. Quil quod Rulmum nrginium, quem Romanae legiones obm Imperatorem nominauerant, minime meritu t/n consulatu cosigam assumere. In Alexandro Seuero Lampridius: Cum quidam Ouinius Camisius Senator antiquae familiae, 0rannidem afctasset,probatumque esset,ad palatium mocauit,eique gratias erit, q-dcuram ReipuH. Me recusantibus bonis imponere. tusis onte reciperet. Deinde adsenatum processit,'timentem,ae tantae consilentia tabe cir inum, participem imperii appellauit, in palatium recepit, conuiuio adbi is, ornamentis imperialibus, melioribus quam ipse rebatur, asserit. In Adriano Spartianus: In Capitolio iurauit nullum Senatorem Isciente occiseum: cum etiam

rebelles dixerit se seruaturum se si, iussu. In Augusto Pater

culus: Citi que Caesar vitam promisit,quam ιlbs it eum precarentur,persuasim est. & adibiti FuitqueWFortuna.Hementia Caesaris dignum,quod nemo ex his qui contra eum arma tulerant, ab eo, iusisue eius interemptus seuerit. In populo Romano,qui Carthagi-arensium legatis,nulla pecunia accepta, bis mille S septingentos de quadraginta tres captiuos, iuuentutis florem, reddidit. IEt non senatus plebeias s editiones omnes, una cie mentiae spongia deleuitZ tot domesticos ignes , lato interi. tum Reip. minitantes, lenta clementiae aqua restinguens. Non fecisset. audisici,cum multis Grςciae urbibus, Hactenus Roma,& cinis omnia,&vastitas ingens,& orba regio, frustra ager est. Nunc clementia stetit,& orbi imperauit. Et

quo ferrum, si benignis pacari res verbis possint Z quo secutus de ignes, si osculo mederi possis Z timeat quisquis solo en-

504쪽

se imperium tuetur. multae populo manus, Regi ceruix Vna est.& non saeuitia inimicorum auget numerum,dum tollit Prudenter proinde in omni delicto non infimi Scriptorum suadent,ri poena in paucos, metus ad plures eat. ita fere cadunt fulmina, paucorum exitu, plurimorum mctu. Fugiant Reges crudeles dexteras,a quibus odia nascuntur, quae non didicerunt parcerc. nimis orbi noti quotquot in Imperio Romano, quotquot in Graeco, & diis, faeuitiam sanguine tandem suo purpurarunt. Noc mirum. Vetus illuci verum semper, quisque odit, periisse expetit'. periculorum postrema cura, odiorum prima est. vi rogatus Thales,quid rarum in humanis vidisset, prudenter responderit: Drannum senem. addo, Et morte sua immorientem. Hinc illud

Violenta nemo imperia continuit Hur

oderata durant.

Est enim tyrannis omnis inuisa & breuis; & dum tutam se putat, ruinae proxima est. Hinc etiam non modo dum p timur,sed & dum legimus, insurgimus in iras, & capulo pro

pior manus est. tam certum hominum animis crudelitatis innatu odium est ,ur, si non innoxia manu crudelitas cadat, laeta videatur cadere: S , cum Optimus quisque merito damnet pcrcussores,de tyrannide pulsa taciti scis gratulantur. Neque tamen nimiam clementiam, ac quamdam an inrilentitudinem probo. noxia in primis haec rcgnis Regibusq; est. Ibit in huius rei exemplum Childcricus II l. a quo ex Moro uel& Clodo uel domo ad Hugonem Capetum lilia transierunt. magis etiam posteriores Orientis Imperatores,qu ru ignaualentitudine , Christiani orbis pars longe maxima sub barbaro Ottomannico gemit imperio. Miscuit clementiam iustitiae, si quis alius,Traianus. nam cum rara in omnes, etiam in hostes, clemcntia esset, tum illud illius, reserente Cassio,iustitiae magnae fuit: Clim Surae tribunatum militum tr ire Talem nodiit,ensem accipe,quem pro me ita demumstrinxeris,

505쪽

sitiine imperauero: quod si perperam per me quidquam fieri cognoue

ru,etiam in perniciem meam utaris. Quis Christianorum Primcipum imitetur quis tam amans iustitiae, ut in se stringi se rum cum Traiano, non permittat, sed imperetὶ imo quis in summa iniustitia, non audire iustus desiderat 3 quis non factum omne suum inter ea numerat, quibus inscribi merito debeat BoNvM IUSTUM Isiniust/i In manifesta vero iniustitia illorum, qui iuri dicundo prinsunt,seuerum se potius quam clementem ostendat. nec eritu. . dissicile,si modo liberalibus, pro dignitatum ratione,stipen- dijs suos donauerit .Refert hic illud Cambysis Valerius: imali cuiusdam iudicu ex corpore pelgem detractam selia intendi, in equesilium eius iudicaturum considere iussit. Addit: Atrati,noua poena iudicu, nequis poma corrumpi iudex posset, prouidit. In publicos vero latrones, &cx destinato, ex insidijs, homicidas,& in praemeditata diu scelera, in virginum raptores, sacrilegos,incestuosos, adulteros, patriae proditorcs, seposita clementia, iustitiam aduocabit. Nil in hoc genere parcat. quisquis in hos saeuit, pius in patriam est. nec in receptores horum, ac in propugnatores, minus quam in reos,sccures stringat. Sed neque nobilitati hic parcat, non scaeui, non aetati. praemijs etiam propositis ei, qui aut indicium fecerit, aut latrone stiterit,aut caesi caput, licet in eodem crimine fuerit, modo sceleris in secio vindcx , vltro se iudici obtulerit In uxorem vero non facile is uiat, memor Rosimundae in Alboino Rege. furit mulier contempta, & venena cogitat, aut alienum torum, tam facile mariti proditrix, quam contusalis lecti. In fratres etiam caueat ne acerbio r sit, memor Petri Ca-stcllae Regis, qui spretus, & durius habitus, Henricum fratrem regno dc vita exuit. maior semper flamma a consanguineo languine exsurgit, solo fere serro restinguenda&sanguine.

506쪽

C A P U T VII. Privatas iniurias contemnere s ignoscere,magni Principis es. SI quae in Principem sunt delicta, si tutis potest, donabit;

sin minus, temperabit. memor Augusti, Titi, Antonini,Traiani, Vespasiani, qui coniurationis conuict os monuisse contenti, a ferro abvinuerunt, & dignitatibus etiam auxerunt hinc illud Vespasiani de insidiante sibi Metio cum Consulem iaci sicci Erit memorat quando tanti beneficij. Memor

etiam Dionis, Agesilai;&e Christianis, visensi, Rudolphi,

Sigismundi, cuius illud: ι nimicum occido, dum parco stamicum facio,dum extosso. Non quod auctor horum sim Principi. nam

ro quid magni Imperatores & Reges fecerint. imitari, si vo let, poterit Princeps. Hoc dico. nemo magnorum, quorum memini, Imperatorum ac Regum, ferro, aut hostili innuperij t. perierunt plurimi, qui se scrro & ignibus vini arunt. Nam de liberioribus populi in Principem vocibus, nihil dico amprobo voces. De ferro in his vocibus altum mihi silentium . prope tamen semper stetit illa populo libertas,ut militi in Ducem. non probo. Vertam magni Duces Rege Gque contempserunt has voces, indignasque indignatione sua iudicarunt. nam & qui has protulerant, non multo post sanguinem pro Principis incolumitate ultro fuderunt, & vita rua Principis vitam tutati sunt. In omMi prope milite hoc reperies. dilata stiycndia, quas non Voces expresserunt occurrit hostis,& oDliti verborum ac libertatis, fortius sanguinem,quam prius verba, fuderunt. ut videas verba ori innatasse, non cordi; amorem studiumqtie in Principem, in corde, non in orc habitasse.Vt magna in liberioribus populi militumque vocibus opus sit circumspectione, subitane aliqua indignatio effuderit, dc ira; an praemeditata ca-Ii i i dansi

voces con temnere.

507쪽

χιὸ CAR. SCRIBANI INSTITUTIO dant , quoue fine sparsa: an Vt calorem expleat,an in terro rem,aut in popularium commotronem ..Multi effudisse s iis habent, nec ultra verba cogitationem iaculantur: alij odestinata improbitate, & animo iam diu ante concepta, labuntur in illamouarum rerum studio alij, veterumque tae-dio,& maxime Principis. Quae res maturam deliberationem deposcit, S: magnis remedij seget. nec lo semper con-- temptu curatur hoc malum; quo maiore opus prudentia, Hoc tamen uniuersim dico. non esse Regis, at nec viri magni, curiosius in maledicas de se linguas disquirere: minii in illas se uire . quod fere tyrannorum est. notatum in Tiberio de Nerone. ferre illas, magnorum est, & solo se con temptu in illas armare. nec ulla certior Victoria,Mullagen rosior, & quae virum suum loquitur. Et quis prudens omnium ore & calamis, dicta factaque sua probanda speret stultitiae hoc extremae est. Prudentiae est, non offendi liberiore locutione. imo gloriari debet quisquis patitur linguas,. quae fere in magnos venena sua iaculantur; ut infirmissima. quinue saeuiunt fulmina, transeunt mollia, Ni indigna r bore suo. ut signum rei magnae stilinguas tulisse, & materiam factum liberioris locutionis . non eunt illa: u, humi. serpentia; magnum fere sit in quod incurranto& libertatisseae praemium putant,incurrisse in magnoS. Sua sane cuique,, ut caput, ita & stat lingua. praescindere has debeat ,& praescincere adeo hominum omnium linguas omnes, ut inter. elingues vivat,ne percutiatur linguis, quisquis loquendi secare libcrtatem volst.&ut secet unguas, feret manus. has etiam si secuerit,ferct oculos . exscindet,& exoculabit omnes3 non effugiet iudicia. quae ne patiatur, praescindat ii

cesse ceruiccs omnium.

508쪽

crudelitas s suilla fugienda Principi.

IN iustitiae vero prosccutionc crudelitatem fugiet: etiam nomen. neque aliud Regos, qui illa usi fuerunt, quam dedecus sibi,siss gloriam peperere. Vt Verum illud sit: Imperia erudeba, magis arerba quam Auturna. Neque quisquamam ultis metuendus est, in quem non a multis formido recidit .

contra qui benignitate &clementia imperium temperauc-N,his etiam holtcs aequiores, quam alijs ciues fuere. ut taceam bellum 1ccum aeternum & anceps animo gerere, cum in aeterno periculo agat Princeps crudelis. fere enim caedem raperpnu. caede, surguinem sanguine expiatum accepimus. Varios in

hoc genere narrant Historici. Hos per risum,ac quasi per lusum,saeuire solitos. pr u hos Sylla,qui quatuor lesiones,&quinque Praenestinorum millia exarmata, spelue salutis data, frigida quasi manu obtruncari iussit,aisessaque minorum capita, inconste m deferri oculis ilia, quae ore nefas erat,manderet. Illos post lentam meditationem, tristibus 'dictis atrociora facta coniunxisse . dux horum Tiberius: cuius hiaec: Oderint dum metuantsub quo etiam interdictum,ne empite damnatos propinqui lugerE t. Crutile; nam verum illud semper Pacati: Maliquod calamitatu delinimentum dedisse lare momalis, inpectio laxassesu Jirius. Nulia minor est poena, quam esse miserum,nee videra. Alios nusquam magis, quam Inter poculaiauisse & mentas. Legimus in A n tonio. In Mario, qui inter epulas,laetis manibus caput M. Antoni j aliquamdiu tenuit, clarissu niq; oratoris sanguine contaminare mensim voluit. In Claudio, qui nuptiarum cum Agrippina die, quinque Mitiginta Senatores,ac trecentos equi tes Romanos occidi tu i

sit. prima haec illi nuptiilis hilaritudinis fercula. Quosdam

509쪽

κntus Caligula, fliorumsunbrio inter se cogebat. nee temere in quemquam nisi crebris Hibiu in minutu animaduerti passu est, noto iam praecepto: Sic fieri ut se mori sentiat. Hinc mulios

bestiarum more quadrupedes cauea coercuit, aut me Fossema secuit. Cuius nota illa vox, unam ceruicem populo Romano imprecantis.De Domitiano illud Suetonij cste diu tigato nouo

quaestionis genere,immiis per obsecta igne plurimos sui sit. De Hannibale vero illud Valerii; Captiuos onerib- Ο itineresisses, i a pedum parte sucei relinquebat. E t de Mithridate, qui unae Inoia octoginta Romanorum millia occissit.Non attingo Bistonijstabulum Regu, Busiridis aras, 'Antiphatae mensas, in Taurica regna Thoantis. naturae portenta fuere, non homines. Nam cum obliviscatur feritatis suae leo, & delicium fiat Berenices Reginae, lingua genas eius emaculans ; ac mores bestiam relinquant: non reliquit varios Imperatores crudelitas. creuit adco cum Imperio. Getulam mulierem obtestatam Occursantes feras, immunem rediisse narrant. nec defuit interim, qui anum

matrem, quddfiiij mortem defleuisset, necari iuberet, quique filios adiecisset deprccari pro patre conatos. lacry mas inniij morte matris, precesque in patris morte, crimen fuisse quis crederet, nisi in Romano Imperatore, & quidem in Vitellio legeret3 Ncscit modii crudelitas, ubi laxauit habenas. etiam in patruos, fratres, serores, nepotes, uxores, filios sa uit. Noti Tibcrius, Nero, Caracalla, Commodus, Artaxerxes,Ptolemaeus Physco, qui etiam sei caput es pedes praeciseshmauus,pro munere natalitio matri misit. Quin Bain patrem 6r matrem saeuit. Tullia nos docet, S Nero. de quibus illud: Tullia mxor Tarquini, mi mirum Regem salutaret, supra cruentum patrem mecta carpento , consser natos egit equos. De Nerone vcIb SuetoniuS: Cum matrem Neneno terremtast, lacunaria,quae noctvsuper dormientem luxata machine deris derent, parauit. Hoc coissilio parum celato , Iolutilem nauem, cus1unausiagio periret, commentus est Sed ut 'vando euasisse comperit, o

cidi

510쪽

eidi iussit. narratur ad interfecti cadauer accurrisse, contrectasse membra, alia iuverasse, alia laudasse, sisque interim oborta bia bse. Quanquam nesciam,an misereri huIus debeam matris, cuius illae voces, Occidat, dum imperet. in 'erauit, occidit. Vtrumq; improbum, matris Votum, filis crudelitas. Quo magis fugienda Principi, cum fere in Principis sui caput cadat. aliquem cnim tandem inueniet, 'ua vitam contemnet sui ut suam. hoc qui imperare sibi potuit, factus cst dominus alienae,etiam Regis. Quid Z quod ipsi etiam detestentur Principes crudeles, qui crudeles faciunt. ita nulli hominum generi gratus crudelis est. In perpetua deinde sollicitudine vitam

trahere, durum . non noctes, non dies extra metum esse, graue . armis perpetuo in tutelam cingi, de ab iis ipsis metum oriri, unde securitas sperabatur, infelicitatis genus maximti est. Novcrat hoc Saturninus Imperator, cuius apud Vopiscum verba: Gladii'tela Lisu ceruicibus impendent,imminent hastae inundique, undiques icula. i custodes timentur, ipsi comites

formidantur. non cibuspro moluptate, non iterpro auctoritate, non

bella pro iudicio,non arma propudio. Et sane nimis illud Sallustij

verum: Cuncta imperia crudelia, magu acerba quam diuturna virbitror. neque quemquam a multis metuendum esse, quin ad eum ex mutiis formido tendat. eam litam besium aeternum Manceps ger re, quoniam neque aduersus, neque a tergo aut lateribus tutussis, serieris metu aut periculis agites.' nec ante finem terroribus, quam vitae facias. Misera adnata crudelitati conditio, quae timorem etiam a serro sito trahit. Expressit hoc exemplis Cicero. denim censemus periorem litam Dion uri quo cruciam timoris angi solitum,qui cultros metuens tonsorios, candenti carbone

sibi advirebat capisium ' quid Alexandrum Pheraeum Θ quo animo Ῥixisse arbitramuri qui, ut scriptum logimus cum lxorem Thebenadmodum diligeret, tamen adeam ex epulis in cubiculum eveniens, barbarum es eum quidem,NGriptum est,compunctum notu Threi ei ι, d stricto glado iubebat anteire: praemittebisque destipatoribus suis,quipermutarentur arculas muliebres, quodis questimentιF

SEARCH

MENU NAVIGATION