Caroli ScribanI e Societate Iesu PoliticoChristianus Philippo 4. Hispaniarum regi

발행: 1624년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

. 66 CAR. SCRIBANr INSTITUTIO Post amicitiam credendum est;ante amicitiam iudicandum. Ita tamen amico utatur, ne offensionem incurrat aliorum,

neque inuidiam amico paret. Sic fidorum uti conssilio, quasi aut non Vtaris, aut in consilium non vocaveris, prudentis Principis est. palam vero uti, odiorum & insidiarum occasionem praebuisse est. exurgent enim aemuli, & quaqua viacuertest conabuntur quem oderunt, quemque anteferri sibi viderint. Semper ingeniosa aemulatio fuit. nunquam illi rationes, nunquam explendi quod suasit inuidia,caussae defuerunt: scrius, ocius, aliquando inueniet. fecundissimum aemulationum saeculum nostrum fuit. non fuisset, si cautius, neque tam palam Reges Principesque amorem suum explicassent Explicasse, euertisse fuit cum m pauca capita omnes insurgerent. Neque deesse poterat, quod accusarent. nunquam illa defuerunt in magna fortuna, quae semper aliquid&poenitendum, & damnandum sit bministrat. Plurima in humanis posse, via ad errorem est. nec quidquam pronius, quam in lubrico & praecipitio labi, aut verbo intra priuatos parietes in Principem peccare. Qui dat quod hoc se lum,plurimum apud Principem posse, sat amplam materiam aemulationi praebeata vi audere voluisse persuadcat, quod poterat: nihil enim magis ad fidem valet, quam voluisse quod potes. maxime apud Principes, qui sere faciles in suspiciones sunt,

cum de regno aut imperio agitur. Vbi vero amicos sibi Princeps parauerit, muneribus M micitiam ornet & firmet. Nam licet amicitia, si veracst, tam debili munerum fundamento non innitatur; nescio tamen quo modo in humanis firmamenta quaedam amicitiae tenacius vinciendae sint ut licet, qui amat, non feratur in amorem muneribus, gluten tamen quoddam duarum inter se colligataru mentium munera videantur: maxime cum a

Principis manu , fanquam a superiore faecunda nube der rantur. Et sane, si obsequia illa in inferiore sunt, quae amo-Wm Principis merentur, non videtur tam obsequiosum &fidum

542쪽

fidum in se peistus, sine ingratitudinis, ac nimiae seueritatis

nota,irremuncratum praeterire posse. Beneficam proinde in se mente remuneretur Princeps, Vt plures in paria, aut maiora obsequia,parium aut maiorum speremuncrationu prouocet. ingens in humanis,etiam ad Gguinem fundendum,incitamentu muncra sunt, a Principe in bene meretes erogata.

Imitetur in hac re magnum Regcm Asilicrum, liri suorum in se promerita in librum referebat, quo & recentior & Cer- , in. --tior beneficiorum memoria cilci,quae munifica & regia ma- tur Rex. nu rependere posset. Fecit in Mardochaeo. ncciferit in hoc uno regia manus: lcd e Mardochaeano fonte defluxit in omnem Iudaeam, ut ex illius rivulo flumina in omnem illam gentem nata sint. Nec satis fuit Regi primos Mardochaeo regni honores exhibuille, genti ae morti dcstinatae fortunas vitamque tradid ille; in non unius Mardochaei tantum, sed uniuersae gentis hostes graui editato desaeuire voluit, ut& vitam illis largiretur, his adimeret. magnae omnino gratitudinis pectus magnum, dignislimum omnino quod orbi imperaret. Imitari quisquis Allucrum voluerit, Mardoch os inueniet. Et vero, nullius amore & beneuolentia vinci, omnes Vincere, nihilque irremuneratum transire, proximum Deo eis. Et habet aliquid in sediti inum, nolle beneficentia aut liberalitate vinci, obstrictosque omnes benefi-' centia tenere, nulli esse; ac vitronea etiam munificentia fortunare plurimos, bearccluc inrogatis beneficijs. Hinc quis quis vcre Princeps cit, D cum secutus, obsequium omne, non ex pari,Vt inter pares, scd dupla scmpcrremuncratione

reponet: ut nihil ulli debeat, sed Principi ctiam pos obsequia plurimum debeat quisquis illa praestitit. Cum hoc Principe non vivere tantum, sed pro hoc mori iucundum, qui

norit etiam in filijs ac fropinquis pro se fusum sanguinem

ampliter remunerari. Ncque clicste tali quid quam unquam Boterit,qui suorum animos tam valido ac menodabili nodo sibi devinxerit.ctiam interi ambiciat hanc dexterim, &glo-N n n a. riae ε

543쪽

riae suae partem non minimam putabunt,tam munifico gra loq; iungi. Reliqui etiam Principum, si non amabunt, cum rarus inter sceptra amor sit, quae mutuum amorem non didicerunt, odia etiam in consanguineo sanguine didicerunt, .ut vix multis saeculis duae coalescant purpurae;admirabuntur tamen, dc laudabunt: ac si quid animo hostile, familiare hoe diademati ut credas intertextum, hostilitatem deponent:&aut imitabuntur, aut non damnabunt, quod inter diademata pro beneficio est. Magnum enim & inter prima numerandii,inter aemulas magnitudines non damnari. Et,ut ingeniosa semper aemulatio est, nunquam illi, quod in aemula potentia damnaret, ullo saeculo defuit. neque ulla tam ste illis odiorum aetas fuit,quae damnationis suae semina in viciana non spargeret regna. Non sparget tamen in Principem,

cuius animo potenter infixum, amicos velle omnes,liostem nemine;benefacere omnibus, obesse nemini; vinceres eneficentia, humanitate, comitate,gratianimi significatione omnes, cedere in his nulli. magis etia,si Deum imitatus, in hostes beneuolentiae suae imbres depluat; si nulla fulmina , non palam, non occulto, destinat 4 in aliquem iaculetur; nullius potentiae insidias struat,nullius selicitati retia, nullius honori pedicas, nullius opibus hamos; nulli denique malum pro

malo, sed pro malo bonum reddat. Beatam mentem. cxperietur amicos,qui omnibus fuit; non cxperietur hostem,qui nulli fuit, aur,si gratuito experia ur, Vincet. In delectu tamen amicorum magnum studium ponat Princeps: nam quales fere sertitus fuerit, talem sedabit .sequuntur namque amicitiam mores, &.ranqua mutuo consensu, mutua mutuatio est.& assimilari se gaudet amor: virtus illa an vitium sit, iuxta habet. Sed & non amare sc putat, si moribus discrepati ut etiam malit malus audit e, modis audiat amicus, quam bonus,&hostis. ita per improbosamicos etiam a rectis probisque ad vitia, ab his ad praua, a prauis ad praecipiti:,peruenitur. ut bene Paterculus: Non ibi Mnsimni

544쪽

Mempti inde coeperunt .sdquamlibet in tenuem recepta tramitem, latissme euagandisibi liam faciunt. Γ vbsemel2redio se ratum praeceps peruenitur. N ecquisquam sibi riirpe ptitar, qtio damico utile arbitratur. quo magis improboru Viranda commercia sui u. Bene Theognis S prudent cr monet: Nun quam malum Urum amicum fac fidelem: semperfuge tanquam malum portum. Imo nunquam erit fidelis,uir malus. nulli enim

quam sibi amica ina probitas ei ac ne sibi quidem,cum proditor salutis domini sui esse soleat, utile honestis praeuerens, commoda saluti, pecuniς senapcr,quam recte faciendi cupidior. Imple benencijs improbum, memor erit quamdiu iperare noua potest,aut tu largiri. succedant adtiersa, nulla ac-ccptorum memoria est. neque unquam calamitosis ullam

deo eri gratiam purant improbi,sed cum fortuna mutant fidem. Nil mirum,amicitiam solis opibus metiebantur: cuius cum materiam subtrahas,necessum corruat quod fia perstructum erat Probum proinde delige amicitia tua dignum: nemo talis destituet amicum: quaecunque fortuna intercurre rit: neque enim probitas fortunae, virtutibus in aedificatur, quae in aduersis magis quam in prosperis clucent, roborisq; sit radios fortius inter nebulas excutiunt. Monitorem etiam habebis probum,&vitae tuae magistriam,cuius exemplis mutis exhortationibus, validius quam ex intima Philosophia petitis rationibus mens instruitur. In omni vero amicorum delectu, nescio an felicior quisquam Alexandro Seuero. de quo Lampridius: Amicos sanctos es tenerabiles habuit , non ma-Dtiosos,no Macer, non fasitisses, non cassidos, non ad malum consentientes,non bonorum mimicos,non b&άinosios, non erudeles, non circumuemoressui, non irriseres,non quillium qua attium circumducerentse anctos, venerabiles, taminenι , religioseos, amantes

Principisset, qui de ιlgo nec ipsciderent, nec risei espe vellent: qiuambit venderent, nihil mentirentur, nihil gerent, nunquam dec perent ritimationem Francipis sui, sedamarent. Fortunatum nimis Impcratorem talibus amicis cinctum. non poterat ruia Nnn 3 nam

545쪽

Prami squi tollit,

mer cede transeu

ό CAR. SCRIBANI INsTITUTIO nam vereri imperium tam Validis columnis innixum. quod adeo verum arbitror,ut Principem praeferam improbum,amicis sustultum bonis, bono, amicis circumsesso malis. Firmat hanc sententiam Lampridius: isiud, eliorem esse Rempub. yprope tutiorem,in qua Princeps malus eReain qua sunt amici Principis mali.siquidem risus maluae potest a pluribus bonis corrigi , multi autem mali nonpossunt ab Nno,quamuis bono,ulta ratione superari. tanti refert Principe amicos delegisse probos.

. C A P V T XIV. Parra spramia regnorum firmamenta. SVA cuique apud Principem virtus laudem &praemia in

ueniat: & pro virtutum magnitudine, praemiorum magnitudo crescat. nec irremuneratam, nec illaudatam, ullo

modo virtutem suorum patiatur. Neque enim quisquam facile gratuito bonus est; ut dictum vcre sit: 'is enim virtutem amplectitur ipsam, Praemiasi desint λ ita paucillimi nuda virtute pro praemio contenti sunt,ut,si hoc sustuleris,illam tot las. Et Deus ipse non praemijs suos allicit, & ditioribus factis opulentas sponsiones exornati mis vastas inhabitare solitudines docuit,& extrcmam pauperiem pati equis Vltronea tormenta, cum in secures 5 ignes pueri puellaeque inuolarent Z quis diademata, dc purpuram, S Opcs, & nobilitatem,& regium contemnere genust tolle promissa caelo praemia, quem inirentes 3 quem continentiae amatorem aut quis vltro se monasteriorum vinculis induci, & innatam animo libertatem compedibus arctabit, si reposta caelo praemia sis. tuleris 3 Eadem in humanis cogita. quis pro regno Regeque sanguinem sparget irremunerandum Z quis vitam ponet, si vulncrum, si fusi sanguinis, si vitae praemia nulla suntὶ Nullam ergo Princcps,si florentcm Rempub. volet,virtutem sine mercede transeat: ut nec faciti maleficium aliquod graue Diuitig Corale

546쪽

ue&Reipub. nociturum, impunitum abire sinet. praemijs enim poenisque regna stant: quibus sublatis, magnam omnium perturbationem sequi necessum est. Modum ramen pia/θλ. in his tenere Principem velim, ut nec in remunerando prodigus, nec in vindicandis sceleribus nimius sit: plus tamen semper remunerationi, quam poenae tribust.In praemiatio- Sola νῶν ne vero solius prope semper virtutis rationem habeat: viis illi maior,illi cariotiqui virtute prς stantior est; nulla hic discrimina nationum, nulla sanguinis, solius virtutis sint. Scio tuendam Principi nobilitatcm: ita tamen, si natalium splen- dori mores respondeant. nam ignaua nobilitate nihil tur-

lius, nihil illis, qui sola maiorum gloria magni, cum per

bcordiam & luxum paternas opes cxhauserunt, praemia Vir tuti debita sperant: cum m maiorum gloriam segnitie & im- , puritate, malisque artibus obtenebrauerint, fortium virorum munia deposcunt; inani quodam fastu, quidquid virtute sua magnum cst, si maioribus destituatur, calcantes. quasi aliena virtute magni, propriaqtae viduati, praemijs donari debeant; non debeant, quos virtus sua vero magnos fecit nec vident miseri, maiores se suos damnare, a quorum virtutibus nomen sibi nobilitatis mutuantur: neque enim illi nobilitatem in posteros transmisissent, nisii virtute partam. aut ergo patiantur a Principibus virtutem in qu8cunque domum rc munerari, aut Principes damnent, qui trimi maiores ipsbrum praemijs donarunt. Sane si plebi obscurisque olim hominibus aditus ad dignitates & maiora fuisset interclusius, nullam hodie nobilitate numeraremus. Et non omne, quod nunc clarum est, aliquando in obscuro iacuit inueterascent noui quoque, & inter vetustatis exempla aliquando erunt. Quare repellendi & negligendi a Principe, qui generis claritatem, factorum obscuritate contaminant. Illud autem longe indignius, cum ad prima regni munia Principes prouehunt, quos nec aliena, nec propria Virtus commendat. Ita Ludovicum XI. Galliae Regem, sutori suo

547쪽

72 CAR. SCRIBANI INSTITvTIO

faecialis, tonsori Legati, medico magni Cancellarij munus detulisse narrant. Non inferiora Phil inprim Pulcrum, tonseri suo,obscurissimisque ac sceleratissimis hominibus contulisse reserunt. Potrum etiam Crudelem, quo nomine mpraesentissimum sic regnaque discrimen coniecit. Neque disseile erit Principi viros in omni genere magnos parare, & c Vicinis etiam remotisque regnis primos quosque virtutibus elicere: si nimirum apud eum sua virtuti certa fient praemia, magna magnae. Q idquid enim Vbique in omni genere doctum, quidquid industrium & validum, praemiorum magnitudo euocaoici etiam patriam cum praemijs mutabunt.Et facile hoc Res si prodiga qu dam in non promeritos dona rescindat, si sumptui modum ponar, si non necessarias largitiones cohibeat, si quae a delictis adsscum veniunt, in virtutum praemia impendat.

SELvΑvir Alexander Seucrus. de quo Lampridius: Certum meum nunquam id quodproposierat fefellisse: cum diceret, non ab ausi s fas mendidi stiones aridus ita terim lentusque in promittendo sit Princeps: fidem datam seruabit: omnis enim Principis sponsio pro iurata e sic debet, & sacrosancta promissio omnis. Monet Isocrates Principem: Verbis tuis abi m a- maiorsius ris,quam aborum iuratis TurpePrincipi, concessa ne-m licv--Abiectissimi animi, mentiri & fallere, & venale fidem

babere. Di snaec scenicam leultatem sapiunt ;conitantiae ςρ β η- repugnant,quam regiam virtutem merito dixerim. Certe ut

j.L.2 vilius in magno Principe, quam plebeiam in promissis r leuitatem imitari: ita nihil gloriosius,quam Dei constantiam prae se ferre. habct enim haec virtus aliquid diuino simile dc ut imprudentis ac leuissimae mentis signum est, concessis

non Diuiligeo by Corale

548쪽

non insistere lita prudentis ac constantis est concessis inhaerere. N on quod Principem velim rupem aut chalybem. constantem volo. nolo Herodianum in puellae salticae mercede robur: neque enim prudens,nequc constans, neque pius Princeps improbitate unam maiore signauit. Errauit Princeps non firmet errorem errore nouo. falsus est,& circumuentus insidiis 3 eripiat se illis. prudentis est, crrorem corrigere ingenui, fateri; improbi, inhaerete. non imitetur pueros,qui postssa uia adfixi adhaerent terris: imitetur milites, quianimosiores alapsu resurgunt. Nunquam labi, inter optanda, non inter sperada reponi debet. lapsus verbo, minis,lponsionibus,imperio Princeps est nec Imprudentiam V nam,nec delictum unum,nouo vestiat. non labi, alterius vitae est:labi,& errori insistere,stolidi: errorem corrigere, prudentis est. Sequatur prudentem Princeps,ac,ne a Vero aderi et, nihil aut statuat, aut spondeat, quod non decies ante tanquam in incude peritus malleator fingat, ac refingat. Quod si post haec error irrepserit,melioribus corrigat. nunquam cnim deesse modus Principi potest errorem corrigen- m. non dico,ut errorem fateat r. nimia haec ingenuitas non cadit in diademata. sed alijs beneficijs aut modis errori medeatur. Fortunis, aut dignitate spoliauit immerentem, verboque aut factis innocentiam laesit; non deerit, integra etiam fama, medendi & reparandi damna modus. immeritus etiam sanguis indignatione aut errore fusius; reparari in filijs aut nepotibus maiore dignit. a te potest. Sanctissime semper fi)em Romani seruaucrunt .laudatis simus in hoc genere Sextus Pompeius,qui a Mena monituS, Augusti & Antonij, quos nauigio exceperat, caede Urbis potiri imperio posse, reiecit . fidem scruauit. 5 cxcidere impcrio maluit, quam fidem fallere: maior sciuata fidevitiam imperio ec Magno Pompeio patre minor. imb magno patre

maior,qui impcrium neglexit, ne negligeret fidem. Quam pauci Principum imirenturi quam pauci e plebe l potuissee o o o duo-

isendam

primipi, nisi Mitὸ consultas.

Romani

549쪽

47 CAR. SCRIBAM INSTITUTI duorum caede imperare: noluisse, non inter orbis miracuIaponendumὶ Quanto hic Caesare, quanto patre maior, qui . per propisquum sanguinem ad imperia ibant, cum ipse per

inimicum ire nollet Damnatus omnium scriptorum cat mis Antonius,qui fallacibus verbis euocatum ad se Armeniae Regem vinxit, mori coegit. secuta hinc arma, di immort te in filio odium, & variante fortuna belli, non vltima damna accepta sunt,Parthis in belli societatem euocatis.ita unius sanguini multorum millium litatum est . Damnatus etiam inter nostros Ludovicus XI. qui compositis in fi audem verbis euocatum ad se D''. S. Paulli Comitem Stabuli,mori iussit. Vivet aetermim omnium calamis AL 3ERTus noster. qui properantibus ad exitum inducijs, cum magna non pauci ex hostili agro ultro sponderent,fidem tenuit.oblata reiecit. Quid 'uὀd potentissimi Regis arma experiri maluerit, quam Principem seminam,quae se illius fidei crediderat,sel- . lere. Magnum pectust quod nec terreri minis, nec delassariarmis,nec regnorum flecti sponsionibus, nec fortunatis rerum successibus posset. stetit interritus. & frustra venti de fluctus: qui irrito semper cupiatu unde venerant redierunt. frustra prospera& laeta: cum in illius ore & fronte, nullam aduersis lamenta & tristia, nulla in prosperis hilaria lcgeres. Vt du bitare merito posses firmius mole sua starent Alpes,an

in non magno Principis corpore cor magnum. Et fors alibi reperias,qui aduersa omnia cum Iobo ferant,&excutiant:&virtuti suae campum deposcant, & hostem dari

Sic Irauu inlcides Vaudebat fato tit in acclinatre leoni. Sed qui in secundis non mutet ora,non frontem,aut cui non

plus taliatis laetis quam in tristibus pectus, hunc ego Diuissimillim Guto. Vidimus in Magno ALBERTO Ac nescio an non malus, tam tenacem fidei sic HIci datae steti se,ut nec intentata morti nec proposita regna & imperia colorem mi

tuentia

qui etiam gaudeant.

550쪽

POLITICO-CHRISTI AN A. 4 1 tarent. taceo animum. 6 vere magnum i cuius verba crederes

oracula; promissa, diuina. nullum illa fefellerunt, nullum frustrata sunt. & quod liceat humana componere diuinis de Deo voluisse,secisse;hoc de AL 3 stro, dixisse,secisse fuit. Scio non defuisse, qui dicerent, non seruandam fidcm,si Barbaris obstringi se Principi voluntas defuisset; si promissi poenitentia accederet; si mandari executioni spontici non posset.Barbarae hae mihi semper visae voces: nam quid spondere certi mihi possum, si ad tacitam Principis mentem in omni sponsione decurrendum t quae foedcra, quaeue pacta stabunt aut quae securitas in humanisZSequentur Principem reliqui. quisaamnabit Θregu la suorum Princeps est,& exemplar morum. Quod si e voto fortunatae res successerint, diciis stabunt: si non responderint, aliam suisse mentem dicent, dc promissa rescindent. idcm dico de poenitentia, quae datam ridem sequitur. Euertes quidquid humani iuris, quidquid fidei est, nec ulla iam pactis firmitas, nisi paciscetatium votis respon- derint. ac,quoties poenitentia accesserit, toties rescindenda pacta erunt. Quid si negata facultas promissa exequendiὶ quis prudens impellet in illa Θ faciat quod concessum Princeps. nil potestὶ non deerit,quod sponsionis loco substituat. Sunt alij,qui premisia Principum inter aulicas ciuilitates λυndria

ponant, a quibus o otio nulla nascatur. Indigna viro vox. non cadunt aulica haec mendacia in Principem, nec cadere debent. Superioris insebditum non sent purpurata menda- , cia. inter pares plurimum illa natant, S vltro mutuo citroq;

inambulant: indigna Christiano,imis viro indignissima, scenae de Comicis fabulis dignissima; non ijs, qui prudentiam,

virtutem, morumque probitatem profitentur, minusque longe illis, qui Christum ore, fronte,pe flore circumferunt. Audi Saluente Non decet Primipem labrum mentsens. Si Vero P u. 7. in omnium ore turpe mendacium sit, turpissimum in Principis est: cuius verba diuinis co similiora esse debent, quo propius ad Deum Principes d;gnitate & smpeiis accedunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION