장음표시 사용
141쪽
studio indefesso congessisti. Placeant licet sibi multum Hebraei omnes, non tamen unquam tale opus pei icient, tam latinum et elegans, tanta denique varietate distinctum, tanta majestate sulgens, quod non Latinis modo, sed et Graecis ex-pstendum sit plurimum. Et si verum dicere licet, tam meritus es, hoc vel unico opere apud omnes sacris literis vacantes, ut licet, quamlibet multum tibi rependeant, par tamen reddant numquam. Debitores constituisti tuos omnes qui divinarum literarum abstrusa propius intueri volunt, debitores inquam tuos constituisti et tibi obnoxios, non detractores. Valeant ergo qui tam elegans, tam utile et praeclarum ac divinum opus aut calumniantur, aut tibi auctori eripere nituntur.
At diosit Psessorhorn te illud mutuasso ab Hebraeis. O lepidum caput. Nunquid nobis sunt scientiae congenitae 3 Quis unquam literatus evasit Sine praeceptore, sine litoris 3 Si nihil censendum est nostrum quod ab aliis accepimus, proprii hab6bimus nihil. Nihil enim in hunc mundum intulimus. Et, ne ad extranea transeamus, Si eruditio quam ab aliis accepimus, nostra non est, jam Peripatheticorum principi Aristololi laus omnis erepta est. Quod enim ille Scripsit, ex aliis sumpsit, maxime autem a Platone quo usus est praeceptore. Et rursum Plato a Socrate. Nunquid ergo Plato honore suo privatur, quia ea scripsit quae a Socrate accepit 3 Absit.
Non legit Plassorhorn illud Horatianum
Publica materies privati juris erit si Non circa vilem patulumque morabitur Orbem.
Esto itaquo ab Hebraeis didiceris hebraeum acceperisque materiam de qua scripturus eras, nunquid etiam inventionem, dispositionem, exornationem et alia id genus 3 Sed do hoc satiS. Caeterum non satis intelligo compositionem hujus dictionis: Semhammaphoras. Fac itaque si me amas et do hoc me certiorem reddas. Vale scelix. Salutat te abbas noster. Ex Ottenpyrra tertio Κl. Septembres 15ll. Msc. Εllenb. lib. II, epist. 9. sol. bis 104h.
142쪽
Joannes Reuchlin I L. doctor Nicolao Ellenbog S. d.
Quamvis obrutus paene magnitudine negotiorum, tamen amicissimo tibi non respondere non potui. Facit hoc ingensamoris erga te mei rogus quo aestuo. Sed dabis veniam calamo quem in tanta sestinRtione elegantius parare non potui. Ad hebraicas literas conscribendas minio carui quo rubricatas tibi literas ostenderem, significavi PPrimi duabus virgulis quemlibet characterem quem tu posthac minio colore sive aureo, si voles, describas. Sic in margine ternos characteres angelorum signicula sive sigilla rite addidi eo ordine quo reponi debent. Nec est de causa quaerendum, sed antiquitati credendum. Quod vero primus versus bibliae in antepenultimo loco inseritur, non caret mysterio. Appropinquat enim summae trinitati et incipit co inplere totum psalterium nosque in fruitionem reducere qui finis psalmorum est. De quo plura dicenda essent, sed in aliud et otiosius tempus reservabitur.
Hoc unum vero tu non conSyderasti, quod omnes versus in se
continent nomen tetragrammaton, hoc solo dempto qui Pro . . habet doN. Quod doles do vilissimi hominis contra me commisso lacinore per libellum famosum universae Germaniae divulgatum lacis tu quidem pro humanitate tua quod amicissimum decet. Sod sicut honor juxta Aristotelem est in honorante, ita infamia est in infamante. sIratias ago Deo nostro quod dignus visus sim qui pro nomine suo, id est veritate, opprobria seram. Persequuntur me maligni, persecuti sunt et dominum meum quem priorem odio habuerunt. Crede mihi, magna mihi laetitia est, quod maledicant mihi homines et dicant malum adverSum me mentientes, sic enim persecuti sunt prophetas. Quod autem mentiantur apertissimis mendaciis, est videre in apologia mea quam cum praesentibus tibi mitto ex qua Sumes argumentum defendendi mei. Libellum diffamatorum mittere nequeo quem solum et unicum habeo, spero tamen te antea habuisse. Epistolam meam nobili cuidam scriptam non
143쪽
habeo nisi unicam qua carere non possum, acquires fortasse poSten. Libenter ad te plura scriberem, sed ingruit nox et tabellarius abit. Nunc vale et lac, ut te sentiam cum multis aliis bonis viris propugnatorem honoris mei. Salutem dicito abbati reverendo meque illi commenda plurimum. Pridio Κl. Octobris 151 I. Stutgardiae. Mse. Εllenb. lib. II, epist. 11. sol. 105.
schichi durch den uberbringer, einen verWandien und nichiungebildeten mann, griisse und ermunierungen, bei dem an-grisse dor gegner nichi den muth Zu vertieren. Memento solummodo vitia invidentiae esse expertia, virtutes vero Semper fuisse et esse invidiae sycophantiis ac aemulationibus obnoxias. Bittet um antKOrt. Ex Nuremberga, Cal. Octobribus, a. 1511. Gedruclit: 1 - C. v. e. li'; 2 - J. v. e. li 3'; 3 - C. V. e. II sol. 39b Q.
Udatricus consessor in Stainhelm, ordinis Praedicatorum, Joanni Reuelitin professori jurium profundissimo cum
sui commendatione utriusque hominis Salutem. Egregie ac colendissime doctor, descendendo nuper Coloniam ut audivistis, veniens Moguntiam, intellexi ibi quosdam Colonienses suisse theologos, qui satis contemptibiliter locuti fuerant de scriptis dominationis vestrae contra PsesserhornCum vero Coloniae essem, et lacultas theologica, ut moris
144쪽
ost, in principio cujusdam Baccalarii in conventu prandium sumpsisset, dicebatur quomodo libullus D. V. y actu traditus esset per facultatem Doctori de Tungaris qui jam principalis reputatur inter seculares, ut examinaret, sicut et tacit. Sunt diversae sententiae, ut audivi, quidam, quia libellus comburetur, quidam, quia autor inquiretur, alii aliter etc. Scripsi alias ex Moguntia procuratrici,' ut Dn. V. avisatam redderet, sicut credo secit. Non dubito ista ut scribo bono animo accipietis. Commendo me dominationi vestrae et conventum hunc sicut patri et fidelissimo tutori ae amico. Curate , mi doctor, ut bene valeatis. Ex Stainhelm quinta post Ursulae. Anno MDXΙ.
Egregio viro et excellentissimo sacrae illeologiae doctori domino N. de Tungaris in splendidissima Coloniensi universitate cathedram sanctissimarum Scripturarum tenenti domino suo quam observandissimo Johannes Reuchlin S. D. P.
Egregia tua virtus et sapientia, excellentissime doctor, qua in tam illustri omnium bonarum doctrinarum universitate ut sol astris, sic tu optimus quibusque praestas, id merito tuo fecit quod nuper defensionis meae contra libellum quendam samosum adversus me turpiter editum censor, ut audio, a reverendo clarissimorum theologorum collegio sis datus. Quo plane gaudeo te mihi talem tantumque contigisse, qui posses' compati humanis infirmitatibus, virum tam doctum, tam peritum, et sorte in vita multis quoque mortalium periculis temptatum Ubi pro tua exuberanti perspicacia videbis,
si Dominationis vestrae. 2 Arnold V. Tungern, Vgl. Boching suppl. II, p. 490. 3 Wer dieso boschssteterin Reuchi ins ist, mei si ich nichi. 4 Ohne au christ l. Joannes Reuehlin Phorcerasis LL. doc. egregio sacrae theologiae doctori de Tungaris S. D. P. 2. 5 Faeit I. meo und duroh glingig e stir ae l. 6 Possis 2. 7 Mortalium ausgelassen 2 tentatum 2
145쪽
mo non mea temeritate ulla in hanc Charybdim, in haec malae sortunae involucra, in hos Scy lados scopulos impegisse, sed mandato Imperatoris et Archippiscopi praeceptis in paruisse, ut celere quid de cremandis Judaeorum libris sentirem obsignato
fideliterque transmisso consilio cum nomine antea communicato patefacerem. Nam excellentiae tuae, Doctor eximio, ita me Deus adjuvet, recte juravero, mihi tum, cum essem indictando, nullius universitatis venisse in mentem, nullum me cogitasse hominum, nullum consiliorum collegam, quamvis in
commi Ssione nominatim alios quoque y deprehenderim quibus par negociunt suissset imperatum. Atqui sustinatione laboris imprudens ego, non quid alii dictaturi essent, sed tantum quid
ipse afferrem in medium consideravi. Quare per Deum immortalem nullius docti hominis contemptu ea scripsi, tantuinque abest, ut elatione fastu livore, aut erga quosvis literatos tumore animi in his scriptis usus Sim, ut etiam nemo de me veraciter proferre queat me quibus vixi quinquaginta sex annis ς', ullo unquam tempore Scientiarum peritos neglexisse. Sed omni ego disciplinae semper honorem detuli, maxime autem sacratissimae theologiae, ita ut novissime in illius profectum, utilitatem atque laudem hebraeoruni linguam in latinas regulas, Opus antea inauditum, redegerim, ejusque dictio liarium construxerim, labore meo plenissimum, cum nonnullo 7 rei meae similiaris impendio et jactura, tantum me movit Sacrarum literarum insignis excellentia, et ejus nil discipulorum honor et decus.
Id scribo, ut nemo me arbitretur illustre illud et splendidissimum gymnaSium vestrum contempsiSse, qui adhuc nesciam, quale vos consilium ' dederitis. Potnit autem fieri, ut cum de cremandis Judaeorum libris nullam legem, nullum canonem, nullum decretum publicum, nullam universalis ecclesiae determina-
146쪽
tionem particulari modo specifice latam vidissem, tum ego
rem omnem tanquam dubitabilem tractare topico rhetorum more ad persuadendum apto instituissem. Ubi omnis animi motus pro argumento fuit, sive causaret quantamlibet suspicionem, Seu violentam vehementemve η praesumptionem, aut certe necessariam probationem, ut in deliberativo dicendi genero fieri β consuevit. In ipsis autem argumentis ε sortasse digressus Sum paulo amplius quam oportere quibusdam videatur. Et, ut me peregrinorum cohors istac transeuntium ceditiorem facit, ego multis in civitate vestra calumniis insimulor, quas Pepericornus et Peperiphrones mihi nullis meis commeritis praecedentibus circumquaque cursitantes Struunt. Acce
dit ad hoc, quod quidam ' spectatissimi theologiae candidati
fortassis aegre ferre possent, me qui sacrarum literarum discipulus nunquam suerim, hominem scilicet ejus scientiae ignarum , autoritates inseruisse divinas, et sanctorum Patrum testimonia a me non bene, ut Munt, intellecta. Egregie et excellentissimo doctor et observandissime domine, adducta per me cernes theologica, sicut rusticorum sacerdos in sermonibus medicinam allegare pOSSel. Futeor enim: in scholis illeologiam non ' didici, sed civiles leges, quare vestram disputandi rationum ignoro Est autem nihilominus mihi pura conscientia, quod voluntas mea non avertatur a Christo qui est caput ecclesiae. Quicquid igitur sancta ecclesia quae est columna et firmamentum veritatis credit, et qualitercumque credit idem ego et taliter credo. Et sicut ipsa exponit sacram scripturam, ita ego exponendum CenSeo atque confiteor. Et si usquam ' aliter exposuissem, quam patiatur intellectus ecclesiae, quod tamen fecisse me non memini, ego Pro nune sicut pro tunc et tunc sicut pro nunc illud corrigere Ru emendare paratus sum, et stare omnino determinationiecclesiae, ut integritatem in me suam fides incontaminata custodiat. Oro igitur, praestantissime doctor, ut, Si queΠ-
I Ego ipse 2. 2 vehementem violentamve 2. 3 Fieri alasgelassen 2. 4 Die argumenta quae possunt scholastice in contrarium objici: augenspiegel XXI bis XXXIIa 5 Istac transeuntium cohors 2. 6 Spectatissimi quidam 2. 7 Nunquam 2. 8 Quare datur . . . ignorare 2. 9 Ullo tempore 2. I 0 Suam ausgolassen 2.
147쪽
qnam scriptis meis laesisse tibi videar, si mea facilitas ullum hominem malo offenderit, facias me per humanissimae benignitatis tuae λ indulgentissimas litoras certiorem. Habendo in me patientiam et omnia reddam tibi. Jubeas velim et monitus recondam gladium, cantet milii gallus et flebo, prius tones antequam fulmines. Sic enim natura constituit, ut ignis praemonent crepitu, antequam exurat; ruina fragore antequam Supprimat, terra motu antequam absorbeat, ut talibus minis omnia sibi animantia possint a damno cavere. Valeas sceliciter η opto, per tuam colendissime doctor, et magnificae facultati theologiae β quanta potes diligentia me obsecro commendes, in ε meliorem partem omnia et benigniorem interpretando. Datum peregre, cum sorte sortuna tabellarius quidam contigisset si accinctus itin0ri. Val0 V. Cal. Νove in b. Anno 15 Il
Joatinos Reuchi in Pliorcensis, LL. Doctor egregio Sacrae Tlleologii e professori Coiirudo Kolli 11 8 ordinis Ρr dicatorium Coloniae S. d. P.
Hucusque a tempore, quo nosSe inter nos coepimus, egregie
148쪽
doctor, tanta mei erga tuam dignationem amoris accessit in dies accumulatio, ut non modo ad conservandam, Verum etiam augendam nominis tui ac famae laudem, quantum lavendo consulendo juvando possum nemo qui sit usquam gentium Opera cogitatione Studio me vicerit, ubicunque de praestanti tua et egregia doctrina, de sauciis moribus tuis et gravitate vitae, dei humanissima quoque conversatione tua Sermo suerit. Habuisti enim non solum voluntatum, sententiarum, actionum
tuarum Saepe me Socium, verum etiam comitem et Semper Virtutum tuarum praeconem. Qualem te vicissim erga me tui amantiSSimum, omniaque mea pro tua probitate et humanitate singulari sui se non modo speravi verum etiam plane SenSi. Cujus rei et virorum et virginum ordinis tui monasteria sunt testes. Cum igitur hortatione non egeas, ut in me tuendo adornandoque gratiam fidem laboremque adhibeas, restat nunc id solum, ut qua in re tua opera uti velim ad dignitatis mea non dico amplificationem, sed custodiam tantum atque tutelambrovi ostendam. Imperatoria majestas anno praeterito in per literas mandavit, ut de cremandis Judaeorum libris quid sentirem in modum consilii referrem, et scriptum archiepiscopo Moguntilio ea in cauSSa. cummissario, tranSmitterem, Caesari reddendum. Intelligis ex hoc me non temere, sed necessitate ductum istud oneris subiisse Intelligis consilium non fuisse prodendum, sed Caesari fideliter transmittendum. Audi reliquum. Feci quod potui. Cum enim de eo negocio Imperator, in cujus Pectore dicuntur omnia esse jura recondita, ipse dubitaret,cunque nullam ego legem, nullum canonem, nullum decretum, nullam determinationem universalis ecclesiae vidissem, neque viderem de cremandis Judaeorum libris specifice latam, eas ambas ob causas juste mihi visum est, materiam hanc esse in jure dubitabilem, ubi non scientia sed Opinio, non demo stratio sed persuasio, non philosophi sed Oratoris munus requireretur.
Unde propensior ego in partem benigniorem putavi ea
quae per Sanctiones non sunt ad exustionem damnata conservari
149쪽
docero, imitatus Christi sententiam: Nemo te condemnavit, nec ego condemnabo. Nam ea de quibus erat nulla dubitatio, de quibus publice sunt condita jura, de quibus sacrosanctae loquuntur constitutiones, quae apud Omnes nationes et
orbis terrarum fines gravibus poenis inhibita et vetita promulgantur, existimabam e SSe indigna consilio, quia nota atque vulgata. Et tamen nihilominus ea detestatus sum, utque decuit, reprobavi, abjeci, condemnavi, sicuti sunt libri cujuscunque gentis, cujuscunque linguae, in quibus continentur injuriae, blasphemiae et in irreverentiam Christianarum constitutionum fictae contra n08 haereses similiter et reprobatae lectionis monstra naturae inimica. Curavi ergo, ut in primis absolverem ejuscemodi criminosa, de quibus primam in Consilio δ meo quod ad te nune mitto posui contra Judaeos conclusionem. Quae duo lacit primo enim repellit Scripta in irreverentiam Dei et sanctorum, secundo Scripta in irreverentiam christianarum constitutionum seu ordinationum, quibus aperte condemnavi et blasphemias et haereses Jud;eorum. Praeterea fol. XIV libros reprobatae lectionis rejeci. Quibus praesuppositis tanquam manifestis diverti ad alia librorum hebraicorum genera, in quorum judicio non dubitavi, semper illa reproba jam praemotata sore ab .omni meo sermone patenter accepta. Quapr0pter cum Thalmud ipsum prosequerer, admonui prim0, quibusdam ejus in locis contineri
posse blasphemias et haere Se S, Secundo vanitates et errores
Folio III F η sit infra quod et notavi solio X facio prima
circa medium, ubi aperte mentem meam super Τhalmud expressis vHrbis β declaravi dicens, quod nolim eum remittere, ubi est reprobandus, Sed tamen Ostendere, quod non Propter vanitates et stultitias sit comburendus. Ad negocium igitur mihi propositum multis Oratorum more USus Sum argumentis, non demonStrativis neque necessariis,
150쪽
quibus vos utimini, sed topicis. Fuit enim genus causae deliberativum, quod in consultationem positum juxta Ciceronem habet in se suasionem et dissuasionem quapropter non mathemathico, sed rhetorice disputavi, omnia concludens citra praejudicium veritatis, quod finis consilii mei palam ostendit ubi detuli honorem archiepiscopo et ecclesiae, quo nomine
secundum Panormiuinum in c. excommunicamus II, extra de
haereticis intelliguntur: Papa, Dicecesanus et inquisitor commissarius, quibus me subjeci, protestatus nihil assirmare velle, quod illi non assirmarent.
Audivisti quid egi; audi quid patiar. Judaeus quidam
baptizatus Coloniensis cognomento Psesset horn, omnibus viribus adhoc conatus, ut et singuli Hebraeorum libri, praeter Solum et nudum bibliae textum, concremarentur, vel potius , sicut ego ipse somniasse dicerer, incendio ignique tantummodo a
Caesare demandarentur, non secuta executione, ut ante scilicet executionem, si mandatum illud auro et argento gravi, ut ipsemet notavit, aliquando revocaretur, particeps fieret auri; cum vidisset me aliter consulere quam optaret, edidit contra
me libellum famosum in laesionem nominis mei ac honoris intolerabilem Quod multi assorunt milii ortum auxilio eximii Doctoris Jacobi Hochstratensis ' prioris vestri. Quare mihi quotidie exprobrari solet, quia semper ordinis praedicatorum
Propugnator fuerim, nunc nunc habeam mercedem meam,
hoc, inquiunt, sit salarium advocationis meae, qui hactenus defenderim Praedicatores, ut, quoniam juste passi Sint contumeliam, ego recte quoque patiar, quatinus uno cruciatu et advocatum et clientes infamia torqueat. Haec Sunt verba aemulorum vestrorum quae mihi licet liventibus oculis tamen subridentibus labiis objiciunt. Ego vero me non putans infamem quod ab infami nebulone confundor, cuilibet opprobranti Semper reSpondeo, me non credere tantuni virum injuriis dare operam, cui replicaui, quod Judaeus baptigatus haud frustra nominatum doctorem HOch