Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

alo . LIBER II. SE . II. CAP. XVI. ex denegato in languinem alimoniae influxu, fieri haud

potest, quominus corpus contabescat. Quamobrem pessiimum habendum est inter humani corporis viventis affectiones me senterium obstructum . Et quoniam in cavo abdominis inter intestina conditur mesente

rium , ac pene delitescit, ideo perquam difficile fuit

semper ejus obstructiones tactu percipere; tum ma-Xime , quum ea , qua scatet pinguedine, sensum, qui alioquin ob nervorum plexus creberrimos acris esse debui stat, sibi valde retundit. Quapropter num in arctum lit mesenterium, conjectari oportet: ex Qrdibus alvo egestis, quae. tum chylota Occurrunt: ex mucie universa, quae ex praecluso succi partibus alendis

idonei aditu, propediem subsequatur, necessie est: ex molesto quodam gravitatis sensu , quem in recesi sibus ventris imi , non procul ab epigastrio, percipiunt aegri, & qui exiguo post cibum ingestum invale-1cit. Quinimmo eo in casu , quoniam ventriculux, qui explicari amplius commode nequit, proximas comprimit regiones , efficR, ut omnia recrudescant iu-

commoda ; arteriae quippe , in dorsis praesettim, ve hementius pulsant ' & diaphragma, quod sursum in thoracem propellitur, impedimento est, ne libere pulmones explicentur. Hinc spirandi difficultas fit m jor . Id generis obstructionibus , non secus ad reliquis omnibus discutiendis, evincendisque, ut insta dicendum , apprime conducunt rha barbarata, chalybeata , amaricantia , blande volatilia, aromatiata , acidula , item et diluentia , tum foris , tum intus, quae hum res concretos 'solvunt, salia fundunt , eaque sese eluunt; de quibus omnibus suo loco, ubi de viseerum obstrii stionibus in genere verba ficturrs, ε. se dicendum . Adnotemus interim perfunctori h hic saltem

oportet, mesenterii non modo , Verum etiam caeter

222쪽

. DE AFFECTIONE ILIACA . a iitrum viscerum obstructionibus univertis reserandii, nil magis idoneum nos hactenus adhibuisse , prieterquam . eam concussionis speciem, quam visceribus inseretis

. comparavimus per altum defluxum aquae,modo tepen- . tis, modo etiam frigidae , modo simplicis, modo salmacidae, modo naturalis, modo artificialis , prout Ob- . structionis exegerit natura . Per altum , inquam , . aquae defluxum ex tubo plurimum elato ita irruat, sit --.ve potius excidat in regionem partis assedis, tu ho, commode subjectam , ut eam proinde pulsant, ac con- . cutiens, humores in tubulis concretos, atque stagnan- . tes solvat. promoveatque. Id praes dii genus vernacu

lo apud Tustos idiomate , fieri dicitur a manum didoreia, o di embrocaetione , o di embroceo ; quod , & in doloribus articulorum pervicaci ssimis , & in ischiade laborantibus plurimum profuisse item cognovimus.

ANIMADUERSIONES AD SEMIOTICEN, ET THERAPE UTICEN SPECTANTES .

Μ Esenterium obstructum tabem non modo letha Quomodo aS- leni quandoque molitur ; verum etiam inflam- oi limmationes Labscessus,& ulcus intus in cavo procreat polliint . '' abdominis; humor quippe in tubulis in arctis stagnans, partibus oleosis , volatilioribus, quae nimium reliquarum comprimunt aestum, absumptis, vaporatisique, praeter naturam effervescit, sermentatur, atque immutatur adeo, ut in pus conversius, Vel absessus, vel ulcus me senterii producat. Tum inflammationes,tum abstessus , tum ulcus , quod mesenterio insidet , ob nervorum plexus , qui in me senterio, affecti , reliqua quoque ex con rtio assciunt viseera , non ex facili digno. stes. Hinc admodum varia, admodum incerta , &D d a val-

223쪽

xi a LIBER II. SECT. II. CAP. XVI. valde ambig ua in affectibus me senterii concitantur

symptomata . At enim vero ex mesenterio inflammato febris succenditur utplurimum lenta, & quali somitertiana , cui prieterea lumborum accedunt dolores ob nexum , qu , lumbis firmiter mesenterium inhaeret. Supprimitur quandoque alvus , aut dejectiones chylosas egerit; quas ichor non raro sit bsequitur tenuis. prodo purus, modo Aecibus insusus, seu coinquinatus. Mesenterii abscessus , aeque ae ulcera nonnisi post obitum , cadavere secto, ea quamvis acri mentis indagine , ex indiciis antea prosequuti , attingere possumus. De iis tamen et priusquam decesserit aeger, suspicari quodammodo datum erit, si praeter enarrata symptomata , dolores pulsantes, atque ardores suscitentur; qui veluti in abdomine interiori, inodo remissi, modo intensi, viscera ex intervallo divexent, ac prope inurant. Ex praedictis affectionibus, omnes licet plurimum simi lethales , lenior inflammatio habetur; quam quandoque discutiunt opportuna sanguinis misisto, spermaceti, camphora, & laudanum oleo amygdalarum dulcium recenti solutum , tum per os propinam tum , tum enemate inditum, tum extrinsecks, ve inunctione, vel sotu , vel emplastro admotum , dec et iones, & infusiones anodynae, discutientesque ex floribus papaveris rhoeados, sambuci, violarum , &reliqua , de quibus universiis, ubi de viscerum inflammatione , pulmonum praecipue, dicere opus erit. NAs cedat, suppurat, aut in ulcus sordidum convertitur , vel ad annos etiam perducitur. Quinimmo cessans vicissim , & recurrens , febriculam erraticam, ac colicam intermittentem procreat. Ulcus m senterii, --

que magis abscessium tanquam insanabilem ipse prorsus haberem , nisi a pluribus qui de eo scripserunt, accepissem, sanatum non semel fuisse, sanie sponte per al

225쪽

FIGURARUM EXPLICATIO.

Tabula R

Exhibet sistera , quae medio, in- oque ventre resecto, in conspectum veniunt ab Eus ehio excerpta. A Cerebrum pia matre involutum a Falx messoria

B B Pulmones C Diaphragmatis lymbus exterior D D HeparE E Omentum F In testini it ei portio, Hepatis vinculum suspenserium

FIGURA II.

Osendit trachaeam , aἔque pulmones in parte anteriori. A Laryngis pars anterior B Trachaea a Τhymus

CC Lobi pulmonum D Diaphragma FIGURA III. Dieat irathaeae, ct pulmonum

partem anticam.

Α Laryngis pars posteriora Trachaeae pars membranacea, Arteriae aortae portio

FIGURA IU.

di Mesenterii substanIicin . A Ventriculi portio BBB Intestinum duodenum

C Pancreas membrana exutum

a Pancreatis ductus communis in duodenum hians D Glandula mesenterii E Cysterna Pecquetian F Ductus thoracicusis Uena me seraicae e e Nervi me senterii, qui inplexu deinde uniuntur G G Vasa me senterii , quae turgent humoribus; quae Vero frequentioribus valvulis instructa apparent per totidem veluti nodulos vasa sunt chylisera, & lymphatica; reliqua sunt sangui sera FIGURA U. Induat arsophagum, ventriculum, atque intestina insitu

naturali.

A Oesophagusa orificium oesophagi sinistrum B Ventriculus , Pylorus C Intestinum duodenum D D Jejunum E E Ileum F Caecum G G ColonΗ Rectum I Podex e e Podicis musculi.

228쪽

vum unὶ cum foecibus excreta. Affectionibus elusino' di occurrendum est balsaminis, therebintinatis, i nioribus tamen, chalybeatis , Vulnerariis, atque seluentibus ; de quibus , & ante jam dictum , & infra o, ubi de phthisi ex ulcere praefertim interiori , dicens

dum.

229쪽

LIBRI SECUNDI

SECTIO TERTIA.

De Pulmonibus , caeterisque respirationis organis, deque iis, quae ratione partium istarum in

corpore humano vitam habente tum secundum, tum praeter naturam

exoriri possunt. CAPUT I.

Describuntur pulmones a

Ulmo est viscus thoracis organi-ὲ cum , dissimilare , membranaceum , molle , spongiosum, respirando inserviens . Molem hλ-bet maximam; universum quippe occupat thoracis cavum. Figuram habet bifidam , ungulae --bubulinae non absimilem. Pulmones bipartitur mediastinum in binas sectiones laterales , si ve in duos lobos maximos , qui cor laxe complectuntur. Lobus dexter in tres alios lobos distinguitur minores. Sinister in duos tantum . Sterno anterius, o mediastini, alligatur. Posterius vertebris dorsa- Iibus. A lateribus pleurae nexibus fibrosis perquam tenuibus. Superne saucibus suspenditur tracheae be

230쪽

DE PULMONIBUS. 2ISTracbea , sive aspera arteria , est fistula quaedam Beseli,stue partim membranacea, partim cartilaginea, quae aerem

inspiratum ab ore immittit ad pulmones, aeque ac expiratum , una cum vaporibus, fuliginibus, aliisque pituitos s recrementis emittit a pulmonibus per os . Initium ducit a faucibus prope pharyngem. Anterius tammen , ubi caput extuberat tracheae cartilagineum , ibi nempe, ubi lavnx nuncupatur , Adae pomum efficit in maribus. Exinde per faciem gulae anteriorem αλ- phago semper adhaerens , recti fere destendit ad pulmones , quos ingreditur pluribus distractis propaginibus, quae bronebia dicuntur . Prope quartam circiter thoracis vertebram finditur, duos efficiens ramos, sive duos admodum insignes truncos, quorum snguli ingrediuntur lobum sui lateris ; ubi et in alios min res iterum, atque iterum deinceps semper minores dispertiuntur ; eousque dum in minimas tandem abeant propagines capillares, quae sebeunt vesiculas

componentes substantiam pneumonicam. Tracheae ductus superne, ante raus ne concidata Desertamine cartilagineus. Posterilis , ut oesophago cedat, quum ς rtit ginς

per cibos ingestos explicatur, membranac uS. Quo Mates.

'circa extra pulmones pluribus compingitur veluti anulis semilunaribus cartilagineis, quorum superioreS' majores sunt; minores subinde a larynge versus Pul mones ; atque ab invicem nonnihil recedunt. Inser ne, hoc est postquam ingressa est trachea substantiam Pneumonicam, omnino evadit cartilaginea. Iccirco anuli cartilaginei, qui in ductu tracheae superiori se- milunares deprehenduntur , orbem in bronchiis complent , atque anulus inserior minor , seperiorem majorent, ambitu suo , nonnihil ingreditur. Quo fit , ut anuli superiores majores mutuo colligentur ligamenti Scarneis peculiaribus. Inserius minimi sistis membranis tracheam vestientibus. D

SEARCH

MENU NAVIGATION