Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

pneumonia cruenta a vera distet luemoptysi, designemus.

Aliis indiciis, praeterquam quae antecedens de-Diagnose. finitio praeseseri, ut pramoscatur haemoptFsis , quaeptaesens est , non indigemus; quum res per se oculis, ut ita dicam, obversetur ; nam non aliunde, quam ex pulmonibus sanguinem tussiendo emittimus; qui propterea in spumam utplurimum rarefactus, atque anescens quodammodo educitur. Haemoptysn autem prosimam sore, calor acris, in praecordiis praecipue, sitis insueta , saliva sile plurimo veluti conspersa , qua fauces titillet, cutis quum prurit universa , & id generis alia praedicere consue verunt. Haemoptylis ex nostra sententia fieri plerunque debet ab humoribus crassis , qui stagnando in tubulis pulmonum ibi concrescunt, acriores fiunt, atque eroi dentes; quique proinde vasorum parietes exedendo , nil mirum si tussim moveant, ac per tussim si sanguis egeratur , spumans ut plurimum Ob aerem exspiratum, cum quo excernitur, sibi immixtum. Quinimmo , &sanguis acrior licet non evadat, satis tamen est ad harmoptusin interdum inducendam, ut meatibus aut insaretis , aut compressis per eos fluere libere nequeat. Tum enim a tergo propulsius,& undequaque e X- undans , augetur, impetum facit, membranas continentes extendit, prolatat, & oscula vasorum minima aut laxat , aut disrumpit; quod, raro licet , exoriri tamen nonnunquam quoque potest ab eodem sanguine ob nimiam excandescentiam in sermentationibus rare- fi cto ; siquidem aestuans nimis, atque ebulliens fieri potest, ut non semel adeo intumescat , ut vel orificiis tubulorum prolatatis, vel tubulis fractis foras tandem erumpat.

252쪽

z38' LIBER II. SECT. III. CAP. III. per malum. Hippocrates faJ . Adolescentibus autem sanguinis expuitiones ,tabes, febres acutae, morbus commiti

os, aliique , sedpraeeipuὸ antedicti. Hippocrates DbJ.

Hinc adolescentibus frequentior esse solet haemoptysis . Quo major in hamaoptysi erumpit sanguinis co- .pia, eo pejus. Si a mensibus extiterit compressis , in gravidis maxime , citra periculum sere semper esse solet. Criticam nonnunquam harmoplysin se observasse Clinici, atque atrocissimas per hanc, invetera iasque selutas aegritudines affirmant. Quam siepissime tamen lethalis est, & nisi repente suffocet, ulcus facit,&phthisin inducit. Ut reete curetur haemoptysis praeter ea , quae hu-Cux uo- mores concretos hiande solvunt, salia eluunt erodentia, sanguinis servorem nimium cohibent, quae Omnia ita ut in febre hectica eradicanda proposuimus, propinare hic convenit , Vena iterum iterumque , plethoricis praesertim , aliisque, quibus cruentae excretiones consuetae suppressae haemoplysin intulerint, solvenda est . Uictus ja umidus sit, tenuis, non te nuissimus, inedia quippe haemoplysin sola quandoque moliri potuit. Num autem sanguis, qui ex pulmonibus expuitur, adstringentibus comprimi possit, et num conveniat, id iusta exponere aggrediar.

Historia ΙL

Qufίquid, ta. D ompilius sexaginta circiter ab illinc annos natus,m L Jurisconsultus, temperamentum calidum, Zcli ..hanu,' cum, biliosum videlicet praeseserens, modicae statu-

historiad ιμ- rae , habitus gracilis , permulti postquam in omnibus, ratione valetudinis,errores ab ineunte aetate priecesserant, podagra , febre, Ophtalmia, aliisque variis per-- incommodis

253쪽

incommodis affectibus tum animi, tum corporis vicinsim tentatus, mense Decembri Anni proximi devoluti noctu febri corripitur, anxius evadit, & multum sanguinis tussiendo expuere cepit. Sanguis erat purus siloridus , ac spumans. Facile tamen exinde resipirabat, nec ullum vel levem intus in thorace dolorem percipiebat; et, febre brevi penitus extineta,pulsus nec in te quidam se habebat. Sanguinem statim ex pede ad libram educi jussimus;& quoniam podagra, quae eatenus ad id temporis recurrere consueverat,nondum tum re dierat , ut ea, qua ratione id fieri potuisset, revoca retur , solus ad pedes frequentissime , licet incassum , admoti sunt. At eoquod sanguis adhuc, ut ante expuebatur , & tussis invaluerat, enemate simplici prius indito, ut altera sanguinis libra, ano hirudinibus admotis, prus ueret, effecimus, quo haemoplysin illico compressimus . Victum interim idoneum ei praescripsimus ; vinique usu plane interdicto , nil aliud praeter aquam aut nucerinam frigidiusculam, aut hordeaceam,' sive avenaceam, aut ita ut legitur in A , paratam hau riebat . Iustulum insuper B alteratum in Aurora quotidie sumendum ei consecimus, atque ad usum lam ctis asinini subinde , ita ut legitur in C, confugimus . At enim vero, quia die inclinato , faucibus exhaustis , plurimum iitire consueverat, & tussis exaspe rabatur , ideo emulsionem hanc D sub vesperarinis identidem potabat . Ab usu lactis pra fati asinini diebus quindecim vix exactis , alvum quippe laxaverat, prorsus destitit; et pro lacte decoctionem E vulnerariam , antiscorbuticam , ad labem quoque cellicam , quam ab ineunte aetate contraxerat, eluendam

ei praebuimus. Res semper in melius ad mensem usque Junium proc esserat. Ueriam quum, uti prius excretio inde cruenta rediisset, sanguine iterum imminuto,

.usum

254쪽

et o LIBER II. SECT III. CAP. III.

usum laetis denuo, ut antea , proposuimus. Sanguis eductus haemoplysin illico cohibuit. Et lac post dies decem circiter alvum iterum laxavit. Quamobrem decoctionem hanc B denuo ut supra praeseripsimus, ac

tandem, ut tempore opportuno aquam nucerinam

tum intus large haustam, tum foris in balneis prope niem ipsum sibi adhibuisset, hortati, futurum ut omnino convalesteret, senex licet, non desperavi

musa

255쪽

SAnguinem tussiendo nonnis per tracheam ex bronchiis excernimu , . Ex ventriculo per insophagum eundem sanguinem nonnisi vomendo eicimus . Quum a faucibus , partibusque proximis extillat, tum eXereando sine tussi, ac sine vomitu emittitur . Si a partibus supernis in oris cavum profluat, aut proprio en eodem ore inclinato defluit pondere , & sine iussi, &sine vomitu blande expuitur . Attamen deglutitus quandoque, in stomacho cum alimentis solvitur, ac per alvum , una cum faecibus deicitur , aut in eodem stomacho cumulatus is quoque vomitum provocat, atque eructatur . Contingere itidem potest , raro quamvis , ut cum aere inspirato ad guttas aliquot intracheam sortuito illapsiis, tussim moveat, et una eum tuis tum extrudatur . Ea omnia animadvertere , ae sedulb perquirere opus est , ut probe ex quanam parte profluat sanguis, qui ex ore excernitur , dignoscamus, quum id Tyronibus praesertim quam lapissime imponat

ALIAE ANIMADVERSIONES PATI OLOGICAE.

VEtus opinio sitit, quae, penes saltem imperitos,

imposterum invaluit, cruentas profusiones non modo in haemoptysi , verum et in reliquis sanguinis excretionibus universis , quae sponte , ut ita dicam , sua, praeter naturam erumpunt, a nimia fluidorum tenuitate, qua tubulos minimos facile subeunt, ex

riri ; id pluribus licet ex causis erroris redargui possit, quum humores, qui tenues sunt, & qui per organa li-Πm. II. II b here

Exponuntut i dieia , quibuFsaende profluat aqui ex ore ex ceruitur sanguis , dimose viatura Ilaeti orrhagia nequaquam ab humoribus te

nuibus , sed a crassis potio

256쪽

et a LIBER II. SECT. III. CAP III.

bere proinde fluunt, refluuntque , nec talem , & tantam unquam sibi comparare poterunt acrimoniam , ut vasorum membranas exedan ; nec tali, ac tanto impetu ad latera exudaret, ut tubulorum parietibus fractis effundantur. Acrimoniam haudquaquam comparare sibi poterunt; experientia quippe abunde hactenus docuit, eos stagnando solum in corpore humano vivente acriores fieri. Neque ad latera vasorum impetum facere iis datum erit, nisi meatibus aut ob struetis, aut compressis , motus eorum progressionis praecludatur . Nonne sensibus id quotidie percipimus in arte factis aquae ductibus , qui tum solum satiscentes rimas faciunt, quum serdes lina cisa: in meatibus congestae assurgunt, ac profluentibus aquis obiices ne ctunt Praeterea limnorrhagiae , sive ex supernis, sive ex infernis partibus profluat sanguis , frequentius obnoxii sunt ii, quibus viscera manifeste obstructa sanguinem libere non admittunt; qui propterea retroce dens impetum facit , 8c valvulis renitentibus , aut varices , aut an eurysimata , aut sanguiferorum apertiones inducit. Perperam igitur sibi consulere videtur , qui ut sanguinis sipulum , quo laborat , sibi coerceat, & ut morbi causam subripiat, rebus crassis,&glutinosis vescitur , quibus viscera magis magisque infarcit, & morbum potius exasperat, confirmatque .

ANIMADUERSIONES AD THERAPE UTICEN SPECTANTES.

Uoniam lactis usus maciem in tabidis extenuat, ni corporis tri- & quoniam qui prius aut phthili,aut hamaoptysii. contabestebat, victu lacteo probe, ac diu ingesto , carnem , aeque ac adipem mirifice sibi nons mel induxit 3 ex hoc factum fuisse videtur, ut ea in surrexerit

257쪽

surrexerit vulgata opinio, qua plerique libi suadent, lac hisce in casibus ideo propinari, quia humoribus

subtilioribus , qui tabem ex eorum sententia faciunt, erassitudinem quandam impertitur . Hinc profecto incrassandi, impinguandique facultatem lacti adscribere

perperam consueverunt. Quod , reperto sanguinis, aliorumque fluidorum per organa corporis motu, quantum sapiat ridiculi, quaeso advertite. Ideo chylus , sive alius quivis iuccus alendo inserviens, in alimoniam partium alendarum apponitur, & cedit, quoniam una cum eodem sanguine, aliisque humoribus per em in gyrum libere con vertitur, earum minima ingreditur vascula, tubulorum parietes blandE impellit, membranarum, sive potius fibrarum per quam exilia explicat stamina , minimas distrahit intercapedines , ea demum sese movendo sibi cudit interstitia, sive spatiola, quibus coaptatus intus inhaeret, & concretus , atque infixus in substantiam solidam sentim cedit. Id igitur eo melius perficitur, quo facilius humores per tubulos transeunt, & per minima

partium spiramenta sese ingerunt. Quo posito id operis absolvi perquam difficile fore quis non videt , niti tenues sint, & adeo mobiles humores, qui per vasa fluunt, & refluunt, ut dirimi effundi , & quaquaversum pervagari, extricarique possinit Ex quo inferre debemus , lac ingestum id neutiquam consequi posse , nisi, tenuiores potius, quam crassores humores , cum quibus in vasis corporis humani viventis immiscetur, faceret. Enim vero lac profecto quid aliud est , S praesertim aut asininum , aut caprilium , aut ovillum , aut bovillum , quibus prae caeteris in clinice

utimurὶ Quid aliud est profecto , nisi succus quidam perquam tenuis, de Becatissimus , qui ab alimentis, utplurimum herbidis, in viseeribus animalium edu-

258쪽

m usu lactis

Aniinadversi

Des nonnullae

practicae .

a 4 LIBER II. SECT. III. CAP. III.

citur , extenuatur, subigitur, depuratur, atque in mammis secernitur Qui propterea nonnisi infantibus,ae pueris tenellis, qui tenuissima tum egent alim nia , in resectionem unice propinatur . Si laeti acidum immisceas, lac utique concrescet. Lippis , & ton

soribus notum est ; nec rem tam notam et ipsi ignoramus . id autem in corpore humano vivente raro adm dum Genit , & ubi egenerit, universam oeconomiam animalem evertendo, morbos inveteratos evincere minime potuit; quin et novos, item et maximos tamquam venenum propinatum .procreare valuit. Qua

mobremEtimulierus sa):uti lae riu duesum optimum nutrimentum , or Iubinde suavisamum medieamentum

solet erisere ; se hoe ipsum in sumacho quoquo modo corruptumpessimi veneni naturam assumit, o ali bi b):

De corrumpitur factu coagulando cte. Quia lac rerum , quibus vescitur animal, in quo

conscitur, naturam, atque indolem plurimum sapit, ideo eo melius in usum medicum censen dum , quo famlubriora sunt alimenta, quibus utitur idem animal , unde educitur . Ea res item effecit, ut morbis nonnullis magis idoneum videatur asininum, nonnullis aliis caprinum , quibusdam ovillum, aliis bovillum , nec non et muliebre, de quibus si quis plura aesideret, 'ante alios Morellum , item et Elimulierum adeat . Laete ingesto, ne dormiant aegrotantes, suadet Μο- Tellus, neve corpus validius exerceant. Quod ad tacundam attinet partem, praeceptum Auctoris improbandum minime censemus; quod autem ad primam , aequo animo sinimus, ut ad horam altem placide dormiant, quo lac in visceribus digestionem commodius inchoare queat, & sebactum duetus chyliseros facilius inde se beat. ALIAE

259쪽

ΙNter ea , quae tanquam arcana, & specifica praesi- id ς ede dia medica , sanguini in diemOptyii littendo per eanis, vae M. Quam idonea praedicant Clinici, non infimum sane tem- mopxwMVulg.

poribus nostris in Italia priesertim , libi Vindicat I tur.

cum sungus, qui ex insula Melitensi ad nos transvectus, in pollinem redactus, aut infusus , aut cons eius , aut aliter paratus, harinoptoicis quotidie praebetur . Fungus is , qui ex Regione unde provenit n)-tenses dicitur, saporem subsalsum , & nonnihil austerum gustui praeseleri; aquam marinam plurimum porro sapit . Ad dracham unam, & ultra in substantia citra noxam, quantum hactenus nobis innotuit, saltem manifestam ingeritur. Num autem sanguinem ex pulmonibus profluentem cohibere valeat, necne, rem iperquam arduam fore, cuique qui id decernere ag greditur, existimamus. Id tamen certo scimus, perquam difficile semper fuisse , iis, qui an atomen callent , rem hanc persuadere . At si, ut senilus praefatus in haemoptysi praebeatur quandoque, sinimus, id est profecto , quoniam nullam, vel levem noxam ab eo percipi autumamus . Reliquum , ubi effectum , quem ei adscribere solent, praestaret: videlicet ubi sanguinem revera in tubulis pneumonicis coerceret, perniciem porro plurimam , ex nostra sententia , intus m liri posset; sanguis quippe ita concretus, atque i , tubulis stagnans, aut inflammationem, aut Vomicam, ant ulcus induceret. Quod multo magis metuendum esse censemus ex usu specifici Helvetii, cujus formula Iegitur in Α, aliarumque rerum , quae, utpote

vel austerae , vel acidae sunt, vim adstringendi plurimum

260쪽

Definitio ε

mtim sane exercent . De reliquis, de iis maxime , quae sympathice , ut vulgo creditur , agunt, quaeque inter anilia figmenta jamdudum recensuimus, nihil est, quod plura dicamus, mulierculis interim, ut d Θ . nugis hujusinodi serio fabulentur , copiam lubenti animo sacientes. Α Alum. rupei puri'cat. une. θ. In pulver. redigatur. Fundatur in vase argeweoia Addatur Iang. dragonis in suis. redact. unc. f., misee omnia ad ignem Ienem earbonum . Ex inde ab igne ammeatur, O ex

gitetur usiue dum concrescaι ita , ut reformari posuis pillulat ,

CAPUT IU . De Phthisi. Ρwhisi, nominis vim unice intuentibus , nihil

aliud, quam tabem lsbnat . Eam describentes, febrem lentam cum iussi, sputo cruento, purulentoque ab humore acri, atque erodenti, a sanie nimirum pro ductam, O fotam, quα in ulcere sit pulmonum , pro tulerunt Veteres ; fu ue proinde membra corporis universa absumit, extenuatque ἔ quo a Recentioribus discrepare minime videntur ; qui tabem esse affirmant, siete maciem corporis humani sitam habentis unioergam, quae producitur a sanie in ulcere pulmonum collecta , atque ab humoribus in gyrum praeterlabentibus u sorpta cum febre lento, tussi , M sputo sise cruento , purulenIope. Quoniam autem ea symptomata , nisi Omnia, pleraque saltem, exoriri quoque poliunt a pumre , quod in aliis tum foris , tum intus uidere afflictis conficitur partibus, atque educatur, varia, pulmo nibus ulcere intactis , extant phthisis genera ; quae prin

SEARCH

MENU NAVIGATION