장음표시 사용
101쪽
y8 Obs mationes in Poemata ipse Demo beses ; non semper imput aures. meas, ita sunt avidae Scapaces, S semper aliquid immen sum infinitumque de erant. In
iis omnibus superat Virgilium HomeruS , auresque nostras delicatius assicit mensuris suis ac numeris , totaque adeo versuum compositione : haec enimis mo Graecus prae Latina lingua praeeipua habet, quae gravior est 3c magisseria. Constat quoque Homerum habere majorem rerum
piam , longiusque deducere lectorem suum : sed abripitur semper ab ingenii sui aestu, neque ita sibi temperare potuit ac Virgilius. ae causa est cur, non sine insignis erroris nΟ ta, quos attexuerit Iliadi libros post solutionem actionis, unum de morteHectoris,alterum deludis in funere Patrocli; unumque item librum Odysseae , qui agnitionem habet Myssis & Penelopes et ut enim
102쪽
Omne Poema, tam Epicum quam Dramaticum , finiri debet in solutione Adtionis; ita post illam selutionem, quae rem omnem terminat,
nihil addi potest quod non sit extra
Paucos in Homero locos invenio, quos Virgilianis opponere possis Illum e sexto Iliados amo & suspicio, ubi Andromacha, laudatissima se, mina, valedicit marito Hectori, ul- timum cum Achille decertaturo. nihil mente concipi potest tam tenerum , ac ille supremus digressus, in quo Heroina ista , funesti aliquid Praesentiens, praeter morem suum inlacrimas solvitur: nihil enim habebat muliebre: dicitque delicatissime Poeta incepisse 'sam cum comitum suarum grege deplorare mortem Hectoris etiamnum viventis:
103쪽
mo Observationes in Poisnata tuos deflemus, illi vero hominem vivum. S spirantem; nihil exprimi
posse tam tenerum tamque seliciter excogitatum. I alia apud Homerum rara sunt. Quamvis enim ejus expressiones consistant & sustineam tur per se, neque unquam habeantur neglectim ; res ipsae, quas dicit. in longum trahuntur, & languent. Τalis .est enumeratis navium Graecarum in secundo Iliados a omnia eodem modo dicuntur, eodemque
Omnia in Iliade convivia eodem instruuntur apparatu , sine ulla varietare. Recognitio ipsa Ulysiis S Penelopes , ubi omnium optime explicari potuissent S in usum vocari omnes
Artis deliciae, stupida est & insultis admirationes frigidae & quaesitae; ac
sectuum tenerorum parum, parum veri amoris. Pengope nimis diu
resistit rationibus, quibus persuaderi
104쪽
Homeri S Virgilii. Iosdebebat esse hunc hominem Ulyssem maritum suum, qui & ipse causam suam deserit : dissidentiari, . uxoris & Cautelam ninus diu mittit: ipse vero, ne fallatur, nihil nisi per 'mensuram & numerum agit Habent haec nescio quid frigoris & lamguoriS , cum vividus exul tanSque ardor requireretur in loco tam id neo. Nonne tacito mentis initinctu praeveniri debebat Penelope Τ non cordis atque animi testimonio credere, si oculis negabat Τ Perspicax enim est amor & penetrans : Vocen habet tacitam, quae melius sese ex
plicat, quam omnes sensus. Sed eam Homerus Philosophiam nondum intelligebat , quam tam subtiliter postea perfecerunt & docuerunt Itali. Virgilius , qui Didonem facit abituri AEneae consilia & dolos; praesentire, antequam praescisceret , multo luculentius tam bella occae. sione esset usus. L 3. In -
105쪽
1ΟΣ Observationes in Poemata Inficiari autem nemo debet Homerum in Sententiis & morum doctrina priorem esse Virgil io. Illud adeo verum est, ut pro mille testi-huS unus nobis Macrobius sussicere possit. Homerus, inquit, omnem
poesis suam ita sententiissast, ut
singula ejus apophthegmata vicem proverbiorum in civium ore fungantur. & nuper Anglus quidam ingens volumen edidit sententiatum ex Homero excerptarum, quas socundum capita Philosophiae Ethices in locos communes ut vocant redegit. Ego autem contendo cum Heinsio, istas reflexiones ut sic dicam) morales & sententias ad Τheatrum &genus Dramaticum potius spectare,. quam ad Epos, cujus character essentialis est narratio, quae debet esse unita & simplex sine assectatione figurarum, & reflexionum apparatu, quae vires suas & colorem nativum
106쪽
Homeri S Virgim. Iosadimunt orationi : quod tanta cum bile sui aevi Declamatoribus objicit ille boni saporis Criticus apud Petr nium: Inanibus nis inquit, ludibria quaedam excitando essecisis,
ut corpus orationis enervaretur S caderet. Sane vis ista, quae solet in exiguum Verborum ambitum cogi, ut efficiat sententiam, reliquam orationem
valde siccam valdeque jejunam relinquit, cum adimat ipsi ingenuam seam simplicitatem . & affectato .
invitoque ornatu conspicua esse ve- 'lit. Hanc ob causam perfectior Historicus habetur Τitus Lixius, quam Tacitus, minus enim digressionibus& sententiis indulget, quae theatro magis sunt idoneae, quam historicae narrationi. Idem sensit olim Cicero; Ad D- qui, sententias, inquit, interponi rem. raro convenit; ut rei actores, non ''vivendi praeceptores esse videamur. Sunt igitur Sententiae & reflexioncs' Ε mo
107쪽
morales ex illo ornamentorum genere quae Poemati Epico parum conveniunt, quia nQn conveniunt narrationi , Poematis Epici characteri principali & essentiali. Potest
nihilominus Poeta immiscere quandoque sententias, cum Actores suos loquentes inducit: ubi vero ipse loquitur, nunquam ; aut certe rari si me, idque sine omni assectationis suspicione. , Hac in parte secure Titum Livium imitari quis possit , raras In corpore Historiae sententias intexentem, easque iis reservantem, quos loquentes introducit. Sic quoque Poetae sententiae quasi excidere debent , non assed tari & anxie requiri, multo minus per totum opus disie- minari, quod factum est ab Homero: cujus si famam inde aestimemus , erramus largiter, quia affectatio illa procul dubio vitiosa est , ideoque merito, a Virgilio evitata : sciebat enim
108쪽
Homeri UVirgilii. IC, enim nihil tam contrarium esse sim plicitati , quam profitebatur , ac verba illa. imo illas ipsas cogitationes
eminentes , quae videntur divelli a reliqua oratione, & quasi extra opuSesse, quia nullana bonam proportionem habent , neque usum nullum, nisi ut minus pura & limata reddanti
taetera rerum tumore S sententia- Petro.
rum vanismostrepitu. Conserant haec ii , qui scriptores haberi volu tat, cum insigni praecepto bonaeque mentis plenisnmo , quod ireliquit nobis subtilissimus & sagacissimus totius antiquitatis Criticus, sed parum recte a multis intel lectu m: Curandum ne sententiae emineant extra corpus orationis evrest. sed intexto vestibus colore niteant. Videor evicisse, damnari hoc loco 'Cogittiones, quas expressit, nimla valida nimisque picta & splendida quasi peregrinas re/dit reliquo Ora . tioniscorpori: neque admittere Pe- Ε s tronium 3
109쪽
m6 Observationes in Gemata tronium quicquam quod sit assectatum aut quaesitum, sed splendorem
duntaxat adeo naturalem , ut est
color in vestibus. Ex hoc genere erant, ut pergit noster, verba illa simplicia & nativa , quae a bona mente didicerant Sophocles & Euripides , & quibus loquebantur. antequam juventus . in scholis declamare disceret. & his finibus omne
exercitium ingenii circumscriberet. Nondum , inquit , juvenes declamationibus continebantur, nondum
umbratilis doctor ingenia deleverat s quum Sophoeles S Euripides
invenerunt verba, quabus deberentisqui. Ut verbo absolvam , omnia haec ornamenta verborum & conceptuum tam splendida, tam quaesta, tam frequentia, adimunt Orationi pulcritudinem naturalam Scisero ad germanam dignitatem. Gravitas η, mimitur exornationibus frequenter coliscatis, quod es in his lepos
110쪽
HomerisVirgilii. ImTS festivitas , non dignitas neque pulcritudo. Et hoc est principium
naturale in omnibus rebus praeclaris ac grandibus , quarum majestaS, juncta cum simplicitate decenti facit omnem excellentiam & dignitatem: ut videre est in pictura atque architectura, ubi grandes animi conceptu S multo minus se sustinent exornatio num copia , quam ista unita simplicitate, sed decenti , & regulari, unde omnis dignitas est & maje
Inventio cum sit una ex partibus XIV maxime essentialibus, quae consti- QSiara tuunt poetam, causa quoque est, cur Home
ab hac laude Virgilio merito antep5- rus felini debeat Homerus. Illum enim ut iis80xarchetypum secutus est Virgilius. Τamen observandum est, cum Ari- quam stoteles meminerit in Poetica Parvae Virgilla Iliadis , quam Suidas Antimacho cap. 13. cuidam adscribit, quae fuerit epitome . ,
