장음표시 사용
71쪽
in eloquentia puerile , nihil minus nervosum , nimis sunt frequentes, nimisque longae , habent quoque nescio quid auectationis. Talis est horti Alcinoi descriptio septimo Odysseae, & illa portus Ithacensis tertio decimo libro . Descriptio portu S, itemque altera antri Nympharum in quam exstat Porphyrii commentarius) decem & octo constant versibus. Montis Aetnae descriptionem absolvit Maro tribus tantum, sprerat s. i. bellissima loquendi occasione. Ne Lib. 4. gari non debet descriptionem portus Libyae decem esse versuum , eam vero Famae aliquanto longiorem. Priori autem ignosci facile potest, cujus usus erat ad reficiendum lecto ris animum post horrorem tam foedae
tempestatis: & haec ipsa omnium est longissima, quae in describendis locis
in tota Aeneide occurrunt illa altera non censetur inter gemmas pulcerrimi operis.est enim alias parcus ubiq;
72쪽
& temperans, neque permittit sibi ineptias pueriles, quas Horatius fer- Di re non poterat in argumento serio, 'f' -- Cum lucus S ara Diame, Aut properantis aquae per amoenos ambitus agroS, Aut flumen Rhenum autFlucius describitur arcus. Putidum id videtur magno doctori, quandoisceptis gravibus plerunque magna profess Purpureus . late qui splendeat,
unus S alter Alluitur pannus. Nunquam istae assectatae veneres placere possunt: quocunque enim loco ponas, male illis convenit cum reliquo corpore , quia nimis emi
73쪽
o Observationes in Poemata cellentiorem Virgilio in epithetis &adverbiis Homerum. Hic floret ,& regnat; neque quisquam opulentior in iis fuit, neque felicior. NugaSagunt, qui objectant illud πιδας tanquam sine fine repetitum. nullo suo merito id impingitur Homero: supra viginti diversas epithetorum numeravi species , quas ad unum Achillem refert, in Iliade. Pauperest Virgilius, si cum Homero componatur , horum ornamentorum; quae nascuntur ex opulentissimo lin guae Graecae lando, quo caret Latium. Posses tamen dicere de isto ornatu exteriore, quod nuper quidam de Magnatum uno , homine
valde specioso; si adlinas vestis R
comae luxuriem , haud dissimilem fore caeteris mortalibus : etenim si demas Homero epithetorum & adverbiorum felicem pompam, smilis erit reliquo poetarum gregi: . in illis exultat, illis praecipuam debet pulcritudinem. Ob-
74쪽
Observari autem debet epitheta ista, quae tantum illi decoris conciliant , esse valde simplicia, valdeque Vulgaria : appellat enim sine ulla circumscriptione nivem albam, lac dulce , ignem ardentem : neque istis naeniis indulget, in quibus toti sunt recentes nostri scriptores, quorum palato nullum epitherum sapit, quod non simul contradictionem involvat ejus verbi, cum quo jungitur. scilicet ut plus adserat splendoris orationi, & eluceat per hanc oppositionem, cujus deliciis capitur corruptus saeculi gustus, cui nihil elegantius videtur & festivius, quam verba jungere & in unum censum redigere ex dia metro inter se pugnantia. Primus Ovidius in Metamorphoseon & Heroidum libris, S cum eo Velidus Paterculus, pravo isto sapore imbuerunt saeculum suum, tam amans simplicitatis. Imitatus est Seneca, & tota Declamatorum
75쪽
1 Observationes in Poemata cohors, quorum fragmenta in hujus Controversiis leguntur, sed sine illo Iudicii acumine, quod elucet in Ovidio & Paterculo, qui certe temperare sibi sciebant in levibus istis ut Satyricus loquitur) atque inanibus sonis. Τoti sunt in hoc genere Lucanus & citus , artemque adeo sibi excuderunt effngendi vibrantes sententias , quae prosecto nihil est aliud ut plurimum , nisi lusus quidam verborum inter se contrariorum , quem nunc in oculis serunt
homines male literati. Τemporis decursu , invadente omnium ingenia hac intemperie, ad eam normam emcta sunt Epigrammata Martialis, Panegyrici Plinii, Pacati, & Mamertini. Non tamen inde sequitur hoc scribendi genus carere sua Venustate : sed ista venu stas haud male comparatur foeminis fucatis, quibus ornamentis opus est extrinsecus petitis & arte se iis , quia ingenuis &naturalibus destituuntur. Ne-
76쪽
. Homeri U Vargilii. 73Neque etiam verum est, splendi da ista epitheta, si recte collocentur, Non conciliare admirabilem quandam grariam. Orationi , quale est illud, quo utitur Dido Epistola ad
Exerces preciosa odia, in Heroisin Ovidii; quas ego florem & medullam appellare soleo
omnium Operum, quae a sola ingenii felicitate ac tacunditate proficistuntur , & ad. quorum gloriam nemo nostrorum poetarum adspirare unquam poterit) quale est illud Paterculi de Lucio Domitio , qu*m D; CVocat eminentissimae simplicitatis virum ; aliaque plurima apud
utrumque occurrentia. Verum cum
illustria sint haec verba, & multum habeant splendorem , nemo facile ita sibi temperabit, ut illi secerunt. Solenne enim eorum vitium est,
quibus de melioribus dictis aliquid D in
77쪽
N Observarii es in Poema alia iniri do, ut nimium dicant, dum successui indulgent . i&constetudianem ex eo foratant; unde fit, ut distisceant tandem G quia: praVO studio semper volunt placere. Qua
propter consultius videtur ut evitemus hunc errorem , S intra terminos maneamus sanae mentiS,
praecipue in oratione aequali & unica, ubi stiblimitas& majestas requiruntur , evitare epitheta ista tam longe petita , & quendam mysteriorum norrorem prae se ferentia. Communissima quaeque , & rerum, de quibuS agitur, naturam commodissime exprimentia , semper optima habentur : talia vero sunt Homeri. Fateor, majore hic delectu & prudentia opus esse , quam ingenio rsed nunquam bene loquimur , nisi quando meditamur sapienter. Numquam hoc nos saliet: adeo ut ille Criticus) nihil commodius est, qπam semper cum sapientia loqui. quod quidem
78쪽
quidem tam ad ipsam orationem extenditur, quam ad Mores. Ut certi aliquid statuatur de hoc incomparabili Poetarum pari , necesse estjustum observare discrimen inter hujus & illius charadierem , plurimum enim inter se disserunt. Nam quam studiosus est loquendi Homeru S, tam parcus est verborum S taciturnus V irgilius : ista nobis disserentia certu in signabit discrimen inter genium unius cujusque , Resientialem charae ierem notabit. Multi sese acres criticos venditant, R de Virgilio judicare audent quanishbtilissime , qui tamen nunquam scire potuerunt , in quo consistat excellens illa virtus ingenii & judicii hujus Poetae, qua omnes alioS superavit. Ego quidem . qui nihil in eo aeque admiror,ac parsimoniam illam dicendi stupendam , qua nihil dicit, nisi quod dici debet, . semper credidi ab hac parte esse considerandum. D 1 Pre
79쪽
6 Observasiones in Poemata Premenda sunt propius ejus vestigia, si quis scire velit taciturnitatem istam in quibusdam locis multa dicere , atque prudentissimam esse; imo si quis sensum recte penetrare potest, non minus interdum admirabitur ea, quae reticuit, atque illa, quae dixit. Neminem ego sane praeter Virgilium novi , cujus prudentia tam grandis suerit, ut sibi moderari potuerit & temperare in ardore Ecemotione imaginationis incensae a genio Omnium, quotquot unquam fuere, maxime poetico maximeque afflato. Lucanum si conseras, insinum dicas; Statium Ver furiosum.
Ipse Ovidius nunquam eo pervenit, nisi jam senex, cum Fastos rheret: nusquam moderatus est , nisi istic: in omnibus aliis juveniliter lascivit: larga ista exemplorum copia & comparationum in Tristibus, aliisque Elegiis nondum habet hanc
80쪽
persectionem : Heroidum quoque Epistolae, quas appellare soleo Florem Elegantiae Romanae, destituuntur ista maturitate judicii, qua regnat Virgilius; quem hac in re non inepte compares Ducibus belli qui in aciem
inque conflictum omnem , quam domi exercent, mentis tranquillita, tam apportant; quique in medio igne & pulvere & fumo, inter armorum strepitum, tubarumque &tympanorum clangorem, dirumque tumultus bellici horrorem, ad nullam rem attendunt, nisi quae a Ptudentia &Moderatione dictatur, nihilque adeo consulunt, praeter Rationem: Quod certe magnarum duntaxat virorum est, & consummatae
sapientiae, qualis fuit ilix Virgilii, qui in ipso furoris Poetici ardore nihil dicit. quod dici non debeat, &plus
