In sanctum Iesu Christi Euangelium secundum Matthaeum commentarius. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ...

발행: 1572년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRAEFATI O

ves tradidisse spiritum: quod planὸ significat dirimam potestatem & regiam,cum alii Euangelistet Narcus dc Lucas,simpliciter dicant Christum expirasse M. Cap. 28.Solus ponit terribilem terrem rium,aspectu angeli custodes turbatos,ac mentie res,oc corruptos a poduli rectoribus,& in fine redinum Christi quasi ciescribens , data est mihi limquit omnis potestas&c. Et sicut in principio eu gelij sui dixit Christum vocatum Emanuelem, quod nobiscu fustus sit Deus assumptione humanet naturae : Ita in fine Euangelij sui dicit Christum promisisse quod nobiscum erit,tanquam Rex pius

S potens Vsque ad consummationem seculi. Ideo autem Matthaeus non perducit historiam usque ad Christi ascensionem,sicut neque Ioannes quia regnum Christi coelo non concluditur sed et-que in terris regnat, dc in coelis. Hactenus explic

uimus quod a Mattheto Christus describatur, ut Rex noster , liberator, dc protector eoq; rectὸ illi

Leonis tribuatur eiugies. Superest quartu animal, homo videlice Marco nimirum assignandu : Noquasi Matthaeus&Lucas non desicribat Christum ut hominem: sed cum id hi tres ex aequo faciant,&Matthaeus,quidem ac Lucas aliquid eminentiet in humana natura Christo attribum regnum Via delicet &sacerdotium,nihil autem peculiare Marcus prae M atthaeo dc Luca , hinc iactum est ut ii mo cesserit Marco,tametsi tribus omnibus commune animes: Solet enim species, Vbi proprium ei deest,generis nonae accipere. Quia aute Christus secundu humana naturao rex esto sacerdos hinc appositὸ Marcus collocatur inter Matthetu oc Luca& quavis plurima habeat eu ito Matthaeo, multa tame cu solo etia Luca,docens Christum homine esse simul dc Regem,& sacerdotem: neque tamen, regnum eius peculiariter commendans, Vima theus

22쪽

PRAEFATIO

thaeus,neque sacerdotium ut Lucas. Quod vero cum Matthaeo plurima de Christi regno dicat, s lis est inanisestum: declaremus ergo quid cu solo Luca describat. Et imprimis quidem quod habet

cap. .de homine daemoniaco in synagoga curato, di de eius doctrinae admiratione, quae haud dubiae est sacerdotis oc de euangeli et ado alijs ciuitatibus. Toto cap.s.Lucae quam Matthaeo similior est. Ca s. refert clim solo Luca, quod prohibuerit cuidam Ioannes ne faceret miracula. Cap. 3 o. In illumina tione coeci magis ad Luca accedit, quam ad Matthaeum.Cap.ri. Resert historiam viduae quadrante in templo offerentis. C .i .Cum Luca ponit hominem portantem lagoenam aquae, Christum', a ministris Iudaeorum Velatum. Denique cap.Vlti mo cum Luca recenset apparuisse Christum post resurrectionem, duobus discipulis euntibus in Ematis,ac deinde in coetu ascendisse. Ideo aute historia sua ad Christi ascensione usque perducit quod Christum simpliciter describat secundum hum

nam naturam,secundum quam exiguo loco in coelo circunscribitur. Vtergo nobis ubi sit Christus secundum humanam naturam, dicit eum corporaliter in coelo esse in summa talicitate,& gloria. Quemadmodum autem euangelium situm exo

siis est a Ioannis praedicatione,qua coepit Christus in Iudaea innotescere: ita dc claudit illud apostol rum praedicatione & miraculis, quibus uniue so orni paulatim inclaruit. Quod enim Ioannes Iudetis,noc gentibus suerunt Apostoli. Atque hactenus quidem de animes ibus,quod cui tribuendust. Pulchre autem apud Ezechielem quodlibet quatuor animaliti, quatuor habet facies, quia quia libet euanaelistarum,quatuor haec scribit de Chriast quod sit Deus,homo,rex,&. sacerdos,quamuis finguli in uno reliquo eorum declarando magis

23쪽

PRAEFATIO

versentur. Eleganter item ab Erechise, & Ioanne,dicuntur omnia in istis animalibus plena oculis ante & retro,intus & extra quia nilid est in eu

gelijs quod non luceat & splendore suo illuminet mundum, Ut etiam quae parua putantur & vilia plena sint intelligentia & spiritus sancti fulgeant maiestate. Per oculos enim designatur illustratio spiritus sancti spiritualis intelligentiae, sicut patet

Zachariae 3.& 4. Describuntur etiam haec animalia sata esse,&pennata,nec cessare Maude Trinitatibneq; reuerti Vnquam dum ambulant.quia per totuorbem volitant, & omnes incessanter ad colestionem & laudem excitant Trinitatis,sequente'; impetum spiritus sancti, semper ad sutura faciunt se-stinare,ne ad omissa semel temporali3 reuertamur. Sub quatuor istis animalibus dicitur eme manus hominis , quia gratia Christi incarnati subleuat euangclistas,Vt per totum orbem discurrant. Pla

ta quoq; pedis eo , dicitur esse quasi planta pedis vituli quia ola eoru in sacerdotio & sacrificio pas sonis Christi sundantur. Pulchre etiam aquila in ter quatuor supremo loco ponitur quia Christi diuinitas super omnia semper emine quae ad humanam eius pertinent naturam.Leo& homo dexteras tenent,quia Christus in gloria sua semper l, mo erit,semperq; regnabit: Bos autem in sinistris constituitur quia per miseriam sitam,quam in cruce,dum sacerdotem ageret sustinuit,rios a peccatis expiauit & postquam aduenerit futurum seculum, . di sinistra mortalis vitae transierit, neminem amplius per sacerdotium situm ad poeni entiam v cabit,nec a peccatis suis expiabit.Haec de fanctissima quatuor animalium visione diarisse susiiciat. Nunc Mattheum loquentem audia

mus.

24쪽

COMMENTARIVS

DUM MATTHAEUM, AVTHΟ-re D.Ioanne Hesselio S. Theologiae Prosessore.

IN CAP UT PRIMUM.

c bristi filii David filii Abraham Hebrgi freque ter libros quos scributab eo nominant, quod inpricipio tractatuta vivisio Esaiae fili j A mos. Esaiari

thaeus Iudaeis scribens

stum situm librum generationis,cum tamen primo capite tantum, agat de generatione Christi. C hristus nomen graecum est quod Hebraich Messias dicitur, latine autem Vnctus nomen conueniens filio Dei secudum humanam naturam,inquantum fuit unctus 1 spiritu sincto praeoibus hominibus, ut esset Rex omniu 'μL44 electora Dei & sacerdos, per que omnes electi expiaretur.Na haec duo hominu genera Reges & Sacerdotes in veteri lege solenniter Vnsebantur. Ab Leuit. 8.hoc nomine appellamur Christiani, quasi dicas l. Ree tyunctu

25쪽

IN MATTHAEI '

octich,id est,aliqua parte unctionis illius qui ri

ne suit unctus seu delibutus spiritusancto,co series. xiiij miuid. id est,Ex progenie & posteritate David, secundu quod ei suit promissum de fructu ventris tui pona siler sede tua:de qua promissione Iudaei omnes satis erant edocti. τ ilii A braham d est. Qui Christus etia filius est Abrahae,cui etia est promis. sus 'um dictum est ei: In semine tuo benedicetur omnes gentes s benedicendae. Non recte quidam hoc ad Dauidem referunt ut is Abrahae filius hie dicatur: Id enim nihil ad rem praesentem iaci nec quicquam habet energiae,Vt prius illud,quo Chrse stus etiam Abrahae promissas insinuatur.

A braham genuit istae. M irantur interdum quidam

hanc Christi genealogiam in missis quibusda Be

die Virginis euangelij loco recitari propterea quod aliud nihil quam diuersa nomina nabeat, nec asmodum ad pietatem excitare videatur. Sed si cogitemus quam ardens fuerit horum & qui eis c aetanei fuerunt aduentus Christi desiderium, s cith intelligemus non sine fructu pietatis, & reclutari & audiri posse. Iussimi fratres eius: Quaeritur quare meminerit fratrum Iudae, cum & Is ac fratrem habuerit Ismaelem & Iacob Esau, quo rum non meminit. Respondeo ideo id factum ab eo esse,quod posteri 32.Patriarcharum,quom non meminit participes etiam suerint promissionis Christibet de Dei populo,non item Ismael et Esau.

Iudas autem genuit Phares . et aram de Thaemari Hom

meminit euangelista ob singulare musteriit, quod vitis in eorum partu fuit significatum, scilicet Iudaeoru' et gentium. Iudaei per Zaram intelliguntur, qui ut .ille , ad seruiendum Deo manu protulerunt pri res,sed coccinum ligatum in manu habuerunt, id est,singuinem pretiosum Christi,sic t retraxerunt se a seruitute Dei et nondum nati int, sed in fine tandem

26쪽

tandem seculorum ad fidem nastetur. Sed Phares, populus gentilis prior egressus est quia doctrinet euangelicae se prior subiecit.

Phares autem genuit Esron. Hieronymus notandust in Genealogia saluatoris nullam assumi sanct rum mulierum, sed tantum eas quas Scriptura reprehendit, Vt qui propter peccatores fatuandos Venera de peccatoribus nascens omnia peccata deleret, unde & in consequentibus Ruth Moabitis ponitur H Bethsabea uxor Uriae, cum dicitur ex ea quae sitit Uriae. Aram. Fuit hic in AEgypto natus,vi & Aminadab pater Elisabeth uxoris Aaron Naasson item & Salmon, Vnus inter principes p puli Israel. Boox de Raab Haec fuit meretrix illa quae exploratores populi Israel hospitio suscepit& abscondi de qua legitur Iosue 2.Eade pom Iosuris modum conuersa est ad Deum Istaei & cum par tela sua populo Iudaeorum coniuncta: Vt clam est ex ri. cap. istolae ad Haebraeos ubi sic dicitur,fide Raab meretrix non perijt cum incredulis excipies exploratores cum pace.Haec itaque Raab populum representat gentilium qui prius cultui idolorii deditus, velut meretrix quaeriam fuit , Vti ad illam, Iosue exploratores suos,ita ad hunc Christus Apostolos sitos misit funiculus autem coccineus in s nestra ligatus fuaguinem Christi in stolibus signia ficat. Putant multi eandem hanc esse de qua loquitur David, mait Memor ero Raab,&Babylonis psal tissuentium me. Verum Hieronymus aliter sentit, dicens illa apud Davide interpretata superbia, qua significatur AEgntus,seu popuIus AEgVptiacus: eam vero cuius hic fit mentio, interpretari latitudinem. Booz autem genuit o bed ex Rut Ista conue

se fuit a gentilitate ad verum Deu sanctissime

vixit,& coniuncta fuit Booz seni. Nominatur at

tem haec ab Euangelista,quia similiter reprςsentarc sent

27쪽

IN MATTHAEI

gentilem populum, qui relictis idolis ad veri Dei

cultum conuersus est. Ianum autem genuit o etiam. o aetas aute genuit Ioatham omittuntur hic ab Eu

relista Ochozias,Ioaso Amasias: neci; enim Ioatham proximὶ ab otia genitus fuit,sea ab Amasia. Id p propterea,quia propositum Matthaei errat co-

texere hanc genealogiam per tres thesieradecades: hoc est per ter quatuordecim generati Cnes, videlicet ab Abraham usque ad David, 1 Dauid 'sque

ad transmigrationem Babylonis, & I tranu igratione Babylonis usque ad aduentum Christi. Deinde etiam in detestationem sceleris Ioram,qui mliam impijssimae Iezabelis in uxorem accepit, cuius & impietatem egregie est imitatus.Prae caeteris autem impijs regibus qui hic recensentur , hi tres praetermilii sunt,quod no ita perpetua,& pertinax alioru suerit, atq; novi impietas: nec cum domo Iezabelis suerint coniuncti. Nam in primis Ioast, aer. 4. Zachariam sacerdotem Domini inter templum et Pur altare occidit Ochozias quoq; secutus est domum

r Achab, Amasias aute postmodum etiam declinavit ad idololatriam,& prophetiam Dei audire no

luit. I Gyas autem genuit Iechoniam,m fratres eius.

Meminit hic fratrum Iechoniae, tum quod Paressuerint in impietate, tum quod omnes post patrem Iosiam regnarint. Fuere autem Iosiae tres fi

lii,primus Ioacar, Iohanan dictus' quem ubi tres menses regnasset Nechao rex AEgypti captum abduxit in AEgyptum. Secundus Eliachim quem rex Neoach fratri substituit, imposuitque ei nomen Ioacim, qui in secunda hic thesieradecade Iechonias dicitur. Fuit ergo trinanius. Hic filium habuit Ioacim,qui in proxima thesierassecade quomodo & .Pars.3. & Ieremiae in.) Iechonias a pellatur. Ouem cum patri successisset, Nabuchodonosor una cum matre & seruis in Babylonem captia

28쪽

CAPUT PRIMUM. ro

mptiuum abduxit, postea autem Evilmerodach ἡ carcere eductum regaliter secum habuit. Te tius Iosiae filius fuit M athanias, quem Nabuchodonosor fratris filio substituit, imposititque ei nomen Ledechiae, quem tandem ob rebellionem exsuga captum erutis oculis abduxit in Babylonem, substituto et Godolia, quem aliquanto post His

mael obtruncavit. In transmieratione Babonis.

id est, circa tempus quo populus Iudaicus trans. inigrauit E Iudaea in Babylonem. Et post La smigratione ad est, postquam migrauit in Babylonem. Iechonias,diuersus est hic a stiperiore, filius nimirum eius quem & Ioachim appellatum esse diximus, cenuit salathiel. in captiuitate : atque ita esse intelligendum annotat Epiphanius in libro de Haeresibus. Σ orobabe renuit a diiud. Pqst Z

robabel nihil de reliquis in aliqua Scriptura tan nica reperitur: sed dicitur Euangelista horum g nealogiam habuisse, vel ex reuelatione spiritus sancti, vel certa traditione. Multi siquidem tune temporis Dauidis progenie diligenter describebat ob Lustam illidiuinam de Messia promissionem.

racob autem genuit Ioseph virum M aria. Conciliandus

hic est Matthaeus cum Luca, qui Ioseph ait filium Heli sitisse. omissis igitur variss sententiis, ea -- plectemur quam August. sub finem vitet suae caete- L ' Retiris omnibus praetulit: Iacob videlicet & Heli sta- Wp 7 tres fuisse detruncto aut sine liberis Heli,Iacob iura DςM V ta legis preceptu uxore eius accepisse, ut exeasta tri suo prolem suscitare genuisse* hunc Ioseph,a que ita fuisse eum naturalem quidem filium I cob , sed ex praecepto legis adoptatum, ac suscit tum ipsi Heli.Sic ille utruque Euangelistam conciliauit. Pro cuius rei, ac totius Capitis clari re intelligentia, consule Damascenum lib. q. . s.

29쪽

& Deipuae Virginis pertractat. Quaerat sortasse quispiam quo ex hac genealogia ostendatur Christus ex tribu Iudabatque ideo ex Dauidis progenie

ortum fuisse,cum hic non Mariae ex qua natus est Christus,sed Ioseph tantum genealogia texatur. Respondeo non esse consuetudinis Iudaeorum,nec scripturae sacrae genealogias taminam aut per δε-

minas texere,Lex autem erat apud Iudsos,ne quis aliam duceret Uxorem, aut ne qua alteri nuberet,

nisi de tribu et cognatione sita. Praesupponit autem Euangelista,quod apud Iudaeos notissimum erat, matrimonium istud inter tam sanctos, dc religio sos,legitime suisse contractu. Quare ostenso quod Ioseph sit de domo David,certissime sequitur,Mariam quoque uxorem eius de eadem suisse, na nosolum iungi debebat eiusde secum tribus viro naalioqui ex ea genealogia nihil aliud sequeretur sua Christum esse ex tribu Iuda, no autem ex Dauidis familia sed de genere, Sc cognatione sua,Vt liquet

ex ultimo capite Numerorum , atque omnino ex

proxima, Vt nos docet liber Ruth, ne videlicet possessiones tribuum permiscerentur. Sed unus hic & alter obstat strupulus . Nam in primis Et diabeth Zachariae Vm quam Maria cognatam habui fuit ut ait Lucas ex filiabus Aaron,eola de trisbu Levi, unde Videri queat de eadem quoque tribu Mariam suisse, licitamq; tunc teporis suisse tribuum permixtionem. Respondeo. Elizabet patrem,auum,aut proauu habuisse sacerdotalis gen ris,qui uxorem acceperit de tribu Iuda, ex cogia tione Mariae quo factum ut ex Vtraque tribu rieda esset,&ex altera tantum parte Mariae cognata. Siquidem lege illa otiae est Numerorum ultimo non tenebantur sacerciotes,quod nulla eis essethgreditas,quae accepta ex diuersa tribu Vxore, coin

di posset, sic Ioiada Potifex& Aaronici haud dubiε

generis,

30쪽

generis, Uxorem habuit Iosabeth filia regis Iora, sororem Ochozis regis, Vtim ex progenie David. Similiter Aaron vir cie tribu Leui uxorem accepit Elitabeth filiam Aminadab de tribu Iuda : sed id sectum ante legem. Sunt qui putent Elizabeth m

trem Ioannis Baptistae ex genere etiam paterno de tribu Aaron suble,sed ex materno ex tribu Iuda. Alter strupulus est de Iacobo fratre Domini, filio videlicet sororis Mariae, qui de tribu sacerdotali suisse videtur. Sed eum sacile eximemus. Mater Onim Iacobi,quar soror erat B.N ariae,& proprio nomine Maria Cleophae dicebatur, Viro nupsit gen his sacerdotalis. Vnde ex patre tribus quoque suis Leviticae quanquam quod in eius vita ex Hegesirpo Hieron.re t ili illi suisse licitum ingredi in sancta sanctorum non de ritu veteris legis intelligendum,quasi summus suerit sacerdos,sed de misisse celebnatione,quam is cum Episcopus Hieros Ivinitanus ab Apostolis constitutus esset solus illie solemniter celebrare consileuerit nam alioqui norat Iacobus eum iam euacuam, qui venalis quoque esse iam dudum coeperat,nec nisi annuus tunc teporis erat. Quin & quado occisus. fuit Pontisexib1de nominatur Anani quida Amani filius. Reij-ciedia est ergo quod eu quidam legalem volunt sacerdotem,atque adeo summum pontificem fuisse. Sunt qui putent aliquem ex Mariae progenitoribus

contra legem cum aliqua ex tribu Levi contraxisse matrimonii' atque ita ex utraque tribu esse oriundam eoq; Christum & regalis & sacerdotalis pari ter generis sitisse.Sed non est eorum recipietasen tentia. Siquidem pronuntiat Apostolus Christum non ex Levi,sed ex Iuda ortum esse. Vnde & colligit sacerdotij transsationem de tribu Levi ad tribu Iuda,quae nulla est consequentia, si Maria & Christus ex utraque fuerit tribu. Ad Augustinum aute

SEARCH

MENU NAVIGATION