In sanctum Iesu Christi Euangelium secundum Matthaeum commentarius. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ...

발행: 1572년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

IN MATTHAEI

Libro a.de conse. Euangelist.cap.r-dc.quaest. 47. inlib I udic.Quidrespondendum si vide Librum η. Quaestion. . Quaessici. Caeterum in praecedentibus,quatuor occurrunt concionatoribus obseruanda . Primo quod Chrissus fuerit patribus promissi is , in primis apertis Verbis,ut quando dictum est,in semine tuo ben dicentur omnes gentes. Item,Non auferetur sceritrum de Iuda dcc. Et de tactu ventris tui pona ui persedem tua . Secundo historijs, exempli gratia, Noe,Iosue,Dauidis, serpentis aenaei. Tertio cae remonijs,Vt agno paschali,hirco,agno quotidie immolaton similibus. Explicabunt deinde quam fuerit ChristusPatribus desideratus, quemagna dum ipse ait: Multi Reges,& Propnetae volu runt videre &c. Item : ostende nobis Domine misericordiam tuam. Item: Ronate Coeli desii per. Vbi per Antithesin opponetur tepor, & ει-gus nostrum, cum tamen aperta iam sint & longε clariora musteria omnia,& pateat sons miserico diae Dei. Addetur negligentiae huius causa, quia videlicet intenti serὸ sumus omnes ad ea quq m dio carnis sunt: unus ad lucra, alter ad voluptates , tertius ad honores aucupandos. Tertio quod Cluistus inter maiores suos habuerit non tantum bonos dc electos, sed malos quoque dc reprobos. unde in elligi detur nihil profuturum im-rijs hominibus, quod bonis sanctisque parentistius orti sunt, quod filios oc nepotes habeant religiosos , dc a Deo electos, quod cum pijs conuersentur requentes sint in templo ,saepe verbum Dei dc missam audiant, Sacramenta suscipiant: nisi malam vitam corrigere studuerint. Qua to quod virtutes Patriarcharum omnium in be

in viratae longe quam in illis iuerint excellentio-

32쪽

res , Ut exempli gratia: fides. Abrahae, Dauidis mansuetudo, humilitas dc charitas etiam erga insemicos , sapientia Salomonis, spes Ezechiae, I saphat erga Dei prophetas reuerentia, deuotio αpietas Iosiae, Zoronabulis in instauratione templi Dei zelus de ardor. Qui uocatur christus hoc nomine celebratur quod sit Christus , quod sit verus illeCHRISTUS&M essias Iudaeis promissus. omus Itaque generationes ab Abraham usque ad n xu, generationes quatuordecim : Cr a Dauid usque ad transmigrationem Bablonis generationes quatuordecim : Cra transmigratione Babionis usque ad CHRIs Turigenerationes quatuordeta. Tres hae thesieradec

des triplex significant Iudaici populi regimen, dc

gubernationem.

Primum enim sub Iudicibus Ωεre, ut Iosue,&Samuele: Secundo sub Regibus Dauide, dc Salomone, Tertio sitb Sacerdotibus, de quo h bes libro primo Machabaeorum capite secundo αsequentibus. Quod ideo factum est ab Euangelista , ad significandum noui gubernatoris Chrisni aduentum. Cum enim hac triplici Reipubli- . cae commutata se a nihilo saeti essent Iudaei

meliores, omnino necesse erat nouam exoriri regiminis serinam, qua ab hac seruitute peccatii quae per captiuitatem Babylonycam significata fuit; liberarentur : id quod seli Christo resem tum esse omnis prophetia docebat, qui simul dc Iudex, ct Rex, & Sacerdos esset. Sed quaerat hic quispiam, cur Lucas generam Luestionem CHROπr describens , multo plures ponat quam Matthaeus Ad quod respondeo, ipses non eosdem , sed diuerses homines comprehcndere : & sic non mirum est eos in numero discrepare, quandoquidem unus homo diutius C altero

33쪽

In I. cap. . Lucae.

IN MATTHAEI

stero vivato unus serius altero generare incipiat. Quod vero Matthaeus ab Abraham deducit Claria .sti generationem,& Lucas usque ad Adam ascendendo,fit quia Matthaeus Iudaeis scribebat, unde aequum erat a sanctissimo eorum patriarcha cui peculiariter Christus promissus erat exordiri,Lucas vero gentibus scribebat, quocirca decebat, vegenerationem Christi ad primum parentem deducere per quem Vniuersum genus humanu in hae incidit necessitatem,ut opus habuerit Saluatore. Potest dc alia reddi natio,quia videlicet Matthaeus ostendit Christum regemi quare bene ab eo incce pi ex cuius promissi sunt reges posteritate oritur Lucas autem docet eum sacerdote : proinde deducit usque ad Adam, per quem in eam genus hi manum infirmitatem Geuenit, ut sacerdote pro se sacrificium offerente eguerit. Harum generationumvsticum sensium explicat Hieronymus. C hristi autem generatio fle erat. Lectorem instruit, ne ex eo quod Christum de Maria uxore Ioseph natum dixit, arbitretur eum csterorum infantum

more genitum esse,quasi dicat: Cognosce,quod generatio qua Christus genitus est hoc modo coni

gerit. Cum esset de ponsata mater eius Maria rose', id

est, matrimonio iuncta ipsi Ioseph, per verba depraesenti. Quare Christus ex virgine desponsata nasci voluerit, aperit Hieronymus in hunc locumscribens, item Ambrosius in Lucam, & Thomas

de Aquino. Vocat autem Matthetus eam desponsa tam , cum tamen iam instaret tempus partus eius, non quasi matrimonium per verba de prssenti no contraxisset, fiam hoc Lucas clarὸ exprimat dices: Ascendit Ioseph cum Maria desponsata sibi uxore praegnante,& Augustin. ad Valerium comitem scribens,sed ad discretionem aliarum coniugum, quae carnalem copulam errant expertae. In hoc aut omnes

34쪽

omnes doctores conueniunt, quod B. Max V uerit virginitatem: verum quo tepore, at factum ab ea sit non una est oim sentetia.Thomas enina, ScHugo de S. Victore asserunt eam vovisse,postquaesset Iosepho desponsata,Augustinus vero dicit ea de viro Deo vovisse virginitatem,antequam ad eam mi teretur Gabriel motus. Nec tamen in hoc peccauit quod post votum emisitam viro nupserit, comfidebat enim,& diuinitus sciebat , quod ita Deus suum matrimonium dirigere Vt Virgo perman rei fiereti simul uxor,& mater.Nec quisquam ob

id in admirationem trahi debet, cum simili quid

B. Caeciliae contigisse legamus . A ntequam com nirent , inuenta 6tin utero habens de spiritu sancto.

Priusquam carnaliter commiscerentur, deprehemsa est a Iosepho liberius eam tanquam ore con siderante, esse grauida. Erat autem hoc de spiritu sancto,cui singulariter incarnatio Saluatoris nostri tribuitur. Quamuis enim eam tota trinitas una operatione operata sit,nihili una persona trinita tis agat,quoci non simul omnes tres personae: pr pter nos tamen aliqua opena singulis personis aptissime tribuuntur,Vt hoc modo in aliqualam trinitatis cognitionem ducamur. SiquideM dum Creatio creaturarum patri tribuitur, aliquo modo per hoc innotescit nobis Deus pater,dum filio, quod sit incarnatus,passus,& resuscitatus, innotesecit nobis Deus filius,dum vero spiritui sancto re butitur ola dona,omnest gratiae quas a Deo recia mus,innotescit nobis Deus spiritus sanctus. Quoniam igitur inter omnes gratias,& dona quq Deus nobis praestitit maximum est quod pro nobis Dei filius sit incarnatus, tribuitur incarnatio spiritui sancto,esim tamen eam tota trinitas operata sit. intomodo vero spiritus sanctus nostram iustificationem,& dona quae a Deo consequimur opere,

tu ex

35쪽

lib. l. ad

, IN MATTHAEI

tur,ex Augustino liquet.

I ayeph autem vir eius cum esset iustus, Cr metet eam re ι - , uoluit o custe dis itere eam Quia vir erat i stus non audebat cum Beata Maria, quam adulte- nam sitispicabatur permanere , ne adulterium s uere Videretur: noluit etiam eam infamare ne crimen occuItum proderet. Quia tamen non f

cile sibi perstiadere poterat, quod adulterata es set, nec quomodo grauida esset sine adulterio valebat intelligere, voluit occultum cum ea di uortium sacere : occultum quidem, ne eam traduceret, diuortium vero, ne eam in fornicati ne de qua valde male suspicabatur in seueret: V luit inquam hoc, sperans Deum cum tempore in hoc negocio sibi subuenturum.

Haec autem eo cogitante. tacitus secum omnia

perpendente, Vteri videlicet Virginis suae tumorem, & eius Vitae innocentiam , atque purit tem, quo etiam pacto hoc in negotio citra Dei offensam se gereret, & diuortium prudenter o cultaret: Haec inquam) iterum atque iterum a nimo Voluente, Ecce Angelus. Quando ab omnibus exterioribus motibus & passionibus quia escebat, apparuit ei in fomnici Ita clarE An Ium Domini esse cognouit, Vt nullatenus Visionem somnium reputaret, sed Dei reuelationem. Quis autem Angelus ei apparuerit, non habetur, sed pie Gabriel angelus suisse creditur : cum is quicquid ad natiuitatem Saluatoris pertinet num clauerit,qui etiam nomine proprio expressus a Luca ad beatam Virginem missus describitur sitae idem ad Zachariam patrem Ioannis Baptistae mi GDoleo sus, & ad Danielem, ut eum de aduentu, & tempore aduentus Messiae instrueret, dicens: a Uvbsili Dauid, noli timere accipere coniugem tuam. No

labat Deus Mariam ullius peccati su c. oni apud Iosephum

36쪽

Iosephum subiacere, quapropter Angelum mittit qui ei omnem mali suseicionem adimat dicem tem : Recordare o Iosepn te de stirpe David n tum, similiter & Mariam coniugem tuam D uid esse promissium, quod ex eius progenie nasceretur Christus, quem Scriptura ait ex virgine nasciturum: noli ergo timore ac perturbatione adeo exagitari,non eam adulteram suspiceris,aut de eius dimissione mediterissed audacter cum ea conue seri,ac cohabitare minimὶ verearis. naia enim in ea natum est,is spiritusancta est. Proles enim quae in ea concepta est persecta, non est ex aliquo aditu tero nata sed ex minore spiritu sancto,qui ineffab

Ii bonitate sita hoc dedit proli huic secundu hum

na natura ut Deus esset,idq; sine omni opere bono praevio aut merito quod eximiu opus fecit pro genere humano.Nullo tamen modo existimandu est

spiritu sanctu patrem Christi tasse,etsi Christus de

eo natus di spiritussanctus eius author esse dicatur,

quod eleganter prosequitur in Enchiridio Aug- α e .i .eγD.Thomas. Dicitur autem in ea nata proles, quod squeat. statim a suae conceptionis exordio persecta fuit in rho parib corpore,& anima, ita quod in momento habuerit qui'. ii corpus persecte sormatu animam rationale ,& dse Bassem. vinitate c5iuncta. Sic Basilius,Fulgentius, Leoph de humanapa in epist.ad Iulianum episcopum Coensem. Item crri ingentide natali Domini. is enim saluum D iet populam suu ν ust B.dea peccatis eorum . Ideo dico tibi ut eum appelles Me ad p et. Iesum,quod interpretatur Saluatori Iste enim fi- cap. 18.lius Mariet habebit quenda populu,no alienu, sicut habueriit principes veteris telianaetiti, sed optimo: iure silli,cuius ipse licet iaper peccata sua , Deo 'paratuso ideo miser,& infirmus factus) Dns erit, quem a peccatis suis saluti faciet, tu ignoscedo tumne vitia ex peccatis relicta,ad illa denuo pertrahant adiuuado.& tande omnes ta animi quam corporis

37쪽

existimauit. Dicebat enim impossibile ede tantam molem inuiolabili manente utero,elabi inde posese ut clarum est ex August.de Haeresibus, & nurtijs & concupis& contra Iulianum. Similiter ex Ambrosio in epistola quae est multorum epist porum ad Syricium papam. Respondeo cum Scriptura, quod Virgo manens Virgo conceperit: &cum symbolo Apostolorum natum ex Naria virgine in quod in partu virgo permans

rit. Quod autem Iovinianus cauillatur tatam m Iem,sine claustri virginalis Violatione, Vterum predi non posse,no aduertit Christum ianuis cla sis ad Apostolos intrasse & siler aquas ambulasse, nec tamen esse submersum. Sed obijcitur,apud Lucam habetur: Omne masculinum adaperiens Vtinoam,quod etiam de Christo intelligitur: Verum si uterum aperuit,integer non mansit. Responci Aperire Hilua,nihil esse aliud, quam ex utero prodire,&nasci: sicut Aug . pulchre docet contra Co testinum,dc Pelagiu. Ite lib.3.de ciuitate Dei caei . ostendit uteri apertionem Virginitati minime r pugnare. Quaeritur tertio,an B. Maria post pa tum manserit Virgo,nec postea saltem cognouerit virumi Responci. Certa fide tenendum esse,semper eam etiam post partum virginem mansisse &si huius rei nulla scriptura aperte meminerit: ut d

cet Augustinus lib. de Η resibus, Epiphanius, Hieronymus, Ambrosius,Chrysestomuso Hilarius.

IN CAPUT SECUNDUM.

CVM ergo ratur esset resus in Bethlehem rude, Bethclehem Iudae, oppidulu est in quo D uid natus stat: quod alio nomine Ephrata nuncupatur. In diebus Herodis regis. meminit hic Euangelista

comm .

38쪽

IN MATTHAEI

Herodis tum quia Iudaeis scribebat, quorum tune Herodes rex erat, tum etiam quia diebus Herodis regis impleta est prophetia Iacob , Non auferetur sceptrum &c. Et adcitdit regisὶ ad distinctione Η rodis tetrarchae,qui Ioannem occidi iussit. aece

Isti magi pnilosophi sunt chaldgom,qui ut refert Hierony.ὶ de astris,costellationibus , alijsq;

rebus philosephatur. Vtrum aute hi tres M agi r pes fuerint incertum est constat tamen tum in tu hatione Herodis regis,& Ηier Isolumar,tum ex ipsorum theseuris, eos admodum diuites,& nobiles fuisse: videntur tales reges fuisse, quales amisci Iob,apud Tobiam sitisse describuntur. Videntur etiam istipra figurati sitisse per Principes a Chaldaeis missos,ut Ezechiam interrogarent de pori to quod in sole acciderat. Quot autem suerint nomero non tradit scriptura: Leo tamen papa tressitisse asserit: qui his nominibus Iaspar Melchior, Baltaetar, vulgo nuncupantur. A b oriente uenerunt Hiero obmam. Tanquam ad regiam ciuitatem , ut ibi inuenirent quem quaerebant: Dicentes praepotentibus ' nobilibus Hierosolumitanis, quos natum regem nosse aestimabant, ubi est qui natus UiRex Iucti ori 'Dicite nobis Vbi puer ille sit,qui nucrecens natus est, quique non hominum creatione, sed ipsa natiuitate Rex Iudaeorum natus est. Notanda est hic magna N agorum fides , qui si nigenae Herodis regis crudelitatem & ferocitatem non Verentes, alium regem confiteri praeter He rodem ausi fuere. Christus rex Iudaeorum dictus est, quia illis specialiter promissus,ab illis expectatus,& praesignatus, & ad eos tandem specialia ter missus: alioqui&noster,id est, gentilium rex

est. vidimus enim ste' am eius in or ente. Ipsius natiuitatis indicem,ide6que eum quaerimus. Quaeri,

tur an stella haec tuerit Christo latum, ct an aIi quis

39쪽

is hominum sub salo alicuius stellae nascatur 'Respondeo nullo pacto hoc fieri: eosque grauissime peccare, qui ex constellationibus futura predicere nituntur.

Pro huius quistionis intelligentia diligenter I ratur Augustinus contra Faustum, & de doctrina c*-s tos Christiana,iterum de Ciuitate Dei. Rursiim lib. m. id de Genesi ad literam: & in Haeresi Priscillanistarii, h -το item Gregorius in Hom. Epiphaniae.His enim Iocis demonstrant Mam grauiter delinquat,qui stellas seriam vel astrologos considunt. Et venimus adorare eum. Insignem protestamur fidem, quod neque propter iram Populi,nec propter regis Ura cenece. a. nidem, omittut huius paruuli regis consessione.

Auiens autem Herodes rex cum cie aduentu M

porum intellexisset, & quod nouum & naturalem Iudaeoru regem quaererent,ite quod indicio stellae eum natum esse magi didicissent,quod', eu ador

turi ex oriente Venissent. Turbatus est, metuens rogni sui in alium transationem. hi omnis H ero b maxum eo,praecipui ciues: tum quia metuebant ne He- . .

rodes rursuri turbaret Iudaeam,& seditione sitscia

taret. Ε t congrediny omnes Principes sacerdotum. f. H-

bat populi Scriba duplicem admittit significatio- .nem. Primo enim lignifica qui literas oc actiones publicas scribito nusquam in nouo testamem sic usurpatum reperitur, praeterquam in actis: Aa es ubi sic habetur, Et cum sedasset scriba turbas diarit: viri Ephesi, &c. In Veteri autem testamento sic acceptum sepius inuenitur : ut in libro He- eo.εster, Vocati e sunt Scribae regis mense primo. ζ' Secundo vero theologicae eruditionis professorem denotat,quem Lucas iurisperitum nominat. Hoemodo ergo hic usurpatur,ut scribae sint iurisperiti: qui no solum ex sacerdotibus,vel ex tribu sacerdo tali veri etiam ex alijs tribubus constituebantur: i .Parati' Quando

40쪽

IN MATTHAEI

Quando autem coeperint esse, incertum est: pr habile tame est, quod post reditum de captiuitate Babylonica. s cifestabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Qui Iudaeis ex lege & prophetis erat promisitis,que Herodes temporaliter regnaturum suspicabatur si modo verae lint Iudaeorum Prophetiae.

Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in

principibuς et uda. O Bethlehem quae es in terra sortis tribus Iudae,non es infima inter principales iustius tribus ciuitates,sed maxima. Per figuram at rem quae apud Rhetores Liptote) vocatur minus dicens,plus intellexit. Ex te enim exibit nux. Eximius & tantus in te nascetur,ut te minimam ciuiatatem, sua natiuitate inter omnes faciat nobilissi-rnam. usi regat populum meum Israeι Qui tanquam rex verus populum a me electum rega id est, ve ros Iudaeos & Israhelitas tam secundum spiritum, quam secundum carnem. Reget inquam eo modo quo pastor suum gregem,pascedo scilicet eos quos reget. Hoc Christus postea de se testatus est, ubi proprietates omnes veri pastoris merito sibi ascris Dit. Tunc Herodes clam uocatis magis. Habita res. ponsione scribarum Herodes, cum magis negotiuelam discussi extra coetum Iudaeorum, metuens ne a se auerterentur Sc Regi suo recens nato adhaererent. D iligenter didicit ab eis tempus stetis quae προ- m eu.Exactὶ perquisiuit tempus stellae, quado sc licet eis apparuerit,ut sic puerum posset dignoscere,& occidere. E i mittens eos in Bethlehem,dixit. I tem interrogate diligenter de puero. Misit Herodes M gos, Ut exactὶ puerim quaererent nec ipse cum ilialis luit, quoniam primo non existimabat rem sic sese habere,sed phantasma esse putabat, praesertim cum sciret in Bethclehem nullam esse nobilita

tem.

Vsque dum ueriens staret supra ubi erat pueri speciali-

SEARCH

MENU NAVIGATION