Isaaci Vossii Variarum observationum liber

발행: 1685년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

181 DE EMENDATI NEhemisphaerio locis observatarum, certum se assirmabant Hemis petrium Hispanicum producendum esse ad Malaceamusque, quam viginti duobus minimum gradibus occidenta. liorem esse dicebant Moluccis Lusitani vero ripsi divet. sis in locis in suo hemisphaerio subducentes horas cla momenta eclipsium, centesimum octogesimum gradum reser bant ad finem Iaponiae, viginti duobus gradibus, ut affr-mabant, remotum a Moluccis. Sed vero non viginti duo

hus tantum, sed integris viginti octo gradibus absunt ulti. ma Iaponiae a Moluccis, ita ut inter Malaccam trientalissima Iaponiae intercedant gradus quinquaginta duo, licet non plures quam quadraginta quatuor spatio huic vulgo tribuantur. Facile hinc conjicias, quantum in metiendis

singulis hemisphaeriis errarint Lusitaniin Hispani. Quod siquis illos studio putet abbreviasse mensuras eclipsium, ut contractiora faciendo singula spatia, id quod suo deesset

hemisphaerio, id de altero auferrent, non quidem is male argumentabituri errabit tamen si alia quam qua semper fieri solet ratione eclipseon momenta eos subduxisse existi mei. Si quis totum terrarum metiatur orbem per spatia ex eclipseon observatione emergentia, semper trium sere horarum invenietur desectus. Quod hquis dubitet con sulat is eclipses,quam cum alii,tum praecipue praestantissimus& diligentissimus astronomus Io.Bapt.Ricciolus collegerunt adeo contractas in illis deprehendet omnium fere terrarum mensuras, ut Oceano Pacifico a Peruviano litore usque ad Philippinas insulas relinquatur spatium centum & sexaginta minimum graduum. Atqui certis documentis ostendimus mare hoc non patere ultra centum& sexdecim gradus. Si

itaque residui isti quadraginta quatuor gradus perperam

causa eclipsum Pacifico attributi Oceano, ab eo auserantur, ea qua diximus ratione terris reddantur, iam omnia recte se habebunt. Servet itaque Mediterraneum ustam mensuram gentesque mare hoc accolentes Graeci inquam.

AEgyptii, Cyrenaei reliqui Afri, ne tam iniquis includantur

192쪽

LONGI Tu DINUM. 183 dantur spatiis, ut terrarum suarum non agnoicant formas S figuras Persis Indis& Seribus restituantur quae adempta sunt id si fiat, iam vera terris redibit facies, o partes partibus & totum cum suis conveniet membris. Nulla vero est causa ut iis moveamur argumentis, quae ex eclipseon petuntur apparitionibus, quamdiu earum umbrae, ea qua vulgo fit, subducuntur ratione. Nec parva occurrit dis scultas, si huic vitio mederi velimus. Cum enim nesciamus quantus sit Sol Sc quantum a nobis absit nescimus etiam ubi interior umbra, quae in conum desinit, terminetur. Nescimus principium inem dilutioris umbrae, quae longe latius patet, quam oculorum sensus possit percipere, cum integra sere hora abeat, antequam ditiquium appareat nec minus intercedat spatii, antequam debilior umbra praetereat, quam tamen a praeterisse putamus. Nescimus quantum sit spatium, quo in orbe magno singulis horis terra promoVeatur, interea dum observationes iii stituuntur. Scimus quidem quotam uJus orbis partem singulis horis seu momentis percurrimus, sed quantum sit istud quotum nescimus. Ignoramus etiam qualem motu suo luna, dum circa terram nostram sertur,

describat orbem. Destinis quidem hujus sideris beneficio

Chaldaeorum exacto satis calculo praenoscuntur, Verum parum id prodest, cum non ex certa cientia, sed ex eVentuum observatione notae sint ejus an aliae, prosthaphaereses, quae tamen iactenus non suffecere ad demonstrandam orbi. 'em rationem. Ignoramus praeterea leges refractionum,

quae semper efficiunt, ut quanto obliquior angulo res quaeq;

nobis conspiciuntur, tanto omnia adpareant Vicinior. .

Quis nescit ex editioribus locis Solem videri etiam cum viginti duobus gradibus infra horizontem depressus latet Eadem caeterorum quoque siderum foret ratio si pari ac Sol splendore pollerent. Concedunt quidem multi etiam in eclipsibus refractionis esse habendam rationem, cum certum sit solein Luna duobus gradibus supra horiZontem

constitutis, ,

193쪽

DE EMENDATIONE constitutis, Lunam tamen pati deliquium negant tamen tantum in subducendis Ripsibus poste committi errorem,

ut in metiendis singulis hemisphaeriis, totis viginti duobus peccetur gradibus. Nerum quid opus est Verbis, experiantur calculum, videant, num quod Hispaniso Lusita nis, idem quoque semper contingat Utrique eclipsium

secuti rationes invenerunt in singulis hemisphaeriis gradus ut plurimum Is 8, secundum quorum mensuram orbis uni versi ambitus non continebit plures quam trecentos & se. decim gradus, manifesto quadraginta quatuor graduum errore. Ut itaque tandem absolvam, hoc dixis sutilatat, ex terrestribus intervallis in singularum gentium demensuris terrarum suarum sententia, longe tutius descertius

longitudines colligi, quam ex solis lunae, aliorumque siderum apparitionibus Vel deliquiis, quam diu, ea qua vulgo

sit ratione, coelestes ab astronomis observationes instituuntur. Ut autem illae emendentur,necesse est ut refractionum damna pro intervallorum compensentur magnitudine, utque ex terrestribus intervallis, veluti certis magis & exploratis, corriganturin suppleantur desectus umbrarum, qui

in omnibus hactenus tam Solis quam Lunae deliquiis co- graphiam nongitudinum turbant scientiam. Qua autem ratione in singulis vicinis aut remotis intervallis instituendae sint istiuimodi aequationes, id satis clarum siet si ipsa

cognoscantur intervalla in quibus ObserVationes peraguntur. Quanto enim spatio radius verus, quem terrestria osteradunt intervalla excedit radium apparentem, qui essiderum umbris & refractionibus colligitur, tantundem semper ad dendum est temporis, quo defectus iste compensetur. Terrestria autem intervalla satis tuto subducentur, si eam Quam endis suis terris sequamur fidem, id enim linat, habebimus ambitum terrarum nullo vel hiatu vel excessu laborantem, sed per convenientes numeros& mensuras in sua membra&'egitimas partes quam exactissime dispertitum. Ad

194쪽

LONGI Tu DINu M. I 8s Ad legent terrestrium intervallorum, reducenda quoque sent marium spatia. Id enim si nonrsat, perit omnis longitudinum ratio. Qui enim miserorum nautarum subsistat calculus, si maria plusquam mille passuum millibus sint patentiora, quam in marinis suis quas sequuntur inveniunt tabulis, cujus exemplum dedimus in eo mari, quod pro muntorium Bonae Spei fretum Bantamense inter3acet aut si pluribus quam mille passuum millibus contractiora sint marium spatia, uti in Pacifico contingit Oceano Sed vero

si ea qua diximus ratione terrarum mariumque mensurae resormentur, probe cum terrestribus intervallis navigationum convenient spatia aene quoque se habebunt triangula toxodromica, vixque erit ut in calculo peccent nautae, nisi negligentes aut admodum fuerint imperiti.

196쪽

PATEFACIENDA

SEPTENTRIONEM

NAvIGATIONE. iam qui aliquam hujus& superioris seculi naviga

tionum habent scientiam, satis est notum

fm quanto studio & desiderio quantisque propo-ιαὶ a litis premiis sederati Belgi procere Iam ah

octoginta pluribus annis conati sint excitare eos, qui primi aperirent iam, qua ad Sinas, Iaponiam aliasque orientis insulas revioris compendiolio per septentrionem patefieret aditus. Verum primos conatus non semper ex voto succedere satis experti sunt, qui sese huic itineri accinxerunt, quorum opus non est recensere calamitates, cum omnium manibus eorum versentur diaria. Qui proxime illos subsecuti sunt, nihilo uere felici. ores, eadem quippe prementes vestigia iisdem quibus priores circumventi fuere difficultatibus. Nempe fefellit eos quod existimarint laetum quod Novam Zemblamo Tatariae continentem interfacet esse pervium, ac per hoc patere navigationem ad Sinas, cum tamen oscovitis hoc tem pore notissimum sit, novam Zemblam non esse insulam, sed B a partem

197쪽

it m ν A TE FACIENDA PER SEPTENT. partem Tatariae, cui ab oriente longa cervice annexa est, ita ut fretum quod per angustias ostii Waygat aditur, vere non fit mare, sed Sinus maris, seu potius lacus aquarum dulcium. Copia suminum e media Asia in hunc Sinum exeuntium hanc efiicit dulcedinem, ut mirum non sit hi herno tempore aquas has adeo Vehementi gelu constringi. Quod vero non succesierit navigatio Wilne imi Bernardi navarchae alias peritissimi, qui latus Novae Zemblae septentrionale usque ad 77 emensus est gradum, neque hoc mirum videri debet, cum notum sit omnibus in septentrionem tenadentibus terras plerasque. ad multas saepe laecas glaeie cingi, quae tamen in aperto mari non reperitur, ne sub polo quidem, nisi casu, quando nempe provecta aestate, soluto quodammodo gelu,illa ipsa glacies, quae terras ambit, us relictis passim in maribus stultat. Hoc ipsum obfuit quominus neque successerint eorum tentamina qui aliquanto altius septentrionem versus cursum suum instituerunt, repressi quippe ab istac temere& qua. quaversum sultante glacie cursum suum inhibere iatriam

suam repetere suore coasti. Ante octo demum vel decem annos Mercatores aliqui Amstet amenses & Roterodamenses denuo hoc marcientavere, Ionge feliciori successu quam priores Progressi

quippe ad 784 8 latitudinis borealis gradum plusquam

centum leucis praetervecisti sunt novam Eemblam orientem versus,is quamvis diligenter caverint, ne cognos rentur ea quae vidissent, hoc tamen in vulgus promanavit, obser-Vasse eos mare ultra novam Eemblam purum ab omni glacie&Perquam navigationi commodum Regressi itaque ad suos

proceribus Federati Belgii obtulerunt diversos libellos suppli

ces,rogantes eos ut quandoquidem illi totius pene orbis com mercium solis orientalisis occidentalis Indiae concelsissent praefectis, vixq; caeteris mercatoribus adeo bene de Rep.meritis prater Mediterraneiis Ballic maris commercium aliud

quidquam superesset, concederent saltem navigationem ad

oras

198쪽

AD INDO NAvIGATIONE. Igmoras septentrionales& nondum detectas orientis oras, quas utriusque Indiae non requentaret societas, idque tanto magis, quod jam ante tot annos ipsi procere magno etiam

proposito praemio quosvis ad aperiendam per septentrionem ad sinas Iaponenses viam invitassent. Praesecti societatis Indicae rem suam hic agi existimantes ipsi libellos obtulere supplices, rogantes ut istiusmodi

mercatorum postulata ad se remittantur. Multas enim turbas orituras si quid iis deseratur. Quod vero praemium attineret a proceribus propositum sele lioe in se recipere.& udisaturos prout ipsis bonum videretur Mercatores

ubi supprestas esse intellexere libellos suos supplices Regem

Daniae adierunt, qui illico postulatis ipsorum annuit Sub Mus itaque auspiciis paravere duas aut tres Galeota itineri huic suscipiendo maxime ut credebant idoneas. Hoc ubi cognovere societatis Indicar Praefecti annumerata aliqua pecunia summa facile persuasere nautis, ut omisi tam periculose itinere Se sibi consulerentri simul mercatoribus causa querelarum p&xcluderent. Nautae dicto audientes ubi se mari commuere posthabitis mercatorum mandatis recta Spitsbergam se contulere, unde onusti piscibus domum reversi sunt. Attamen neque societati Indicae defuit studium G diligentia etiam ab altera parte tentandi itineris quod ab Iadis Sinis per mare septentrionale navigantes in Europam reis ducerer Rumor quidem erat de secto Aman per quod in mare Tartaricum pateret aditus laxesa ponensibus iusi. tanis nonnulla intellexerant de terris JeZZo supra Iaponiam sitis, verum soli rumori iam acquiescentes, anno hu)us seculi sχdis 3 aliquot esuis explorandi gratia ad has oras miserunt. Provecti illi supra Iaponiam utque ad quinqua.

gesimum borealis latitudinis gradum adierunt terras J Todictas, d detexere fretum latum satisis commodum per quod borealis possit adiri Oceanus. Terras oppositas et compagnie iant appellarunt. Insulam autem in medio sitam

insulam,

199쪽

x3 DE PATEFACIENDA PER SEPTENT. insulam ordinum. De harum terrarum conditione nona nulla in lucem prodiere longe tamen plura habentur in ipso nautarum diario, quae studio supprimuntur. An vero haec terra IeZZo annexa sic Iaponiae, dubitantaeque a ponenses ac IezZenses propterea quod vasti inaccessi intercedant montes qui transitum impediant. Sed neque satis constat an haec Jeriensis terra portio sit Tartariae, an vero freto ab eadem dirempta separata. Sinenses a mi mant Tartariam supra murum usque ad trecentas leucas Sinicas orientem Versus excurrere, adeo ut

terra JeZZ ipsaque Iaponia, si hos sequamur, possint videri Tatariae esse annexae. Sed vero ipsi IeZZenses a mi mant inter suas terraso Tatariam fretum intercedere. Horum sententia ex eo confirmari videtur, quod Hollandi illi qui ante sex vel septem annos naufragium passi sunt ad Coream Sina peninsulam observarint balenam cujus tergo infixus esset hamus astonicus. Horum vero ffides cum a nemine in dubium vocetur, utique verisimilius per vicinius fretum a Spitsberga balenam istam huc enatasse, quam per illud quod remotius est, de quo paulo ante diximus. Ut ut sit verisimile satis hinc colligi possit, indicium, id quod Ja niam Epitsbergiam intercedat mare esse pervium. Attamen quo minus hoc argumentum urgeam facit quod Iaponenses capturae balenarum sint addicti, utpote a quibus trecentae vel ducentae minimum singulis annis capianturba. lenae, facileque fieri potuerit, ut similitudo hamorum imposuerit. Sed ra essensibus multae capiuntur, licet ipsorum hami sint ex ossibus ferro acuminatis ut affirmant qui illorum lustrarunt terras. Post inquisitionem factam anno ut diximus hujus seculis Ws ulterius inquirere destiterunt Praefesti societatis Indicae, tum quod J ponensium imperator ut affirmant, non per ita navigationem in terras JeΣetenses, utpote hquarum argenti odinis haud exiguum singulis annis perci. pia tributum, tum quoque quod praesecti lacietatis minime

200쪽

AD IN Dos NAVIOATIONE IOI. re fila esse existiment, ut compendiaria haec innotescat navigatio. Ut itaque de Australibus oris, simili quoque ra. tione de Iezetensibus aliis adsitis terris edicto caverunt ne ultorius iiivestigarentur. Τractum vero quod attinet intermedium spatium nempe

quod Spitsbergam Novam rambiam IezZensia interjacet

freta de eo non est ut dubitemus non tantum quod balena transitum invenerit, ledin quod Moscovitarum eomplura expermaenia confirment, litus alaricum a Nova embla non in Boream sed in Eurum potius declinare ita ut Vertex novae Zemblae omnium Tatariae locorum longe sit borealissimus.

Quin ex tabulis chorographicis Sinensium, eorum historiis idem colligere est, amrmant quippe illi a muro

Sinensium in boream tendentibus spatio quatuordecim die rum ad mare perveniri. Ipse quoque Tatariae tractus qui est ultra Samoyedas viciniam maris citis testatur, quanto enim quis longius in orientem procedit tanto omnia mitiora cultiora occurrunt. Flumina illic vasta navigabilia civitates insuper magnasin multarum rerum copia affluen tes obtervavere Moscovitae, quod sane secus se haberet, si

longe in boream tractu excurrerent terrae.

Superest ut inquiratur, qua Viain quo potissimum anni tempore navigatio haec sit instituenda. Siquis brevissimam Velit carpere viam quae ad fretum ducit Iessense, transeundus utique polus est borealis relicta ad dextram Spiis berga. Cum enim hoc fretum sit in longitudine graduum a Di, ubi finiuntur terrae Iessenses, pateatque ad Americae proxima litora sita in longitudine Is satis colligi potest, siquis ex eo quod Britannosi Belgas interfacet mari eumdem semper persequatur meridianum, illum ne siario huic occursurum freto. Sed vero sub polo inutilis Dacus

magnetica Mamittitur meridianus, magnum ab cccuc-rente plerunque glacie imminet periculum. Nescitur praeterea num terrae ibi sitae transitum permittant. Tutius itaque u

SEARCH

MENU NAVIGATION