Animaduersiones in D. Pauli Apostoli Epistolam ad Romanos, in quibus, collatis Syri, Arabis, vulgati, Erasmi & Bezae versionibus, difficiliora quaeque loca, & maximè praeterita aliis illustrantur. Accessit spicilegium in reliquas ejusdem Apostoli, ut

발행: 1646년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

88 ANIMADVERSIONES IN sens valet etiam imperfectum. Scopus Apostoli est, justificare legem, damnare peccatum. Cujus atrocitas, Virulentia,& impudentia nusquam magis quam hic est conspi-Cua, quod, ne lateret, sed palam conspiceretur esse id quod est, nempe peccatum, non modo in legem peccavit, sed occasione ex mandato sumpta, per ipsam legem peccavit,atq; adeo per hoc quod bonum dustum & sanctum est, mortem nobis peperit. Adeo ex diametro pugnant Deus S peccatum. Deus enim, ut appareat bonitas Mus summa, summo malo, peccatis nempe fidelium, abutitur ad odium peccati, mortificationemque veteris hominis in iis generandam. Peccatum contra, ut appareat funama ejus malitia , summo bono, sanctissima nempe Dei lege, abutitur ad augendam pravitatem, & omnem vitam spiritualem hominibus adimendam. Ubi simul, quantum lex gratia disserant, Conspicitur. Lex enim, etsi sancta, tueri se non potuit, quin violata a peccato, raperetur ab eo in usum peccati&mortis. Gratiar autem ea est potestas, ut omnem peccato vitam &potestatem adimens, ipsam legem, in eo etiam a quo violata est, justitiae ac vitae ministram faciat. Scho-

Iiastes Syrus illud ut conssiceretur quod peccatum esset, sic in

. , in in Ame ne amplius specie justitiae uteretur. Verum non tam hic indicari autumo, quid Deus intenderit per legem, nempe justitiae speciem peccato adimere, quam quid ipsum intenderit peccatum, ubi ipsa lege ad mortem cssiciendam abuti ausum fuit, nempe seipsam manifesta- re, & regnum suum jactare. Et huc etiam pertinere quod sequitur,i,α is Q καθ' Τολοδ ιαμαρτωλος ἡ ἀμαρτα ψ

ut magis vel abundanter condem nareIur peccatum per mav-da Iumr e tulit ἀιι τωMς non ad culpam peccati, sed ad

reatum

102쪽

EPIs T. AD ROM. CAP. VII. reatum N poenam. quasi ad verbum Graeca vertas, ut rerideretur , supra modum reum peccatum per mandatum. dedecorosum putavit este legi, si per ejus mandatum dicatur peccatum fieri summe peccans. gloriosum contra , si per mandatum dicatur peccatum pro meritis suis summe reum agi. Sed nihil periculi est, quandoquidem hic , non quis sit usus legis in se, sed quomodo ea peccatum abutatur, Apostolus intendat. Nescio autem, an satis recto Cl.

Bezaante posuerit, ides, quasi exponat hic quod

modo dixerat. videtur potius innuere, quem finem intendat peccatum, ubi per legem mortem efficit, quorsum ipsa lege ad id utatur. nempe ut fieret summe peccans per mandatum. Dum enim imperium arripuerit peccatum, aspirat, quae indoles est omnium principum, ad fastigium imperii. Sicut itaque principes hoc agunt, ut hostium viribus in suam potestatem redactis, iis ipsis ad regni sui promotionem utantur, quo libere, absque abstaculis, pro arbitrio soli regnent: sic peccatum, quum praeter legem Dei hostem alium non haberet, ipsius legis potestatem in usum suum convertit. adeo ut, quo magis homines justitiam in lege quaerunt, tanto majores fiant peccatores. peccato per ipsam legem vires suas augente, ut ad summam nec ullis repagulis repressam peccandi libertatem S audaciam assurgat. Arabs, cui durissima haec omnia , & prorsus declinanda visa sunt, mire omnia interpolavit. sic enim habet

cognitum fuit esse peccatum, habitare in mefecit multitudinem mortis: o hae fuit dominatio peccati per mandatum

ditus peccato, sic & Arabs, verum addit expositionis gratia, in carne. Beza, venditus ut subjicerer peccato. Malim ad verbum cum vulgato, venundatus suspeccato.

103쪽

id est, constitutus sub potestate peccati instar venundati mancipii, quod jure enationis, sub potestate emptoris est. nihil deest, nisi quod venundatus ponatur pro per venditionem constitutus, ex antecedente intellecto Consequente,

more Hebraeis familiarissimo. Scholiastes Syrus satis dilu-

te ait, causam dicti esse , J IJ J ocri

propterea quρd homo sum pessionibus obnoxius, proclivis ad concupiscentius. non satis mancipationem illam expressit. VERS. I 8. Novi enim non habitare in me sid est carne

mea bonum. nam veste adiacet mιιι, perficere autem bonum,

non invenio. Si, quod inferre conantur ex hoc loco liberi arbitrii patron ,, potest homo carnalis velle bonum, perperam negat A postolus, habitare in carne sua ullum bonum. bonum enim est velle bonum. quin imo , ex eo quod ad volendum promtum se sentit, perficiendi autem facultatem non reperit, concludit nihil boni in se naturaliter habitare. loquitur si quidem tanquam regenitus. SI quandoquidem etiam post regenerationem voluntatis, qua jam volendi promtitudinem adesse sibi sentiebat, tantam adhuc reperiret carnis malitiam , ut boni per Spiritus Sancti gratiam voliti praestationem remoraretur, summam inde esse carnis malitiam, omni bono vacuam, recte

colligit. At quomodo volendi promtitudinem agnoscens, perficiendi facultatem negat, quum Phil. 2. I3. dicat, Deum utrumque operari t Resp. Utrumque operatur in suis, sed non pari gradu nec extensione. plus velle opera tur quam perficere. longe plus enim obedientiae vovent optant , volunt fideles quam aut praestant aut praestare possunt. efficit Deus ut omne bonum velint, quo hoc regenerationis sensu fides eorum fulciatur. sed non ita carnis, malitiam reprimit, ut omne bonum praestent, quo hoc.

104쪽

EPIs T. AD ROM. CAP. VII. sinam ratis suae corruptionis sensu humilientur dc deprimantur. Attamen viderur dicto loco repugnare, quod simpliciter neget, se το κατε bein reperire. Resp. Non universalis, sed indefinita est oratio. sicubi vers seq. indefinite dicit, se bonum quod vult, non facere, malum autem quod non vult, facere. sensus non est, se nullum bonum facere quod vult, & omne malu facere quod non vult, sed, saepiusquam animo suo gratum sit, contingere ut bonum velit, nec tamen praestet: malum nolit, quod tamen faciat. Adde, quod in omnibus, etiam optimis suis operibus imperfectionis aliquid agnoscant fideles , adeoque defectum alicujus boni, quod voluerunt, nec tamen praestiterunt: dc maculam alicuJus mali, quod noluerunt, dc tamen commmiserunt. Syrus Interpres habet . . , i ta J

b Si . , velle enim bonum facile es mihi. ut ope

rer autem, non invenio. De facilitate nihil in textu. verbo

enim 'indicat Apostolus, perpetuo sibi adesse ut velit bonum, non adesse semper ut praestet. At jejunus plane hic est Scholiastes, quum mentem Syri Interpretis sic elucidat, .lio, m Vt noscat quis virtutem , facilius es quam ut faciat. longe plus sane est velle quam nosse. Porro, ad το ς θ --, reperitur hoc loco in notis Begae. Altadii fortassis ad illud Gen. q. vers 7. Peccatum

tuum cubat ad fores. quo tamen locospeciatim de Caini scelera a cogitatione, non dei a peccatorum radice assur. Tota haec observatio, hoc loco aliena, ad vers. ri. est releganda , ad verba illa οπι εμοι τάκιω - ὼι, .ubi admodum est accommoda.

105쪽

ANIMADVERsIONES IN κοιλον, οπι ἐμ οι το καυν Invenio igitur hane volenti

mihiscere bonum legem esse, quod malum adjaceat mihi. Sic fere Cl. Beza. optimo sane dc plano sensu. Libet tamen Syri etiam sententiam examinare, qui sic habet

. , , Tremellius vertit, Invenio stiatur legem, quae consentit menti mea, illi quidem quae vult facere bonum, repugnare carni meae : propterea quod malum proximum es mihi. Multa supplevit. quae ut Iunius Vitaret, sic transtulit: Invenio Visur legem quaeperfecta es, in se mente mea volente facere bonum : propterea quod &c. Ego quoque supplementa Tremellii non probo. probo tamen quod verterit quae consentit menti meae. id enim vere significat. nequaquam autem illud Iunii, qua perfecta est,in mente mea. lex enim quae perfecta es, vel , ' , vel . , --- diceretur , non. & in mente mea, . non Sic ergo Syrum verto, Invenio igitur legem, quod consentiat menti meae volenti facere bonum. propterea quod malum proximum est mihi. sic & Arabs σ ποδας Syrum expressit. Sensis paraphrastae est , quasi Apostolus dixisset. Quandoquidem facio quod nolo, & quod volo non facio, hinc reperio, non me tantum consentire legi quod bona sit, sed de legem consentire cum mente mea regenita, quae vult facere bonum. 5 consensum illum esse necessarium, propterea quod malum mihi naturaliter adhaeret. . Facit haec Syri interpretatio, ut & Latinam Vulgatam examinaro Operae pretium videatur. Ea nihil a Graecis recedens, nihil addens Vertit, Invenio igitur legem volenti mihi facere bo

106쪽

ΕPIs T. AD ROM. CAP. VII. num, quoniam mihi mium adjacet. Quae dupliciter accipi possunt, eodem fere sensu, etsi diveris constructione. Primum, Invenio legem mihi, id est pro me, a meis partibus stantem, mihi faventem, volentiscere bonum. deinde, Invenio volenti mihi bonum legemfacere bonum. τω λλονI su p. το Gis sicut supra vers i8,το su p. το αἰγειν. Lex enim quae irregenitis adversatur, pro regenitis est, eis favet, eorum regenerationem juvat, bonos Conatus laudat, ac volentibus facere bonum ipsa quoque bonum facit, patrocinando, consolando, ad majorem virtutem excitando. Mid quidem propterea quod naturalis corruptio adhuc ipsis adhaeret, adversus quam lex eos munit SI animat. atque inde tum legis sanctitas, tum nativae corruptionis pravitas clare illucescit. Sed fateor simpliciorem esse & planiorem

BeZae mentem.

V E R s. 23. Sed video aliam legem in membris meis, re-bestantem legi mentis meae, o captivum reddentem ille legi peccati qua est in membris meis. Video doctiores commentatores distinguere hic legem membrorum, a legepeccati. L peccati, inquit Magnus Calvinus, est iniquitas imperium habens tam in homine nondum regenerato, quam in carne hominis regenerati. Lex membrorum est concupiscentia in membris sita, symphoniam habens cum iniquitate. similiter fere Bega, legem peccati dicit esse corruptam naturam : legem membrorum, cupiditates ex illa nascentes, quas vocavit affectiones peccatorum. At.non

videtur hic Apostolus haec duo distinguere. quam enim dicunt Legem membrorum , Apostolus dixit legem ira membris suis. similiter legem peccati dixit esse in membris suis. existimo ergo de eadem lege agi, & in fine repeti

antecedens loco pronominis relativi. hoc modo , Sed video aliam legem in membris meis, rebelgantem legi men-ris mea, ct captivantem mesibi. maluit autem ipsum nomen

107쪽

s4 ANIMADVERSIONES 1 IN repetere, tum quia inter illud & relativum satis multa intercesserunt: tum vel maxime ut enarraret quam dixisset aliam legem, nempe legem peccati. Usitatum est Hebraeis

loco pronominis nomen repetere. ut Gen. 9. I 6. Et erit arcus in nube, o videbo eum ut recorder foederis aeterni inter Deum spro inter me)o inter omnem animam vivenIem. sic Psal. Io. vers uti Non existimo autem quadruplicem hic a. Paulo legem fingi. tia Legem. Dei. 2. Legem mentis. 3. Legem membrorum. q. Legem peccati. Sed duas tantum opponi, legem mentis, S legem peccati in membris. duplex enim hic est oppositio . prima Guentis, & membrorum. Altera , legis mentis , legis peccati in membris. Mens est idquDd in homine est regenitum. Membra, quod est ir-

regenitum , corrupta natura, Vetus homo , multis constans membris. de quibus Col. 3. vers s. GMortificate membra vestra terrenai, id est veterem vestrum hominem. Lex mentis, est ipsissima lex Dei, quae mentis vocatur. I. quia menti per Spiritum S. est inscripta. a. quia mens ea delectatur, ut vers praecedenti Apostolus locutus fuit, atque inde huc notionem illam derivavit. 3. quia mens ea toti homini imperat. Lex peccati in membris, est imperium peccati, sedem habens in corrupta natura: sicut lex Dei in mente, sive in regenita. natura. Atque inde explicanda quae vers ultimo dicuntur, tralente quidem, id est parte regenita ervio legi Dei, utpote legi mentis. carne vero, id

est parte irregenita , legi peccati, id est imperio peccati,

quod se habet ad carnem, sive membra sumuntur enim

saec pro eodem sicut lex Dei ad mentem. Scholiastes Sy tus legem illam aliam in membris dicit esse 2 . 4 facultates corporeas. per quas si intelligit sensitivae animae facultates, ad alimentum veneremque per xinentes, quae prorsus corpori inserviunt , nullus est.

108쪽

EPIST. AD ROM. CAp. VII. longe aliud enim & pQus quid est peccati imperium, cujus thronus in omnibus veteris hominis membris est ere

ctus V E R S. 2 q. Ταλπιπωρ εγω ανθρωπῖ . SVrus L O '

Scholiastes haec verba proferens, scribit si cum puncto subscripto, quod tamen in editio-tione Syriaca non extat. S locum explicans dicit sensum

pere debeam, non satis intelligo. nam i es cum puncto subscripto, & priori Aleph in pronunciatione eliso, semper valet verbum substantivum suam. sed eo sensa nunquam, quod sciam, participio aut nomini formae Emphaticae, sed simplicis & absolutae jungitur. itaque non

infirmu sum se captivus, dicendum fuerat. & tum indicatoria, non exclamatoria, esset oratio. Quum ergo i ii nullum punctum in textu adscriptum habeat, & nomini formae emphaticae jungatur , omnino existimo, punctum supra Nun esse scribendum, & prius Aleph per secundam vocalem legendum icti . tum enim pronomen est, idemque quod dixit Apostolus , miser ego homo , per mo dum suspiri idc exclamationis querulae. Eodemque modo scribendum apud Paraphrasten, Infirmus ego se captivu Sequitur, suis me liberabit ἔσω καὶ Fλινατου του; Erasmus, Beza: Syrus & Arabs τλου construunt cum re motiori σωμαὶ . Vulgatus cum propiori θανατου. quod mihi valde arridet. neque enim singularem emphas habere videtur, si denaonstret corpus: sed i go maxi

109쪽

ANIMADVERsIONES IN

mam, si mortem. indicat enim, tristissimam & infelicissimam eam esse mortem, quam ex reliquiis potestatis peccati in corpore suo sentiebat.

C A P. VIII.

Cl. Beza, Syrum non legisse α, si' addo , nec Vulgatum. deinde Syrum non legisse distinctionem posti σῆ. Vulgatum legisse. hinc variat versio. Syrum plane sequitur Arabs. Neque male Syrus πῖς junxit cum QEι--τῆαν. optime enim intellexit, si post Nis c. XDςω I is subaudiendum fuisset κm, repetendum fuisse τοῖς, & dicendum τοῖς μῆ σαρκα, id de sensus, de genius Graecismi postulabat. VER s. a. o μναμ PFΠν αὶ ἡ ζωῆς c. XDςω Ih- σοῦ ἐλαυθερωσε με Σω F νομου ἡ ψ WVπας S se ,νατου. BeZa,

cam lex Spiritus vitae qui est in Christo Iesu, liberavit me a lege peccati is mortis. Sic textus ejus editus est. at ex notis liquet, pro qui legendum esse Pae, supple vita. dc per Vitam illam quae est in Christo vult intelligi perfectam sanctificationem quae est in Christo, quaeque nobis imputata, perfecte nos liberata lege peccati, quum alioqui in nobis ipsis imperfecte tantum simus in hac vita liberati. Nescio an id spectaverit Apostolus. videtur simpliciter premere

vestigia praecedentis. nempe, mutatum esse Conjugii nostri statum. prioris conjugii maritum fuissὰ peccatum. ejus lege nos tum fuisse detentos S vere mancipatos. successisse alium maritum, Christum cum suo Spiritu. hujus lege maritali nos jam teneri. felicissimam esse hanc legis conjugalis mutationem, quia lex peccati, fuit Sc mortis: at lex

Spiritus Christi, est vitae. hinc utrumque dependet, quod

Verc

110쪽

EPIs T. AD ROM. C A P. VIII. 97 vers praecedenti statuit. prius, nullam polle nobis este

condemnationem, quia a lege, id est ture, autoritate atque dominio peccati, tanquam defuncti mariti , adeoque a morte liberati sumus, & in ejus legem ac dominium translati, penes quem vita est. Alterum, non posse non in nobis inveniri sanctificationem , qua non secundum carnem,

sed secundum Spiritum ambulemus. quia lege peccasiabolita, in legem Spiritus sumus translati. At inquies, quomodo Paulus se liberatum jactat a lege peccati, quin cap. praecedenti questus sit, se adhuc mancipari legi peccati,& adhuc servire legi peccati: Dixit se carne ei servire, ac

mente legi Dei. s carne tantum, non mente , ergo VerC liberatus. a mente enim, non a carne fidelis aestimandus est.

Nulla ratio carnis in Judicio Dei, ubi mens, Dei est , Dei que lege delectatur. Adde, quod Lex peccati non eodem

prorsus modo hic sumitur, atque praecedenti cap. vers. 23.

S as. Hic generaliter sumitur & absolute. illic specialiter Z cum restrictione, quatenus est in membris. hic significat plenum illud peccati dominium , cui totus homo naturalis extra Christum constitutus subjectus est, in quo ipsa quoque lex Dei comprehenditur , sine.qua nullum est

peccato jus , nulla autoritas in hominem , ut saepe Ca P.

praecedenti a nobis dictum. illic autem per legem peccati intelligebantur reliquiae quaedam istius dominii, quod peccatum , non in totum hominem fidelem , sed in membra, sive in carnem eius tantum, id est, in corruptam naturam

adhuc exercet, idque secundum reliquias potestatis quam ex antiquo legis usu adhuc reservavit . & retinebit , dum corruptionis aliquid restabit, ut pristinae servitutis vestigia videant, E sensum aliquem habeant fideles in hac vita. quum alioqui secundum novum usum , quem lex Dei, menti fidelium inscripta , ex Spiritus Sancti gratia habet, ea cum lege peccati in ipsis non conspiret. Secundum p N sterio ἀ

SEARCH

MENU NAVIGATION