장음표시 사용
141쪽
enim, ut quis typicae promissionis esset silius, non suffecit esse filium A brahae secundum carnem, sed oportuit nasci ex eo per promissionem , ideoque non Ismael, sed isaaccensitus fuit in semen, sive quod idem est, non in Ismaelesed in Isaaco vocatum fuit semen: ita, ut quis antitypicae promissionis esset filius,non sufficiebat secundum typicam& carnalem promissionem esse ex Abrahamo, sed etiam natum esse oportebat ex Spiritu S. promissionis, qui sic
Vocatur Eph. I. 13. siicut enim ratione foederis externi se habet ismael, tantum secundum carnem natus, adlisa Cum ex typica promissione natum, sic ratione foederis interni se habebant Isaacidae carnales, secundum carnalem sive typicam tantum promissionem ex conati, ad eos qui ex Spiritu S. promissionis erant nati. Itaque ante morten1
Christi, revelatumque Euangelium, dum duravit typus, praerogativam habuerunt Isaacidae prae Ismaelitis. Nani& qui eorum carnales essent, etsi salutiferae promissionis filii non essent, fuerunt tamen typicae dc carnalis. quippe nati, non simpliciter secundum carnem, ut Ismaelitae, sed ex typici laederis promissione, quam Abrahamo, Isaaco dc Iacobo dederat Deus. At post Christi mortem, revelatumq; Euangelium, abolitojam typo, simpliciter secundum carnem nati sunt, ex Abrahamo, non aliter quam Ismael,adeo ut, quicunque exinde essent infideles , nec typicae necantitypicae promissionis fuerint filii, adeoque vere, ex Omni foedere excisi. Quod ut melius liqueat, sciendum, totum foedus Abrahami, tam ratione typi quam ratione antitypi, Christum respexisse, semen illud praecipuum Abrahami, in quo omnes nationes essent benedicendae. docente illud Apost. Petro Act.3. a s. Vos estis lifinderis, quodpepigis Deus erga patres vestros, dicens ad Abrahamum, In ine tuo benedicentur omnes Gentes. Itaque, pro ratione qua
ad Christum pertinuere, pro semine Abrahami fuerunt habiti.
142쪽
EPrs T. AD ROM. CAP. IX. ras habiti. Ismael, et usque posteri , quia alieni ab illo foedere, prorsus ad Christum non pertinuerunt, adeoque nullatenus pro semine habiti, nec ullo modo filii promissionis. Isaacus, reliquique ejus posteri, qui in typico foedere comprehensi fide Christum respexerunt, pertinuerunt ad eum typice & antitypice, atque utroque modo filii fuerunt promissionis. Reliqui ejus posteri, in typico foedere comprehensi, sed porro infideles atque increduli, typice ad Christum pertinuerunt,non antitypice. At post mortem Christi abolito typo, nec typice amplius, nec antitypice . itaque habiti, tanquam si velut Ismael simpliciter secundum carnem ex Abrahamo fuissent orti. Atque id voluisse a bitror Apostolum, quum v. seq. ait, Nonsilii earnissunt filii Dei, sed*upromissionis censentur insemine. Non enim
ejus temporis Israclitas eo solum in loco habet, quo eos suo tempore Ieremias, quum diceret cap. S.IO. non sunt Iehovae. Etsi enim veri ejus filii non essent, externo tamen foedere adhuc ad eum pertinebant, ejusque populus erant. sed longe jam erant priori loco, libello repudii ipsis
dato, alienati etiam ab externo foedere, nec amplius populas Dei. Hactenus filii Dei dicti fuerant. quia etsi infideles, non tamen omnino filii carnis fuerant, sed filii etiam typicae promissionis, & hactenus in Isaaco vocati semen Α-brahae. At jam simpliciter filii carnis, nullatenus filii Dei, nullatenus semen Abrahae, eo nempe sensu quo opposito ad Ismaelem in Isaaco hactenus fuerat habitum. non enim aliud deinceps Abrahami semen, quam in Christo, vero promisso semine, censebatur. in quem censum, repudiatis in genere Israelitis, Gentes jam referebantur. Hoc quidem dolere sibi vehementer, ait A postolus. sed in voluntate tamen Domini, sapientique ejus Sc libera dispensa.
tione esse acquiescendum. Non enim a carne, sed a gratuita Dei promissione proficisci salutem. typum hujus rei
143쪽
esse in Ismaele & Isaaco, ambobus Abrahami filiis quorum ille cum suis posteris a foedere est rejectus , quasi semen Abrahae non titisset, hic cum posteris suis Israelitis in foedus receptus, & solus in semine censitus, quia non ille sed hic ex promissione natus est, quam Apostolus vers 9. profert. Ita factum in foedere typice, similiter se habere in antitypico. Solos eos spiritualis ac salvifici foederis esse filios. qui ex divina promissione, quam Deus electis in Christo fecit, nascuntur. ab hac nunc alienos esse Israelitas. frustra itaque voluntati Dei obmurmurari.
εον vertit P , Etsignificat hoc. quia nempe expliacatur hic typus ismaelis & Isaaci, v.praecedenti propositus. - άκνα ἡ σαρκ&ς non sunt hic qui secundum carnem ambulant, sed qui nativitatem aliam non habent, quam quae est carnis & ex carne. quibus opponuntur filii promissi
nis, per quos hic non intelliguntur quibus facta est promis. sis, live qui sunt haeredes promissionis, quia filii. sed qui ex promissione nati sunt, &ideo filii, quia promissi. id enim v. seq. aperte indicat Apostolus, ubi Isaacum promis. sonis filium fuisse indicat, quia Abrahamo ex Sara promissias filii. ut & Gal. q. 23. dicitur natus ex libera vi meamγγελίας per promissionem. ut contra Ismael ex ancilla , sicundum carnem. quia nempe natus ex Abrahamo & Agare vegetis adhuc & generationi aptis , praeter carnalem originem nihil habuit. at Isaacus ex Abrahamo& Sara effoetis & emortuis vi promissionis natus, ex promisitone originem traxit, nec sine ea unquam fuisset. quem typum Apostolus applicans ibidem v. 28. dicit nos
esse secundum Isaac filios promisonis, id est, nos esse Dei filios non ex natura, neque ex liberi arbitrii viribus, divequod idem est ex operibus legis, quae vires liberi arbitrii supc-
144쪽
superare nequeunt, sed ex promissione Spiritus s. qui nos regeneravit, & filios Dei esse fecit. Non tamen propterea idem hic agitur ad Romanos , quod ibi ad Galatas. etsi
enim quaedam conveniant, non tamen idem scopus. Hic
scopus Apostoli est οῦ consolari se super rejectione Iudaeorum. Consolationis argumentum est, quod non ex consanguinitate cum Abrahamo, sed ex gratuita promissione Dei, quae ab electione pendet, censeri debeant filii Dei, de verum semen Abrahae. id declarat typo Ismaelis SI Isaaci. ubi quaeritur, quum ambo sint Abrahami semen , cur in solo Isaaco vocatum sit Abrahamo semen. Duobus locis respondet Apostolus. quorum prior est Gen. 2I. I 2. ubi libero oraculo Deus ita definivit, quum secus maluisset Abrahamus. nisi enim obstitisset Dei definitio, non minus potuisset Ismael, ex ancilla natus, semen censeri Α-braham i, quam qui ex ancillis Zilpa & Bilha fuere nati,semen Iacobi fuerunt habiti. Alter est Gen. 18. Io. ubi promissio extat, per quam natus est ex Sara Isaacus. sine qua
promissione, aut non natus, aut secundum carnem quoque, ut Ismael, natus fuisset Isaacus. adeoque conclusio est,
non alios posse esse filios Dei & semen Abrahae, quam qui
ex promissione sunt orti. quam quia Deus ex libera voluntate designat cui & ubi vult, non esse hic Deo obloquendum. Illic vero ad Galatas scopus est, non justificari hominem ex lege, sed ex fide. argumentum petitur ex utrius que effectis, quia lcx servos parit, fides liberos. Id declaratur typo Ismaelis & Isaaci, qui ibi non tanquam ex uno patre, sed tanquam ex diverta matre nati considerantur. unus ex Agare serva servus. qui Iustjtiariorum typus est, qui ex legali foedere nascuntur per opera ad semitutem. alter ex Sara libera liber, qui fidelium est typus, qui ex co lesti Hierusalem, id est fidelium Ecclesia, nascuntur per fidem ad libertatem. quum autem fides non sit ex homine,
145쪽
sed ex promissione Spiritus Sancti, alterum illud typo asdit, Ismaelem sic esse ex serva natum, ut tantum secundum carnem, id est vi carnis sit natus. Isaacum sc esse ex libera,
ut per promissionem sit natus. Sic Iustitiarii nihil habent nisi quod est ex carne, sive viribus liberi arbitrii. fideles autem, quod Spiritus Sanctus vi promistionis, in electione comprehensae, in ipsis operatur. Et hoc quidem quod depromissione ibi tradit, idem est quod hic ad Romanos profert, sed in altu servit finem. Hic enim promisitonem istam
ad electionem refert, qua Deus Ismaelem& Isiacum, ex eodem Abrahamo ortos, sic distinxit, ut illum ex carne, hunc ex promissione nasci,in illo semen non vocari,in hoc vocari voluerit. id non ex Isaaci dignitate, sed ex Dei promicsione, quae conceptionem ejus antecesiit, ejusque causa fuit, esse profectum. Ibi autem eandem promisitonem refert ad Iustificationem, ex fide non ex operibus quaerendam. quandoquidem enim secundum Isaacum filii sumus promisi ionis, id est, quandoquidem quod regeniti simus, .non per carnem sed per Promisitonem contigerit, &per eandem promisitonem factum, quod non ancillae fimus sed liberae filii, nequaquam committendum ut carnalem justitiam, quae ex operibus mercedem tribuit, & vere scr- vos decet, sectemur, sed eam quae ex promissione est, quaeque ex gratia mercedem largitur, quam fides amplectitur, quaeque vere ingenuos & liberos decer. V E R S. Io. Ου μονον δίε , άλοι νυν P εβεκκα , ἐξένος μων. Ellipsis hic est, ad quam evitandam Erasmus . vertit conceperat. quod merito reprehendit Cl. Beza. qui ad sensum supplendum addidit, haec experta est. Nos vertimus, non olum veγo hoc, i sic enim ου μονον δίγε usurpatum supra cap. s. 3. ii. & 8. 23o sed se Robecca sic se habuit, quum ex uno gravida esset, Isaaco patre nostro. Usitata est Apostolo ellipsis verbii ubi declarare vult
146쪽
EPIs T. AD ROM. CAP. IX. I 33 vult quomodo res se habeat, ut supra cap. S. Versis. & i 8. videmus . est 5 ubi ουτως εχ subaudiendum. ut Matth. 2s. I . Porro non assentiendum arbitror iis, qui hic diversum a superiori typum proponi arbitrantur. quasi prior typus essetjustitiariorum Si fidelium. hic demum electorum &reprobrorum. atque id Apostolum per transitionem hanc
ου G-bi, indicare. de quo vide Myrothecium Camero. nis. Transitio illa novum quidem exemplum, sed ejusdem scopi profert. Docuit jam Apostolus ., solos filios promis. sonis, id est electos qui ex promisitone sunt filii, servari. Id ex duobus Abrahami filiis probavit. jam addit, non inde tantum, sed Sc ex Rebeccae filiis idem liquere. quos prioribus sub ungit , ne in superiori typo Isaacus Ismaeli praelatus videretur, quod ex digniore matre libera fit
natus, hic autem ex viliori serva : quandoquidem ex duobus Rebeccae filiis, eodem partu ex eadem matre libera natis, alter, & quidem major natu, cui praerogativa deber. videbatur, sit repudiatus, alter electus. Dearis sic Scholia
9uo lina, i Indicat, non quia ex
libera fuit, elemi uisse Isaacum quandoquidem Iacob σ Ui-
exeaae uni libera: uni tamen dilectus fati, alter reproba tus. non ergo pulchritudini patrum imputabimus causam electionis,sed bonae voluntati quae Deopraecognita fuit. Prius bene dixit. alterum pessime. quum non bonam voluntatem,
quam in homine praecognovit Deus, sed bonam ipsus Dei R s volun-
147쪽
ANIMADVERSIONES IN voluntatem, quam in se proposuit, electionis causam esse multis argumentis hic demonstret Apostolus. non enim est volentis, neque currentis, sed miserentisi vocantis vitfutura. opera ergo patrata, & in eventu post nativitatem constituta fatetur excludi, non autem ante nativitatem praevisa. Utraque excluduntur. quia non operibus
patratis praevisa, sed operibus simpliciter vocantem opponit, ex cujus beneplacito & misericordia propositum electionis fluxisse asserit. Porro postrema verba, cis εργων &c. quae gratuitae electionis adversarii ad sequentem versum referunt, Syrus Sc Arabs cum hoc versu ita conjunxerunt, ut ad seq. ne referri quidem possint. Sequentem enim ita reddiderunt, ac si scriptum esset, ἐρρ , μαλή. Placet autem Cl. Cameronis observatio, Apostolum de proposito Dei quod est secundum electionem agentem, non dixisse η EU λογία , sed sine designatione . κατ λογίω, quod nihil aliud est quam et rivum, id est,
mere liberum. Belgi , Ni Boointinen Godis dat nae verbiesinglie is non autem nat de verbit ghe. Galli
ce, qui esselon election, non autem selon telection. Hebraice non autem ma nanp. Latina lingua id non assequitur.
148쪽
EpIs T. AD ROM. CAP. IX. Us Tantundem hic de Esavo & Iacobo dicitur, ac supra de Ismaele& Isaaco dictum est. idem valet atque, non cum Esevo, sed cum lacobo pangam foedus meum. non in illo, sed in hoc nominabitur tibi semen, ille carnis, hic promissionis erit filius. Quod enim supra de Abrahamo monuimus, idem & de Isaaco monitum volumus, considerari eum tanquam foederatum. quocirca, sicut Ismael cx Abrahamo Dei foederato natus , fuisset quoque filius foederis, nisi eum Deus expresso oraculo inde exclusisset, & ad Isaacum limitasset: ita & E favus ex foederato patre natus, fuisset quoque filius foederis, nisi eum Deus oracula exclusisset, S ad Iacobum limitasset. Excludit autem illum, hunc includit, quum illum hujus servum fore de nunciat. Pugnant enim, foederatum Dei esse, S servum hominum
esse: eo Q. sensu , quo Paulus, i Cor. 7. 23. ait, Empti estis pretio, ne inolesimi hominum. Contra, connexa sunt inseparabilia, populum Dei esse, & liberum esse. adeo ut quamvis ibi sit corporali conditione servus, idem tamen sit ΚυDia libertus Domini, I Cor. 7. 22. inde est quod in Consessione fideia Munstero edita, Commentariisque ejus in Matthaeum praefixa,Iudaei glorientur, Deum
nam. Quia enim tum demum Deus eductione illa separavit eos a reliquis populis, & palam in populum suum ascivit teste Psalmista Psal. Ii . i. tum vere e domo servitutis
fuerunt educti, & in libertatem asserti. non eam tantum
quae & aliis populis, suo jure viventibus, erat communis, sed & quae ipsis tanquam peculio Dei, omniumque hominum jure exemptis, ac soli Deo vindicatis, j ire foederis erat propria. quam nunquam deinde amiserunt sed quamdiu populus Dei manserunt, ut propriam sibi reservarunt. Hinc illud Joh. 8. 33. Semen brahaesumus, neque cuiquam servivimus unquam. Recte senserunt, semini Abrahae
149쪽
hae non competere servitutem, atque esse indivulsa, semen Abrahae esse, & semper liberum esse. quam vere ergo erant semen Abrahae, per istacum nempe & Iacobum ex eo ortum, adeoq; semen foederis, populus Dei, filii Dei, tam vere gloriari poterant, se esse liberos, neC unquam cuiquam seris viisse. Sed prout duplex istius gloriationis fundamentum csse poterat, vel externi ac typici foederis ac si emmatis praerogativa, vel interni ac spiritualis foederis stemmatisq; veritas, sic dupliciter quoque libertas ea consideranda veni bat, vel secundum externam quandam ad Deum relationem,uel secundum internam ac spiritualem veritatem. posteriori sensu negat Christus eos esse aut semen Abrahς aut filios Dei, quia serviebant peccato, SI Abrahae opera non imitabantur, nec Dei voluntati parebant. Externo tamen erant filii Dei, & semen Abrahae, eandemque ob causam liberi, non servi. Unde jam satis liquet, quum servituti Esavum addicit Deus, excludi eum a foedere, tum externotum interno. in quo utroque comprehensius Iacobus, dominus vere fuit Esavi , quippe particeps dominii ipsius Dei, in cujus foedus admissus fuit. atque huc pertinet quoque alterum illud , Iacobum dilexi, donando eum libertate foederis, & spirituali dominio in fratrem. Esevum odi, excludendo eum c foedere, & fratris dominio subjiciendo. quum neutri foedus meum deberetur, quum utrumque inde excludere, quum utrumque in id adsciscere , quum excludere Iacobum, adsciscere Elavum licuisset neuter enim adhuc natus erat, neuter boni quicquam aut mali fecerat) libuit diligere Iacobum, adeoque libertate & dominio foederis mei donare. contra odisse Esevum, adeoque foedere gratiae meae orbare, di servituti, quae extra foedus meum est , subjicere. Atque hinc factum, ut non E favus cum suis, sed Iacobus cum posteris haeres fuerit promis sionis terrae Canaan. si enim foedus cum Isaaco & Abrahamo
150쪽
Epis T. AD ROM. CAP. IX. 137 hamo initum spectes, servus fuit potius Esavus , quam filius. quocirca excludi debuit ab illius terrae possessione. quae iis tantum per promissionem data erat, qui in semine censerentur, eratque libertati filiorum Dei dicata, umbra& signaculum aeternae libertatis. Atque ex eodem fluxit fonte, quod singulari Dei providentia, primogenitura ab Esavo ejusque posteris in Iacobum & ejus semen fuerit translata. unde pallim Deus Israelem vocat suum primogenitum, ut ex foedere sciamus pendere dominium, quo Israelitae tanquam primogeniti Esau itis aliisque populis praevalebant. Et huc, inter alia, spectabat Lex, statim post eductionem ex AEgypto, non Esavitis sed solis Israelitis data , ut dominium huic populo assignaretur. est enim Lex νομ P. βιασαλιυς lex regalis Jac. 2. 8. quam propterea
Hebraei via dc , a coronam vocant. addentes, rata rura
m, sed Lex dat regnum est dominium. ut est in Pirho Αboth cap. q.& 6. Ad rem quoque nostram facit, quod A post. Iacobus ibid. versin. legem nuncupat νομον ελc- λώας legem libertatis. Nam ut a)unt Hebrati in Pirhe Α- both cap. 6. : m 'ra a p ora N,κpmn se nemo liber est,
nisi qui occupatur in sudio legis.
1 2 on igitur per man ου ejus qui vult , neque per manus ejus qui currit,sed per manus Des mseratoris. s militer & Arabs. nisi quod ad supplendam ellipsin addiderit,
