Acta eruditorum Lipsiensia, anno 1682 à 1776

발행: 1721년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

40 ACTA ERUDITORUM

liberiori aere aperiuntur. Qui vero seras exire atque atmespha Tam mutare opus habent, a contagio ad tempus praeservare se possunt, si stomachum aromaticis herbis, e. g. conserva rutae,allio pani illito, inferciunt.

V. LOIMOLOGIA, SEU RELATIO IIISTO-ricapestis LondinenssAnni 160 Autore NATHAN LEII GES, M. D.s Collegii Medici Collega. AcceditTe tamen de diuersis causis pestissecontagii natura,

anto elogio celebranda sit Hodgesi Loimologia, nemiis

nem latet, cum ante quinquaginta annos jain edita in omnium fore versetur manibus. Haud igitur opus est. multa de ea nunc dicere. Quod vero D. Quincy Tentamen attinet, diversas hic allegat eausas pellis. ab Λutoribus hine inde commemoratas. Sunt enim. qui immediatam vim supernaturalem. itainque Dei, pro origine ejus adducunt, cum alii in causas naturales inquirant, quae diversissimae annotantur. Quidam enim accusant influentiassderum, malignasque corporum coelestium conjun-eliones di irradiationes ; quae tamen in nos, nisi tempestates anni

immutando, aerique diversas constitutiones impertiendo, non operantur. . Describuntur etiam pestes a vaporibus Ec exhalatio. Ribus corporum putrefactorum, aquarum stagnantium, essi viis cryptarum puteorumque apertorum malignis, aliae a prava aeris constitutione ratione qualitatum primarum. aliae denique a contagio ortae. Hujus igitur rei natui am explicaturus Autor Clarissimus, dicit, febrem, ex errore quodam circa res nou-nalu- Tales commisso excitatam, si ad suminum malignitatis gradum pervenerit, usque adeo alterare humores, ut quaedam ωriam par ticulae venenosae evadant. aptaeque.quae simi leni motum fermentatorium excitent in homine, cui fuere communicatae, etiamsi hie eiusmodi errorem non commiserit. Cujus vero naturae par-

viculae hae venenatae sint, melius cognosci haud putest . quam si ad modum. quo producuntur illae, attendamus. Supponit ita ne Autor. quodvis corpus animatum sal aliquod in maiori mi-

432쪽

norive quantitate generare , seu reditus, pro diverso virtutis digestricis robore particulas salinas ex alimentis aeceptas plus milius subtilisare,cum quibus in statu naturali sulpitur quoddai seu oleum admodum subtile combinetur pro fune ionibus in oe, conomia animali commode praestandis, perque hanc modifica tionem principium vitalitatis exsurgere. Quotiescunque isitur in febribus humores summopere agitantur, dc coagulantur, umnio talis aliquatenus dissolvitur, humidis & oleosis particulis exhalantibus, rigidis vero salinisque in corpore relictis, quae lasmtum abest, ut lubricent, &humectent sibras elasticas, quas transcurrunt , ut sua acrimonia, suisque spiculis easdem potius silinulent, contrahant, iudurent, motuque privent. Particulae autem

hae acres permotum volatilisatae, sub insensibili transpiratione exhalontes, hominibusque communicanae, eum sibi iuuilibus particulis coniunguntur, ae eandem in novis histe subjectis ludunt tragoediam, imo aeri adaliscentur, sicque vera constituunt miasmata contagiosa, ciliae comitantur, propagant & continuant pellem ; etiam si caula primatia dudum expiraverit. Sic bubonem cicarbunculinihil aliud sunt, quam particularum collectiones seu coalescentiis, sub ejusmodi motu irregulari s Ormatae . a circulationis legibus exemtae, quoniam ad laudabilem frugem Converti nequeunt, ad habitum depositae, quarum materia, quoniam de eadem partieipiat subtili & semetitante natura, easdein movet turbas in humoribus aliorum hominum, quibus fuit communicata. Ex hac hypothesi fluit etiam praeservationis & curationis ratio. Antidola enim, quo pluribus aromaticis. Volatilibus particulis constant, eo plus spiritibus acii malibus naturalis subminiurant pabuli, eorpusque totum subtili inficiunt oleo, quale encomtum sal volatile oleosum bene praeparatum

meretur. Foetida si quid praestant, id in eo consistit. quod ali. quid corpori suppeditent, quo spiritus in debita sua mixtura

conserventur, atque separatio illa fatalis humidarum a salinis particulis impediatur, hinc pauperibus Oleum Terebinthinae non parum conducet. Ad dissipandum destruendumque vapores pestilentiales non damnat Autor luculentos ignes, jubet inteistim, ut paretur ex rebus nitrosis, e. g. lithan tracibus, ct accendantur in locis a domibus, quas incolae inhabitant, Paulo re.

433쪽

motis. Admittit etiam sussim igia, e. g. ex aromatibus & resint .storace, benZoe, thure, pice, cte. paranda, utpote quae spicula venenosa in aere fluctuantia non solum inviseant, sed & spiritibus animalibus per os &poros mixta a contagio praeservini. Ut aer stagnans in motum deducatur, non opus quidem esse judicat, ut tormenta exonerentur, lassicere ratus, si pulveris pyrii una aut aliquot draclunae supra laminam serream a supposito igne in auram dejiciantur. Frequentiorem denique camphorae usum tam pro scopo praeservatorio quam curatorio commendat.

searce Pieces cs c. i. e.

COLLECTIO VARIORUM EDICTORUM,

memorabiliumserariorum,sc. occasonepotis uti ae Londinenses, Anno I V,publicatorum.

Londini, apud J. Roberis, l72I, 8. Plag. 6 . TN hae Collectione sequentia continentur: I Edicia a Senatu - Londinensi publieata anno I 66s pro preservando contagio. et Litterae D. Hodgessi ad Personam Illustrem de primo ortu, progressu, symptomatibus & cura pestis. 3) Norma praecaven dae&curandae pestis, anno I 66s a Collegio Medieorum suppe ditata, una cum quibusdam remediis, quae vel facili negotio paucisque sumptibiis paranda,vel magno in pretio tum temporis habita fuerunt. 4 Meditationes super Catalogos mortuorum, qui ab anno Is 92 ad 166s, iis annis, quibus pestis grassata est Londini, peste vel aliis morbis decesserimi. s) Relatio de peste Neapolitana anni Isso, qua uno die viginti millia hominum mortua sunt, una cum phaenomenis in dissectis corporibus coibspectis, & methodo medendi. Missis reliquis monemus tantum modo, in peste Neapolitana dicia jussu magistratus a Marco Aurel io Severino, ct Felice Mariore Ila, Anatomicis tum temporis celeberrimis . adstantibus aliis non infimae notae Medicis, secta duo cadavera, viri unum, alterum mulieris, in iisque viscera Omnia, cor puta. pulmones, hepar, stomachum, ae intestina nigris maculis consperia, solliculum sellis bile nigra. viscida dc , crassa, interiori cystidis membranae firmiter aflixa, repletum, d vasa sanguinea circa cor grumolo & nigro sanguine repleta conspecta suisse.

434쪽

M. X.

ACTA

ERUDITORUM

publicata Lipsa

Calendis Octobris Anno MDCCXYL PETRI POIRETI POSTHIMAE

Alph. s plag. 8.Pireti, magnae sed ancipitis simae viri. cum saepius in his

Aeris meminerimus . nec Posthuma ejus monumenta praetermittemus intacta. sed paucis recensebimiis. Primo quidem loco hic nobis occurrit satis ampla Editoris Praefatis generalis, in qua is de scriptis hoc volumine eontentis sigillati in disserit, contenditque, injuste Poireto a nonnullis objici reje- stionein Rationis, Enthiisiasmum, Naturalismum, errores indo latina de origine animae humanae . de justificatione . de peccato originali, de fide. de satisfactione, breviterque diluere conatur objectiones antagonis arum. Hinc sequitur Vita Poiret . cujus editamus compendium. Scilicet natus est Metis A. I646 d. Is Aprilis patre potione, quo A. I 6 2 orbatus est. Cum ado- Ieseeret. indiseiplinam traditus est sculptori, a quo graphicensve artem delineandi in tantum edoctus est . ut longo tempora post feliciter exprimeret imaginem Burignonia diIdum mo inae. Postea tamen studiis i iterarum dicatus est, in quibus mirabiliter profecit. In Academia Basileensi. in quam delatus est Λ. I 664, praeter linguarum, Latinae . Graecae ix Hebraicae studium

haud segnem operam impendit Philosophiae ac Theologiae. in Philosophia quidem ducem sequens Cartesium. A. I 668 Hei-delbergam venit, ubi sua eum pietas ct eruditio adeo commendavit viris praecipuis, ut potestatem acciperet in ecclesiis Palatinatus concionandi. manum ipsi solenniter imponente Celeb. Fabricio. Λ. I 67 uxorem duXit, quae ατεκνος viginti ante

maritum anuis mortua eum heredem scripsit bonorum suorum sigil omnia Diqitigod by Corale

435쪽

418 ACTA ERUDITORUM

omnium. A. I 672 Annaevillae . quod oppidum est Ducatus Ri. pontini, constitutus est Amines sive Minister Ecclesiae : quo temporis tractu legens Taulcri, Rem fit, aliorumque Mycim eorum scripta majori pietatis studio incensus est. Eodem inter

vallo correptus perieulosissurio morbo agnoscere coepit luos naevos, certasque leges, quae hic loci exhibentur, sibimet ipse praescripsit, quas posthac sequeretur, ne excideret oti in hereditate illa aeterna veros sincerosque Christianos manenti. Incidit inter haee in libros Burignonias: quibus lectis non solum ardentius flagrare coepit studio Deo vivendi mundoque valedicendi, sed etiam cupiditate eam ipta tu virginem videndi ct alloquendi. A. i 676 ob ingravescentes belli calamitates, Annaevillanis, aegerinrime ipsuin dimittentibus, publica in concione valedixit ulti. mum, & in Bataviam abiit, unde non ita multo post Hamburagum proseelus Burignoniam sexaginta jam annos egressam ibi ex voto convenit, brevique poli illius virginis opera Amflet

danai curavit excudenda, exstincta in tetim Franequerae Buri. gnonia A. i 68o d. 2O Octobris. Ex eo tempore circiter octen.

iiiiiiii Amstelodami vixit Pol retus,sudio sapientiae ac pietatis totus deditus. A. I 68 8 Rheno',urgum, qiii pagus non procul Lugduno in Batavis iacet, concessit, ibique triginta consumsit annos & quod excurrit. Hae in solitudine intentus fuit menti suae ad voluntatem Numinis exacti ii ii ne componendae. quasque sibi cognovisse visus est veritates salubres, editis seriptis communicavit eum te toribus. Hine tot orta volumina. Λ. I 676 edidit versionem Gallicam Theologiae Germanicae; A. I 677 Cogitati nes rationales de Deo, anima s malo, quae auctiores prodierunt

A. I 68s ct tertium A. t 7 I s; A. I 679 ix subsequentibus annis Autoniae gur noniae opera, in X lX Tomos divisa; A. 1683 Gallice edidit Xenipissum commvuem, hoc est, vel sonem librorum de imitatione Christ, mutato tamen in melius libro quarto. A. i 68 Gallico sermone edidit septem voluminibus Oeconomiam divinam, cujus Latina Versio, ab alio nempe ab H Meldio quodam ut in his Actis A. IIII p. I 84 indicavimus, facta, sed ab ipso Poireto diligenter recognita, prGdiit A. I Tos. A. I 687Gallice edidit Penicum universale, cujus etiam Germanica veris sio Diuitigod by Cooss

436쪽

MENSIS OCTOBRIS A. MDCC XXI. 4is

so itemque Latina exstat. A. I 69o Theologiam cordis,ct A. I 69ITheologiam amoris Gallice edidit. A. I 692 edidit libros tres de eruditione Blida, superficaria ζ falsa, qui multo auctiores lueem iterum viderunt Λ. I7 . A. I 694 edidit libruin de Chrisiana liberorum educatione ; A. I 696 Thelogiam crucis; Λ. ITOo Theologiam realem, annexis scriptis de Theologia inysica; A. I o8 Bibliothecam Usticorum flectam ; A. I is Vera I cognita omnium prima, Me de natura idearum adversius Pungelarum. Omittimus tot Mysticorum opera, Poireti jussu vel primum edita vel denuo recusa. Supersunt, ut Antor hujus vitae testatur, multae Poireti Epistolae , quarum adhibito se. lectu edendarum nonnulla spes nobis relinquitur. Ad mores ejus quod attinet, idem testis est, suisse in Poireto summum de

veritatis dc pacis concordiaeque amorem, humanitatem item ac

simplieitatem admiratione dignam; denique eum Λ. 17 I9 se-bri ardenti continua correptum d. 2I Maji placide ac piissune decessisse. Venimus ad ipsos Poireti scelus posthumos. Hic primo exhibetur Epistola ejus lectu dignissima ad Soeinianum quempiam de vera Deitate aeterna generatione Iesu Chrisi: qua ostendit, clarissimis S. Seripturie de ista re testimoniis acquiescere debere Rationem hominis Christiani, &, quae in hac do

ctrina occurrere videantur contradictiones, eas tantummodo

esse apparentes. Simul resellit fabulam de ortu Trinitatis Christianae ex Philosophia Platonica, recoctamniipera Souverainio in libro, cui titulus Le Platoni e devoti . id addens de isto libro judicium, quod ejus autor se pretebeat irrisorem perpetuum, et sophistam vitilitigatorem, totusque in eo sit, ut torqueat S. Seripturam, ut exagitet Patres Ecclesiae, suumque argumenis tum, venerandum sane ae tremendum, sine ullo pietatis de

modestiae indicio tractet sylo impotenti ct plane satyrico, idque a libri .itio ad finem usque. Sequitur Defensio methodi inveniendi verum contra Issu-istrem Thomasitim, ubi simul eapitaliora vitia libri de libertate cogitandi, principiorum Lockii, dc Enthusiasini fanatiei ostendi diruntur. Hinc libris quatuor exhibentur Vinicia veritatis

437쪽

innocentia contra Jaegerum, Tubingensis Aeademiae nuper Cancellarium, quem Poiretus accusat Antinomismi. Scilicet opposuerat Iaegerus Potreto singulare scriptum. Examen The Iogiae nova, cui hic respondet. Ac nos quidem supersedemus e piosiore hujus scripti recensione, polemici quippe dc acerbior,bus verbis non parce distincti. Unum tamen caput perlustrare

pro specimine libet. libri quarti septiminia. de salvete gentilium per Christum fine verbo externo inscriptum. Initio igitur 9. Icommemorat. Patres Ecclcfiae non paucos sensisse secum ipsum. que Lutherum non suisse ab hac sententia alienum; porro prae latur, illam quaestionena non tractare articulum fidei, ac proinde miratur, Jaegerum per Polaeti latus non modo Lutherum

di tot priseae Ecclesiae Doctores invadere, sed etiam sententiam hanc accusare Pelagianismi. Naturalismi & Eni husiasmi. s. 2sententiam suam exponit lueide, quod scilicet ethnici non sinta salute aeterna exclusi, qui secundum inmen naturae Deum vi

tutemque sncere coluerint.,3 ιχ 4 respondet ad loea S. Seruptura: ab Jaegero objecta. Locum Ioan. XVII, 3 ct Actor. IV. H. ferire putat eos. quibus Evangelica doctrina de Christo fuerit nuntiata, non item eos, qui ante praedicationem Evangelii sectam Viserint. g. s . I is tractat Jaegeri objectionem de summa ethnicorum corruptione & ignorantia. Respondet i viros doctos magnis voluminibus probasse, sapientes ethnicos doeuisse praeelarissima doctrinaeque Christianae pulchre congruentia a) ignorationem mysteriorum, quippe invincibilem. ethnicis non posse esse fraudi; 3 quosdam ethnicos sancte vixisse, mg. Epictet mn α Socratem, quem pluribus defendit eontra cruminationes Degeri, bonaque opera ethnicorum tribuit a lationi Spiritus divini. I 6 α II Jaegero, causanti, cogitationem de Deo ante sonitum Evangelii peccatori esse horribilem, ita ut

is studeat se ipsum excoecare S indurare. respondet, hoc esse falsum, quippe cum lumen naturae Deum homini repraesentet tanquam benignum Patrem, agnoscente id oc confirmante Λ-postolo Rom. I, I9sq. Porro cum Jaegerus objecisset, lente cam istam P, reti vergere ad contemtum Scripturae lacrae tanquam inutilis, hic j. IS& I9 respondet, eam objectionem esse

. . tam

438쪽

iam absiardam . ut nesciat, vigilaritne an somniarit haee seribem Iaegeres. Negat igitur consequentiam, quae si vera justaque s sequ mullum Iudaeum ample fit debere Christianam religione cum homines in antiquo Judaisnominerint aeternam salutem consequi. Etsi igitur et linici olim habuerint lumen imperfecἘ- Us, inepte inde concludi. nos hodie non debere sequi lumen Scripturae longe persectius lucidiusque. g. 2o contra Iaegeriarn propugnat. Melchiledeciam Gethroncm. Abimelechum omnino caruisse Icripto Dei verbo ct religione revelata, adeoque eth Dicis aggregandos esse . consentientem sibi adducens Lutherum. 3. 2I dc χχ docet. si Deus velit omnium saltitem hominum, i ctamen iis non praedicatum fuerit Evangelium, iique adeo ve

sentur in ignorantia invincibili, hinc manifesto tequi, hominem lumen naturae fideliter sequentem potiri posse felicitate

aeterna. g. 23 dicit . barbaram esse eorum crudelitatem, qui omnes, Verbo qui caritere externo, inserno adscribant, siqne detestari erudelem it Iorum sententiam. g. 24 sqq. adducit Veteres do stores Ecclesiae, Othnicis pietatis cultoribus coelum aperientes, sustinum Martyrem, Clementem Alexandrinum, ,

thanasium, Chrysostomum, Hieronymum, Migustinum. Erecentioribus, omissis Tostati, Fabri Stapulensis, Andradii, Zuinglii, aliorumque suffragiis, solius Lutheri verba ομο δεφω adducit g. 3o. Denique g. 3r Haec, inquit, aequumsuerat D. 'gerum non ignoravisse, sedbene digessisse, priusquam ea ex lacunas Pelagianorum s Naturalistarum hausta declarιt per Differtationem adeo miseram ae nullam , licet esurisdicio dignam, qua ad verbum inseo Θsemate Theol. Potimico recocta appon retur denuo. Sed sufficiant haec pro specimine. Sequuntur accessiouer Vindiciarum, quibus exhibetur Epistola Jaegeri ad Poire. tum, hujusque responsoria. item Responsio Λnonymi ad Jam geri Epistolam Examini Theologia novae praefixam: quam quidem responsionein moderatiorem esse et potuisse & debuisse

existimamus. Subnexa est ipsius Poireti Dasiola de nullitate difficultat- ab adversariisseris, Iaegero , Neumamao, Foerischio, Thomasio, Jae. Bernardo, sibi obectarum. Ultimum occupant locum Movmi Srieturae breves in Dissertationum Anti-

439쪽

412 ' ACTA ERUDITORUM

Poiretianarum D. Ioach. Langit Doricarim priorem: in quo libello pariter vellemus minus fervidum suisse zelum scribentis. nee erupisse in appellationes sutilis sophistae, essenis calumniatorir, plagiarii Poiretiani, Morosophi, hominis phrenetici, impudentissimi imp soris, livoris icti ro percus candidissemque proflavis habentis, ridiculi censeris, in ne mica quidem candoris aut pudorissupersit. Nec videtur hoc excusari satis poste iure talionis, quod respexisse videtur Autor Praefario nis generalis, in s. 36 exhibens farraginem Langianarum in

Poire tum criminationum, sive, ut ipse vocavit, s culos moderationis Langianae amplius triginta. I Iane αντιλοιδορίαν si simgisset Hyperat pista Pol reii. cxcusatius libellum suum hisce finiisset precibus: Ab odio Theologorum, subtilioriperinde atque crassori, libera nos, Domine J ES UI

CHRISTIANI GOTI LIB. SCHMARZII P.

P. in Acad. Ahorma, Miscellanea Politioris Eumanitaris, in quibus Vetusta quaedam Monimenta ta variuerum Scriptorum loca illustrantur. Accedit nominatim M S

TII VOCONII Oratio Tacito Augusto dicta, O

nunc e Cod. MS recognsta. Norimbergae, apud Wolfg. Maur. Endteriun, IT 2I, 4. Plag. I 8 Tabb. aen. 3. Unam partem horum Ampiataneorum iam A. III 9 cum Or be erudito Autor in re antiquaria versatissimus Commi nicavit indice Suediasmatis de quibusdam doctrina antiquaria Capitibus, de quo in his Actis Λ. I 72o p. I 6 sqq. dictum est. Cum vero eam etiam partem ita recognoverit atque locuple taverit, alia praeterea addiderit, ut opusculum sere novum vi, deri possit : inscriptionem smul immutare non duxit religioni: inprimis, quod constituerat Doctrinae Antiquariae capitibus imposterum insgniora quaedam doctrinae Philologicie atque Critica argumenta adjungere, quorum nunc unicum saltem eXemplum dedit Metii Voconii orationem. Ea autem selicitas est CI. Λutoris, ut non adeo multa in recognitione invenerit, quae cor. rigera

440쪽

gere debuisset. Levia enim ista sunt, quae e. g. in primo eapite emendata vidimui: ut, ubi p, 6. addit: ni fallor, cum antea pro certo alloruisset, omnia plana esse. Saloninae cognomen γυ- figones p. 8 nunc ipsi rarius tantum est; cum priori editione p. IO pronunciasset. Pag. 19 nunc agnoscit, priscos Imperatores quaedam aliquando antecessorum suorum nomina assumsiste, cujus rei nullum aliud, praeter Gallieni nominis indicium , testimonium reperiri, p. 2 I pr. edit. statuerat. Et talia quidem in reliquis etiain Capitibus observare licet. Sed addita

innui multa praeclara inveniuntnr. Pag. 9, ut confirmaret super.

biam dc supersitionein priscorum Principum, qui sibi suisque

nomina Divina saepe vindicaverint . addit testimonium Plutarchil. quod Cleopatra filiam suam ex Antonio susceptam cognominaverit Lunam, ipsa vero Nova Isis si appellata. Pag. Is Rescriptum Gallieni, quo praecepit, ut Christianae religionis Antistites secure munus suum obirent, ex Eusebio inseruit,&pag. 21 sqq. latius nune contra Christ. Falperum defendit, quod Romani ante Gothorum in Italiam adventum omnia publica re pri-Vata monimenta omnesque libros tincialibus & majusculis litteris exaraverint. Caput vero II de Collegio utriculariorum songe maioribus accellionibus auctum prodit; quippe cui ct illa, quae A. III 4 ea de re scripserat, & insuper alia quaedam addidit rct cap. IV p. I 2 2 sqq. adjecit iterum quaedam in ista Dissertatione

addenda atque mutanda. In his autem facile praecipuum est, quod Tab. aen. I Fig. s. ex Notitia utriusque Imperii & Ster echii Commentario in Vegetium desumtam,nunc demum corrigit, resculptoribus vitio vertit, qui in utraque ripa fluminis, super quod ponς ex utribus constructus est, folles expresserint, cum fing2re debuissent manubalistas. Cap. IV de Sacrificio Bocchi ex Gemma antiqua talia etiam addita habet, quae inulto non modo

Geminam. sed omnino sacra Bacchi uberius illustrant. Nota quidem, sed utilia tamen sunt. quae III statim Sestione, missis a. I iis conjecturis, de columnis, rudioribus temporibus pro signis& simulatris Diis ae in primis Baccho positis, quae ipsos Deos

referrent, larga manu congeliit. Eaque adeo vera sunt, ut etiam

iis inmporibus, quibus artificium valuerat, depictis Diis hujuscemodi Dissiligod by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION