C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII

발행: 1875년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

septentrionalis vero Oceanus maiore ex parte navigatus

est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umores nimio rigentia. propter miod minime verisimile est illic maria deficere, ubi umoris vis superei. iuxta vero abortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco atque Antiocho regnantibus, itui et Seleucida et Antiochida 16 ab ipsis appellari voluere. et circa Caspium multa oceani 168 litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut illinc septentrio eremigatus, ut iam coniecturae loeum sic quoque non relinquat ingens argumentum paludis Maeoticae, sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, 15 sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere Gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu Mauretaniae navigatur hodie. maiorem quidem eius partem et orientis victoriae Magni Alexandri lustravere usque in Arabicum sinum, in quo res gerente C. Caesare Augustim filio signa navium ex Hispaniensibus naufragiis seruntur agnita. et Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus 169a Gadibus ad finem Arabiae navigationem eam prodidit

scripto, sicut ad extera Europae noscenda missus eodem tempore Himilco. praeterea Nepos Cornelius auctor 25 est Eudoxum quendam sua aetate, cum Lathyrum regem fugeret, Arabico sinu egressum GadeS uSque pervectum,

5 uerisimilis Fina 6 supere F Ra 10 multo F R. -to laboro st a. maro II breuibus F a 12 eremigatus E γ)v.

212쪽

C. PLINI SECUNDI

multoque ante eum Caelius Antipater xidisse se qui navigasset ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia. 170 idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Metello Celeri, Afrani in consulatu collegae, sed tum Galliae

proconsuli, Indos a rege Sueborum dono datos, qui ex sIndia commercii causa navigantes tempestatibus essent in Germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quic- 10 quid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.

1 et 1 68. 68) Iam primum in dimidio conputari videtur,

tam tuam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto circumdatus' medio et omnes ceteras flandens recipiensque 15 aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac tantae magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio credetur habitare γ inproba et infinita debet esse tam vastae 172 molis possessio. adde quod ex relicto plus abstulit caelum.

nam cum sint eius quinque partes, quas Vocant Zonas, 20 infesto rigore et aeterno gelu premitur omne, quicquid est subiectum duabus extremis utrimque circa VerticeS, hunc, qui trionum Septem vocatur, eumque, qui adverSUS illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tan- 25

213쪽

tum albicans lux. verum media terrarum, qua solis orbita est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur. circa duae tantum inter exustam et rigentes temperantur eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium sides rum. ita terrae tres partes abstulit caelum; Oceani rapina 173 in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus insusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu Hb. 3interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus pas- 16 suum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari, Caspius vero

CCCLXXV a Pontico, idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiam dispescit, ut quantum

terrarum occupet 2 conputetur etiamnum mensura tot stu- 174minum, tantarum paludium, addantur et lacus, Stagna, iam1s elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae vallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta; detrahantur hae tot portiones terrae, immo Vero, ut plureStradidere, mundi puncto neque enim aliud est terra in universo): haec est materia gloria nostrae, haec sedes. ad hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus terrami et, ut publicos gentium furores transeam, haec, 175 in qua conterminos pellimus furtoque Vicini caespitem φ 173: 11 Beda n. r. 42. - 12) cla. Plin. VI 31. - φ 174: 18 ola. Sen. NQ I prol. 11sqq.

PLINI NAT. HIST. I.

214쪽

C. PLINI SECUNDI

nostro solo ad fodimus, ut, qui latissime rura metatus suerit ultraque famam exegerit adcolas, cyIota terrariam parte gaudeat vel, cum ad menSuram RVaritiae Suae prop3gaVerit, quam tandem portionem eius destinctus oblineat γ

1rs 69. 69) Mediam esse mundi totius haut dubiis con- s

stat argumentis, sed clarisSimo aequinocti paribus horis. nam nisi in medio esset, aequales dies noctesque habere non posse deprehendere est dioptraeque vel maxime confirmant, cum aequinoctiali tempore ex eadem linia ortus occasusque cernatur, Sol Slitiali exorius per suam liniam, iobrumali occasus. quae accidere nullo modo possent nisi incentro sit 3.1 et 70. 70) Tres autem circuli supra dictis Zonis inplexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam Ver- 1 Ssus, contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi orbis incedens aequinoctialis. 71) Beliquorum quae miramur causa in ipsius terrae figura est, quam globo Similem et cum ea aquas isdem intellegitur argumentis. Sic enim sit haut dubie, ut xo nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, con-ῆ 176. 177: ch. MCap. VI 601. 602. - g 177 20). 178: Beda

215쪽

tra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum

globo. Septentriones non cernit Trogodytice et confinis 178 AeoptuS, nec canopum Italia et quem vocant Berenices 5 crinem, item quem sub Divo Augusto cognominavere Caesaris thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam sere partem signi unius supra terram eminere Alexandriae intuentibus videatur, eadem a Rhodo terram quodammodo 10 ipsam stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septentrio. idem a Rhodo absconditur magisque Alexandriae, in Arabia Novembri mense, prima vigilia occullus, secunda se ostendit, in Meroe solstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi 15 diebus pariter eum die cernitur. navigantium haec ma- 179xime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari, Subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus, quae in anfractu pilae laluere, Sideribus. neque enim, ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se attollit

m aut undique cernerentur haec sidera - , verum haec eadem quibus lue proximis sublimiora creduntur eadem pie demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in illam terrae devexitatem transgressis illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa suas erant, quod nisi in figura pilae accidere non posset. 72) Ideo desectus solis ac lunae vespertinos orientis 180l 178: ο) Μanil. I 215 sqq. - g 179: 18-25ὶ Beda n.

216쪽

C. PLINI SECUNDI

incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes, meridianos vero serius nobis usi. apud Arbitam Magni Alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita eademque in Sicilia exoriens. solis desectum Vipstano et Fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum spridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam et octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuitu globi alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non sie- 1οrent inaequales; nam aeque aliis quam in medio sitis paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc non in omni parte simili modo congruunt.

1s1 7 l. 73) Ideo nec nox diesque, quamvis eadem, toto

orbe simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem is adserente. multis hoc cognitum experimentis, in Africa Hispaniaque turrium Hannibalis, in Asia vero propter piraticos terrores simili specularum praesidio excitato, inquis praenuntios ignes Sexta hora diei accensos saepe conpertum est tertia noctis a tergo ultimis visos. eiusdem an Alexandri cursor Philonides ex Sicyone Elin mille et ducenta stadia novem diei consecit horis indeque, quamvis

217쪽

FRE J NAT. HIS P. II 70-73 72-75 197 causa, quod eunti cum Sole iter erat, eundem remeans obvium contrario praetervertebat occursu. qua de causa ad occasum navigantes, quamvis brevissimo die, vincunt Spatia nocturnae navigationis, ut solem ipsum comitantes.s 72. 74) Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt 182uSui, in trecenis stadiis aut, ut longissime, in quingenis mutantibus semet umbris solis. itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis men-1o suram enicit, in urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae, in oppido Ancona superest quinta tricesima, in parte Italiae, quae Venetia alipellatur, isdem horis umbra gnomoni par sit.

73. 75) Simili modo tradunt in Syene oppido, quod 183

15 est Supra Alexandriam quinque milibus stadium, solstiti die medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia sacrum totum inluminari. ex quo apparere tum solem illi loco supra verticem esse, quod et in India Supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit. go constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde stadiis IIII. DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum VenatuSconditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et per eos XC dies in

218쪽

C. PLINI SECUNDI

184 meridiem umbras iaci. rursus in Meroe - insula haec caputque gentis Aethiopum V milibus stadium a Syene in amne Nilo habita lur - bis anno absumi umbras, Sole duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc obtinente. in Indiae gente Oretum mons est Maleus snomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme in septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo 185 portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt. Reptentrionem ibi Alexandro morante adnotatum prima tantum 10 parte noctis aspici. Onesicritus, dux eiuS, ScripSit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, Septentrionem non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinume-

: rari ibi. 74. 76) et tota Trogodytice umbras bis qua

dragenis quinis diebus in anno Eratosthenes in con- 15186 trarium cadere prodidit. 75. 77) sic fit, ut vario lucis

incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haut dubie se promittunt, id quod cogit ab ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem

219쪽

mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto. quod fieri in insula Τhyle Pytheas Massiliensis 187 scribit, sex dierum navigatione in septentrionem a Britans ilia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Cama-loduno Britanniae oppido circiter CC, adfirmant. 76. 78) Vmbrarum hanc rationem et quam Vocant gnomonicen invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri, de quo diximus, discipulus, primusque horologium, quod 3p- 31 . 16 pellant sciothericon, Lacedaemone ostendit. 77. 79) Ipsum diem alii aliter observavere: Baby- 188lonii inter duos solis exortus, Athenienses inter duos occasus, Vmbri a meridie ad meridiem, vulgus omne aluce ad tenebras, sacerdotes Romani et qui diem finiere 16 civilem, item Aegyptii et Hipparchus a media nocte in mediam. minora autem intervalla esse lucis inter ortus solis iuxta solstitia quam aequinoctia apparet, quia positio signiferi circa media sui obliquior est, iuxta solstitium

autem rectior.

Ψ6 78. 80) Contexenda sunt his caelestibus nexa causis. 189 namque et Aethiopas vicini sideris vapore torreri adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium,

sorin. d. nat. 23, 3. Lyd. mens. II 1 2 . Beda de die 3. Isid. or. V 30, 4; n. r. 1, 2. - cis. Hui. quisest. Rom. 84 p. 284. Serv. Aen. VI 255. X 216. - φ 189. 190: ch. Vitr. VI 1, 3 sqq. 9. 11. Veget. r. mil. Ι 2. Flam. Matem. math. Ι 8, 1. Isid or. IX 2, 105.

4 qui quaes Py) scribit E a. scribsit 1 i. -psit E pva. S lnauigationem y l septentrionali Fa. -onsiil 5 quaedam YR α 6 CC milia R S. -libus E 2 dou J 8 anaxima R E a. -man F reliquis abruptis traiectione quaternionum, qua factum est ut hic sequantur IV67 agellatusam - V 34 cubitorum altitudi: est. D m . Men. XΙΙΙ p. 369 sqq. l anaximandri - s diximus om. Is et thaletis discipulus d Ioa. G Brol.) l primus qui dT 11 obseruant y 14 diffiniere a pna. S D) 15 ciuitatem P R α 18 solstitia ν 21 et om. R pva. S

220쪽

C. PLINI SECUNDI

et adversa plaga mundi candida atque glaciali cute esse gentes, navis promissas crinibus, truces vero ex caeli rigore has, illas mobilitate sapientes, ipsoque crurum argumento illis in supera sucum revocari natura VaporiS, his in inseras partes depelli umore deciduo; hic graves sseras, illic varias effigies animalium provenire et maxime alitum multas figuras igni volucres; corporum autem proceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic umoris alimento; 190 medio vero terrae salubri utrimque mixtura sertiles ad omnia tractus, modicos corporum habitus magna et in 1o colore temperie, ritus molles, sensus liquidos, ingenia secunda totiusque naturae capacia, isdem imperia, quae numquam extimis stentibus fuerint, sicut ne illae quidem

his paruerint, aVolSae ac pro numine naturae urguentis illas solitariae. Is

191 79. 81) Babyloniorum placita et motus terrae hiatus

que, qua cetera omnia, Siderum vi existimant fieri, sed illorum trium, quibus sulmina adsignant, fieri autem meantium φ 191: 201, 2 sqq. Cic. de div. I 112. - 201, 8 sqq. Diog. Lae. I 11, 2. Ammian. XXII 16, 22 .

SEARCH

MENU NAVIGATION