Vita Ioannis Dunsii Scoti Franciscani Doctoris Subtilis. Et Apologiæ pro eodem. Authore Matthæo Ferchio ...

발행: 1629년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

IN B ZOVIV M.

meae voluntati praeferendam censui. .

Et quidem vel hoc nomine , quod tibi eonfratri meo, lectoribusque tuis aliquot veritates 'aperiam, aliquot fati s de proximo sententia S detergami, ad scribendum poteram impelli. Igitur mei superioris iussus Ioannis Scoti honor, Abrahami Broui j fructus, tres fuere ea usae praesentis operis. Ne igitur, in visceribus dilecte eliaritatis, contradicas Ecel. verbo veritatis ullo modo: veritatem in primis a D sectaui .. Non apud me sermonem expolitum , elaboratum stulum inuenies, sed veracem, vi inuenires, insudaui. Veritatem offero, & offero in spiritu lenitatis suaviores,quo possum, Nemo tibi oble- cerit, quod erraueris, nisi in errore perstiteris, Non puduit B. Augustinum , quae dixerat xetractare :non B. Thomam quae scripserat, obliterare. Maior me es,doctior es, eloquentior es: l: bentissime, atq; promptissime ore, & corde confiteor. At D. Ioannes Chrysost. mulierculae corripienti obtemperareno dubitauit. Moyses prophetarum facile princeps, di legalium sacerdotum primus Ictro Madianita- δηρ rum sacrifieo morem gessit. Denique grauissimi illi.& ornatissimi praesbyteri Iuditha' increpatio- Iudith. nem humiliter approbarunt. In meis hisce scriptis 8. homo sum, errare potui et si quidem errati est , ut

eandem & tu correptionis rependas vicem, etiam atque etiam Obsecro : quo eliminatis tenebris veritate illibata utrinque perfruamur. Fraterna cha ritas mutua est . Inter nos non sit odij fomes cor-- reptio, sed dilectionis incendium. Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, & flammam aeternae charitatis. Amen. . -

202쪽

APOLOGIAE

PRO IOANNE DVNS

SCOTO DOCTORE SUBTILI.

LIBER TERTIVS.

Matthaeo Ferchio Veglense.

A V L V s Iouius Nouot mensis vir in humanis literis apprime eruditus, &historijs posteritati seribendis plurimum deditus, in libro, quem inscripsit, Elogia Doctorum Virorum, tertio eIogiosub laudis praetextu minus laudabiliter loannem Scotum ordinis Min. Conu Doctorem subtilem nuneupatum excipit, carpit, vellicat. Prosecto si pro aduersarijs est orandum , quemadmodum diuino iniungitur praecepto, nostra vel maxime int rerit requiem aeternam Iovio instanter exorare; quod & facimus, eique, quam Scoto non est largi-gitus, requiem deprecamur. Caeterum quoniam famae neglectus crudelitas est, praesertim si non unus aliquis, sed uniuersa eommunitas dignitate minua tur: diuinum legislatorem non offendet, qui caele' ste placitum sequutus, curam de bono Seraphicae

203쪽

Religionis nomine habuerit, atque communem Ipsius Doctorem ab improbis accusationibus eXemerit . Sed nec humanum lectorem verebitur, nam qui placido potest vultu legere,quae Offendunt eundem. quae defendunt, placidiore legere Oportet. Agam igitur de Scoto aduersus lovium ; non ta- .men composito sermone, aut selectis phrasibus: etiamne verborum sti Ophis veritas elidatur, tum ne aduersarij. hoc est, Ioui j artificium aemulari videar,sic etenim ille dictionis nitore animos lectorii de mul- I Lcet, ut mellito laqueo capti, florido serpente puncti Pro auro scoria, pro vero salsum, pro iure iniuriam innocentis ebibant. Si Scotus vivet et, se ipse defenderet . at mortuus coram Viventibus causam dicere

non potest: quare pium erit, impotentem defende- Te,atque mo tuum ab intuita vindicare apud viventes. Doleo vehementer ante Ioui j obitum neminem hanc prouincia suscepisse, neminem a vivo de mortui obtrectationibus rationem exegisse : sed siue id maiorum incuria, siue grauiore cura ommissum sit. Operae pretium me laeturiam puto , si pro Scoto icu- tum opposuero, & iuxta Reuerendissimi Patris Generalis nostrae milietae ducis imperium decertaue -TO. Illud obseruo, Iouium viventem in Dunsium ante ducentos annos vita surietum saeuijsse: itaque pae Pari referremus, si nos viventes in Iouium iamdiu . mortuum inueheremur acerbius. Sed religiosa, &Christiana simplicitas libentius defensioni, quam

ossentioni aditum concedit. Ergo ut rem aggrediar.

ipsa Pauli Ioui j verba , ne quis me falli, vel sallere velle putet,subjjcio.

Iouius elogio tertio .

Nemo eo um, qui non insano Christianae pietatis ib- amore flagrantes, ultro sese caesobijs in latuitute in

204쪽

II APOLOGIAE. LIB. III.

addixerint, Ioanne Scoto in grauissimis stud ijs, aut acrior, aut subrilior fuit, quum admirandis Commentationum Voluminibus editis nouam de nomine suo sectam conderet . & in Aquinatis scripta non dissimulanter inueheretur. Natus est invitima Britannia, ad Calydoniam sylvam, ut minus mirum sit, Anacharsin summae sapietiae philosophum apud vecordissimos Scythas, crasso, atque ingeni j sex colendis importuno caelo, patriam habuisse. Ve- Tum hic protervo, captiosoq; disserendi genere Christianis dogmatibus illusisse videtur, cum passim inducta quaestione dubitabundus, sacrarum retum fidem nequaquam tenui figmentorum caligine confudisset. Seuit enim ideo lites immortales, quando eius placita, Vel grauiter ab aduerta sectae proseia ribus oppugnata,'ex aduerso ab eius discipulis acerrime defendantur. Sed qui aliquot praeclara eius ordinis ingenia, ad optimam frugem Nata, distorto scilicet ad veritatem itinere, suspendisse, perdidisseque videtur: manifesti,aut certe occulti alicuius criminis a poplexia correptus, poenas persoluit: ita quidem, ut nimis festinato lanere, pro mortuo tumulatus, quum redeunte Vita ,sero morbi impetum natura discuteret frustra ad peledam opem miserabili mugitu edito , pulsatoque diu sepulchri lapide,eliso tandem capite perierit. E de alio quoque Ioanne Scoto,quod ex Gallicis Annalibus Crinitus recitat,vexum esse crediderim,eum a coniura

tis discipulis, Uiui Cassiani exemplo,graphiis confossum,inulta morte concidisse.

Iani Vitalis.

Tuod nu Pi etnquam hominum auidit Viator, Hie Scotus iaceo, siemel sepultur.

205쪽

Latomi.

Luaeunq; humani fuerant, ruri'; sacrati

In diapium veniunt cuncta, vo ante Scora.

tauit quod is in cubium idius sit vita vocara , Meris ictam simiti ludificante stropha l . Q

Suum non ante virum vita iugularis adempta Luam vivus tumulo conditus ille foret . . - Hactenus e X Iovio.

Nemo aequus iudex inaudita parte decernit. Ne- mo igitur prudens lector Iovianis scriptis fidem adhibeat, antequam nostra perlegeritia Sed & stquam Opinionem iam animo comprehendit. si eam ratio conuellet authoritas labefactabit,si deniq; vexitas extorquebit: ne repugnet, sed eam animO,aut libenti,aut aequo remittat. v aut quaestio sit constituta de Iovij fide, ac veracitate aliorum de ipsa iudicium tum uniuersim in historia tum speciatim in elogio Scotico referre lubet, quo magis nos veritate,quam affectu niti demonstiemus, simulque & nostram sententiam aliorum sententus roborari dOCeamus. Itaque Iustus Lipsius vir nostra tempestate grauissimus in Notis ad lib. Polyticorum pag. a 8.de Paulo Iovio in genere ita censuit. Iusti Lipsi, generale iudicium .

Paulus Iouius multorum rudicia magis acerba , quam Iibera experitur. Acriter valde in visum eunt. Ego de

eo flc censeo. S/ ylo bonum,grauemq; esse is plane ad historiam e iudicio,ac fide ambiguum . Vbi assectus non diis strahunt;rectum, ubi isti adsunt,obnoxium. Ad gratiam in se dat,ct auram. Laudationum nec causam sepe halet inec modum. Genti sus, Vistis,Medicats nimis ex professo addictus . His quidem ita,vr Laurentium Medicem parricidij.reum velut apud iudices agat. Orationibus quoq; aut stigidas interdum,aut ineptus. Laudandus ra- men, legendusq; ob murtiplicem; is variam rern seriem. quas redegit c ιβὸ, ct dilacide in unu historia corpus. M a Ims

206쪽

II 6 AT OLOGIAE. LIB. IID

ra volunt: is fidem ei in plerasq; a 'ruunt Turciri anna istis,qui nuper prossierunt. Haec Lipsius . Deinde A ubertus Miraeus in praeclaro suo opere, cui titulus, Chronica rerum toto Orbe gestarum, sub anno et os. peculiare de hoc in Scotum elogio aduersus Iouium tulit iudicium .i Iudicium peculiare Auberti Mirat .

Ioannes Dunsus Scotus Doc Zorsubtilis cognomento, O dinis Frxneiscant, moritur Colonia octaua Nouembris .

Fabulosum illi mortis genus Paulus Iouius in Elogiis vir rum doctrina illustrium assinxit: utpoto cuius nusia sit Colonia memoria in monasterj archiujs , aut epitaphjs vari tumulo appensis. Hucusque Miraeus . EX horum authoritate virorum praeiudicium fa

cito,Candide lector de Ioviana fide,iudicium factu-τus perlecta elogij discussione. Ambigua fide est . ubi affectus distrahunt, qui an adsint aduersus Scoetum in elogio apparet clarissime. Fabulosa fide est, ct in lanere,& in ijs quae praecedunt funus. Principio scrutare, cur duos nobis Ioannis Scotinomine proponat Iouius,& alterius historiam ponderoso Criniti testimonio sulciat. alterius fabulam Nullius authoritate describat' Nonne quia haec sabula, illa historia estρ unde & historiam probare solide potuit. fabulam neque valuit, neq; pro eo qui iaquam valebit. Accurate distinxit hos duos Scotos, quoru prior monachus fuit, Athenis graece didicit in Gallia apud Carolum Caluum legit, ubi a Floro aritatus extit ob errores in libro naturae diuifione aliartost inde in Angliam ab Aelfredo Rege inuitatus, & Melduni, & Oxonii docuit' nam eo rege, as isto praelectore uniuersitas Oxoniensis enata est, cumque seuerius discipulos increpasset, eorum sty-

207쪽

Iis confossus in Monasterio Malmesberiensi anno mini sa/. vi martyr honoratus est . Uiuus male audiuit apud Nicolaum Papam, eo quod libiu Di nysii de Caelesti Hierarchia non consuIto Pontifice in latinum transtulisset:mortuus in Synodo Vercellensii sub Leone IX.notatus est damnato ipsus libro de Eucharistia . Ue hoc Ioanne Scoto scribunt o

Nauclerus in Chronico Gener. 3 a. anno S O. Iacob. Middendor de Academs,in OXoniensem. Antonius a. p. tit. 1σ. cap. a. q.f. eX Vincentio in

- Platina in Leone Quartu,& in Ioannem Cetauu Trithemius in Catalogo de scriptoribus Eccle- fastic. Ioann. Lesrius de origi n. moribus,& re bus gestis: Scotoru lib.s.Rege νὴ.Donaldo VI.& alii plures. A lter vero Ioannes Scotus inter fratres Minores V Leluxit qui primum Oxcnia doc lit postea Parisiijs titulo Doctoris subtilis decoratus: unde Coloniam Vbiorum concedens morte abreptus supremu diem clausit anno sa lutis asos. Iste nec vivensivili Pontisci summo exosus,nec deiunctus ab ulla Synodo re prehensus est. Huius meminerunt, qui sequuntur.

Antonius Posseuin in Apparatu sacro Iitai '

208쪽

118 APOLOGIAE. LIB. III. Petrus Rodulph. Tossinian. inllib. 3. Historia se

Sixtus Senen. in Bibliot. tom. r.lib. a. litera Ι. Gulielm. Eysen gren.in Cathal testium veritatis. Ioan. Rioche in Compendio temporum . Paulus Langius in Chroni o Citigense sub anno Volaterrandib.ar. Anthropologiae. Sabellicus lib. . cap .eXemplorum. -Chronic. Colonien.Germanice impressa. Trithem. in lib. de scripti Eccles& in Chronic.Hi

Nurembergense Chronicu, cuius verba transcripsiI Iacobus Phili p. Bergona. in supplemen. sub ann.a ysa.&auxhor Appendicis ad specul. Historial Vincentii Belluacens. Io. Lestaeus in lib. cit. lib. ν.sub Ruberto Bruseo Rege Scottae 97. Antonin. Archiep. Floren. 3.p.tit.ain. e. 86. a.& c.s.llosa.& ali j multi. Accurate, inquam distinxit Iouius;& callide hos duos tantum ex eadem prouincia. & nomine indicatos retulit, Voluit cylippe a funesto sed certo vni' obitu alterius falsam necem confirmare, atQ; e X il lius maculata doctrina doctrinam huius facilius Iabefacere : quasi necessario eos qui nomine.& patria coniuncti sunt, criminum quoq; consortes suisse. a Cpoenarum credere debeamus Ueruntamen insuperabilis veritas quibus impugnatur armis. expugnat. Iouius posteriorem eloaij. partem confirmat, uo prior firmior appareat: cum ex aduerse secunae robur primae imbecillitatem damnet si Oppositae, λltrinsecus posita , clarius promicant: scilicet non

Dcccss ria probat, necessaria non probat. OPPO tebat

209쪽

tebat sane dicta in Dunsium aeque, aut etiam robitastius confirmare, vel ex laeti euidentia, quam I uius longe posterior Obt nere non potuit: vel ce te probatissimo teste , cui res perspeeta fuerit. Neutrum praestitit. Egregie AmbrOlius. Mora. . inquit, es omnibur , ut qui fidem exigvne , fidem astruant. Si ergo credulitatem non astruit Iouius. credulitatem ne poscat. Quid r quod in criminibus uberior desideratur probatio, quam in laudibusρ Laudet secundum Iouius tanquam martyrem , etiam sine probatione, si placet: at nostratem non reprehendat nisi ratione, aut potenti authoritate nitatur. Ad haec suspicionem inducunt in accusatione Ioviana loci, atque temporis suppres ae circunstantiae. Iuste Hugo Floria censis, Re S , gestas,quae nulla temporum, aut regum certitudine comemorantur, inter aniles potius sabulas , quam inter historias deputandas, sci ibit. Nonne illustrant historiam, quasi Inicant 'S Oculi. IOCUS, a Ctempust Caecam igitur obiicit nobis historiam dicam'. an sabulam ' cui non caecus Iector a flansum Iuculentet neget. Insuper elogium ple unque laudem significat , sed istud in Ioannem Uuns conte-Σtum, sub nomine laudis insignem continet vituperationem e non secus ac libercuidam inscriptusae Animae immortalitate quo toto antinus eiae mortalis tradebatur.

Porro elogium Iouis duas habet partes, alteram VIII. laudibus, alteram probiis inspersam : latet anguis in herba, latet sub auro venenum . Ostro cruo-Tem, melle fel a bscondit, ut prioribus deliniti absque suscipione falsa exorbeamus, quae sequuntur. Cautio sane acuta laudes apponere, ut sinoemor in vituperio videaris. Ita Iouium dixisse serunt. Multa se in historijs vera. multa falsa posuisse, sed post

Centum annos omnia tanquam Veia credendA

210쪽

fore : quo asserto, vel solo apud cordatos viros Omnem sibi fidem detraheret. Id,quod miro apophtegmate Sabaudiae Dux approba uincum enim ea praelia quorum pars magna suerat, in Ioviano legeret. opere Ioanne Botero in dictis memorabilibustestante, repente e X clamauit Historias esse fabulas . Quier o in sui aeui rebus fabulose scribit nonne istius sabulose de Scoto nariasse a Miraeo notatur, cum Ιouium Dunsius duobus saeculis praecesserit tLaudum vero Scoticarum ea est in elogio pars .

Nemo eorum , qui nou ιnsano Chriinuos pietatis amore farrantes , qutro seu caenobiis inseruitutem addixerint , Ioanne Seoto in graus i s. dys, aut acrior, aut subtilior fuit: quum commentationum voluminibus editis nouam

de nomine suo sectam conderet. Quibus verbis,quantucapio, commendat Scotuma Heligione, quoniam Christianora more flagrans se coenobio deuouit: astud ijs quibus ipse grauissimis desudauit:ab epitheto. nam subtilis Doctor appellatus est: a libris & aia sectis. quia suis voluminibus sectam de nomine suo

nuncupatam condidit. At non de nomine suo, seclpatriae . Dulce,& decorum est Pro patria mori: longe dulcius, ac decentius pro patria vivere vi et gloriosiς laboribus gloriam comparare. Profecto Scoetus noster id assecutus est, cuius causa Scotistatum Academia, Scottae nomen non in postremis it

strauit.

i x s . Laudationes istas esse veras p alias demonstrandum: Nunc laudantis Veracria tem e X p Oremus; nam qui est ad exprobrandum paratus, in commendando suspectus censetur. Quid ergo Praeconi aisthaec veraci,an fallaci animo inipta r Si veraci,&posterioribus refragentur, igitur aut haec priora. quae plane Vera sunt i aut posteriora, ut Vere falsa. sunt,falsa iudicabuntur. Si fallaci mente, iam reum

SEARCH

MENU NAVIGATION