Acta eruditorum

발행: 1717년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

bras ac consuetudines sibi recluderet, aditumque ad resutationem Oatefaceret. Quamobrem quidquid Damulicorum codicum haberi potuit, diurna nocturnaque versavit manu, legit, excerpsit, habita & rerum S phraseologiae ratione. Quod negotium ut eo expeditius esset, per aliquot annos domi suae interpretes aluit, qui haesitantem instruerent. Hac ratione dc vocesct phrases praestantiores notavit, ct in certos commentarios dia i gessit, ex iisque Lexicon cokscripsit non exiguum. Sed fuit haeci ylva invia,&veluti labyrinthus, filum requirens Ariadnaeum, h. e. artem grammaticam, in eorum gratiam, qui sine taedio αanfractibus in linguae hujus notitiam vellent perduei. Quare tentavit linguam istam ad praecepta grammatica revocare, &hoc pacto indolem ejus denuo experiri accuratius. Conseriositergo primum Grammaticam Malabaricam, sed intermixto scr-mone Germanico interprete, eamque misit in Daniam, ut apud Germanos Malabaricis typis ex aere fundendis exprimeretur. Verum id institutum tunc temporis successum non habuit. Igitur cum anno lTIS propter Missionis Indicae negotia iter in Daniain necessario conficiendum haberet, hane ipsam, quam re censemus, idiomatis Damulici Grammaticam concinnavit lingua quidem Latina, ut & reliquis Europae nationibus usui esse posset, iis tamen, quae Malabaricis literis exprimenda erant, Malabarice expressis. Impresso ejus proximo post anno facta est Halae Saxonum, ubi characterum Indicorum adhuc quaedam est copia. Quod ad linguae illius usum, is in propagando Evangelio Christi per Indiam subi Damuli sinus longe lateque usurpatur maxime conspicuus est ἰ copia vero illius tanta, ut cumiloeupletissimis linguis certare possit. Nec minor est ejus elegantia, venu stas ac gravitas, uti & hi απις, utpote qua, quae empliasin habeat, singulari verborum pondere exprimi possitiit. Inter alia hoo etiam ipti est proprium, quod nullis utatur inter punctionibus, immo ne spatiis quidem, quibus voces aliae ab aliis distinguantur, & tamen facilitati S pei spicuitati nihil deceda , sed ordo verborum rei inaque legunti sit planissimus. Grammatica tota octo capitibus absolvitur, quorum I est de Literis, II delectione ac prominciatione hujus linguae, III de Nominibus sub.

272쪽

MENSIS IUNII A. MDCCXVII. ari

santivis, eorumque declinatione, IV de Adjectivis, eorumque formatione, V de Pronominibus, VI de Uerbis, VII de reliquia orationis Particulis, ac denique VIII de Syntaxi. Ceterum dedicatum est opustulum Illustri Collegio Danieo de Cursu. Evangelii promovendo.

. . . .

st REUIARIUM CRITICUM DE SCRIPTO-ribus ecclesiasticis, Autore L G. I heologiae Doctore in Facultate Pan Mensi

. Pariliis, apud Laurςntium te Conte, I TIO, I 2 maj.

Alpii. 3 plag, 8I. I Ost tot libros de scriptoribus ecclesiasticis editos TheoIogus

A quoque Auster suum publicare sustinuit Breviarium, in quo, ut ipsemet ait, constituit, omissis digressionibus breviter reprae sentare cujusvis Autoris ecclesiastici genuinos libros, ab iisque supposititios discernere, adjectis cau1is, cur quisque pro libro genuino vel subdititio sit habendus. Verum in progressu libri videtur scopi sui oblitus esse, dum ad recentiora delatus tempo ra sine ulla κρίσει merum exhibet, eumque satis indiligenter composiluin, Catalogum scriptorum ecclesiasticorum ad nOstra usque tempora. Ceterum Autorum ecclesiasticorum appellatione etiam eos comprehendit, quorum monumenta sacro ac Θεοπνευςω continentur codice. Praemissa itaque traelatione de canone Ueteris Testainenti, quem in concilio Carthaginensi Λ. 397 aliquot libris auctum esse, eamque auctionem a pluribus Papis, etiam a concilio Tridentino, confirmatam esse docet ; de Autore Pentateuchi pluribus disserit, nec solum, cur Moses merito pro vero ejus Autore habeatur, ostendit, verum etiam . quae contrariam in sententiam asseruntur, succi ruste diluit, fassiis. Esdram Pentateucho nonnulla adjecisse. Hinc reis liquos V. T. librcs paucis persequitur. Josuae librum non ab ipso,

273쪽

ACTA ERUDITORUM

ipso, sed tamen ejus jussu scriptum esse putat. Librum Iudicum:

item libellum Ruth, ex antiquis commentariis ab Esdra consectum esse credit. Libros Samuelis, Regum, α Paralipomen partim a Prophetis scriptos, partim ex ipsorum commentariis compositos fuisse, arbitratur. Psalterium ait continere cautica non solius Davidis, sed aliorum quoque, ab Esdra unum in Vo flumen redacta. Canticum canti rum scribit em pithalam um, quod Patres Ecclesiae crediderint mystiue interpretandum esse. Ad libros N. T. provectus statuit, canonem librorum N T. non esse constitutum a concilio quodam, vel ab uno quopiam ecclesiae doctore, sed niti unanimi consensu omnium ecclesi rum, quae per traditionem certum habuerint, libros hosce comscriptos esIe a Viris Θευπια ις. Evangelium a Matthaeo prim, tua Hebraica seriptum lingua fuisse, Patribus ateredit. Nazara orum autem Hebraicum Evangelium a Matthaei Evangelio disversum dc ab haereticis confectum fuisse judicat. Absoluta li-hrorum N. T. recensione etiam apocryphos & psendepigraphos N. T. libros persequitur, Ssmbolum quoque, quod ον

licum vulgo appellatur, eorum in numerum referens. Disputat etiam de celebri illo testimonio de Christo, quod in Josephi antiq. Jud. legitur, idque ab ipsb Josepho prosectum esse contendit. Libros Sibyllinos, quos habemus, achriniano quopiam

confectos vel potius confictos esse statuit intra annum Christi I 36 α I ocanones Apostolieos, item Constitutiones Apostolorum, pro supposititiis repudiat,eandemque,quanquam obseu rius, fert sententiam de libris Dionysii Areopagitae nomine

praescriptis. Hinc scriptores ecclesia sticos veteres. cum deperditos, tum stiperstites, recenset serie chronologica, eorumque genuinis recensitis operibus, etiam subdititia commemora eorumque νολειαν coarguit. Extantium etiam varias adducit editiones : quanquam nec persecta nec satis accurata est hareeditionum recensio. Concilia quoque recenset, eorumque

Rela, quae quidem adhuc exstant. Postquam ad ea pervenit tempora, ubi supposititii libri haud occurrunt, meram, uti jam diximus, exhibet recensionem scriptorum ecclesiasticoriam, &quo Propius accedit ad nostra tempora, eo minus diligentiae ad. hibet.

274쪽

hibet. Sie Τ.IIp.384 de Nicephoro Calliso, quem Calixtum vo- cat, nihil aliud proseri, quam quod monachus fuerit Consta etinopolitanus, α Λ. I 33s scripserit Historiam ecelesiasticam:

editam Basileae A. I Antverpiae Λ. isso, Parisiis A. Is 6 1648 &I63o. Qua occasione praeterire nolumus typographicum sphalma, quod in Tomum secundum Bibliotheca seriptorum ecclesiasticorum Olearianae irrepsit p. 8, ubi Nicephorus iste seripsisse inter alia legitur Caraugum Meretricum pro metri

eum) Imperatorum Constantinopolitanori . Est etiam, ubi e rores committit Λutor noster. Sic . T. II p. 437 nominat Henricum de Xaltesin pro Raluisen. P. 462 Rudolphum Agric tam vocat natis de Pse, Pisae in Italia nazum, quem in Frisia haud procul Groninga editum esse certum est: nisi forte scribere voluit naris de Frige, uti pagina subseouenti vocat Io. Wes.seluni. P. 476 Joannem Getierum Kaylersbergium nominat Ioannem Galerum de Miserveret. Fallitur etiam, cum p 4761cribit, Reuchlinum cognominatum fuisse Capnionem, cum utrumque sit plane idem nomen, alterum Germanice, alterum Graece expressum. Nec minus falsum, cum p. 49 O tradit, Joanni Aventino fuisse cognomen Turmarii, cum nomen Thum.

materi ita enim scribendum est,) sit nomen historiei illius geutilitium, Aventinus autem pro illius aetatis consuetudine dictus sit a patria. Tacemus, quod p. SOO scribit, Laurentium Surium aceuratam edidisse historiam Lutheranismir item, quod p. sordi s os Alciatum & Culacium inter ecclesiasticos scriptores refert, nec tamen ullum eorum librum argumenti ecclesiastici nominat. Seculi XVI & XUII scriptores duntaxat Catholieos

exhibet, idque tam perfunctorie, ut nec nativitatis nec mortis annum annotet, neque eorum scripta accurate percenseat. Occurrunt tamen nonnulla notatu digna, ut, cum p. 424 contro

versiam commemorat de Autore libri de imitatione Chris*ntentiaeque Benedictinorum. Thomae Kempensi eum aliudica

tium, ae Gersoni cuidam, Abbati Vercellensi, vindieantium favet: item, cum p. 338 docet, falli eos, qui putent, Thomam Aouinatem Summam suam Theologia plagio quodam desumis siue ex Vincentio Bellovaceas, cum Speculum moriae non Vin-

275쪽

et 18 ACTA ERUDITORUM

eentium illam habeat Autorem, sed juniorem alium. ' Denique lectu digna sunt, quae sub sinem operis exhibet viginti qua tuor capita Concilii Tridentini, quae ad vel fari videntur juribus Regis Galliae & libertati Ecclesiae Gallieanae.

ITHOMASII PHILIPS DISSERTATION fis

varii argumenti. Londini, apud Jo. Baher &Jos. Archer, ITIS, 8. nil. pl. I7 dimidiatis. PRima hujus voluminis dissei tatio politici argumenti es, quod noster Pus endorsius itidem docuit quondam sngulari eodemque luculento libro, ostendit, Papatum esse aedifici uintanta arte constructum, nullis ut immanis consiliis quicquam concinnius elegantiusve confici postit: unde & concludit Autor qui in omnibus ejus technis ac deceptricibus circumveniendi rationibus bene sit versatus, eum in quavis rep. sine ulla exceptione loci vel temporis suminum evasurum esse politicum.Alter utilitates perseqliitur,quas Theologiae cultor ex peregrinationepote si percipere. Scilicet primo tales homines deponunt mores rixatorios,nec, quod vulgoTheologi soleant, turbas movent ob leves in religione dissensio nes. Deinde eces esiae Ronianae idololatriam, piis Leerdotum fraudibus corroboratam, sibi perspectam reddunt. Hac occasione Noster refert, Romae quot in annis comicam celebrari tragoediam cui A. IIII se interfuisse fatetur,) in honorem sanctarum reliquiarum : ibi multos pro-dnei daemoniacos, fictos videlicet & mercede conductos, ex iisque daemonia expelli. Porro peregrinanti Theologiae cultori optimi ossieruntur concionatores, ex quorum auditu multum potest in arte oratoria proficere. Tum discuntur hac ratione linguae Italica, Anglica, Gallica, Belgica, Germanica, Hispanica: quo facto inter se comparari ponunt praestantissimae Bibliorum versiones: quae collatio ad interpretandam sacram Scripturam longe utilior No stro videtur lectione centum inter. pretum criticorum. Denique peregrinanti Thaologo biblio.

thecas, monumenta vetusta, viros doctissimos, ac rariora natu

rae opera curiososcet perlustrare oculo. Tertia disertatione

276쪽

MENSIS . JUNII A. MDCCXVII. 2s,

breviter delineatur ecclesiarum Santgallensis & Abbatiscella uae in I Ielvetia regimen. Disserit initio de S. Gallo, ejusque culin rhine describit praecipuos Abbates usque ad hodiernum, Leodi garium, quem ait familia valda humili oriundum, contentiosum & inquietum, antecessori suq S ndrato eruditione dc moribus longe dissimillimum esse: tum attingit proximum in Helvetia cum Abbate Galleus, bellum, pacisque factae articulos re citat : possea historiam reformationis in hujusAbbatiae terris exponit : ac denique praesentem ecclesiae illius reformatae statum describit. J Iinc pari modo Abbatiscellanae ecclesiae, quatenus Reformata est, praesentem statum & instituta lectoribus ob oculos ponit. Memoratu dignum, quod ex bibliotheca S. Gallensi profert, testimonium MStum Michaelis Hummelburgii, A.

Is et s seribentis, quod Rex Angliae fassiis sit, eum libellum, qui

ipsius nomine praescripto contra Lumerum circumserebatur,

non siiuni esse, quanquam passus sit, eum suo nomine inseribi, persuadentibus Theologis Pontificiis. Agmen claudit Hiero- monachi Maximi Peloponnensis, qui Seculo decimo septimo Episcopus fuit in Pathmo insula, Dissertatio vulgari sermone Graeco composita de sacramento eucharistiae, uva cum Philip sit

nostri Latina interpretatione .Constat ea tribus partibus. Prima contendit Maximus ille, fermentatum panem in sacra coena adohibeodum esse, quia, evadem a Christo adhibitum fuisse, caeconstans sit primitivae ecclesiae traditio, di ipsum tempus, quo

Christus coenam illam celebravit, id evincat. Invehitur igitur in Latinam ecclesia in, ejusque arrogantiam in mutando antiquissimo icto ritu castigat. Paritersecunda parte Latinorum novitatem reprehendit, sub una specie hoc sacramentum laicis exhibentium : simul Pontificiorum, quos haereticos appellat, exceptiones satis argute retundit, Tridentinique concilii fulgura multo sale excipit. Eosdem erroris arguit, quod non infantes quoque ut baptismi. sic & saerae coeuae, participes faciant. Tertia parte docet, cum Latini trans substantiationem tum fieri credant, cum sacerdos pronuntiat verba Christi : Accipite, scomedite, hoe est cor ur meum ; Graecos saluere, priscis motos liturgiis, illam μετουσίωσιν eo tempore fieri, quo sacerdos haec Κλ Σ verba

277쪽

verba recitat: ne, ut hic panis fiat corpuspretiosi mi chrisi tui. Conferat Lector , quae hae de re dirimus A. IIII p. s 31

h. e. .

eONSTITUTIONES BELLICAE, DE OFFL

eio belli Ducam eomumque Vicariorum, rei tormentariae, machinariae, annonesciustitiae belgicari vigiliis Proectorum, aliorumque militiam exercenitam vesconsilio aliave opera promoventium ; Ruthenice O Gemm ice exarataed

Petropoli, ITIA 8. Alph. I eum figg. zen. .

tam de articulis militaribur Rustico idiomate consignatis ix militibus imprimis gregariis abhinc biennio cum proces- su ordinario judiciali propositis dictum sit nuper Suppl. T. VI Sect. X p. 3 seqv. non minus e re existimamus, ut hoc loco inonnihil de Consitutionibus his, quae ad ipsos potissimum belli Duces spectant, memoremus. In edicto, quod Serenissimus; Russorum Autocrator PETRUS praefationis loco praefixit, fuse tradit, ex quo Caesar Alexius Michaelides, Parens gloriosae

memoriae anno l647 militiam emendaverit, Russosque ad leges ab ipso sancitas x ad praescriptas regulas ordinatim bellare do-cuerit, felici Marte eodem tempore tam contra Polonos quam Sueeos dimicatum, ac Poloniain quidem tantum non omnem devictam fuisse. At cum ordinata ista belli gerendi ratio ncuria belli ducum, in desuetudinem iterum apud populares suos ab - iisset, non dissitetur Legislator, Ruthenos nee ipsis barbaris,. multo minus cultioribus ac secundum artis regulas bellantibus gentibus fuisse pares: uti bella Russorum minus prospere gesta Contra Tartaros Precopenses, primaque obstitio A fiensia Tamiis) r os contra Turcas, ct Narvensis I7oo contra Sue- , cos suscepta satis evincant. Postquam vero Russorum militia . denuo in meliorem ordinem disposita fuerit, eos de bellicoso .

278쪽

. MENSIS IUVII A. MDCCXVII. 26r

ae sortissimo hoste tot victorias reportasse feliciter tot urbes exis pugnasse, tot provincias sibi iterum subiecisse cte. Addit, se utruinque, ordinatum aeque ac tumultuarium pugnandi m dum spectasse atque exitum utriusque hujus militiae expertum tam in propriis quam aliorum exercitibus fui ise. Ideoque se amore bellicae α ιβείας commotum, & ut sui magis magisque cultiorum gentium institutis militaribus adsuefiant, plura coiblectanea iplam praxin bellicam concernentia, in chartam coniectasse, deinde horis subdi sivis in ordinem redegisse, & nunc systema hoc typis divulgari ae inter primicerim militumque ma gistros dificibui, justisse et ut hoc pae o cuivis pateat, quid ossicii ratio postulet, neve quis peccans ignorantiae praetexin se tueri possit. Subscripsit edicto: sedani, ubi ultimam labori manum admovisse se testatur d. s Mart. Vist, nimirum in ipso itinere dosuorum commodis maxime sollicitus Lubet nunc quaedam,quae singularia videri possint delibarae ct excerpere. P. 78 Campi ductori injungitur, ne suos, vel in hostiuin terris praedari aut domos diripere dc destruere patiatur: qua qnippe licentia ipse exercitus damnum sibi inferat,

annonaeque caritatem & aeris injurias contrahat. P. III morbi chirurgis 6c medicis promiscue omnes injunguntur sine peculiari praemio curandi,excepta lue venerea,qua scilicet in ne os militiae magistros oporteat e peculio satisfacere resculapio V. gregarii tamen milites & hoe,flebili licet,beneficio gratis fruata, tur in Nos comiis. P. I 29 Fil cales dolo malitiave in accusan-do usi poenam inere jubentur, accusatis reis debitam. P. I 64:Judicibus conniventibiis poena non coercitorum deli storum dictatur. R. I 6ς injungitnr, ut Pi Ieses Judicii eriminalis album bacillum & gladium vagina vaennm in sententia capitis serenda' adhibeat, addita explicatione, quod hie justitiam, ille ve- o intemeratam iustitiani denotet. R. 2O9 circa ortum in castris iet alibi incendium singulares cautelae suppeditantur, imitatu innino dignae ct tali calamitati apprime utiles. P. 2IO docetur, quo honore quibusve ceremoniis ipse Aviocrator,& exteri Prini.

279쪽

Graecorum sacra non sequentes legem hanc ex amussi observent, suae tamen Ecclesiae ritibus ct formulis adhibitis. Subjun gitur demum index singulorum capitum satis accuratus & pro

lixusa

. hujus atque Math. Pros orae nec non Reg. BeroI. Scient. Soc. Membri, Dissertatio O Observationes de Salis Animo niaci praeclaro adfebres intermittentes usu ad Regiam Societatem Londinensem misse.

Franequcrae, typis Francisci Halmae, ITI 6, .

ARti Medicae nihil :eque ac haec duo deesse dudum viseni fuit

Λutori Clarissimo; accuratam nimirum medicaminum ulitatorum re praesertim simplicium notitiam, tam respectu virium, quibus pollent,quam dosis eorundem, tum minimae,quae ad usum interdum sufficere, tum maximae, quae sine noxa, cum res postulat,adhiberi potest:& deinde ejusmodi remediorum cognitionem, quae morbo alicui depellendo paria spem lain Mediei quam aegroti rarissime fallant quorum alterum ad PraxinMedi .cam,nova accessione augendam ct locupletandam, alterum ad eandem illis, quibus nunc habemus, limitibus circumscriptam multo magis perficiendam pertinet. Scire scilicet de singulo. rum medicamentorum viribus interest, I in quanam morbi specie unuinquodq; remedium Vel prodesse vel obesse compertum sit, sedulo cavendo, ne confundantur morbi divel si ob unius aut plurium essectuum conVenientiam vel pro uno eodemque

vulgo habiti, vel saltem communi nomine appellati; et qua saltem ejus dosi di quoties iterata opus sit, ut inde optatus aliquis prodeat in dato morbo successus, ct quousque haec innoxie augeri possit; 3 quo morbi tempore, qua methodo dc quibuscum de vi His ratione praeceptis ejusmodi medicamentum aegroto dandum,& quibus in calibus ab illius usu abstinendum; 4 quantum & quale hinc inde observatum fuerit ejusmodi morbo aD ferri decrementum dc uousque vel sbitis illius usus, satis diu contiuuatus, vel aliis subsidiis necessariis adjutus, morbo medendo

280쪽

MENSIS MNII Λ. MDCCXVII. 263

dendo sufficere visus; s utrum conflans ut plurimum, an Vero. varius & incertus sit prosper ejusmodi modicaminis eventus. αqualis fere intereas, quibus successum habuerit, illove caraerit, Vices proportio obtineat P 6 an haec omnia per l, servationes justo debitoque numero iactas ct side relatas sint demonstrata, atque ita Lectori constet, quo dictis fundamento fides haberi ponit. Interim probe simul advertendum cst, sedulo ad diversam morbi aut aegri conditionem, vel disserentem victus rationem, aut anni tempestatem, aeris temperiem, Vento

rum constitutionem, aut regionum discrimen,quae quandoq; in caiisa lusit, quo minus eXploratae caeteroquin remedii virtuti eventus interdum respondeat. Quam ob rem ab eo, quo ad Pra xiii Medicam accessit, tempore in id omni studio, cura & industria incumbere coepit Autor clarissilinis, ut ex observationibus accuratis, saepe repetitis, fide notatis ac denique inter se cominparatis cet ias ac definitas medicaminis virtutes cognosceret, atque ita sibi provecta magis aetate altiorem praxeos notitiam non infirmo seruabili & certo fundamento subnixam compararet. Impraesentiarum ex hoc ipso apparatu offert Salis Ammoniaci

vires,quas secundum methodi modo commemoratae lages accurate determinavit, nec contemnendo observationum numero

demonstravit. Quae igitur de Sale Ammoniaco in hac disser. tatione commemoret, ex sequentibus patebit. Sal Aminoniacum Ueteribus neutiquam innotuit; Andreas quidem Caesalpinus ejus parandi moduin publicavit, solum autem chymicum ejus in metallis usuin tradidit, medicum nequidem attigit idi nec reliqui Medici illo aevo viventes internam ejus in arte Medica, saltem in febribus, efficaciam agnoverunt, nisi quod Plateras sal hoc in asthmatis curatione commemoraverit. Successu temporis febrifuga ejus vis innotescere coepit, vera tamen ejus virtus & dosis legitima incognita Diti Sub quadosi Autor hoc medicamentum dederit, sequens tabula docet. Salis Ammoniaci Doss.

In Ttate Minima Maxima adulta drachm.j. dr. j. ct Scr. ij. vel dr. li. I s vel I 6 annorum drachm.j. drachm. j β.

SEARCH

MENU NAVIGATION