Acta eruditorum

발행: 1717년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

8 annorum 3 anno II anni au paulo grandiori

II vel I 2 annorum 'r. j. dr. i. st Scr. ,, dr. li dr. j.&Scr. β. Serii, Scr.ηβ. Scr. β. gr. XIV. Medicamenti hujus dosin aeger in uncia circiter una aquae sive eoctae sive destillatae vel cerevisiae dissolutam haurit is hora, vel etiam breviore ante accessionis initium intervallo, si 1cilicet sebris vel stata hora vel certa saltem periodo constanter recurinaeat ; sin secus sese res habuerit, sine mora assumit, simulatque prima vel ingruentis vel jam invadentis paroxysmi indicia persentire coeperit. Utprimum autem eam potavit, confestim albquid potus, ut cerevisiae, vel Theae, vel Cassee superbibere, atque ita salsum ex ore saporem eluendo molestiam inde natam tollere, atque nauteam avertere convenit. Etsi autem

unica saepe dosi febrem depelli, neque postmodum reverti comtingat, non tamen constans. aut certus semper hic esiectus esi; hinc majoris securitatis ergo aegrotanti idem hujus caedicaminis usus sub alterius paroxysmi adventum simili plane ratione repetendus est. His peractis, etiamsi, quod raro equidem evenire solet, hac altera accessione morbi vires nondum fraetae vel admodum debilitatae videantur, nihilominus absque ulteria ore medicaminis usu tertiam accessionem expectandam esse, censet Λutor, utpote quem comperit passitu, vel neutiquam everti, vel levissime tanrem asticero, atque deinceps sponte sua aegrum derelinquere. Quodsi tamen inopinatus ejusmodi casus extiterit, ut febris pervicacior duplici salis dosi non cesserit, sed tertia etiam accessione vegetum adhuc morbi vigorem ostenderit, quarto paroxysino recurrente tertiam ejusdem do-su eadem iplane ratione iterandam jubet. In duplicibus te tianis, si non necessarium, saltem utile ducit, ad singulas has,

quae morbum hunc componunt, sebres non tantum singulas salis doses adhibere, sed& easdem proxima quaque accessione iterare. Toto interim curationis tempore,imo menstruo posiliane intervallo, carnem suillam, aut lardum,& pisces marinos,

imprimis passerein seu rhombum, apuam cobitem, asellum

282쪽

MENSIS JUNII A. MDCCXVII.

minorem majoremque prohibet, & ab aquarum fluentinni ae praecipue fluminum traia litu cavendum monet; durante veroi ebris accessione quocunque potu frigidiore aegris interdieit. Ut igitur do salis ammoniaci effectibus eorumque con stantia S ccleritate eo melius quis judicare possit, illos ex observationibus lub calce libri recentitis excerptos & in compendium redactos iu unam tabulam coegit Autor, sic simul uno schemate oculis exposuit, atque repraesentaVit; ex qua tabula patet, inter viginti octo aegros Abribus tertianis re quotidianis detentos vix quatuor i uisse, qui medicamento hoc usi sanitati non suerint redditi; quem sinistrum curae eventum gravioribus ab aegro commistis erroribus in victu vel dosibus iterandis sed neglectis adscribit, ct tantum abest, ut ullam aliquam noxam ex ejus usu ortam viderit, ut potius absque ullo alterius medicaminis subsidio ventriculo appetitum excitatum, cibos bene digenos, faciei colorem et corpori vires ex in restitutas deprehenderit. . operandi rationem salis ammoniaci quod attinet, cum Autor Clarissimus nulla hic luxuriantis imaginationis commen.

ta, sed sola observatione comperta, aut justis & legitimis inde consectariis de dueta tradere sibi proposuerit, paueta sunt, quae 'de illa allegat, hoc tamen observasse leasterit, quod, quamprimum sal ammoniacum in ventriculum delapsum fuerit, mox aliqua ejus portio inde celerrime in corpus diffundatur, resan. guini humoribusque permisceatur, hocque medicamentum nec

vomitum ciendo, nec Ventrem moVendo,nee sudores excitando

operetur, sed in his febribus curandis potius earundem cat iam immutando & corrigendo, quam e Vacuando e corpore agat. Quanquam autem sal ammoniacum in eradicanda febre quaristana non sat essicax fuerit repertum, in tertianis tamen & quotidianis curandis tanta ejus elucet Virtus, ut cum cortice Peruvi.

ano de praestantia contendere, cetera vero febrisuga longe suis perare videatur. Corticis quidem hujus virtus in eo major est, quod certius has febres debellet tertianas citius curet. In his vero cortici sal ammoniacum praestat, quod ab hujus usu recidivae omnino rarissimae,a Cliina China vero frequentissimae fi

283쪽

siones diu durantes se invicem celeriter insequuntur, exiguo tantum relicto intervallo, quo aegri ad quietem re corporis a febre conquassati refectionem indigent, passim multo commodius aminoniaco sale quam cortice Ganiperido curari possint. Cum autem cortex non nisi in ipsa febrium intermissione adhiberi debeat, illiusque usus & certis restrictus intervallis, ct saepe repetendus sit, pro hoc equidem hic illud, quod paroxysmos separat, tempus neque sei longum, neque satis commodum relinquitur; quare plures paroxysmos aegrum perpeti necessiun est, . antequam tautam istius medicaminis copiam consumpserit, . quanta quidem febri omnino supprimendae suffecerit. Ad haec tertianae ct quotidianae Lbres interdum unica & passim binis salis dosibus curari solent, cum istiusmodi aegri sex septemve &nonnunquam multo pluribus chinae Chinae pulveribus ad earundein curationem egeant, atque ita eam, quam ex medicamentis suinendis capiunt, molestiam tanto saepius subire, ac tae. diunt inde ortum vincere necessarium habeant. Etsi non cun etis,saltem quampluriinis, multo facilius est pauxilim liquoris gulam celerrime transeuntis, in quo sal ammoniacum penitus1blutum atque liquatum offertur, sorbere quam pulverem. ex . ore dissiculter amoliendum, & tantae quidem molis, quantae illi, . qui ex cortice parantur, devorare. Tandem cum multae,quae corticem hunc suspectum reddunt, hictoriae ubique terrarum. fere circumserantur, de sale ammoniaco nullum cuipiam praejudicium haeret, nec ullus inde mali futuri metus es.l Quae ei reumstantiae sal ammoniacum in tertianis & quotidianis,Dbribus curandis cortici Peruviano si non anteferri, summo sal tem jure atque merito aequiparari posse evineunt. Observationes quod attinet, quae dissertationi huic adjunguntur, non solum hae illas concernunt febres intermittentes,.

quae hujus medicamenti usu seliciter fuerunt profligatae, sed αtales, quae partim mandecto dosis & methodi desectu vel victus errore, partim fortasse, quod Vel mediocri dos non suffecerit medicamentum, vel viriute impar fuerit, neutiquam curat sint; & uuleam de tertiana febre, in qua dubius aliquantulum salis effectur extitit. .

284쪽

MENSIS JUNII A., DCCXVII. 267

-cofurtensis, Anat. Chirurg. ac Theor. Med. Pros. PubL ALtor sint. Acad. Caesar. Nat. Curios Regiaeque Berotinensis Societatis Scientiarum GPegae, sologia se uberior illa ratio fustematis sui de Cataracta, Glaucomate O Amares, con tra mothini, Ocularii Parisensis, cavillationes O oh .jectiones, itemque Parisiensis seudiorum Diarii

iniquam censuram.

REeensuituus superiori anno, M. Novembri p. s 26 ss Tracta.

tum hujus Autoris cle Cazaracta Lucomate s Amavrosi atoque ex eo ostendimus, Autorem nostrum experimentis & rati nibus egregiis demonstrasIo, morbum oculi,quem vulgMI MDonem sive Cataractam vocarunt, &pro membrana in humoreaqueo semper habuerunt, plerumque humoris crystallini, α rarissime humoris aquei esse vitium. Hanc sententiam, quam vis nemo hucusque idoneis experimentis impugnaverit, dc ne unicum experimentum proslet, ubi catara sta curata membrana in oculo suppressa tuerit inventa; Molhusius tamen, tam iascriptis quibusdam publicis, quam in literis ad Autorem aliosque datis, vehementer se ei opposuit, eam salsain proclamare magno impetu annisus est, illosque, qui aliud sentiunt, admodum acerbe tractavit. Huic deinde accesserunt Scriptores Diarii Erud toriam Gallici Durnaides Savans qui superiori Anno in analysi Tractatus Autoris nostri, A. ITI 3 editi, perquam acerbam cen suram exhibuerunt. Has vero censuras quia Autor noster cum veritate non

'tonvenire, nominique .suo valde ignominiosas esse putavit, hanc Apologiam contra hos adversarios edidit, ut non solum suam sententiam eiusque veritatem luculentius illustraret, &falsa confictaque liti ait) crimina demonstraret, quorum Λdversarii ipsum insimularunt; sed etiam simul publice ostenderet, quam inique illi secum egerint: id quod summatim in Praefatione indicat, ct postea elenchum rerum subjungit, ex quo toti us apologiae argumenta in compendio conspici possunt.

285쪽

ACTA ERUDITORUM

o. 1 ad 161 Dividit autem suam apologiam in tres partes: in prima re- ν' , spondat Glausit objestionibus re cavillationibus, quas tam in liateris, nondum antea impressis, Autori nostro opposuit, quam quas contra hoc systema in epistola ad Pallinum, Chirurgum dc Anatomicum Gandavensem, data habet : ubi Autor demonstrat, mothusium ne unicum quidem experimentum, necessariis requisitis instrilinum, contra se protulisse ; sed loco talium,. quamvis ab Autore antea laesus non fuerit ι scontinatibus, ama-rulentis & ignominiosis verbis uti, ct simul cum Academicis Regiis Parisinis indecore agere ; dum asseveraversi Cothusius, Hei-sterum in suo de cataracta tractatu non nisi FVTILIA Academi- eorum Parisiensium) argumenta resutasse, scripta ipsius nontis VISIONES esse, neque ipsum ni interpretis partes egisse

aliaque dicteria & accusationes profert, quae Autor gravibus a gumentis in universum salsa esse ostendit,eumque tam discipuli1ui testimonio, quam ex ipss suis literis & assertis perspicue confutat : quae vero copiosiora sunt, quam ut hic a nobis in compendium redigi queant. In altera parte refellit Censuram libri sui a scriptoribus Di- arii Gallici exhibitam, ibidemque duplici ex capite demonstrat, eam valde esse iniquam: primo, quia omnis generis,ut perhibet, falsa ipsi imputarint, sensum verborum sitorum inverterint, eumque hoc pacto ridiculum. imo plagiarium efficere conati sint: quas tamen accusationes sal sas, & ex odio & invidia ortas esse, fuse hic probat. Secundo loco analysin Diarii Gallici, iniquam, & ad contemtum Autoris nostri esse compostam, ex eo patere docet, quia perhibeant tractatum ejus nihil continere,. quod non jam ab Antonio mitrassan & Briseo fuerit dictuin, i s&seri omisaque omittant, quae Autor noster notatu digna curio se prae illis habet, sicut exemplis quamplurimis comprobat: quae, ii ab odio aut partium sudio liberi videri voluissent, in analysi publica, utilitatis publicae causa, commemorare dehnissent Inprimis autem ostendit, hos scriptores una cum Tolbu o non observasse. ipsum ab omnibus aliis Autoribus circa causim carara di ferre, id quod maxime notatu dignum erat) eoque nomine novam ct propriam fovere sententiam; dum non . ut

286쪽

veteres re Nothusius, solam membranam, neque cum autonis sBri O solam humoris crystallini opacitatem, causam catara ctae statuit, sed utramque causam conjungit ; sie tamen, ut ra

rissime membrana cataractae causa et idoneis experimentis adhuc probanda sit. 2 Manliasiat,eos machina illius curio , quam in Tractatu suo descripsit & delineatam exhibuit, pro demon stratione visus sine humore crystallino, nullam prorsus mentio nemfecisse, quae tamen, ut probat, Parisiis non fuerit, & sorte nusquam antea Visa sit. 3 Quia in recensendo capite de amauros praecipuum momentum, ob quod illam descripsit, nimirum cur tionem eius salivation eliciter peractam inmiserint; quod tamen publico, & praesertim Medicis in solatium talium miserrimorum aegrorum scitu utilissimum fuerit. Silentio hic praetermittimus mulla alia curiosa additamenta. quae Autor g. 7s, 76, 7, 78, 8O ostendit a Diarii scriptoribus omissa & studio suppressa esse : ex quibus manifestum esse, ait, eos ex invidia Velodio quodam, quae ipse hic praestitit, supprimere voluisse, ut ignominia nomen ejus afficiant, ac si nihil singulare prae Antonis& Brissaeo egisset In tertia parte resutat objectiones Tolbusii in ita dictoMer- p. 2I occurio eleganti rcure Galant) contentas, quas vero, etiamsi a 28 . . UnuusAdc Diario Parisiensi magnopere extollantur, omnino

debiles ad systema suu in refellendum ac plerumque salsissimas esse demonstrat, praesertim quia nulla experimenta, sed tantum

ratiocinia contineant, quae in hac controversia exigui sint momenti,praesertim quia lententiam Autoris & natum controverissae non seriant, sed solum hypotheses quasdam minus estentiales Antonii, quas tamen Amor non assu insit: hinc mirandi an, censores hos has molausit objectiones tantum extulisse, cum, ut Autor innuit,idoneis experimentis potius. quam cavillationibuspi g tare debuisset, qualia Vero , ut Autor ostendit, nusquam protulit.

Finem hule apologiae imponit Epilogus, in quo Autor prae' 28 .cipua controversae hujus capita repetit, ut lectores de statu controversiae, quem a d versarii haud rite intellexisse videantur, eo melius judicare queant: quae vero quia in brevius compen

287쪽

2N ACTA ERUDITORUM

dium mittere non possumus, veriti, ne sensum Autoris obseu-remus, Lectoribus, hanc controversiam rite perspicere desiderantibus, suademus, ut ea ex ipso Autore petant: nervose enimadversarios suos resutat, Cataractae re Glaucomatis doctrinam

egregia illuserat, nihilque ab illis sibi oppositum praetermittit, quod non solide luculenterque excusserit.

EXCERPTA EX LITERIS FIER. ID LERI

Mathes Pros. Hiemb. ad D. A B. M. d. r AE . datis, de Aurora Boreali Vitembergae in Saxoribus d. X Aprilis observata.

Dies ecat Aprilis decimus, quo toto nobis Borrhapeliotes N.O in lenissime spirans peramoenam serenitatem attulerat,

atque mercurialem barometri columnam, ultra serenitatis teraninum, quem hic notamus, nimirum 29 digitum pedis Romani completum, eVexerat. Quanquam autem erat vesperi frigidiusculus ille ventus, serenitatem tamen coeli constantis mam noctu quoque conservavit. Hora vero IX m. 4s cum sorte fortuna prope conclavis hypaquilonem N.G.Ο. spectam iis, senestram constitutus, inusitatam animadverterem septentrionalis plagae claritatem, prospiciens euriosius brevi auroratu borealem satis illustrein, illi tamen, quae superioris anni mense Martio conspecta, a libique a me descripta est, parum fulgore inferiorem, deprehendi. Areus nempe seXaginta, quantum definire potui, graduum, tali prope horizontem nitore emicabat, qui creperae, post occiduum Solem, relictae luci albidae, coloribus non infectae, simillimus est. Cetera pars coeli lecena erat& stellis undiquaque scintillantibus ornata, diffusumque a Borea aurora lumen ita caliginem dissipabat, ut etiam phaenomeni, extra ordinem lucentis, ignari vespera laudata noctis insuetam claritatem notarent. Vix eram tractum lucidum contuitus, ct jam fulgurationes praelongae ct insignes, ex illo ipso assurgebant, quarum nonnullae a vigesimo, quem albor lucis septentrionalis continuae erat assecutus, gradu ad 48, polum versus, protendebantur. Hae cum nuperis, quantum ad speciem, satis sonueniebant, fisura apparens trabis cujuidam latioris lucidae,

288쪽

MENSIS IUNII Ad MDCCXVII. a I

vel staminae infra paulo latioris,superiori vero in parte cuspida. tae, spectabatur. Latitudo erat diversa. quarundam trium quin tuorve graduum. Fulgurationes hae ictu oculi in regione in lucida genitae, post celerrimum versus supera ascensum, dicto citius evanescebant. Quaedam fere contiguae simul, eodemqu. tempore, parallelωs prodibant, &, uthin aurora nupera, sequi- distante situ servato, versus Corum N. O. ab hypriuilone d cebantur, sed, brevem emensae viam, citissimae oculis stinet subducebant. Tales flammas ingentes XII progressu temporis natas, uno horae quadrante, usque ad hor. X conspexi. Postea 'nullae amplius a me visae sunt, horae dimidio, quo praeterlapso, cum S splendor imminueretur, dc descendere aurora videretur, ab observatione desisti. Paulo ante hor. X erat hoc nota in di-gnissimum spectaculum, quod nutas nigerrimae ct spissae, in illo ipso lucido tractu, assurgebant, sumi copiosi coagmentati instar referentes. Hae sensim ad 3 ' elare, & versus Corum propulsae, cum antea essent continuae, incipiebant in partes scindi, ct ,quod mihi maxime in hac observatione placuit, intra I s m. spatiun ita dissolvebantur re dissipabantur, ut ne ullum quidem illa- ruin in caela Vestigium amplius superesset. Quae nubes quin incensae sulphureae materiae fuligines haberi dicique possint, minime dubito. Nam brevissimo illo tempore in regione ill

stri nascebantu r, sed disjectae a vento . in auras rursum repente abibant. Ceterum nullum notavi materiae prorumpentis strepitum, omnia aequabili celerique motu agitabantur. Arcum lucidum prope horizontem, quamvis integrum, quia opposita conclavi meo curiae aliarumque aedium altiorum tecta prospectum liberiorem impediebant, videre haud potuerim, adfuisse

tamen aliquem, alii. qulidem phaenomenon conspexerunt, referunti Mihi, cum Vererer, ut representationes uOVae, praeter expectationem factae, cito, quemadmodum etiam evenit, desinerent, non erat integrum, alium quaerere. observationi magis aecommodatum locum.

289쪽

, x ACTA ERUDITORUM LUCULENTISSIMA DESCRIPTIO MON.

iis Pinniferi opuae Narisios siui, tribus portibus

absoluta. Lipsiae, apud Jo.Christian Martini, III 6, 4.

Alph. 2 Tabb. aen. I 3. Itulum 'ooογραισίας toti opusculo tripartito praefixum jureaia optimoprima ejusdem pars sibi vindicat: siquidem illa uni-ee vel satur in delineatione montis, cui Pinus numero se ibi progerminans nomen Pinniseri peperit; nisi forte ab humiditatis abundantia PS sic a Seuthie, pro quo Dialecta Ihuringico. Flaneonica est δithte, ita cinum existumes , uti p. ΦΟ Autor

su icatur. Hanc conjectura in non Omnino infirmam cica

bunt illi.qui noverunt lacum infinitae altitudinis, den didiel Qee n leo tamen ita obsituin, ut pedibus transire possis non tantum in illo monte reperiri, sed etiam quatuor fluvios famae haud exi Moenum scit. Nabam, Egiam & Salam, duosque

priores ex lacu laudato, posteriores duos ex alus montis illius uartibus profluere: quorum Ortus & progressus, nec non au omenta ex accurrentibus rivulis assumta, donec cum aliis fluviis se eonjunxerint, & in mare devoluti fuerint, accuratillime delineantur. Quibus accedunt, quae eX regno animali,Vegetabili& minerali notatu digna ibidem deprehenduntur. Quorsum pertinent luculentae descriptiones hominum, brutorum tam cI- curatorum,quam feroru aquatilium & terrestrium, arborum, frumentorum, florum, herbarum, metallorum, lapidum, petrarum, aliorumque naturalium circa laudatum moutem inveniri solitorum. Quarum petrarum,quum stupendae sint altitudinis, & admiranda plane forma construetae, imagines aeri inclinis oeulis subjiciuntur, quas sine horrore vix licet intueri Lectuperjucunda sunt, quae Autor in hac parte narrat de Metallo. rum generation. p. ψ8 m. de ranis, quas lacus quidam, ad ditionem Wei sensi adientem spectans non patitur, cujus terra aliis lacubus injecta, ranas enecat, p. 2 s, de thesauris & sermone cum spiritibus subterraneis instituto p. 69 sqq. de Pigmaeis p. 9 2& 9 , de probatione aeris,quam Autor, ductu & auspicio noscioi cujus

290쪽

cujus Asan Λphjah Hasum ex orientali Engaddi oriundum

P, 133 instituit. Ut taceamus, quae p. Igo de meteoris quibus dan p. IO 6 despecie quam amavium minorum, quas par0S, Vernacula vocamus, flavi coloris, fucorum magnitudinem haud excedentium, re p. s , 8o sqq. de arcibus in summis

montium cacuminibus exaedificatis, ut olim latronum essent receptacula, ut & superstitiosa nonnulla di oeconomica, quae P. I S 3 α I S 7 prolixe recensentur. Nec flentio transmittu uotur confines pagi ct oppida, quale est Bonsidelium, quod imprimis p. 8 3 sqq. uberrime delineatur. Scriptores, quorum hiesidem secutus est Autor, p. II recensentur, suntque Conra.dus Celtes, Wilibaldus Pire eimerus, Conradus Mutingerus, Andreas Althammerus, Betulius, Casparus Bruschius, Johamnes Berisinius i c M. Joh.Math. Grossius; quorum observationi hus sitas addit Nostar, tanquam testis αυὶοπlης subinde illorum hallucinationes redarguit, sinistreque prolata emendat. In Parte altera circa oppida, arces, vicos, pagos rethermas atque fontes salubres in confiniis montis pinniseri inveniendos occupatur. Sunt autem oppida fere . extantiora Egra re Sciackenualdum : thermae tamen Carolinae utramque propemodum hic faciunt paginam : nec diffitetur Auto se Bruschium,Summerum, & Angli cujusdam, Plumbire nominati, dissertationem de Thermis Carolinis Halae Saxon. habitam tantum non descripsisse. Alios tamen ejusdem argumenti seriptores non insuper habuit; quin imo propriam uX- perientiam sepius ad partes vocavit. Salsa admodum est Obtervatio quam P. I p. 39 & 4o quidem positam, huc tamen spectantem, legimus, aquas nimirum supra nativam virtutem Opi

nione hominum nimium quantum adjuvati; Ecquod uteri ne riles nonnunquam foecundi Et ad impraegnationem dispositi re- Vertantur, id non aquis, sed eonversationi 'prolificae esse acceptum ferendum. Tertia Pars varia loca montis pinniseri , Pa latinatus, Bavariae, Bohemiae, Saxoniae superioris ix inserioris, aliarumque provinciarum per indicem quasi demonstrat, in Suibus ingentes divitiae, auruin & argentum, aliaque metalla risent recondita, quae antehac Wallones, Veneti, Mutinense

SEARCH

MENU NAVIGATION