Antonii van Dale Dissertationes 9. antiquitatibus, quin et marmoribus, cum Romanis, tum potissimum Graecis, illustrandis inservientes. Cum figuris aeneis

발행: 1702년

분량: 885페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

DE ORIGINE AC RITIB Us forsan ob lapidem injuria temporum mutilatum , aliterve corruptum, partim deficiunt, Partim confiinduntur ita, ut ex

Trajamus Nundinius sitit, eandem ob causam hic deficit. Omnes enim Conlecrationes hisce Cos . eodem die VI. ID. DEC. factae quae sane multae sunt) ab eodem Trajamo Nundinio administratae sunt. Praeterea minime comparent illi qui suu virilis seu muliebris sexusJ hoc Sacrum pro Glute Gordiani &c. acceperunt, vel susceperunt quod etiam indicat, hunc lapidem non int grum fuisse repertum; saltem ita non repraesentari. Quod idem quoque judico de isto marmore, quod Pag. 3I. n'. a.

hoc modo extat

PRO . SALUTE . ET . INCO, LUMITATE . D O M U S . DIVINAE . R. P. LACTOR ATTAVROP . FECIT

Quamvis non aeque id de hoc lapide pertendere velim. Porro hic merito dubitari potest, annon haec de Curantiabus respiciant potius ad illos, qui post Sacra peracta, curam gerebant, ut Ara loco sacrificii superstrueretur, Hiresque eo loco conderuntur: tum ut antea, & ara cum omnibus

apparamentis suis vide pag. XXXV. n'. I.) bene parata atque rite adornata ad Sacrificia sisterentur. Ad statuas , arasque quin & ad alia monumenta 8caedes ponendas, aut etiam dedicandas, Curatores saepe consti- tucbantur, unus pluresve: imprimis si ordo aliquis, aut Civitas, aut Provincia tale quid dedicaret, aut ex AEre collato

172쪽

SACRI TAUROBOLII. II sid fieret. Sic statuam positam videmus in marmore nunc sequenti,

INCLYTAE . VENERANDAEQ . MEMORIAE . VIRO FLAVIO . THEODOSIO . GENITORI . DOMINI . NOSTRI INUICTlSSIMI . PERENNISQ . PRINCIPIS. THEODOςΙPERPETUI . AUGUSTI . CVIVS. VIRTVTE . FELICITATE IUSTITIA . PROPAGATUS . TERRARUM . ORBIS. ESTET. RETENTUS. STI VΛM. EQUESTREM. SUBAVRATAM APULI . ET . CALABRI . PRO . VOTO. ET . DEVOTIONE POSUERUNT . CURANTE . AC . PERFICIENTEFLΛVIO . SEXINE . VIRO. PERFECTISSIMO CORRECTORE . ΛΡVLIAE . ET . . CALABRIAE

ORFITUS . U. CBIS. PRAEF. URBI

AEDEM . PROVIDIT CVRANT E FL . CLAUDIO EVANGELO . V . C . COMITE Tum in hoc lapide: MACEDO . H A U EBENE. VALEAS. QUIS OUIS. ES FECERE . MODESTIUS. MACEDO PATRI . PIISSIMO ET . FORTUNATA . CONIUX

173쪽

1I6 DE ORIGINE AC RITIB Us Denique dc statuae, per duos Curatores in hoc sequenti: L. IULIO. L.F .

CLU . MARCIANO AED. G. VI R. TU DERVICANI . VICI : MARTIS TU DERT . EX . AERE . COLLOB . MERITA . EIUS . D . D . DCURAM . AGENTIBUS L . IULIO . PRIVAT . PATRONO ET . L . IULIO . PRIMINO . AMICO

Quales, uti & monumenta, & vivi fieri curabant, ac subascia dedicabant, ut apud Spontum in Misceli. pag. I72. VIVAE . PONENDUM . CURAVERUNT . ET SUB . ASCIA . DEDICAUERUNT Tum & pag. I 83. ET . SIBI . UIUUS . PONENCURAVIT . ET SUB. ASCI A. DEDICAV I T, &C. Verum plurima ejusmodi exempla vivorum Occurrunt, qui aut dedicationes per alios fieri curabant, aut aras, statuas, vel monumenta per alios curata, ipsi dedicabant: aut adhuc-

dum vivi te mento talia per haeredes, fleri mandabant. Quale

174쪽

se exemplum spraeter alia alibib apud Sponium pag. a s.

Miscellan. habem . Curasse tamen alios illa quae ad Sacra Tainrobolia pertinebant, dum devoti huic Sacro id accipiebant, mihi nullum dubium est: quod multa cum circa rituS, tum circa impensas, tum circa vires consecrandas, condendas, &c. rum & circa alia imprimis si haec consecratio , per aliquot dies perduraret) administrandaaut observanda essent, quibus ille consecran dus , atque inde consecratus, non aeque sufficiebat , atque ideo haec per alios ut curarentur, ut omnia rite ac cum debita ac solenni pompa observarentur ac perficerentur, alii aliisve procul dubio mandare debuit.

CAPUT IX. . Per plures dies admini irationem hujus Meri quandoque dura e : ara ue aliquando iterato posit, fui de T ρ locutionibus, se vivo, se vivus, cte. pou Metit dearis positis: uti is uni eidemque arae aut cippo plures una inscriptiones insculptas fui . Ibis quoque consecrationei , 'igesimo anno, pos primam, praeterlapsio iteratas fui : qua occasione rursus aliquid de initiandis ML IN ', de punitionibus ac promulis circa ilia; tum is

de assis regenerationibus insicis , expiationibus, -- setopothmis, ac Baptismo CBrisianorum pro mortuis

Denique de iteratis Tauroboliis, non pos vigesimum annum praeterlapsum , sed parvum pos patium intem de iisque nunc pro femetusis, nunc pro aliis acceptis

175쪽

DE ORIGINE Ac RITIBUS118 DE URIGINE AC NITIBUS Totavi modo per parenthesin, atque adeo indirecte, haec Sacra quandoque per plures dies dura . Quod satis clare etiam e verbis, jam plus semel memoratae inscriotionis , his sequentibus liquet, INCHOATUM. XII. KAL. MAI. CONSUMMATUM. VIII K A L. M RI. Ita ut per quatuor dies hoc Tauropolium ab α Aquio Antoniniano acceptum duraveri t. Neque enim semel id factum satis indicare videtur haec sequens inscriptis.

inae

176쪽

inae ita ab Eruditissimo Reinesio, licet paulo obscurius,

Vertuntur:

Unus quinque decemque virum, Phoebique sacerdos Sub serto, Crescens, Sapiensque Leontius, oris Alter ab Eois, alter ab Hesseriis, Una cunctorum celebrantes orgia Matris

Rheae, Crioboli FESTIS SACRIS αUE' DIEBUS

Tauraboli, altare hoc constituere super.

. . .

Ita namque verba HMΑΣΙ ΜΥΣΤΟΠΟΛΟΙΣ, quae in ultimo hujus carminis versu occurrunt, minime aliud solen

ne quoddam festum respiciunt, sed dies illos, sive plures sive pauciores numero , per quos hoc Sacrum rei non semper, aliquando sillem continuatos perdurabat , desig

nant. .

Uti autem hic Ara jam istis Consecrationis diebus posita videtur, sic id non ita semper locum habuisse, aliquis conji

ciat , ex illa instriptione, quam nunc asseram. Quamvis minime appareat quanam de causa tantum temporis spatium :inter Sacrum factum, & arae dedicationem, intercurrerit. . Est autem haec D. D.

177쪽

DE O RIGI NE AC RITIBUS

RATORIBVS . SVIS

An etiam hoc marmor praeterquam quod ab uno latere plane mutilatum est, sat integre sit descriptum, merito du

bitari potest , ex illis TAURO POL IUM. VI. ARAM , &c. ubi quid illud VI. denotet juxta cum igna

rissimis ignoro. Iterato hic aram positam Videmus, ac quidem ex perceptis iterato, post XX. annos, tauropoliis; illamque fNBJiterato possitam , die ac Cosi ibi expressis fuisse conse

cratam.

Posita, aut constituta videtur dum adhuc vivebat Valentinianus pater Gratiani: qui quamvis sub finem vitae Gratianum Augustium nominaverit, nunquam simul cum

ipso

178쪽

ipso Consul fuit: ita ut id hisce simul Coss. factum non fuit,

quantumvis patre Valentiniano sicut ex capite inscriptionisciare paret adhuc vivente ac simul Jam cum Grattiano imperante: quare ibi, in capite inscriptionis illud Coss. addi minimc potest, aut istud suis in Cost mutari. Praeterca, quamvis sepe in aliis hujusmodi dedicationi bus, jam supra, viderimus haec VI. ID. Di C. quo mentis ac dies indicantur , ibi Const. adiunguntur: quod hic minime fit: neque, prout lapiSipse nobiS repraesentatur, tantum spatii licet maxime ille hic injuria temporum corruptUS quoque

esset) ut tot literae infarciri possint. Quod longe facilius fieri posset , si statuamus pro V I. quod alias hic male irrepsisse videtur) vocem VI V V b reponendam este; eamque in marmore Olim adhuc integro extitisse. Licet & sic prout lapis ille nobis nunc repraesentaturo non satis spatii sit. Quare potius crediderim illud V I. abbreviate pro VIVUS fuisse positum: quum & sic spatium pro literis illa linea comprehensis satis augustum sit. Porro admodum frequenter illud VIVUS in marmoribus occurrit , sicut jam supra ex duabus inscriptionibus, ibi ex parte allatis, ostendi: tum&ex ista

quae in fine habet , TAURO POLIUM SUOM VIVI CELEBRAUERUNT. Quod maxime hic ad

rem nobis facere videtur. In aris, statuis, ac monumentis

dedicandis faciendisve saepius adscribebant, si ipsi homines, adhuc in vivis, id facerent, se vivo fecit, vel aedit; vel etiam simpliciter, se vivo, se vivus s atque in plurali numero se υιπι, se vivos: atque, sive ex ponentium sive ex lapidariorum errore, quandoque se bibus, is vibi , se vibos. At permultis quoque post mortem statuae aut arae pone bantur ac dedicabantur. An non autem illae , quae factae ac d dicatae fuerunt Fabiae Aconiae Paulinae , quasque supra adduxio post mortem ipsius dedicatae fuerint, ut non jam sed olim tauroboliatae , merito quis dubitet. bane ego

Q ita

179쪽

1ra DE ORIGINE AC LITIBUS. ita existimarim. Atque idem de Hettio Agorio Praetextato credendum putem: cui , sive in cujus memoriam atque honorem , Ara quoque posita ac dedicata fuit, non ut jam modo , sed ut olim, aut dudum Tauroboliato.

Quod autem istud Cejonii Rus Tauro lium famim fuerit vivente adhuc Valentiniano primo, Gratiani patre, quantumvis postremo imperii anno, ac quando jam Gratimnus ab ipso in Imperium ascitus, Augustusque appellatus

erat; ex ipsius marmoris capite clare patet: sicut & Consecrationem factam, cum jam Halentinianus Iunior simul cum Flavio Neoteris ac quidem ΙΙΙΙ. seu quartum) Consul eiaset, id est X V circiter annos post mortem Valentiniani primi: ac quidem eodem die, iisdemque Consulibus, quibus Lucius Ragonius cde cujus Taurobotio jam supra ex Smnio locutus sum , inscriptionemque integram adduxi

Taurobotio accepto Aram suam consecravit. Ita enim ibi habemus

ARAM CONSECRAvIT

Illorum qui publice 1. e. ex auctoritate, ac sumptibus, publicis) Taurobotium faeiebant non ita reperimus araae dedicatas, ab istis qui id sacrum susceperant: quod eae publice ponerentur , licet hostiis propriis, seu suis, facerent tam robotiandi. Sed contra ubi privatim, seu pro aliorum salute, seu pro semetipsis facerent, id frequenter satis videmus: sicut

180쪽

SACRI TAUROBOLII. II 3 sicut cum ex jam ante datis, tum ex sequentibus constat exemplis. Sic namque

PETRONIUS . APOLLODORUS . V . CPONTIFEX . MAIOR . XV . VIR . SACR . FAC PATER . SACR . DEI . INVICTI . MITHRAETAUROBOLIO . CRIOBOLIOQUE . PERCEPTO UNA . CUM . RUF . VOLUSIANA . C . F . CONIUGE . XVI . KAL . IULIAS . D . D . N . NVALENTINIANO. m. VALENΤE. AUGG. III. COSSARAM . DICAVIT Ubi Graeca inscriptio , cujus haec versio tamen in ipso lapi

de est, in fine habet:

Sic & in fine illius, ab Agesilao positae quae tamen mOX integra ponenda erit ARAM. SACRAVIT. D. D. N. N. VALENTE. ET VALENTINIANO . IUN . AUGG . CONSSIDIB. AUGUSTIS Talis autem Ara Rit flla, quam Petram tam Maram in alia inscript e, apud Reinesium Classe I. n'. a. nom,

SEARCH

MENU NAVIGATION