Justi Fontanini ... Historiæ literariæ Aquilejensis libri 5. Accedit dissertatio ejusdem auctoris de anno emortuali S. Athanasii patriarchæ Alexandrini ... cum duplici indice. Opus posthumum

발행: 1742년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

8 His TORI ALITERARIA

Hieronymianis , & ex Constitutionibus Caesareis xxi ii. S XL. tit t I. lib. xv. Cod. Theod. A. D. S 4 I a. primum vulgatis . Ouamobrem in ejus salsitate, nemo , qui sit mentis compos , amplius haerere debet .

1 I. Haec de spuriis epistolis Sancti Pii praefari libuit, priusquam totidem sinceras & genuinas, ad Iustum , Viennae Allobrogum Episcopuni, scriptas, & nunquam ante Blondellum Pseudo-Isidorianis immixtas,susius a criticorum accusationibus eidem Sancto pontifici vindicarem. Priorem ex veteri codice , in Germania reperto, primus omnium eduxit Georgius Fabricius in notis ad Poetas Christianos , Basileae editos apud Io: Oporinum A. D. Is 63. pag. io a. Utramque sexennio serius Jo: Iacobus Grynaeus prodire iussit in Monumentis Sactorum'atrum Ortho: Axo rubii Basileae apud Henricum Petri A. D. is 69. tom. I. Par. II.

pag. 3. quae alia quidem sunt ab orthodoxoeraphis Theologiae Sacrofan-Hae per Iohannem Heroldum pridem editis item Basileae apud Henricum Petri A. D. i sss. Idem , quem dixi, Fabricius, in epistola ad Johannem Naubitium , iisdem Monumentis praefixa , testatur , illum , ut vocat Scriptorum thesaurum c ubi est utraque epistola Sancti Pii γ e Bibliotheeir vetusissimis erutum . Alteram Pii epistolam , Auiti versibus subjectam . se in codicibus M sis. legisse assirmat Petrus Pithoeus Ad Qersarior uin lib. I. cap. xv I. eandemque laudari in duplici Martyresogio MS. Ecclesiae lennensis produnt Socii Bollandiani tomo i I. Maii pag. 99. ubi haec leguntur . 'si idie nonas Maji natalis Sancti Iusti Mart)ris , sexti episcopi Viennensis , qui quo tempore Pius Papa primus I ae sederet, accepit epistolam consolatoriam ab eo de saeri pallii c quod euelohium episcoporum vocat dignitate'fidei fervore . Primam earundem epistolarum jam

recitaverant tomo ΠI. Martii pag. 7 . a. Margarinus Bigneus utramque coniecit in tomum I. pag. 63. suae Bibliothecae Patrum , Parisiis primo in lucem emissae apud Michaelem Sonnium A. D. is s. non tamen e editione Grynaei, quam nondum viderat: neque ex tabulario Viennensi, ut memoriae lapsu putavit Baronius A. D. 366. ἔ. i . . & ex eo Bion dellus , Pagius, aliique . Codicem , unde illas Bigneus descripsit, vetustissim um suisse , docet his verbis pag. 62. Hae duae epistolae bis temporibus a Domino revelatae sunt, ese repertae in saerario ha eae Sancti Petri is arbe Lemovica , ubi hactenus latuerunt, defossae in area saxea sub terro , qua prae nimia vetustate vix Dei potuerunt . Ergo palam est , falli eos ,

qui , ut epistolarum sinceritati detraherent, eas ex uno tabulario Uiennensi emersisse commenti sunt, ut Blondellus , Paetus , & alii. Omnes

porro allati sti intores utranque 'usto Discopo inscrthunt, ita ut plano aberraverit Io: a Bosco , priorem Vero fratri jirectam prodens in Bibliotheca Floriacensi par. Ii I. pag. 22. Annalium parens A. D. 112. IV. ut plane aureas commendat . Deinde A. D. 366. Φ. rv. ambos ex Bieneo ab se recitatas ct lexitimas censet,& censendas esse pronunciat, tum ob rerum argumentum & admirabilem quandam cum rebus gestis

τjus temporis convenientiam , tum ob simplicissimum illum antiquitatis

candorem

112쪽

candorem , quem in omnibus praeseserre noscuntur . Io: Cardinalis Bona S Prus I. in Rebus liturgicis lib. i. cap. i i I. sic pariter judicat: eas recipiunt or--Ιv. thodoxi, nee audent omnino reprobare Sectarii . Certe Blondellus , qui in Pseudo-Isidoro , Genevae impressis A. D. I 628. eas imposturae accusa verat, postea senior, eoque prudentior factus , veterem hanc suam de iis sententiam omnino exuit, ut ex posterioribus scriptis ab eo editis A. D. I 64 I. r649. manifestum fit. Siquidem in libris de Prima tu, de Sibyllis, S in Apologia , utriusque epistolae , tanquam ad illum, cujus nomen praeferunt, certissime pertinentis , testimoniis abutitur et quod etiam Claudium Salmasium & Iohannem Dallaeum , Henrico Hammondo reclamante, pridem secisse inferius exponam . Cur ergo Vel propter Blondellum nondum resipiscentem suspectiores nobis sint, nihil sane caussae est . Nec magis movere debet, qui priorem illam Tondelli censuram nuper improvide exscripsit Tillemontius, vir alias in his literis eximie praestans . Ouis enim sententiam amplectatur , quam auctor prudens abjecerit i Tillemontio detractum minime cupio , dum heic aut alibi ob unius studium veritatis, quam vir pius & doctus agnitam mirifice coluit, ei non accedo . Sed iam tandem quae Criticis in epistola I. Sancti Pii displicuerunt , additis responsionibus nostris , ordinatim re

censeamus.

i. Putant Pii saeculo Missae voeabulum , in ea memoratum , ad Ca- tbecumenorum misonem , subsequentemque Sacramentorum administrationem significandam, nondum inolevisse . Addit Tillemontius , Tertullianum , Cyprianum , ct Cornelium nunquam illo usos , etsi alias uti debuissent , ideoque Ambrosio minime antiquius videri. Sed Ambrosius , uti iamdudum usitatum , non uti recens , illud vocabulum usurpavit . missa enim ad omnia Ecclesiae officia significanda olim adhiberi coniue vit, ceu voX Romanis frequentissima , quum a principum virorum basilicis S conventibus dimitterentur: unde ad ipsum etiam conventum indicandum Missa pro voce missis, vulgo usurpabatur , quomodo secessa Pro aeeessio, usta pro ultio, remissa pro remissio , sensa pro ossensio, ct id genus alia . M . pro musione , hoc est praeteritum passivum generis seminei pro nomine verbali apud Grammaticos frequens est , inquit Josephus Vicecomes lib. I. de Missae ritibus cap. v. misso autem pro dimissimne, sumpta est ex re militari. Vide Barnabam Britanium lib. i v. de Formulis prope finem . Hinc Avitus epist. I. in Delesiis, palatiis, sive praetoriis MISSA fieri pronuneiatur , quum populus ab observatione dimittitur e nam genus boe nominis etiam in seeularibus auctoribus invenietis . Hanc rem erudite pertractat Panvinius in opusculo M S. Uaticano 49 3. quod est de Missarum & Liturgiae vocibus . Vide etiam Baronium A.D. 34. β. Lx. Cangit Glossarium Latinum, ct Jacobum Benignum Bossuetum in explicatione precum Missae q. i I. Dum ergo Pius scribit ad Iustum , se Missas agere' eum pauperibus in domo Eupreptae , de conventibus intelligit, non de simpliici solum missisne eothecumenorum, aut de

113쪽

86 His TORIA LITERARIA

S'. Pius I. fueramontortim administratione , ut viri docti putarunt . Notanda est

Lὲ - ιΙ-C IV. etiam sormula , quae tanquam VetuS, communisque in re sacra, semel iterumque usurpatur apud Victorem Vitensem lib. i I. cap.II. S. xiii. de Persecutione Vandalica . Pearlonius pag.26 S. ex hac eadem

epistola consectum existimavit decretum apud Gratianum Dist. i I. de Consecrat. C. Si per negligentiam , ubi altare cum quatuor linteis fieri statuitur : de quo Latinum Latiuium, Franciscum Toletum, & Franciscum Turrianum inter se disputasse colligimus ex latinis Lucubrationibus to .Ι. pag. 369. Proseino si id verum est , quod ait Pearsonius , decretum illud oportet esse antiquissimum, R ex sincero sonte deductum . Ula inimepistola est sincera S alitiquissima . a. Vocem superbeate, quam peculiari charactere signavit Blondellus. nee simplicem , neque iatinam censuit Tillemontius . Ea tamen nihil ad emundiae latinitatis regulam exactius ς nam superbeato idem est ac valda Leare, ut aurei seculi scriptor Virgilius nos docet lib. I. AEneid. v. x9. ubi de Iunone in Trojanos irata , sic canit. His aceensa SUPER, jactator aquονε totonoas : erc. nempe valde accensa . lib. III. v. 489. Andromachen loquentem inducit, quum donis Aschanium oneraret.

cape dona extrema tuorum ,

O mihi Dia mei SUPER .hbauatiis imago . Ubi super, idest valde, expresse, vehementer , explicat Servius et quae

exempla in eandem sententiam assert Nonius Marcellus . Ad haec qais ignorat, primos dlos Ecclesiae patres non elegantiam sermonis, sed sanctam modestiam verbis & moribus exprimentes, vocabulis S dicendi modis a vulgo petitis , saepe usos Z Audiamus Hieronymum in Catalogo cap. xxi l. de Flegesippo , Sancto Pio aequali, scribentem : Feclesiastieorum texens bisorias , quinque tibros eoNUuit SERMONE SIΜPLICI:nt quorum Quam se labatur, DICENDI qtioque EXPRIMERET CHARACTERE M.

3. Viris doctis aqua haeret, ubi Pius Viennam Senatoriam urbem a pellat. Blondellus enim hanc notulani ibidem appendi tr eur vero S natoria Vienna dicatur , doce qui potest. Dodu vellus ad Pearsonium pag. m. vel hine utranque epistolain respuens, haee profert: urbem. Vienuensem SENATORI in appeliat in utraque epi u Pseudo-Pius . qaod quo jure fecerit, pluue nescio. Dodvvello, de-statim doceberi Idem Bloncilius in libro de Primatu pag. i 3. ubi a fila priori sententia

recedens, utranque epistolam sinceram agnouit, Viennam quidem Sena

roriam antiquitus dictam fatetur , sed unde illi hoc nomen adhaeserit, is nondum adsequutum prodit, sugillatque Philippum Berterium , quasi ab Adone illud primo inventum tradidisset: de quo tamen Berterius non cogito vit. Tillemontius vocabulum, epistolae nequaquam proprium, cuique Viennensi magis, quam pontifici secundi seculi consentaneum prois

nunciat.

114쪽

nunciat. Sic critici, de rebus antiquis praepostere judicantes, per avia S. Pius I. R devia feruntur . Sed non ita quidem certe judicavit Claudius Drusi ii. C. IV. filius in oratione super Civitate Gallis danda apud Gruterum pag. Di i. in tabula i I. Lugdunensi, ubi ante Pium seculo integro, & eo amplius, de eadem urbe Vienna sic loquitur Imperator r ornatis a eeee Colonia valentis aque Viennensium , quam longo iam tempore SENATORES huic euriae eonfert Uiden , Blondelle , tuque Dodvvelle , unde Vienna Senatoria cognomentum acceperit Z Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. VI II. cap. XXXIX. Uiennensem civem S Episcopum , nomine Virum, Senatorem appellat: Obiit Evantius Viennensis episcopus.

in e us sedem Virus presb ter de SENATORIBUS, Rege eligente, substituitur . Avitus , Viennensis episcopus in Homilia de rogationibus apud Sirmondum tomo II. Operum pag. I 36. a Gregorio nequaquam abludens, Viennensis, inquit, SENATUS, eritis tune numerosis IIIustribue Curia 'rebat. Rursus in epistola ad Festum se vocat SENATOREM 'manum , quum esset civis Viennensis . Ad haec in epitaphio dicitur sepultus in monasterio Sanctorum Petri ese Patiti SENATORIAM Viennensium urbem . Sic Avitus. Senatoria nomen a Romanis Viennae inditum , quod eius Senatus Gallias moderaretur, auctor est Ado in Chronico. Sed Philippus Berterius in Diatriba II. pag..2o8. Adonem errasse contendit. At erraverit ille in caussa nominis adsignanda ; in nomine ipso quidem , antiquitus adsignato , nequaquam erravit. . Quod scribit Pius de presbyteris ab Apostolis educatis : qui a Domino voeati in CUBILIBUS aeternis elaus tenentur , peculiari charactere, tanquam obelo dignum , notavit Blondelius . Heic tamen verba S sensus perpendi possunt. In verbis nemo non videt, Pium respexisse illud Psalmi Lix. s. Exultabant Sancti in gloria , laetabuntur in CUBILIBUS Ibis, de quo Lucas xvi. I9. & Augustinus lib. II. quaest .XXX III. q. 3. in Evangelia . Vide Ludoviei Capelli Dissertationem, quam inscrip sit Mortuorum visam, in eius operibus criticis , Amstelodami editis anno i 689. In sensu perpendi potest celebris & olim pervulgata doctrina de re eeptaculis animarum. De reeeptaculis animarum & statu post momtem , antiqui Patres disputantes , ab ipsis Apostolorum temporibus ad Gregorii XI. Pontificatum , Flocentinuinque Concilium , hoc est toto serme quatuordecim saeculorum spacio, incerti, interque se dinsentientes fuerunt, veluti in re, de qua Ecelesia catholica nondum quic- quam definierat: propterea quod tam expressa pro illius definitione non apparerent sacrorum Cossi eum testimonia , ut non possent in alium sensim utcumque trahi: singuli enim in suis sententiis principia sibi a divinis literis suppeditari existimabant. Consulatur praefatio ad librum Samcti Ambrosii de Bono mortis tomo I. Operum col. 38 s. editionis novae. Nonnulli eorum , animas corporibus exutas ct procul a visione Dei in quibusdam habitaculis conclusas, adusque generalem resurrectionem servari putabant, ibi inereedem operibus suis debitam , hoc est, divi

115쪽

88 His ΤORIA LITERARIA

si Pius I. ni eonspectus fruitionem , in die ultimo reddendam , exspectaturas: qua Li I C. IV. de re multa congerit clari ingenii & doctrinae Theologus Dionysius Pe-tavius de Deo lib.v I i. cap. XI v. Uerum quidem est , inter hujus sententiae sectatores , Miuenariorum somniis quosdam imbutos fuisse , ut. Irenaeus, Tertullianus, Apollinarius, Lactantius, Victorinus , & alii, de quibus Hieronymus in Catalogo cap .Xxvi II. ubi Papiam ex Iudaeis eam opinionem hausisse tradit, quanquani aliter sentit Nicolaus Nurrius in Apparatu ad Bibliothecam PI'. tomo t. pag. 28 l. edit. II. Non omnes in-men Patres , qui ante magnum diem suspensam Sanctorum felicitatem adstruere visi iunt, Chiliastarum nugis adhaeserunt: non quidem Ambrosius , Augustinus , Nazianaenus , Chrysostomus , Bernardus , ct alii. quorum sententias digerit Sixtus Senensis in Bibliotheca lib. ν i. adnotatione eccxxv. S Guillelmus Est ius in lib. I V. Sentent. Dist. XLV. q. 6. Ambrosius quidem in libro de Bono mortis cap.x. q. s. doctrinam suam his verbis explanati animarum autem Iuperiora esse habitaeula , seripturae testimoniis valde probatur . Siquidem edi in Esdrae tibris utimur, quia quum venerit Iudicii dies , reddet terra defunsiorum corpora, ct pulvis

reddet eas, qua in tumulis requiescunt, reliquiar mortuorum . Et ba- hitaeula , inquit, reddent animas , qua his commendata sunt, ese revelabitur altissimus super sedem γudicii . Hae sunt habitationes , de qui-hut dieit Dominus, multas mansiones apud ' Patrem, quas suis , pergent

ad Fatrem, diseipulis praepararet. Sed Esdrae usus sum scriptis, ut eo-gnineant Gentius ea , quae in Philosophiae libris mitrantur , translata de nostris. Hic utique Ambrosius innuit Platonem , qui in Phaedro tomo III. Operum pag. 247. editionis H. Stephani anni is 8. de animorum reditu in coelestem patriam disserens, eadem habet, quae Esdras ct Sanctus Ambrosius . Platonem ex sacra Scriptura plurima hausisse prodit origeues' contra Celsum lib.Vi I. pag. 3so. edit.Guiu. Spenceri ἔ.46. Idem Ambrosus in opere allato sic loquitur: denique ct Seriptura habitacula illa,

animarum promptuaria nuncupavit, nempe Esdras : lib. IV. cap.VI I. n. 32.

Ambrosio plane consenat Augustinus in Enchiridio cap .cIX. tempus autem , quod inter hominis mortem ct uisimam resurrectionem interpositum es , animas abditis receptaculis eontinet, sicut unaquaeque digna es veι requie , vel aerumna pro eo quod fortisa est in earne dum Oiveret. Infinitus essem si huc omnes adducerem , qui in hac sententia fuerunt antequam OEcumenica Synodus Florentina decerneret, animos, nullo post baptismum peccato foedatos, vel iam contracto, omnino purgatos, in Coelum mox reeipi ,-intueri elare ipsum Deum trinum ct unum, sicuties , pro meritorum tumen diversitate , alium alio perfectius . Sixtus Senensis ad Concilii Florentini Sanctionem facile reduci arbitratur nonnullas eorundem Patrum sententias , si duplicem scilicet heatitudinis statum , divino conspectu fruentium consideremus , unum animae sine corpore usque ad universale judicium e quem statum veteres variis nominibus describentes , dixerunt sinam 4Abraba, Paradisam primis parentiri

116쪽

rentibus ademtum, Auare exterius, sub Auare Dei, Sansorum vestibulum, Atria Dei, promptuaria Animarum, secreta receptacula, Aniamarum custodiam, servitutis requiem , adeptas repromi iones, S etiam eubilia aeterna, ut noster Pontilax Pius. Alter status animae considerari potest, resumto corpore , post extremum iudicium e quem statum similiter diversis appellationibus nuncuparunt se domum Dei, altare intertur, super altare , sublimiora Gelorum, O eonsummationem gloriae. Proinde quum apud veteres Patres legimus iustorum animas vivere aut in sinu Alirabae , aut in Paradisi nemore, aut sub altare Dei , aut in abditis receptaeulis , aut in eubilibus aeternis , ibique exspectare suturae gloriae praemia , non statim suspicari debemus , eos credidisse, animas Sanctorum carere divini intuitus gloria, S nondum potiri persecta illa S consummata selicitate, quam post corporis resurrectionem exspectant. Itaxem explicat etiam Magister Sententiarum lib. I v. Distinct. XLV. β. I. notans ex Augustino, majus futurum gaudium Sanctorum in Resurrectione , quam fuerit ante : tunc enim consummabitur selicitas . Ideo Beria Nardus enarrans cap.vi. Apocalypseos, docuit, animas Sanctorum usque

ad diem iudieii quieseere sub astare Dei , idest in sola visione humani- ratis oristi donee veniat tempus , in quo Aius vel post universalem rosurrectionem ostendat seipsum iliis in forma Dei una eum Patre DI-

ritu Sancto . Deinde in Sermone iiI. de Asto omnium Sanctorum tres

animarum status recenset. I. in corpore corruptibili . II. sine corpore. III. in beatitudine eonfiammata . Ex his nemo non videt, germanam

antiquitatem Epistolae I. Sancti Pii, vel illa phrasi invicte probari , quata eubilibus aeternis animae Sanctorum elausae TENERI dicuntur . Licet vero eadem phrasis illi persimilis videatur, qua utitur Lactantius Divinar. Institui. lib. v I i. cap. xx I. ubi Mnimas, ait, in una eommunique

custodia DETINERI: quem loquendi modum Sanctus Hieronymus se re non potuit in Uigilantio, cui propterea exprobavit: tu e solis .ineula inlisis , ut usque ad diem judieii TENEANTUR In eamdia rat tamen Sanctus Pius veluti ceterorum Magister, unus omnium tutioin rem & faciliorem viam pressit, dum Sanctorum animas non alibi, quam In coelesti beatitudine, diserte collocavit, earum cubilia aeterna appellans , non vero eorporeas, non subterraneat, neque ad extremum unque iudicium tantum duraturas habitationes , ut sensit Lactantius , ct Tertullianus de Anima Cap.xv. Haec euhiata sunt mansiones illae in domo Patris, quibus Christus apud Io. xiv. 2. varios gloriae beatorum gra dus designavit. Hinc piae memoriae Cardinalis Thomasius, interioris Ecclesiasticae antiquitatis longe peritissimus , eubilia in Psalmo cxLIx. man-Fones interpretatus est in Psalterio edit. II. anni l69 . pag. 644. Atque haec procul sunt ab erroribus, nullam animam ante diem iudicii, beatam esse dicentium , de quibus accurate agit Alphonius a Castro lib.III. adversus Haereses pag.22 I. Operum editionis Parisiensis anni i s r . Sanctorum animae dicuntur cubilibus elausa teneri, vel ad introitum Regni M coele S. PIus I.

117쪽

S. Pius I.

9o HISTORIA LITERARIA

eoelestis per eustodiam reservari, ut loquitur Hilarius Pictavensis in Psal .cxx. i 6. quia ibidem protectione& societate Domini ab omni malo

liberantur; unde in Pal. cxix. idem Hilarius nihil nobis a saeculi violentia timendum docet, quum Gripi consortium mors acquirat. Consule clarissimos& celeberrimos viros , qui Hilarium nuper ediderunt, in praefatione pag ἔ.6. nun3.2o3. Haec satis pro eubilibus aeternis Sancti Pii vindicandis. Veritati examussim cohaeret S illud, quod tradidPius , presbyteros scilicet Apostolorum alumnos , tunc diem suum obiisse . Prima enim Apostolorum successio usque ad tempora M. Antonini producitur: quo imperante Polycarpus , johannis Apostoli discipulus,

coronam martyrii reportavit, ut in Eusebium lib.II. Cap. XXIII. notavv alesius.

s. Aliud salsitatis argumentum Pii epistolae obiici video per haec verba : salutat te Soter Eleutherus digni presisteri . Nulla heic mentio Aniceti fieri putatur , propterea quod ab auctore epistolae , dudum ante

Pium in pontificatu mortuus putaretur , errore , ut creditur, hausto ex talogo Hen scheniano , S ex Anastasio . Ita Peaisonius in operibus postumis pag. 268. inque Vindiciis Ignatianis parte II. Cap.xIII. Pag.I69. quo etiam iudice, Eleutherus sub Pio presbter esse non potuit, qui erat diaeonus sub Pii successore Aniceto, ex Hegesippo , teste oculato , apud Eusebium lib. I v. Cap. xxi i. Sed heus tu, Pear nil Nonne ex Codicibus HSS. Anastasii , S ex Consulatibus Bucheriani Catalogi, ab Hen schenio postmodum male habiti, Aniceto Pium, non Pio Ani cetum praeponi jam vidimus Oui ergo errorem , modo ac excogitatum inde olim haurire potuit auctor epistolae Z At at praeteritus non fuit Anicetus, propterea quod reapse tunC amplius vivere non credaretur , sed aliam ob caussam nobis ignotam, vel quod Urbe tunc procul abesset, dum verus Pius veram epistolam scripsit : etenim viri illi sanctissimi non semper una versabantur, saepenumero huc & illuc magnis fidelium necessitatibus occurrentes . Pergo ulterius . Sicuti ex hac salutatione non sequitur , alios presbyteros & diaconos tunc Romae non vixisse praeter Soterem O Deutherum , propterea quod Pius singulos non expresseritἰ eodem pacto sutilissimum est a firmare; Anicetum ideo praeteritum , quod ab auctore epistolae iampridem ante Pium mortuus crederetur, errore scilicet ex corruptis Pontificum nomenclatoribus hausto. Sanctu AConcordius in actis apud Bollandum die i. Ianuarii tomo I. pag. 286. quae elegantiae commendantur a Τύlemontio 'tomo I. pag. 286. dicitur in Subdiaconum consecratus a Pio nostro : qui tamen nullam ejus menti O-nem facit in epistola t. ad Iustum . Ouod EIutherum spectat, a Pio cum tere, presisterorum nomine comprehensum, quem tamen Hegesi P pus sub Aniceto Pii successore Laeonum est xerit, facillime respondetur .

Etenim Sanctus Io. Chry stomus in Paulli epistolam ad Philippensesca'. I. V. I. antiquitus , ait, nomine prer terorum etiam diaconos venisse. Hoc praesertim factum ubi uterque simul contigit memorari, ut in epi-

118쪽

in epistola Pii, in qua senioris seu prerbieri nomen dyaeonum honoris caussa extensum est. Immo non diaconor tantum , sed & reliquam Cleri partem complexum docet epistola ix. Sancti Cornelii Papae tomo L pag. i4 . Pari pacto diaconi nomen in Ecclesia antiqua presbyteros complexum viri docti ad Clementinam epistolam l. ad C

rinthios cap.XIII. adnotaverunt, nempe ad ministerii nomen , non ad alterutrius gradum respicientes . Quum vero diaconi nomen ministrum

denotet , mrtasse Hegesippus mini irum generatim sit intum indicare voluit, ubi Eleutherum Aniceti diaconum . Miniper enim late sumtus non unus diaconas , sed etiam presbter . Reliqua in epistola

Pii dum recte conveniunt, unum pres teri nomen Eleuthero diacono adscriptum nos remorari non debet, quominus hac una ex caussa illam PR, adiudicemus. Frivolum ergo est totum hoc argumentum, nec melioris notae aliud , quod mox subsequitur. - 6. Blondello stomachum movet, a Pio palmam perseverabilem dici,ae epistolam his verbis claudi: Cerinthus primarches Satana multos a Per rit-; sed utrunque infeliciter: palmam enim peὸseverabilem , sive aeternum duraturam , deduci a persevero , ut ejusmodi sexcenta alia pnemo nisi cavillandi studio negaverit. Sed maius est , quod in Cerintho reprehenditur : scilicet plus aequo longaevum fieri, qui multos adhuc alertere a fide sub Pio tradatur . At si auctore Baronio , A. D. I 66. q.II. Polycarpus, Apostolorum discipulus, Pii tempora pertigit, Cerinthus etiam pertingere potuit, praecipue ubi iis consenserimus , qui Cerinthum post Carpocratem haereses suas sparsisse crediderunt . Carpocrates enim erroribus suis inclaruit imperante Hadriano . Sed haec nihili facit Nicolaus Nurrius in Apparatu tomo I. pag. 28 I. quum Irenaeus , cujus vestigiis reliqui institerunt, in sua haereticorum recensione, tempora invertens , Chronologico ordini minime inhaereat. Polycarpus autem Cerintho jam amoto , Se ceteris Apostolis jam demortuis, Iohannem valis de senem audivit. Quare Epiphanius Haeresi xxxi . scribit, ct Ebionem antegretas Valentinam , quem illis posteriorem facit. Cerinthus ergo sub Pio superesse non potuit: proptereaque in alteram Ba ronii sententiam eundum est , ut non Cerinibum viventem, sed eius haeresim in sectariis grassantem, multosque avertentem a fide innuere dicatur . Satis enim seducti a Cerintho videri poterant qui a recto Fidei instituto per ipsam ejus doctrinam abstrahebantur; quomodo Tatianus , qui insanas Valentini de Emnibus opiniones animo imbiberat, ut docet Irenaeus , cui Clemens Alexandrinus, eius aequalis, suffragatur Stromatum libro III .pag. 6s. Ait enim, haeresiarcham e Sebola Valentini prodiisse, non quod Valentini auditor fuerit unquam , sed quod eius exceperit disciplinam, a qua totum habuit fere quicquid habuit. Hinc auctor appendicis ad Tertullianum de Praescriptionibus affirmat Tati

num totum eum Valentino sapere , observante pag. XIII. auctore Dissertationis in Tutianum Oxoniae editum a Wilhelmo Worth anno i o. in 8. M a - quis. Prus I.

119쪽

92 HIs TORIA LITERARIA

S, PIV Ι- qui est Ludovieus du Feur de Longueve. Gnostica errorum portenta, Ω - Ι C iV -Ceriisthus excogitavit, deinde per Valentinum, primarium eius sectae discipulum , in systema crevisse ; egregio doctrinae apparatu ostenis,dit Georgius Bullus in Defensione Fidei Nicaenae sect .ii I .cap. I. a pag. 288. Valentinus autem , Pontifice Hygino Pii decetare pravorum dogmatum plaustra Romam invexit, viguitque sub Pio , usque ad Anicetum superis stes , uti ex Irenaeo S Eusebio in comperto est . Non ergo de Cerinibo, etiamnum vivo , intellexit Pius , sed de eodem in Valentino contra Christi Fidem grassante r neque verbum avertit pro tempore elapso accipiendum , ut accepit Labbeus ad Concilia to.I. pag.s 6. quippe insolens valde suisset de clade per Cerinthum ipsum Catholicae religioni olim allata , - Justum Episcopum tam sero a Pio certiorem factum e qui quidem Iustus

nuper aut paullo ante Roma discesserat.Censuram in vocem semigraecam primarcha Primarches, qua Pius Cerinthum ornat, non moror; quo

enim tempore Cives Romani Graecis erant permixti, adeo familiaris fuit Romae Graecus sermo , ut Imperator M. Aurelius integros libros graech conscripserit , ct Christiani suas Apologias itidem Graece Imperatori eidem obtulerint. Ouare. ut egregie adnotat V. C. Philippus Bona-rotius in Observationibus ad Sacra Vitra pag. a os . nihil mirum, si tunc in ore vulgi Graecus sermo cum latino aliquando coaluit. Pari pacto ex eadem' caussa in Graecorum scripta latina vocabula irrepserunt. In Epistolis genuinis Ignatii Martyris editionis Oxoniensis anni i 9. pag.6.

q. I 2. Pag. Iz. q. a. pag. 32.ε. g. legitur . ξιιμνλαεων, exemplarium, sive exemplar . Pag. 9. l. 6. δισιν ζ desertor , & διποσιτα deposita . Pag. Io. ἄ-πνα accepta . In nummo etiam apud Gisbertum Cuperum in Apotheosi Homeri pag. 243. Dium divus . Non enim in nostra Epistola, ut suspicatur Bondellus, antiqui Codices putriarcba potius , quam primor-eba exhibuisse putandi sunt, quum Patriareba nomen, Pii tempore extra Ebraeos non innotesceret. Nec alias Pius voce tam sacra in Cerinthi gratiam abusus fuisset. De SS. Timotheo , ct Marco, qui in hac eadem epistola I. per bonum certamen transiisse dicuntur , mentio superest in tabulis Ecclesiasticis die xxiv. Martii, ubi ex veteri Martyrologio MS. Sancti Cyriaci, sub Antonino passos tradit Baronius et deque iis agunt Hagiologi Bollandiani tomo iiI. Maii pag. 77. Alteram Pii epistolam

vindicare pergamus .

III. In ea Blon delius multa improbat. I. gaudium inaesimabile facere: qua tamen dictione vix quicquam magis latinum arirri potest; nisi Livium barbare seripsisse dicamus . Livius enim lib. XXIX. cap. XII. dixit '. inaestimabiis κauisam . Cicero cap.I. de finibus: retia O honesto quae sunt, ea FACERE per D LAETITIAM . Sic terrorem, pavorem, δε- Drem , ct luctum facere occurrit apud Ciceronem & Livium, qui lib.VII. cap. III. Circum Tiberi superfuso , terrorem ingentem FECISSE , scribit. Sed nec verbum reerenosces arridet Blondello, S tamen Livius ait lib.v. cap.κν i. biduum ad RECOGNOSCENDAS res datam. Virgilius AEneid. lib. vHI. 72I. Dona

ia e

120쪽

misa RECOGNOSCIT populorum . Tacitus Hist. lib.II. cap. xxx. RECOGNOSCERE Dacia certaminum , Sin Vita Agripolae cap. vi. RECOGNOSCENDA dona . II. Martyrum corpora cur membra Dei perperam dici putat Blondellus , si Paullus ad

Corinthios epist.I. cap.vI. I s. nescitis , inquit, quoniam eorpora vestra,

MEMBRA CHRISTI Tollens ergo MEMBRA CHRISTI , faciam

membra meretricis eAhfit. Et paullo post . Au nescitis, quoniam MEMBRA vestra , templum sunt Spiritus Sancti, qui in Nobis est, quem habetis a Deo , ct non estis vestri Empti enim estis precio magno . Glori- fidate O PORTATE DEUM in CORPORE vestro . IlI. Negat Apostolos Stephanum euravisse, quod Pius tamen assirmat. Sed Lucas AA. vII. a. rem ita narrat: Dcta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia , quae erat Hierosol'mis : er omnes dispessunt per regiones Iudaea, O Samariae PRAETER Apostolos . CURAUERUNT autem Stephanum UIRITIMORATI, O feeerunt planctum magnumsuper eam . Si Apostolos Hierosolymis permansisse certissimum est, cur ipsimet, viri prolatio timorati , corpus Stephani curare non potuerunt quod quidem non tam a Luca , quam a majorum traditione Pius didicisse credendus est . Curare hoc loco pertinet ad rem funerariam , unde Suetonius in Nerone cap.XLIX. imperavit, aquam simul O signa eonferri mox eadaveri. Displicet etiam Blondello haec clausula epistolae II. Satatae te Senatus pauper orsi , apud Thmam eonstitutur . Non dissimulat in Constitue. Apostolieis lib.II .cap.xxvIII. dictum συνιδρων κα-σδε-, Se natum , ct euriam Ecclesia, & ab Ignatio ad blagnesianos G σμον ανι- δρί. Α ος ο λων , in locum Senatus Apostolorum. Verum an similia seria erit Pius, judicent pii , inquit Criticus. Sed quum saera hac phrasi usus fuerit Apostolus Paullus ad Timotheum I V. II. ισβυνυμ συυδων squumque jam in Ecclesia invaluisset saeculi secundi initio, quo Ignatius martyr scripsit, non video cur eandem subinde usurpare non potuerit etiam Pontifex Pius . Ea paullo post usus est Origenes lib. III. contra Celsum pag. I 29. edit. Cantabrigiensis Spenceri anni 16s8. SI SENATUM , ait, ecc Iesiastieum componas ad Senatus singularum cisitatum, ἐπ- venies , SENATORES eeelesiasticos, dignos ubivis gentium adminiserare divinitur rempublieam . Saeerdotes, idest Episcopos, seniorer, idest presbyteros , antiqua phrasi , dictos invenies in vetustissimis liturgiis ab Io. Mabillonio illustratis pag.3o .33 ., audiamus Hermam taeuli secundi ecclesiasticum Scriptorem lib.I. Visione II. cap.Iv. in fine rtu autem leges in hae eivitate eum SENIORIBUS , qui praesunt Delesiae consilio tamen , non potestate clavium . Vide Petavii libros de Ecclesiastica Flierarchia contra Salmasum . Apud Origenem Philocaliae cap.I. ex lib.Iv. de Principiis cap.II. Rufino interprete, haec leguntur: tu vero annanelabis presbyteris Delesiae . Ergo Seniores & Senatus, sunt presb- teri , ct presbyterium . Quare Senatum , & Curiam, ex episcopis , presbyteris , & saconis componi declarant Constitutiones Apostolicae lib.II.

cap. S. Prus I.

SEARCH

MENU NAVIGATION