장음표시 사용
121쪽
PIUs I, cap.xhIx. h.& reliquis. Hinc tres distinctos in Ecclesia gradus aut ordi--u GLV nes sacros fuisse nos docent genuinae epistolae Ignatii, ante Pium passi . I. Episcopum singularem . II. Presisterium, seu presbyigrorum tum . III. Diaeonos . Singulos doctissime comprobat Henricus Hammondus Dissertatione II. pro episcopatus iuribus cap. xxvI. pag. I I7. Pius ergo verbis illis Senatus pauper cirim , suos presbyteros designavit, eandemque phrasim postea usurpant subsequentium etiam seculorum scriptores nostri, Optatus in Gestis Caeciliani & Felicis, Ennodius in nata iali Laurentii , 9 Sidonius lib.ix. epist. DI. apud quos Ecclesiae Senatas, seu presisterium non semel occurrit. Hoc presbterium Rufinus , Curi γυ- mani Senatum vocat Apologiae lib. III. pag. 448. editionis novae Hieronymianae , quas voces apud latinos ab aetatis notione ad honoris edi dignitatis appellationem transisse, notat Petavius lib. I. de Ecclesiastica Hierarchia cap .XI i. q.xv I. Morem salutandi in fine literarum , Christianis tunc fuisse acceptissimum, nos docet Ecclesia Smyrnensis in epistola de
martyrio Sancti Polycarpi, qui fuit Pio aequalis; ibi enim sic legitur in
Ruinarti .Actis martyrum pag. 34. Salutate omnes Sanctor. Hi , qui nObiscum sunt, omnes salutante qua in re magnum Ecclesiae doctorem, majores nostri imitari studebant. Haec de stylo prioris epistolae, quam Beve regius in notis ad canonem II. Apostolicum indubitatam vocat, eius testimonio usus , ut tres distinctos in Ecclesia ordines constitutos ostendat , Episcopos , presbyteros, ct diaconos A. D. I I. IU Tillemontius post Blondelli ,& Pearsonii censuras a me hactenus resutatas, alteri epistolae Sancti Pii majus negocium facessere putat quod in eadem traditur de Uero, Viennensi episcopo , e vita sublato , deque Iusto in ejus locum a fratribas eonstituto : quae, inquit vir eruditus tO.I. S III. γ g. 6a I. in concordiam redigi neutiquam possunt cum Sulpicio Severo , assirmante , nullum Christi martyrem ante M. AureIium Imperatorem , sive annum vulgarem Cix. in Galliis obiisse . Ad haec Verum hunc episcopum & mar rem vel nusquam , vel eonfessoris, non mar ristitulo memorari contendit, ideoque nomad secandam , sed ad quartum saeculum pertinere, eoque interfuisse Concilio I. Arelatensi . Chronico autem Aὸonis , episcopi Viennensis, Creseentem, Zachariam, S Verum
c quem postremum silet Ado ipse in Martyrologio ab aliena manu insertos videri, minime vero ab Adone, eorundem Sanctorum praesitum
succetare . Addit vir doctus , simplicem Veri memoriam superesse in tabulis Ecclesiae Viennensis , at maroris elogium deesse in Martyrologio Romano . Sic Tillemontius . Quare heic mihi praecipue laborandum, ut Verum Episcopum mar rem Ecclesiae suae Uiennensi restituam; inde enim patebit sinceritas epistolae Sancti Pii. Porro dissicile est creditu , Adonem suae Ecclesiae primordia tam supine ignorasse, ut ea Chronico suo non inseruerit, quum tamen de aliiς Ecclesiis id accurate praestiterit . Quamobrem Adonem ipsum , Si non alium , seriem praesulum Viennensiuni a Crescente deductam , in Chronico suo digessisse autumo; consonae
122쪽
enim ipsemet Ado in Martyrologio die xx Vr l. Iunii pag. 3o9. editionis Plantinianae , ubi hanc eandem originem literis consignavit hoc pacto tSansius Crescens Viennae , eivitate Galliarum, per aliquot annos sedit, ibique Zaehariam diseipulum pro se episeopum ordinavit. Ante Adonem eadem scripserat Paullus I. Pontifex in epistola ad Carolum Magnum , ubi Ecclesiam Viennensem , inpostolorum eouedam Crescentem, magi-srum habere meruisse assirmat apud Io: a Bosto in Bibliotheca Floria censi
par. III. pag. 4s. Crescentem Gallias religionem edocuisse ex Paulli epistola II. ad Timotheum cap. Iv. colligit Petrus de Marea in literis ad Henricum Valesium *. IiΙ. quae exstant cum Dissertationibus editis a Baiurio pag. 4as. Neque ulla alia Galliarum Ecclesia praeter Uiennensem Crescente antistite gloriatur . Nam vir eruditus Nicolaus Serarius , qui in Mogunt iacis cap. II. pag. 23 l. Crescentem , episcopum Moguntinum sacere nititur, nullam ejus mentionem in illius Ecclesiae tabulis haberi sa tetur e quod primo auctori non contigisset. Petrus Cluniacensis lib. I. epist. II. Galliae Ecclesiarum conditores enumerans ait: Irenaeus Lugduani, CRESCENS Viennae Passus fuit sub Traiano , ex Baronio
A. D. II 8. q. iv. R in Martyrologio ad diem xxvii. Junii. Hoc eodem tempore martyrium subiisse traditur ejus successor Zacharias, quem excepit Martinus e atque hunc sub eodem Traiano sequutus est Verus, ut Ado auctor est , & ex illo Fratres Sammarthani in Gallia Christianato. I. pag. 792. Ouatuor autem episcopos brevi intervallo Viennensem Ecclesiam rexisse nemo mirabitur, qui perpenderit, in Hierosolymitana quindeeim praesules triginta annis seὸisse, teste Eusebio lib. i v. cap. v. Sin Romana ab A. D. 883. ad A. D. 9ia. nempe solis triginta annis quσ-tuordecim Pontifices numerari, ut constat ex Baronianis Annalibus . Verus ergo, quem nihil vetat sedisse usque ad A. D. 146. quo universae Ecclesiae praeesse coepit Pius , non sub Trajano , sed sub Antonino Magno pansus jure dicetur, salva auctoritate Sulpsicii, cujus haec sunt verba in lib. II. Historiae sacrae : Db Aurelio εAntoninissio persecutio quincta agitata etae tune primum intra Gallias mart)ria visa , ferius trans A es Dei resi-giono suscepta . Hunc Sulpicii locum critici recentiores Iacobus Sirmonisdus , Johannes Launotus, ct Tille montius interpretatione ex ipsius iuris& rhetorum principiis petita, utinam cum diptychis Ecelesiasticis in Concordiam redigere maluissent; generi enim per speciem derogari docent Iurisconsulti . Petrus de Marca in epistola ad Ualesum l. xxiri. iure quidem , mea sententia, arbitratur, Sulpicium loqui de martyriis generalibus , nimirum de crede Pontificum stinui & plebis Christianae, quemadmodum in Eeclesiis Viennensi S Lugdunensi sub M. Aurelio factum est rcui cladi similis ante in Galliis nulla contigerat. Nec propterea haec ipsa generalis clades impedit, quin antiquitus alii praesules pro Christo mortem obierint , puta Crescens , Zacharias , ceterique Viennenses, absque ullo tamen generali Christianae plebis excidio , ut postea sub Decio pariter factum est, qui in solos Epistopos saeviit. Non ideo tamen in rebus
123쪽
S. PIUS I. pertexendis erravit Sulpicius , qui su inma tantum illarum capita libavit, ψ - Ι- W praeteriens Gallicanarum sedium origines, quas omnino intactas reliquit . Ouod vero ait, serius trans Alpes Dei religionem susceptam, hoc recte quidem ait, comparatione habita partium Orientalium ipsiusque Italiae , quae doctrina fidei prius ambula est, proventuque uberiori, quam Galliae , profanarum superstitionum tenaciores . Ad haec Viennam intra provinciam Romanam potius quam intra Gallias stetisse constat; nam in lemmate epistolae de mororibus Viennensibus edi Lugdunensibus apud Eusebium lib. v. cap. I. Lugdunum vocatur urbs Galliae , quae postmodum devicta fuit; quaeque tunc extra terminos provinciae Romanae censebatur . Non ita Vienna , quae proprie erat in provincia Romana ς ideoque ad illam non extenditur locus Sulpicii r quod tamen de more audacter pronunciavit La olus. In codem lemmate primum etiam locum ha re Viennam propter ejus Ecclesiae antiquitatem, auctor est Bion delius de Prima tu pag. I4. non vero, quod honoris praerogativa in ordine civili tune Viennae prae Lugduno ex instituto Galbae competeret, ut visiam est Petro de Marca de Primatibus I. ita. nam in regimine ecclesiastico primis illis Ecclesiae saeculis civilis ejusmodi fastigii dignitatem minime attentam suisse egregie ostendit Iohannes Morinus lib. i. Exercitat. xv III. Veri ergo martyrium recte statuitur sub Antonino Pio, quamvis non eo anno, quo illud locat Baronius, a quo A. D. r66. q. VII. vocatur prι- mus Viennensis Delesia episeopus, postquam eius decrebres iam numerasset ς idque non errore , ut putavit Blondellus , neque consulto, qirasi illum primum, & non quartum Viennensem episcopum credidisset, ut sibi persuasit Tillemontius; sed propterea quod tres, vel saltem duo Veri eam sedem diversis temporibus implevissent, ut mox dicam . Nec obstat, ex Adonis Chronico .Etate V. A. D. Io I. pag. ia 4. ia . Uerum sub Irorano floruisse, S A. D. 163. Pusam, ejus successorem , martyrio cor natum , quum enim primis illis temporibus fatiscat Chronologia Adonis, satis est , rem ipsam ab eodem fuisse literis traditam , licet non adeo certo tempori affixam, eo quod res Chronologica esset luxata saeculo no
no , quo scripsit Ado . Si autem Verus, qui adest in Chronico Adonis , in ejusdem Martyrologio abest , non inde consequitur, ab aliena manu in Chronicon irrepsisse , quod Guillelmus Morelius typographus regius cum editione Iodoci Badii , S cum antiquis O Codiee Viennensi collatum vulgavit Parisiis A. D. is 6 i. quippe neminem fugit, librarios in
Nartyrologiis exscribendis alios Sanctos addere, alios omittere consuevisse , unde quot sunt Martyrologii Guardini codices , calamo aut typis descripti, totidem spissa Iectionum discrimina in iisdem occurrunt . Pari pacto Desiderius Veri iI. Reee r in eadem Sede Uiennensi,qui martyr obiit A. D. M . memoratur in Chronico Adonis AEtate VI. pag. 89- reticetur in Martyrologio, quanquam ipsemet Ado seorsum ejus martyrium descripsit. Vide Cointium in Annalibus Francorum to. II. pag.s76. Itaque suspicienda est traditio Ecclesiae Viennensis , quae Verum, tanquam
124쪽
J iquam mar rem . sive , ut phrasi utar Adonis , eonfessione fidei ilIustrem, eolit die prima Augusti: victor enim de mundi priueipe triumphavit, te-l ste Pio; licet martyrii nota quod alibi etiam saepe contingit 3 desit ini Belae , Galesinit, & Baronii martyrologiis, in Usuardo quoque Cartu- samo, & Bruxellensi apud Sollarium pag. 44 i. ubi tamen non Verus, sed Severas dicitur. Ex his patet, huic Vero martyri nihil esse cum Versi illo qui A. D. Ii4. interfuit Concilio I.Arelatensi,in quo sic legitur tom. I. l. Labi ano pag. I 29. Verus episeopus. Beda exorcissa de civitate Vienneni A ubi nihilominus non Verum,sed Gaudium intersuisse ait Ado A.D.3os pag. i M. Brte enim in Concilio obiit Claudius, cui statim suffectusi est Verus, quare uterque interesse potuit, nisi idem fuerit binominis , vel: Adonem ex Baronio A. D. 3 14. Φ. xLix. falsum fuisse malimus, quemad- anoduin salsus est assirmando, illud Concilium ex episcopis sexcentit coactum tempore Nicaeni, cui tamen undecim annos praeivit, ducentisque tantum episcopis constitit . Hic Verus, ut notat Baronius ad diem . Augmmi, feeundus est ejus nominis episcopus Uiennensis ς tertius enim , qui rectius dicitur Virus , vixit A. D. s 83. post Evantium & ante Desiderium , ex Adone in Chronteo & Martyrologio die Ii I. Ianuarii. Hoc Vir; nomen alias antiquis minime ignotum observat Petrus Franci .stus Chissieti iis in notis ad Fulgentium Ferrandum pag.269. Trium Verorum distinctionem post Baronium olfecit etiam Bollandus eo. I. Ianuarii pag. Sag. Iam ad Iustum episcopum Veri L succe rem descendamus'. Ado in Chronico , nimirum in proprio , non in alieno opere, eum non
semel quidem , sed iterum & tertium nominat; nam sub Hadriano, ait A. D. Izo. pag. Ias. hoe itidem tempore Fusius Viennensis Delesiae episscopus , iuustrissimus in eonfessione extitit . Sub Antonino de eodem siescribit A. D. i 4 i. pag. ta6. Viennensium episeopus Tustus adbuc elarus habetur : & demum sub M.Aurelio A.D. pag. ia . Frestur Viennensis episcopus longo tempore exsilio maceratus maror gloriosus es itur . In appendice ad Martyrologium Adonis quod vulgavit Rosvν dus Pag. 2o7. die Iv. Maii haec de eo leguntur: memoria beatissimi qum Viennensis episeopii & quasi haec lectio sine expressione martyrii , non esset satis genuina, eam Rosv-ydus asteristo signavit. Iustus eadem die recensetur in Bedae Martyrologio , & etiam apud Usuardum editionum Lubeeensis , & Coloniensis A. D. i4 s. 149o. R in codice Bruxellensii .pud Sollerium pag. gs3. Rursus in duobus aliis Martyrologiis MA. Ecclesiae Viennensis, in Kalendario antiqui Missalis , in Florario HS. Sanctorum tomo i I. Maii Bollandiani , R in Catalogo ibidem exstripto , in quo passus traditur sub M. Aurelio. Rectius profecto eius sedes inter Antoninurri & Marcum arctatur , ut proinde illi tribuendi non snt tot anni , ac vulgo tribuuntur. Ex his quae dicta sunt, existimo , epistolae Sancti Psi si nceritatem iis , quae de Uero & Iusto in ea memorantur , infirmari neutiquam posse . Attalus autem S literas martyrum , ct nuncium
i de veri triumpho ad Pium tulisse dicitur in hac. eiusdem epistola , quia
125쪽
S. Prus I. moris suit quum episcopus ad episcopum scriberet, alicui tantum Eceleis . H. IV in ministro literas credere . Adi Baronium ad diem xi I. Februarii. Neque is Attalus a celebri Pergameno diversus putandus est, cuius postea S ceterorum agonem , egregie toleratum, epistolae ecclesiarum Viennensis & Lugdunensis, ad Asianos scriptae, testantur apud Eusebium tib v. cap. I. Tunc Viennam episcopum proprium, & quidem Iustum, de quo loquimur, habuisse concludit Henricus Valesius in notis ad eandem epistolam e dum enim ex UTRAQUE Gelesia praestantissimi quique detenti
dicuntur, manifesto apparet , Viennam perinde ac Lugdunum, suum tunc episcopum habuisse , nempe A. D. I . qui fuit κνIri. Imperii Marci : quippe Getesia ab antiquis scriptoribus non dicitur nisi matrix quam Cathedralem vocamus. Valesio adstipulatur Ruinarius in Actis martyrum pag. editionis i I. Recte ergo Sanctus Pius Iustum recens electum , sic alloquitur : tu vero apud Sesatoriam urbem Viennensem ejus
Deo citast Ueri a fratribus eonstitutus eoisbio episcoporum vestitus , vide, ut ministerium, quod aceepisti, in Domiσo impleas . Tantum de re historica , in Pii literis comprehensa . V. Sed Blondellus & Tillemontius Coubium istud Iusto detrahere conantur, ceu Vestimenti genus , episcopo minime proprium . An iure id agant, iam a nobis quaerendum est. Veteres tam Romani, quam Graeci duplicem tunicam exteriorem habuerunt; aliam manicatam & longam, quam ebiriodotam ς aliam nec manicatam nec longam , quam Colubium Graece , tunicam latine dixerunt. ConsuIantur de hoc Iustus Lipsas Antiquarum lectionum lib. iv. Cap.vi II. Roctavius Ferrarius de re Vestiaria lib. I i I. Cap.vi i I. Tertullianus Cap.I. de Pallio , tunicam ejusmodi , sive eoisbium. vestem tam Gentilibus. quam Christianis alias communem, sic graphice delineavit: neque trans erura prodige, nee intra genua inverecunde , nec brachiis paree , nee manibur arcte . Sed
erat etiam aliud Colobiam ab vulgari & communi diversum , quo uni episcopi in sacris utebantur , propterea dictum a Pio eosibium episcoporum. De eo fit mentio in actis Petri Alexandrini sub Maximino passi, quae in suum Martyrologium transtulit Ado vit. Kal. Decembres: ibi enim vir sanctissimus Christum sibi apparuisse memorans, erat autem s
mo usque deorsum , ambabus manibus eonjungebat illud eirea pecta suum, quodammodo eooperiens nuditatem suam di quem ut vidi timore nimio correptus , tandem eonfortatus , Ho ad eum: quid est , Domine,
quod video TUNICAM ttiam scissam a summo usque deorsum Eadem
prostant in vulgato Martyrologio Bedae & in meo codice MS. Usu ardi. Sic Petrus unum S idem vestimentum & voeat. His respondent Acta Graeca edita a Francisco Combessio in Illustrium martyrum triumphis pag. 39 . ubi legitur Κολόβών& Κιτωνα, quod postre mum Anastasius Bibliothecarius interpres apud Baronium A. D. 3 IO.
126쪽
9 Auctor de Divinis ossiciis Cap. xxxi x. inter opera Alcuini pag. ro9r. Honorius Augustodunensis in Gemma animae lib.I. Cap. cera. eoubium aB. Silvestro in Dalmatream verssim assirmant, eamque ab eodem Ponti- see initium sumsisse tradit etiam malafridus de Rebus ecclesiasticis capi te xxiv. quorum dictis adquievit Cardinalis Bona in Rebus Liturgieis lib. I. cap.xx IV. l. 8. Contra Anselmus Lucensis in libro MS. Decretoiarum apud Petrum Ciaconium in notis ad Cassianum pag.6 4. editionis is. Vaticanae anni is 88. Eusebio in testem adducto , Liberium Dalmatteae .eolabii Silvestrum , auctores facit. Sed Anselmus dubio procul sua haust ex actis apocryphis Sancti Silvestri, quae ideo tribuit Eusebio, quod initio Prologi occurrant haec verba r bbioriographur noster Eusebius Caesareensis eum historiam ecelsameam seriberet , raetermisit ea, quae Dis aliis opusulis meminit serinys . Haec acta latina , sexcentis ab hine
annis exscripta , quae mecum olim communicavit doctissimus aeque ao
piissimus Cardinalis Thomasius , colobii institutibnem tribuunt Silwestro, occasione , qua Euphros, nus episcopus ex Oriente huc Romam proseis
ctus , aceedens ad sacrificandum Gripi mysteria, CANDIDISSIMO COLOBIO utebatur r quod COLOBIUΜ Sancti Iaeobi fuisse perbibe-hat . Dicebat autem iustam esse reverentiam, ut dum dioinis steriis Iacerdos instit, his utatur vestibus, quae babitum Apostolorum in Sacerdotibus exhibent. Inde statim haec subiunguntur :fieque factum est . at a Sancto Silvestro em presisteris ejus COLOBIORUM Uur samsisse/InItium t quo Mareus-γulius-Liberius eo ordine usi sunt . Ps. hos autem COLORIA iv damaticas eommutata sunt. Haec eadem o eurrunt in Actis Silvestri Graece editis a Combessio in Illustrium martyrum triumphis pag.26s. Verum quae de colobus heic narrantur, omniis
no salia esse colligimus ex genuinis Cypriani episcopi S martyris actis proconsularibus , in quibus quum ille duceretur ad supplicium , eoD-hium , seu dimisisse memoratur : quum se TUNICA eπο-
Hasset, O diae nibus tradidisset, in linea stetit, , eoepit spieulatorem sustinere . Ita habent antiqui codices MM. teste Barcinio die xxx t.' Maii, Ruinario in Actis martyrum pag.a i 8. M. I s. & Io. Fello ad opera Cypriani; unde prorsus contemnenda est vulgata lectio , quae loco tuis nieae habet damatisam. Hanc Iectionem librariorum audaeiae tribuit' idem Fellus : quum enim offetosi hominea tunieam dignitati episcopali ' respondere non erederent , Olmaticam substituerunt . In Adonem' Rosvveydi xvi ii. Kal. Octobres , Olmatismo mani sesto irepsisse com .' perimus, ibi enim de Cypriano sic legitur t dalmaticam TUNICAM tn- Iit, O diaconuas tradidit, stans in linea ς Vox dalmaticam inepte re- dundat. Papias & vulgatus Alcvinus eoisbia ideo in damatteas versa scribunt, quia nuditas brachioram ealpabatur . Sed hoc ingenium ma- gis , quam fidem historicam sapit. Colobium fuit tuniea exterior ἔ in- terior autem subuenta, ut patet ex Actis Sancti Cypriani, qui deposito
127쪽
S. Prus I. dicitur. Quare licet Colabia manicis ultra cubitum protensis, carebant; in a. IV. non ideo tamen nuditas brachiorum culpari poterat, quae ab interiore tunica tegebatur. Non ergo in Ecclesia latina Globii auctor suit Sanctus Silvester , aut eo recentior Pontisex; sed Apostoli in suos successores episcopos huius vestimenti morem & formam transmiserunt. Colobio pallium superinjiciebatur ; tantum abest , ut Colabium ipsum fuerit paLIium e quo tamen nomine perperam appellatur in Martyrologio Viennensi, superius adducto . Hinc Christum Dominum & tavieam indutui, S palliam amictui habuisse, colligimus ex Iohanne cap. XIX. ver. 2I. Abdias fabulosus lib.vi ii. His . Apostolicae de Sancto Bartholomaeo loquens, vestitur, inquit, COLOBIO ALBO, elavato purpura , induitur paulo albo , babente per statuus aneulas singulos gemmas . Vide
Philippum Bonarotium in commentariis ad Sacra Vitra pag. 37. 87. Eundem morem nos docent acta Silvestri apud Combe fistum . Et sane in Occidente diu post Silvestrum , ipsumque Liberium , sexto etiam saeculo episcopos eosibio usos duo luculenta testimonia confirmant. Unum est
antiqui auctoris, qui descripsit miracula Sancti Gibriani presbyteri, aequalis Sancti Remigii Remensis episcopi apud Hagiographos Bollandianos tomo NII. Maii pag. 624. l. 34. ubi haec leguntur: visum es insomnio euidam ex nostris, Sanctum Remirium de loco , ubi jaeet post altare, COLO BIO ALBO indutum prodire. Alterum est Gregorii TurOnensis, qui in vitis Patrum cap. vi ii. β. a. haec narrat de Sancto Nice-tio Lugdunensi Antistite, cum quo adhuc puer Mersatus fuerat: oram
vestimenti fui artieulis arripiens, ita se COLO BIO eoneludebat, ut
nunquam artus mei beata ejus membra eontingerent. Quotauot auctores hucusque laudavi, Coubium una voce eandidum, aut album dixerunt . Hoc ipsum confirmat Hieronymus lib. I. contra Pelagium , sacras hujusmodi vestes criminantem: quae sunt rogo, ait, inimicitia contro
Deum, si TUNICAM habuero mandiorem et si episcopus , presister, ct
diaconus, reliquus ordo ecclesiastiens in administroeione sacri iο-ram, CANDIDA veste processerint 3 Ex his apparet, sacrum semper album fuisset quod de colobio communi & vulgari non legimus. deque Dalnistisa multo minus: quam post alia indumenta sacerdotalissinventam memorat Brunci Asiensis in libro de Sacramentis in Bibliotheca PP. tomo XX. pag. I 29. edit. Lugd. eiusque usum a summis Pontificibus nonnisi priWilegio concessum sexto saeculo, docet Magnus Gregorius lib.vII. Epist. cxii. ad Aregium Vapin censem episcopum . Immo Hieronymus vestem eandidam communiter induere, crimini vertit in epistola ad Nepotianum. Quare lapsus est Walafridus sic scribens capite xxiv. de Rebus ecclesiasticis : primis temporibus , communi indumeη-to vestiti. M Hor arebant. Haec, a nobis suse explicata , pro culohio sacerdotali in epistola Sancti Pii, contra insignium Criticorum animadversiones , evincunt, episcopos a primis ustave temporibus eo bium sibi
unis proprium, & a communi diversum , habuisse, cui nihil fuit cum
128쪽
c monachorum orientalium colobio, sive labitonario , ut appellatur in s. Pius I. i Vita Sancti Pachomii cap.xiv. in originibus Isidori lib. xix. cap. xxii & apud Cangium in Glossario Graeco. Hoc instar Deei linei fuisse traditi noster Rufinus , in lib. II. de Vitis Patrum cap.IlI. Episcopali eoubio sui periorem tunicam successisse puto, quam induunt episcopi subter casulam,
i ut est apud Amalarium de Eccl. ossic. cap.xxi I. Rupertum lib. I. capii te xXIII. aliosque . Pius noster epistolam II. claudit, Iustum hortando, s ut inter persecutionum procellas λrti animo religionem Christianam Palam confiteatur : unum , ait, te rogabor in eommunione fla , O meii ne obIiviscaris. Haec displicent Tillemontio aegre serenti, Pium sinei caussa dubitare de fide ct constantia Sanm Iusti. Sed haec censura tantoi viro indigna est : quot enim orationes paraeneticae occurrunt, sanctis. i simis viris inscriptae, ne flagellis S aerumnis a fidei consessione averterentve Eiusmodi uere temporibus Iustum vixisse, hucusque probatum est , & ex ipsa epistola id satis clare cognoscitur. VI. Hactenus pro utriusque Epistolae Sanm Pii veritate pugnavii mus . Nunc superest, ut interpretationes illorum excutiamus, qui eani dem pro genuinis ab se receptas, in Calvinianae sectae commodum trat here conantur , novitatem quaerentes in visceribus vetustatis . David Blondellus , qui pridem , ut vidimus , imposturae suspectas esse pronunciaverat, sagaciter postmodum ab hac sententia recedens, utramque probavit, non solum in opere de Prima tu , Genevae excuso A. D. I 64r.
pag. i 3. sed etiam in alio de Sibyllis , Charentonii edito: A. D. i 6 9.
lib. II. cap. VI. VII. lx. pag. I . I 62. I 69. Haec Tillemontium fugerunt.
Blondello enim contrariam sententiam assingit, perinde ac Pii Epistolas cum iudicio Baronii , in suo eodem libro de Primatu recitatas , explosisset: qua in re vir eruditus , ut multa scribentibus tape contigit, memoria lapsus est, volumen de Primatu cum Pseudo- Udoro confundens. Idem Blondellus in Apologia , Amstelodami apud Blavios vulgata A.D. 16 6. suam haeresim antiquissimis testibus , si suo placet, roboraturus, Pii epistolis, tanquam veris, abutitur sect. II. β. I v. pag. 18. PreSbyterorum enim, S primae Sedis praerogativam , in alios, iure electionis S suffragiorum , sub Pontifice Pio, transferri coepisse nobis obtrudit et ' inde factum ratus ut ad Iustum , Episcopum constitutum , ct Roma Viennam paullo ante prosectum , idem Pius haec scriberet: presbieridiaeoni te observent. Nequis autem presbyteros Episcopali gradu deje-' Hos putaret ob unum, quem communia Ecclesiae suffragia illis praepo- suissent, Blondellus comminiscitur, a Pio, more maiorum, Apostolicosi viros, quotquot antea dominicum gregem paverant, generali pretθ' terorum nomine nuncupatos 1 presisteri illi, qui , ab Apostolis educa-' xi , qae ad nos pervenerunt, eum quibus simul verbum fidei partiti δε-- mus, a Domino voeati, In eubilibus aeternis elausi tenentur . Ita qui- dem Blondelius . Ouia vero novatorum studia semper in unam metami collineare noscuntur , haec commenta avide arripuerunt Calvinianaei scho. Distrigod by Corale
129쪽
S PIU I. stholae prima capita , Iohannes Dallaeus de scriptis Dionysii lib. II. eap i R Ualo Messalinus , seu Claudius Salmasius, de Episcopis & presbyteris cap. IV. pag. a s. S in Apparatu de primatu Papae
pag. 6o. Sed non ita est, viri superbi, ut putatis . Tantum abest, Pium vestrae caussae ulla in re suffragari, quam verissimum est , penitus eandem evertere . Hoc paucis & nullo negotio demonstro . Pius monet Justum , dum ei gratulatur Episcopatum , de munere diligenter implendo . ut ceteris inferioris gradus se praebeat exemplum e carceres Sanctorum
Oisda, ne aliquis tepescat in fide . Maroria sancta Spiritu Sancto proseha - Ut preseverent in fide , eis ineuotor exsilie . Presbteri diaeonia non ut majorem, sed ut ministrum Christi te observent . Plebs uni versa sanctitate lac protegatur . Itaque Pius iubet, Episcopum ita se exerceri in operibus Christianae pietatis , ut quanquam, ipsa Episcopalis fradus
praerogativa, suorum caput exsistat, modestia tamen , inferioris ordi. nis viros aequare studeat, ex more scilicet doctrinae Apostolicae Sancti Paulli ad Timothoum . . Apposite ergo Henricus Hammondus in Dissertatione V. pro luribus Episcopatus cap.X. q. s. pag. 286. Blondellianae argumentationis levitatem irridens, Iustum Episcopali charactere supra presbyteros efferri considerat, ut eum ipsi Observare jubeantur; quaeque a Pio de presbterorum , eodem etiam de diaconorum observantia dici , adeo ut non solum presbyteros Episcopis , sed diaconos etiam presbyteris & Episcopis aequatos , ex Pii verbis concludi possit, ubi fatua illa Calviniana expositio admittatur; de utrisque enim loquitur Pius : PRES
BYTERI DIACONI , NON ut MAJOREM, sed ut MINISTRUM
Gripite OBSERVENT : quibus verbis Pius respexit ad illud Domini
apud Matthaeum Ex ii l. I i. qui mojor est vestrum, erit minister vester .
Et apud Lucam xx m. 26. qui major es in vobis, fiat fleue minor , ct qui praeestores, sicut miniserator ubi dici videtur praecessor qui in Ecclesia
sublimiorem consequutus est gradum , ut e soti erant consequuti, post eos Episcopi , inquit Hugo Grotius: nemo autem ad Christi exemplum vitam sitam efformasse censendus est , qui non observantiam omnem , sibi, ut ministro Christi, non certe ut majori, praestari velit . Huc facit quod ipertus scribit de Sancto Pontifice Leone IX. in Vita lib. I. cap. vi. iuud beati Papae Gregorii dictum jugiter prae oculis meπ- ris videtur habere; primur esse non audeat qui subesse non didicerit. Cetera examinare pergamus. Presbteros ab ApostoHs educatos, de quorum dormitione loquitur Pius, Calviniani Epistogios fuisse garriunt . Vellem equidem addidissent , unde hoc colligerent; nam Pius secundi ordinis sacros Ministros, non certe Coluxas , aut Episcopos , sed presse Θteros vocat e salutant te Soter Geutherus , dlani PRESBYTERI. Sed Verum, Episcopum Viennensem adlectum , Collegiam suum , non sane presisterum vocat, Iustumque ejusdem Veri loco astatribus tutum , ct colobio Episcoporum vestitum agnoscit, elemone scilicet, non
ordine antiquitatis. Q represbieri ab Apostosis educati , qui diem
130쪽
suum obierant, non sunt Ecclesiarum rectores , qui in varias mundi S. Pius I. regiones profesti , dominicum gregem Episcopi paverunt, ut Blondet Lis. II. C. N. Ius ct Salmasius comminiscuntur , sed sunt pauci illi presbyteri , tunc su- .poerstites, quos Romae ct non alibi, de facie noverat Iustus, ct cum qiaibus , sibi su erus verborum fidei, se veluti summum Episcopum , partitum fuisse testatur Pius, qui quum de clero sui temporis loqueretur ,
distinctionem ordinum , & nominum accurate observavit, secus ac Seiactarii nugantur : quod adnotavit etiam Pearsonius in Vindiciis Ignatianis par. II. cap. XI II. pag. i o. licet aureas hasce Epistolas parvi secerit, perperam sane, ut satis probatum . Salmasium Pii epistolis abutentem. alia via resellit Petavius lib. i. de Ecclesiastica Hierarchia cap. XII.
VII. Ex his patet , Guillelmum Cave A. D. is 8. in Marsonii Se dvvelli sententiam temere ivisse, his de suo praeterea superadditis contra easdem epistolas : Communi fere doctorum consensu , tanquam Durias rejiei : nee ipsam Beliarminum de Romano Pontifice lib. II. eapite xiv. qui ex iis testimonium eitat, veluti indubitatae fidei , defendere audere . Somniat Caveus et nam Bellarminus de literis ad Iustum Viennensem ibi non loquitur , sed de epistola decretali, Pium mentiente, omniΘus Gelsus inscripta, non expectato heterodoxorum judicio, inter murias merces a nobis ultro rejici, ingenue fatetur Cardinalis Bona in Raebus Liturgicis lib. I. cap. III. l. I. ex ore Cardinalis Historici A. D. 86 s. q. IV. quibus addatur Bellarminus de Romano Pontifice lib. II. cap. XIV. tantosque triumviros nominasse , gratiam inire sit ab hostibus, qui crambem toties recoctam , nempe earundem epistolarum falsitatem , identidem nobis obiiciunt . Non moror Caveum ubi Pii epistolarum fidem se imminuere arbitratur, propterea quod a veteribus memoratae non fuerint: quot enim antiquissima monumenta , superiore seculo emersctrunt, quorum tamen nulla exstabat memoria Z Neque sane opus fuit, hinas epistolas , easque brevissimas , in Scriptorum Catalogos conjieti, alias non passim vulgatas, quum Ecclesiam universalem n quaquam respicerent . Sanctus Pontifex Leo Magnus quot epistolas scripsit Et tamen Gennadius in Catalogo cap. I xx. ceteris praeterminsis , unam memorat ad Flavianum contra Eutychen . Idem auctor ca- Pite LXIIl. omnino reticuit celebrem epistolam Sancti Eucherii ad Hilarium Arelatensem de Latiis eremi. Reticuit etiam cap. LXIX. eiusdem
Hilarii exposlatonem Symboli , ab Honorato Massiliensi laudatam in Vitarius; nullamque omnino mentionem secit , Silvii, edi IDomno- Ii, illustrium Gallicanae Ecclesae doctorum , qui Seriptis meritissime
claruerunt, teste eodem Honorato in Vita Hilarii. Post Caveum dormitavit etiam Tillemontius , ratus a Natali Alexandro saeculo I. cap. X. artic. VII. & ab Io: Baptista Cotelerio in notis ad Patreς Apostolicos pag. 42. edit. I. Epistolas Pii ad Justum Viennensem reprobari; neuter
enim loqu itur de alia epistola, quam de illa, omnium Criticorum calculis
