Justi Fontanini ... Historiæ literariæ Aquilejensis libri 5. Accedit dissertatio ejusdem auctoris de anno emortuali S. Athanasii patriarchæ Alexandrini ... cum duplici indice. Opus posthumum

발행: 1742년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

et o His TORIA LITERARIA

. ni quaerere neglexerunt , ubi illud disertis verbis ponit Rufinus , dum' se adventantem de partibus orientis: desiderantem iam fratrum consueta consortia , in illud ingressum assirmat. Rufinum ergo Hierosolyma reducem , necdum Romam ingressum , fratrum idest monachorum consueta consortia in monasterio Pineti primum exhilararunt. Eius po- sica situm graphice delinea vit in epistola iam laudata ad Ursicium , loci Abbatem, qui in pervetusto codice Sanctae Crucis in Hierusalem Ursaoius appellatur: superpositum angusto arenosi tramitis dorso hine atque' hine passivi maris unda eircumluit. t Rara itantummodo latentes Deos eminus arguit Pinus, ex qua ct Pineti elaram nomen faeculo dedit Si Pinetum

maris unda circumluebat , ergo mari incumbebat, & procul ab Urbe aberat. Hoc neque Pineto extra portam Angelicam , neque Classerisiopido congruit. Si rara pinus latentes locos arguebat, ergo paxta Pineta Ravennae esse non potuit, ubi non rara sed freqmeus eminet pinus. Denique quid multis opus 3 Inter Campaniam & Romam Pinetum stetisse colligitur ex epist. κLvIr. olim xcvIIi. Pontii Paulini , qui A. D. 398. Cerealem , Nola Romam ad Sanctum Petrum redeuntem , licet incertus, an Rufinum esset visurus, tamen Rufino tunc in Pineto degenti illum

commendat: etsi, inquit, incertum mibi fecit Cerealis ) quod AD TE

perrecturus foret. Rufinus ergo extra Urbem inter Nolam S Romam tunc morabatur, ut propterea eum invisere cupienti, a via Romana

nonnihil esset declinandum . Paulinus addit, se, epistolam Rufino reddendam , Cereali dedisse i itaque chartulae damnum SI TE FORTE NON VIDISSET , qaam ossisti, fleat eredimus si te viseret, praeoptantes capessere , commisimus epistolam istam non casui , sed fidei . Credimus enim ac Domino dirigendam ad te viam sermonis ac filii Asri . Quare Paulinus dubius haerebat, num Cerealis Romam veniens, ad Rufinum in ipso itinere diverteret, an potius epistolam suam ad illum extra iter esset minsurus . Atqui Cerealis ad Rufinum non tulit, sed praemisit epistolam , ut ipsemet Rufinus testatur in ea, qua librum II. de Benedictionibus Patriarcharum ad Paulinum direxit, ubi & locum nominat , in quo tunc morabatur , Pinetam scilicet. Malo hoc verbis Rufini explicare e communem quidem filium Cerealem NONDUM videram . Sed is conseius quid mihi doloris infigeret , si reddere moraretur literas tuas , PRAEMISIT eas ad me . In fine sic ait: quia autem Raadragesima diebus, in monet- serio PINETI positus , hae rescripsi ad te , etiam fratribus qui aderant , ineptias meas eelare non potui . Rursus in praefatione lib. III. Periarchon sic Macarium alloquitur to. I. Operum latinorum Origenis editionis I. Erasmi apud Frohenium pag. 8i8. Superiores duos Periarchou

libellos, te non solum insistente , verum etiam euente , DIEBUS QUADRAGESIMAE interpretatus sum. Sed quoniam illis diebus etiam tu , religiose frater Macari , e VICINIUS, ct amplius Sacabar ,

etiam ego amplius operabar . Hos vero posteriores duos tardius explicui-

mar , dum AD NOS ab extrema ultima parte Urbis rarior exactor

232쪽

aeeedis . In editionibus Hierothei , DUM , S Grynaei, orbἰs pro urbis Rostruus perperam legitur. Finetum reperisse mihi videor in Achis Sancti Caesarii L .v. y. I. Terracinensis in sanctuario Bonini Mombritii tomo I. litera C. ibi enim, circa finem haec leguntur de Sanctis martyribus Felice & Eusebio : quorum corpora , die jam praeclaro, jactavit mare ad Hilus juxta PINETA . Hinc satis patere arbitror , monasterilina Pineti in agro Tarracinensi iuxta mare ; atque huc Macarii monachi somnium respexisse, cui contra fatum scribenti, per soporem navis quaedam ostensa es eminus adventare per pelagus, qua quum portum fuisset ingressa , nodos suae . haesitationis absolveret, teste Rufino Apologiae lib. I. pag. 36o. quippe quae in littorale monasterium, Macario monacho, tunc ibi degenti , adpellere visa est . In hocce monasterio constitutus Rufinus , uti iam dixi, Basilii Magni Regulam latinitate donavit, obsequuturus Urseio Abbati, ab se percontanti quaenam in Oriente Servorum Dei haheretur observatio, qua anim; virtus, qua instituta servarentur in monasteriis . Eo libentius paruit Rufinus Urseio pollicenti, quod per universa oeciduae partis monasteria si bo Sancti spiritualis Oiri c. Basilii bsancta ct spirituaIta innotescerent insitata, omnis ille Servorum vel profectus , qui ex hujusmodi institutionibus nasceretur, eidem quoque

V Viso ex eorum vel meritis , vel orationibus aliquid gratiae, vel mercedis asserret. Sic Rufinus in epistola ad Ursejum , quem rogat in fine , ut una cum ceteris, qui Regulam legerit, illius sit memor, aliisque monasteriis exemplaria praeleat, ut secundum instar Cappadociae omnia monasteria eisdem O non dioersis institutis vel observationibus vivant. IV. Promissa Drlaetisve ac vota Rufini inania non ceciderunt, ad hanc enim Basilii regulam , latini iuris factam, Itali ct reliqui

Occidentales vitam & mores sitos composuerunt, notante Mabillonio in Annalibus lib. I. q. xiti. triennio serius in Hist. lib. XI. cap. I x. hoc praeclarum industriae suae monumentum sic memoravit: transfudimus in Iatinum BVIii praeterea instituto monachorum , optantes, si poterimus , ct wei favor adjuverit , eorum c utriusque Basilii) plura

transferre. Isthaec Regula , omnium, quas Occidentales imitari studuerunt, celeberrima, nos monet, ut quaedam minus obvia de ea proseramus , quae in Rufini interpretis laudem maximam cedunt . Magnus

Basilius monasticum institutum in Oriente variis regulis Graece editis illustravit, & ad persectioris disciplinae normam excoluit. Has accurate recenset Benedictus Haestenus in Disquisitionibus monasticis lib. I. Tract. iv. Disquisiit. xi. Quae nulla suspicione laborant, haec sunt.

i. Regulae fusius disputata .

a. Regula breviores .

3. Constitutiones monastἰeae . . TDula in latinum sermonem eonversa . Hanc postremam in tres ducentasque interrogationes divisam , Rusinus noster ex Basilii fusioribus S brevioribus regulis contexuit, quemadmodum

233쪽

eto 6 His TORIA LITERARIA

RUFINVs . dum ob oculos ponit Hugo Menardus in notis ad Concordiam Regula-L η v. CAP I. eum a Sancto Benedicto Anianensi Abbate initio saeculi Ix. consectam, ubi pag. s6. in translationem Rufinianam utranque Basilii regulam , iusius S brevius disputatam migrasse observavit. Eam vetustissimus codex MS. Bibliothecae Sancti Germani a Pratis in ducentas interrogationes , totidemque responsiones iisdem subjectas, divisam complectitur . Sed in editione Holstentana tres alite interrogationes superadduntur . Uir do- . ctus & pius Edmundus Martene, in Commentario ad Regulam Sancti Benedicti pag. 89 . censuit, Basilium ipsum ex utraque Regula sua , breviori & iustori, tertiam conflasse, quam Rufinus latinam reddiderit. Non alius tamen, quam conflavit, & latinam reddidit. Eius

interpretatio ordinem regularum , quem Basilianae praeseserunt, neuti- quam servat, saepe enim non tam interpretem , quam paraphrasten agit, multis etiam de suo intextis, ut censet Haestenus lib. 1Ι. Tract. I. Disquisit. ix. Hinc factium est , ut quotiescumque Basilianae regulae segmenta recitantur in Anianensi ConCordia , in qua Sancti Benedicti Regula cum aliorum Patrum xxν. Regulis committitur; toties Me- nardus eadem segmenta ad utranque Basilii Regulam, S ad interpretationem Rufini summa diligentia exegerit, unde liquido apparet, dubitari non posse, quin Anianensis in sua Concordia Rufini interpretatione usus fuerit, quod Menardus praecipue prodit ad cap .HI. I. I. pag. I I s. Benedictus Anianensis quo promptius haec Rufini interpretatio pateret, eam suo Codici Regularum inseruit. Hunc Fabius Chisius apud Ubios Apostolicae Sedis Apocri sarius , & postea summus Pontifex Alexander UII. jussu viri, saeculorum memoriae dignissimi, Francisci Cardina- Iis Barberini senioris ex membranis Coloniensibus descriptum A.D.I643. misit ad Lucam Holstentum , cuius tandem cura prodiit Romae apud Uitalem Mastardum A. D. i 66 i. in a.' & mox Parisiis apud Ludovicum Billaine A. D. i 663. in ψ.' Eandem Regulam , a Rufino in Italia vulga tam Sancti Benedicti aevo antonomastice dictam fuisse Sancti notat Haestentis , tum quod eius summa , Rufino , in oriente Observaretur , tum quod , ipso interprete , non sine magno omnium

plausu, occidentali Ecclesiae primum innotuisset, in plerisque etiam monasteriis usu deinde recepta , quemadmodum illam statim sua cura receptum iri, Urseius Rufino spoponderat. Viros senstissimos hanc prae oeulis habuisse constat; non istum enim Magnus Benedictus eam persamiliarem habuit, discipulisque suis commendavit cap.LXXIII. suae Regulae,

ubi plurima ex hac Rufiniana mutuatum nos docet Anianensis Concordia : Sed Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. X. cap. XX IX. testatur celebratam in monasteriis a Sancto Aredio institutis. Eam laudat Anonymus in Uita Sancti Eugendi, qui floruit initio saeculi vi. in Actis Sanctorum ordinis Benedicti ni Saeculo I. pag. s 6. ubi etiamas I. alius auctor scribit, Sanctum Di octoveum ad Basilianam Regulam a Beato Germano insormatum. Saeculo v ii. Sanctum Filibertum

hanc

234쪽

AQUILEIENSIS . et OT

hane ipsam lectione assidua frequentasse testis est auctor ejus vitae in Saeculo II. pag. 8i9. Ex ea Smaragdus testimonia prostri in Commentario L .v. p. I. ad Regulam Sancti Benedicti, eandemque memorat Innocentius II. Summus Ponti sex apud Gratianum Caussa XVI II. Quaest. II. cap. XXVI. Ad

haec auctor praefationis in opera G. L. Sancti Banlii fari s impressa apud M:ebaelem Sonnium A. D. I 6i . in solio sic loquitur de Regula , quam Rasinus exstat etiam asceticorum librorum epitome veIcerte I gularum fusiius expositarum, quam latinitate donavit Rufinas Aquilejessis , ae librum de Insitatis monachorum appellavit, eaque Coloniae usa eam eeteris Rufini operibus seorsim edetur , praesertim quum ordinem Re utinam non servet , quem EUHi opera pras erunt . Isthaee editio Coloniensis nunquam visa est . Fronto Ducaeus ibidem tomo i I. pagina a 8. col. E. in nQtis ad Regulam fusius disputatam , inseruit emendationes latinae versionis Rufini ex duobus MR. codicibus Puteanis. Rufinianam Regulam primus typis vulgavit Johannes Franciscus Brixianus monachus Congregationis Sanctae Iustinae in libro cui titulus t aestuor primum approbata religiosis quibusque miseudi regulae o Venetiis apud Lucam Antonium γanctam M.D. Isoo.ks 4.' Hanc editionem postea renovatam vidimus Parisiis apud Iohannem Petit is i9. in .v ubi tamen qui in codicibns Msi. est Ursejur, mendose appellatur Ursarius fortasse Drfacias dicendus . Monachus Brixianus adnotavit in fine , hanc regulam in suo lante apud Graecos ampliciarem , ct in ordine accuratiorem haberi , eamque se eum aliis ejusdem Basilii disersis tractatibus , Rufino interprete, propediem Latinis dona. turum . Addamus testimonium Damiani de Sancta Maria in praelatione operum Sancti Basilii Graece editorum Uenetiis apud Stephanum de Sabio A. D. rs; s. in latio, ubi Casparem Conta renum Cardinalem alloquens , Regulam a Rufino translatam , fragmenta, & diminutum libeia tam appellat. Cum epistola ad Urseium accessit operibus Sancti Basilii pag.33 7. Coloniae apud Eucharium Cervicomum latine editis A.D. is 3 l. in solio, ex interpretationibus Jb: Argyropili, Georgii Trapezuntii & Raphastiis Volaterrani. Aecessit etiam Regulae Sancti Benedicti, Commentario illustratae per Iohannem Cardinalem a Turrecremata pag. y37. tionis Coloniensis apud Geruinum Calenium A. D. I s s. in latio . Prosper Stellartius in libro , cui titulus e Fundamina ct regulae omnium oris dinum , edito aevaei per Balthassarem Bellerum A. D. I 626. in . Pag. I 38. aliam Basilii regulam attulit. Sed Lucas Holstentus in epistol MS. ad Fabium Chisium die vi. Junii A. D. I 643. exarata testatur, geromanam veramque Ra ἰ interpretationem prae ceteris eam se reperisse. quae laudatur in Concordia Benedicti Anianensis, cujus Codici stegula, xum seorsum inseritur . Hinc ad membranas Colonienses, olim ex auin tographo Sancti Maximini Trevirensis descriptas , ubi Rufiniana Regula Primo loco legebatur , adamussim expressam Holstentus vulgavit in to. I.

dicis Regularum: Matuta m aeborum . Sancti Bassii Epycopi Caesa-

235쪽

et o 8 HIs TORIA LITERARI A

riensis inscribitur in pervetusto codiee membraneo Bibliothecae Sanctaei Crucis in Hierusalem in solio pag. i . una cum prologo Sancti Rufini presbieri ad Ursacium . Carolus Cointius in Annalibus Ecelesiasticis Francorum tomovi. A. D. 8ai. ἔ. XXVI II. agens de Holstenti Regularum codice , labitur , putans, Chisium , nonnisi postquam ad pontificatum adscendisset, apographum suum , olim Coloniae descriptum , cum Holstento communicavisse. Illud enim jamdudum , scilicet A. D. I 6 3. communicaverat, ut nos ex ipsis Holitenti epistolis hac de re ad Chisium scriptis collegimus. Regulam Basilianam a Rufino explicatam , ct in GaIliis ante A.D. 6s I. quo Sanctus Gisienus Atheniensis in Belgio sibi Sedem olegit, usu receptam , illuc fortasse pertulit Sanctus Maurus , Magni Benedicti discipulus, & Sancto Aredio aequalis, ut monet Cointius intomo III. A. D. 6s I. β. UII. qui etiam mox aCcuratam S egregiam pro-kcto analysin ejusdem Regulae exhibet, unde nobis vir doctissimus per singilla eundi laborem ademit. Haec de primo opere, quod a Rufino, in Italiam reverso , scriptum comperimus . Sed Macarius ad alias lucubrationes denuo nos vocat. Apud Gratianum haec Basilii Regula, instituta monaeborum, iam ex Rufini interpretatione Iaudatur 26. O.vIi. cap.vIII. Item Dist. II. cap. I. de Poenitentia. Nunc de Pompbili sologia pro

Origene agamus.

U. Eam Rufinus in Maeari; nomine comparere voIuit. Sed quia Origenem ejusque studiosos male audire noverat, invidiam ab se amoliri conatus est prooemio ad Macarium , virum desideriorum, ut semel Sc iterum vocat, nempe alterum Danielem . Non dissitetur quin sibi res ipsa ensem maximum eomparet eorum, qui se iasos putant ab eo, qui de Origene non aliquid male senserit. D quamquam non suam de eo sententiam , sed Sancti mororis fauebili Macario scibitanti explicaret, ait tamen , se non ambigere , futuros, qui ct in eo laesos se putent ,si aliquis pro eo ct alieno sermone proferat. Ipsos tamen deprecari se ait, nihil praesumpto ves praejudicato animo agere σι sed quoniam ad iudieium Dei .enturi sumus , non refugiant scire quod verum est, ne forte ignorantes delioquant, considerantes, quia falsis criminationibus pereutere fratrum infirmorum eonfitentias tu orsum peceare est. M ideo c subiungit Rufinus non accommodent criminatoribus aurem suam , nee ab alio discant alterius fidem, maxime quum eoram experiri fit evia,moris sui eonfessio, quid ves qualiter unusquisque eredat, ostendat. Me enim seriptum est equis eorde ereditar ad jugiitiam, ore autem eonfesso fit ad salutem et O ex Oerbis suis uousquisque justi Gitur, O ex verbis Dir eondemnabitur . Haec praefatus, ct lectore in iis , quae Origeni contraria apud illum inveniuntur ,' misso ad brevem essertionem, ut vocat. de Adulteratione lurorum Origenis, quam Sancti Pamphili Apologiae statim subiecit, Fidei tuae tesseram profert, contra Praecipuas haereses Origeni impactas, omnino pugnantem.

i. Se credere profitetur, quod Sancta Trinitas eoaeternasit unius natura , uniusque virtutis atquesubsantiae , et. ψαο IDistrigod by Gorale

236쪽

2. 2uod Filius vel in novissimo tempore homo factus est, σε pro pec- RUFIM s. eatis nostris passus est: est' in ea ipsa carne , in qua passus es, resarrexit a CAP i Mortuis; propter quod or resurrectionis spem humano generi tribuit. a. Carnis c inquit resurrectionem non per aliquar praestigias , sicut nonnuui ealumniantur , dicimur; sed hunc iuuar earnem , in qua nune

vivimus, resurrecturam credimus , non aliam pro alia, nec corpus aliud. quam hujus earnis dicimur. Sive ergo corpus resurrecturum dicimus.

feeundum Apostolum dicimur ; hoc enim nomine usus es ille : fite earnem dieimus, secundum traditionem Bmboli confitemur. Stalia enim ariinventio ealumniae est , eorpus iumanum oliud putare esse quam carnem . Sive ergo earo secundum communem fidem, sie eorpus seeundum Apostolam , dieitur quod resurget, ita credendum est, sicut inpostolus definivit; quia quod resurget in virtute, resurget O in gloria, ineorruptibile resurget spirituale corpus, quia corruptio incorruptionem non possidebit. Salvis ergo his praerogativis futuri eorporis vel earnit, resurretiis ea; nis eredenda est integre atque perfeste, ut O natara earnis eadem fervetur,er ineorraptione spiritualis eorporis flatur'gloria non infringatur , he enimscriptum es . Sic de Fide sua Rufinus circa Trinitatem , Incarnationem , ct corporum resurrectionem , quibus nullam dissicultatem iure moveri posse consentit Tillemontius tomo xIr. pag. 2o6. Rufinuromnia his verbis claudit . Hac in Hierosolymis in Belsa aeei a Sati Sae dote ejus obanne praedicantur . Hae nos eum ἐρδε dicimus O tenemus . Post emissam hoc pacto Fidei suae regulam , eorum, qui contra Credunt , communionem damnat, secum vero sentientibus pacem adpreca-.tur : siquis, praeter haec vel eredit, vel docet, vel a nobis aliter credi,

quam exposuimus, putat, anathema sit. Nosra ergo Fidei Aeamentum squis habere vult, habeat ex bis . Si quidem aut Iegimus , aut Bajas fidei nostrae faeimus rationem, secundum e sotam probantes omnia , quos Bonum es tenenter, ab omni Decie mala nos abstinentes . Et si qui hane regulam sequuntur , pax super illos , O super 'νrael Dei , amen . UΙ. His peractis subsequitur sologia Famphili maroris pro Oriaene , interprete Ἐ no , quemadmodum in editionibus vulgatis inscribitur, quanquam ea primum dumtaxat librum, & loca nonnulla ex illis sex libris separatim decerpta continet, quibus Pamphili Apologiam constitisse proditum est. Martyr invictus eam Caesareae Palaestinae, in carcere elausus eum aliis Fidei Confessoribus scripsit, ut Eusebius, Pamphili in eodem carcere socius, testatur in libro de Martyribus Palaestinae cap. xI. &Photius cod. cxvIII. cujus haec sunt verba e lecti sunt 'Pamphili martyrisO Eusebii pro Origene libri sex; quorum OUI NOUE sunt a Pampbilo. in careere, praesente etiam Eusebio , elaborati. SEXTUS vero postquam jam moror ferro , privatur vita , ad unice desideratum Deum migrarat, ab Eusebio est absolutus . Photius totum opus recenset , perinde ac utrunque auctorem haberet, utiturque verbis in multitudinis numero usurpatis, Huut, addunt, eommemorant &c. In fine iterum scribit: ori-

237쪽

genis atitem sologiam , ut diximus, Pamphilus ct Ensebius, eo nuI' earcere inclusi, conscripserunt. Uterque operas contulit in condenda hujusmodi solinia, quam opido elaboratam & longam suisse , discimus ex Eusebio in Hist. Ecclesiastica lib. v I. eap. xxxv. & ex Socrate lib. III cap. uri. ac etiam ex ipso Photio , qui nono Christi sarculo totam legit . idem auctores nos docent, quinque priores libros non ab uno Eusebio ,

sed a Pamphilo simul & Elisebio , sextam ab uno Eusebio post Pamphilum

martyrio coronatum, compositos. Hinc factum , ni quinque priores libri modo Pamphila , modo Eusebῖο indiscriminatim tribuerentur ; sexturn num semper Ensebium auctorem praetulerit: primo tamen unum Fam philam , non etiam Eusebium auctorem habente , ut postea constabit. Universi operis argumentum fuit de sensio Origenis a multis criminationibus , quibus ejus doctrina impetebatur ; nonnulli enim Origenianis scriptis intelligendis impares , alii mentis praWitate , multi etiam sinistro assectu praerepti, in Origenem serebantur , ita ut etiam sacrarum literarum studiosos, Origeniana opera lectitantes pro haereticis conclama. rent, quanquam alias innocentiae & i,ietatis laude conspicuos . PIurimi insuper damnatores Origenis non Plum quicquam ex eius operibus nunquam legerant, sed linguam Graecam, qua Origenes scripserat, penitus ignorabant. Nec deerant qui quum ex eius lucubrationibus , omnem , qua pollebant, eruditionem hausissent, ne id ceteri animadverterent , doctrinam , auctoremque simul verbo ct scripto execrabantur. Sic Pam-pbitur in Apologia sua , quam , ut Photius testatur , Consessoribus ad metalla Palaestinae damnatis, direxit: propterea quod rumoribus S maledictis in Origenem excitatis Deiles aures adcommodare videFentur . Constat porro tota propemodulii locis integris & testimoniis Origenis praeter exordium , quod est veluti epistola ad Consessores jam memoratos . Haec in antecessum et de his enim infra sermo adhuc recurret.

In hac Pam,hili Apolostia memoratur liber Origenis de oratione , qui tandem Graece prodiit Oxonii e theatro Sheldoniano A. D. I 68s.

VII. Rufinus translationi Apolostiae s. Pamphili a se absolutae,dissertati nem adjunxit, quam in prologo brellisimum libellum vocat, estque ejus

dem Apologiae pars, ab uno Rufino tamen composita, & Macario pariter nuncupata . In h ac Rufinus ea , quiae in Origenianis libris Pamphili Apologiae contraria inveniuntur, ab haereticis suisse corruptχ, variis argumentis ostendit. Rufinus istud opuseulum de Adulteratione librorismo rigenis, In duas partes secuit. In prima ostendere nititur ejus libros ab Haereticis fuisse corruptos .Hanc in rem exompla utriusque Clementi S,Romani & Alexandrini producit, & Dionysii pariter Alexandrini, quorum scripta eandem aleam subierant. In altera parte Origenem ipsum etiamnum 'perstitem , in literis suis de corruptione operum suorum , con 'uestum pertendit . IIarum etiam literarum partem adducit, praecipue quam scripsit ad Alexandrinos contra eos, qui libros ejus, adhuc est

238쪽

viivente , adulteraverunt. Ad haec observat, nonnullis Patribus Latinis& Geaeeis idem illud inlartunium accidisse. His expositis, h aec additi sergo Origenes talia ab haereticis O malevolis, se esse perpessam, is

epistolasua, propria voce conqueritur, O multis aliis eathoites s miris tam vivis, quam defunctis eadem occiderunt, similesque fraudes seripti, eorum probantur illata; qua tandem Mimi obstinatio est, in aeqaaii eatis sa non aequali ali venia; sed ex eisdem accidentibus, aliis excusationis reverentiam , aliis infamiam criminationis istendere ξ Ita Rufinus , qui neque illud silet, acerrimos Origenis hostes , Origenis esse plagiarios. hoc scilicet pacto satis cavisse ratos , ne sua furta detegerentur i quis potius c subjungit aperienda est hoc in Deo veritas latens , non eni ι possibile es tam iniquo judicio uti quemquam hominum , ut de causa aequali non aequaliter sentiat. Sed quod ontiores obtrectationum ejus bisunt, qai Oel in Gelasia disputare iativssoleat, vel etiam libros seribere, qai totam de Origene vel loquuntur vel scribunt. Ne ego ρIures ipseram furta eognoseant, qui utique , si ingrati in magi, Dum nou essent, nequaquam eriminosi viderentur , neque simpliciores quinque ab ejus uictio.

ne deterrerent. His tangere voluit Hieronymum , ut reste monuit Grynaeus in tomo l. operum Origenis pag. 78 i. editionis, quam postea memorabo. Ea, quae sequuntur, Epiphanium carpunt , quanquam Hieronymus lib. II. Apologia pag. 4I7. utraque contra unum Epiphanium

ab Rufino prodita interpretatur: denique quidam ex ipsis, qui is , lat angelizandi necessitatem per omnes gentes per omnes singuar, habere putat, de Origene male loquens, sex milua librorum ejus se luisse , quam: plurima fratrum multitudine audiente , confessus est, qui si utique, ut ipse dioere solet, pro cognoscendis malis ejus , sei legebat sumere poterant ei

decem Iuri ad eognoscendum , aut viginti certe , vel quamplurimum triaginta.Sex milita autem libros legere,non iam velis cognoscere est, sed totam

pene ollam suam diseipsinis ejus e studiis dedere. α&modo ergo merito

.se audiendus est, quam eos culpat, qui instruesionis sua casa perpamea ejus Diva fidei ruulo , atque integro piet e legersuri Hoc . to perspicuum est , a Rufino Epiphanium carpi, de quo sic Hieronymus in lib. II. Apologiae in Rufinum pag. 4os. ne me mittar ad sex millia librorum ejus c Origenis quor legisse beatum Popam Epiphanium erimἰnaris. Rursus lib. HI. pag. 46 p. hie est dis delirus senex, qui sex mille Origenis libros, te praesente cantavit, qui omnium gentium singuἰs praedirationem sibi eontra origenem iniunctam putat, qui ideo eum legi prohibet , ne alii ejus furta eognoscant. In epist. X IX. aliaS LXII. pag. 3 3 7. ad Theophilum , arguit Johannem Hierosolymitanum , quod Epiphanio objecerit, sex millia librorum Origenis ab eodem perlecta : sex mille Orlaenis tomos non poterat quisquam legere , quor ille non scripsit, fa- ei liusque eredo testem hujus sermonis , quam auctorem esse mentitum .

Hieronymus tamen epist. xLI. alias Lxv. ad Pammachium S Oceanum

pag. 346. de libris ab Origene scriptis haec habet: mii e ct eo amplius

239쪽

212 HIs TORIA LITERA RI A

tra latus, quos in Gelasia loquntur, edidit. Innumerabiles praeterea commentarior , quos ipse appellat tomos, ct quos nune praetereo , ne vἰ- dear operum ejus indicem texere. nostrum tauta potest legere, quanta ille conscripsit 3 Petro Halloixio in Origene desenso lib. iv. pag. haudquaquam incredibile videtur, eum sex millia librorum , scripsisse , modo recenseantur singulae Homiliae , parvi tractatus, dialogi, epistolae, apologiae, non autem libri grandiores, ut nunc vulgo intelligimus ; quum Theodorus Mops.ctenus supra decem millia librorum scripsisse tradatur apud Pelagium II. Pontificem in epistola ad Eliam Aquileiensein , Se etiam apud Facundum Hermianensem lib. v III. cap. I. Quid quod ipsemet Epiphanius , qui Haeresi xxiv. scripta Origenis infinita fuisse testatur, postea l. xxiii. illum sex millia librorum scripsisse assirmavit Concinit auctor epitaphii Origenis , pervetustus , quod postmodum proseremus; ait enim, Origenem tot libros scripsisse , quot hominibus legio constat. Eam sex millibus peditum , & sexcentis equitibus constitisse exploratum est . Dissertationem suam his deinde verbis

claudit Rufinus t D mere haee M ostendendum qaaliter de Origeuis librit sentiendum fit, puto; quod omnis, qui non contentionis sed veritatissu-dium gerit, Deile his tam evidentibus assertionibus adquieseat. Quodsi

quis in eontentione sua permaneat; nor talem eonsuetudinem non habe

mas ς definitum enim est apud nos, si quando eum c Origenem legimur , feeundum Sancti Apostoli eommonitionem , tenere quae bono funt, si quis

autem inventum fuerit in bis, quod eum Fide Catholiea non eonsonat, hoc ab haeretieis suspieamur ιnsertum, tam ab illius sensu , quam a nostra Fide dicimus alienam i in quo etiamsi fallimur, nihil, ut opinor , perieuli hujusmodi errore ineurrimus: nam ct Usi, veo juvante , pem manemur iussi vitando ea , quae suspecta habemus ct improbamus . Daeeusatores fratrum non inveniemur apud leum , quia Diaboli proprium esse Me opus dieitur aeeusandi statres ; unde O liabolus aeriminando nomen aeeepit. SimuI materieorum sententiam , quae a regno vel separat eos, qui tales sunt, deesinamus. Sic Rufinus . CA Di iligod by Cooste

240쪽

I. T suus latine vertit priores libros duos Origenis de Frineipiis . II. Eiusdem veronis conspectus. III. Totius operis idea. IV. Benediitiones Patriarebarum Pontio Paulino duobus libris explanat. F. Rinni edi Paulini hae de re episeoia amoebaeae. VI. Litionere, eodices librorum de Benedictionibus Fatriarcharum. VII. Rufinus libri tertii O- quarti Origenis de Frine iis versionem

absolvit. LI. ssse scriptorum orientalium maxime avidus, quum in Sana VI cti Pamphili sologia libros de Priseipiis identidem memorari observasset, ab flagitavit, ut eos Romanis auribus adcommodaret. QEcirca Rufinus in his quoque Maeario obsequuturus, latinos secit libros Iv. Origenis de Frineipiis , si ve de Potestatibus, ut dici posise in prologo existimavit. Hanc tamen versionem uno tenore haudquaquam absolvit; sed postquam prooemium duosque priores libros latio

donasset, amicorum impulsu in aliis conscribendis operam posuit, ut postea dicemus . Haec Rufiniana translatio, tota quanta est , prostat inter varia opera Origenis, studio Constantii Hierothei Canonici regularis Sancti Salvatoris, latine edita Venetiis apud Lazarum Soardum A. D. Is I 4. νujblio , unde eam cum ceteris , ut videtur, Erasmus traxit in suum priorem tomum Origenis operum , quorum latinae editioni immortuus , eam absolvendam reliquit Beato Rhenano Pasitia apud Frobentum A. D. i s 36. duobus tomis in solio. Haec editio auctior lucem adspexit similiter apud Frobeniam A. D. issi. & postmodum A. D. Iss7. variis operibus locupletata, quae Laurentius Humfridus aliique in latinum sermonem transtulerant. Inde sublatis erroribus, & paLsm additis notulis iterum exprimendam curavit Ior Iacobus Grynaeus Basileae apud Eusebium Episeopium A. D. is i. in solio. Haec editio primis quatuor praestat. Hierotheus in prooemio suarum Castigationum , quas Antonio Contareno Patriarchae Venetiarum nuncupatas, libris Pe-Yiarchon praeposuit, hanc de toto volumine sententiam pronunciavit:

in eo , velut enebiridio, principia Christianae Rellaionis eonfusit; de omnibus praecipuis , de Deo , de Patre videlisei, filio, ae Spiritu Sancto, de divinis mentibus, da mundo , de anima, edi de aliis disputatur e qui-- hus tractanias bis eontingit Oh riorem sententiam fieri, vel quod materia easit, ut ait Rasinus, in qua toto tempore vitae suae desudantes philosophi, invenerunt sibit; vel illud Horatiauum etenit; brevis esse laboro , obseurus M. II. Perspicuum est , inter omnia opera Adamantii, notissimum sui hoc de Principiis, ut notat Petrus Daniel Huetius norigenianis lib. III. Cap. HI. sect. I. I. II. pag. g66. In illo enim Origenes principia credendo

SEARCH

MENU NAVIGATION