Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

FEBRES. '

exspectari poterat, conservatae', nunc penitus deficiunt, respiratio magis laboriosa evadit, ingestaque dissicilius devorantur. Sexto die nondum eXacto , aeger suffocatus perit. Decem, Vel duodecim, a morte hori S , corpus mirum in modum intumescit, cruorque disibi utus ex ore & nuribus ebullit. Haec ex funestissimis febris varietatibus est, quum putredinis atque inflammationis mixtura tam d milia, imo prorsus contraria, medicamenta desideret, Uc aegroto parum Opi S afferre liceat. Neque sanguinis detractio, neque Vesicatoria, etiamsi praecordiorum oppressionem spiritusque dissicultatem ad horas aliquot fortasse relevent, Constantem utilitatem praestant. Tum prius auxilium iterari nequit. Tartari emetici quamvis minimae portiones facile nimias purgationes eXcitant. Ρrogressusque morbi rapidior est, quam ut a cortice perlaviano, serpentariae virginianseradice, aliisque remediis antis epticis, multum sperare liceat. At haec tamen praesidia illa sunt, quae commendantur. Verique simile est, benignioris notae morbum ab iis superatum iri. Notabile est, iis anni temporibus, quae febrem scarlatinam malignam exhibent, ex aliis febribus paucas esse, quibUS aliqua anginae symptomata non accedant. Ex professo hunc morbum descripsit, &, quam prosperos e VentUS prae caeteris habui si e reperit, curandi rationem proposuit Cel. HUXΗΑMUs in commentario de angina maligna, quorsum Lectores nostros

remittimuS. Confer, quae infra in febre ophthosa di

102쪽

9O FEBRES.

Febris erasipelat0sae descriptio, curatio, V varietates. FEBRIS EDdisjelutosa, ab inflammatione cutis existernae, ipsam comitante, nomen trahenS, plerumque a frigore atque horrore incipit, cui calor, sit1s, aliaque febrium sumpto mata communia succedunt. Facies si inflammatione corripitur, repente, magno cum dolore, ac rubore splendido, intumescit. Numerosissimae pustulae exiguae apparent, quae saepe in parvas exsurgunt vesiculaS, lateque per totum caput serpunt, palpebris interim a tumoris mole clausis. Dolor, ab inflammatione motus, febrem fovet, donec utrumque malum aptis remediis sublatum est. Quandoquidem in hac febre humor quidam acer, a sanguine separatus, in vasi S cutis inflammatis manifesto deponitur, e quibus ipsum eXsudare oportet: sollicite cavendum est, ne febris evacuationibuS profusis nimium debilitetur, neve materiae morbificae

cxcretio frigidis . vel reprimentibus , imprudenter admotis, impediatur. Utrum sanguis mittendus, alvusque purganda sit, nec ne, ex pulsu ac symptomatibus febrilibus dijudicari debet. Oportet corpus in blanda diaphore si servare , atque epithemata & fomenta lenientia , vel mollientia , super partem affcctam dare. Si tumor subito subsidit, humoremque vitiosum ad interiora

Telahi, ex ingruente praeeordiorum opprestione, pulsuque languescente, apparet, Vesicatoria imponere, Vinum liberaliter potui dare , & consectio nom cardiacam , vel sales spiritusque athalinos Volatiles, prout res postulat, exhibere.

103쪽

Febris erysipelatosa, quam communia tantum modo febrium symptomata przecedunt, Vel comitantur, beDigna appellanda est. Ea vero, cui insolita atque gravia symptomata, velut asthenia, magna nausea, praecordiorum oppressio, ac vehementes dolores in aliis, quam quae inflammatione laborant, partibUS, accedunt, malignae , sive potilentis, cognomentum

meretur.

Talis febris, anno post Christum natui in mill esimo centesimo tricesimo, in Gallia saeviit, magnamque hominum multitudinem depopulata est. Similis fuit, quae, anno hujus speculi decimo sexto Tholo se grassata est. Maligna haec febris erysipelatos a summam cum peste affinitatem habet, ejusque more saepissime parotidum, aliarumque glandularum limphaticarum,

tumoribus terminatur.

Febris miliaris descriptio, curatio, ξξ' varietates. De febre aphtho D. FEBRIS miliaris, quod quidem memoriae proditum 1it, anno superioris saeculi quinquagesimo Lipsiae primum observata est, eX quo tempore inplerisque Germaniae partibus, Sabaudia, Helvetia, & Longoba dia aeque, atque in insulis nostris , frequens fuit. In Gallia tamen, SAU VAGEs Io teste, rarior est. Duplex exanthematum miliarium genus est, unum album, alterum ut brtim, prout pustulae minutae vel limpha pellucida, vel sero tincto, refertae apparent. Prius purpura alba, posterius stirpi ra rubrct, Vulgoa Ρathologis nominatur. Saepe alterum pariter cum ditero prodit. In utroque autem humor Vitiosus OdO

104쪽

rem acidum ingratum exspirat, saporisque valde acris esse dicitur. Fuerunt, qui exanthemata miliaria semper svmp-tomatica esse, neque ab acrimonia aliqua specifica , qualem in variolis, aliisque febribus exanthematicis, nemo non agnoscit, oriri, contenderent. Sed perspicacissimi expertissimique Angliae Medici omnes, Rcomplures eXterorum , prorsuS contrarie sentiunt, ac

febrem miliarem pro distincta specie habent, cum febribus petechialibus, quae febris putridae varietates

tantum sunt, non confunden id. Materia morbifica hic aeque, atque in variolis &morbillis, non raro cum febre, vel inflammatoria , vel nervosa, vel putrida, conjuncta est: unde febris miliaris varietates constituuntur. Febris miliaris, cui symptomata, sebrem inflammatoriam , vel nervosam, vel putridam, distinguentia, non accedunt, vocanda est :Ι. Febris miliaris simplex, sive benigna. Quae eXanthematum eruptionem praecedunt symptomata febrilia, neque vehementissima, neque molestis ima sunt. . Calor, sitis, nausea, non magnopere Urgent. Pulsus depressus atque duriusculus est. Gradatim tamen haec symptomata increscunt usque ad diem tertium, Vel quartum, quo exanthemata, in cervice potissimum , dorso, ac pectore, prorumpunt, przecedentibus sudoribus profusis, odoris aciduli, punctionibus in cute, digitorum maXime, perceptiS , locorUmqtie, in quibus pustulae consertiores sunt, prurigine. Post triginta circiter horas omnia eXanthemata prodierunt, seroque repleta sunt, cum leviore inflammatione, exiguas illas vesiculas circumcingente, cutisque plenitudinem ac distentionem efficiente. Symplomata febrilia nunc conquiescunt, aeger sudore adhuc perfluit, urinamque valde tinctam reddit, pulsus paulatim plenior, mollior, atque aequabilior evadit, &

105쪽

sub snem hebdomadis, exanthematibus exsiccatiS, cuticula squamarum in modum dec1dit. Curatio huc redit, ut symptomata febrilia, si ad

nimiam vehementiam ascendant, magnamque molestiam ac praecordiorum oppressionem pariant, coeraeantur. Sanguinem igitur in principio, qUUm eXAnthemata nondum prodierunt, detrahi, saepiuI necessie est, ea quidem mensura, quam laborantiS aetaS , sexus , vires , definierat. A sanguinis missione, potio quaedam salina, cui pauX illum tartari emet1ci, Vinive antimonialis , adjectum sit, ad febrem moderandam, materiaeque morbificae eXpulsionem promoVendum , in primis idonea es . Nec vero ejus utilitas hic consiLtit, sed latius etiam patet. Nam si ventriculus saburra quadam forte oneratus est, nunquam vomitum non excitat, atque ita nauseam & praecordiorum oppressionem tollit. Sin e contrario febrem languidiorem esse, ac remedium aliquod cardiacum desiderari, apparet, serum Vinosum potui dari potest, cum potionibus, quibus consectio cardiaca, spiritusve aliquis aikalinus volatilis, justo pondere admixtus sit. Medicamenta autem haec calefacientia non, nisi summa cum cautione atque moderatione exhiberi, aegrumque neque in cubiculo nimis calido contineri, neque

in lecto decumbentem pluribus, quam quibus sanus assueverat, stragulis tegi oportet. Si praecordia valde oppressa sunt, vel ex delirio Rcomate, caput graViter laborare, apparet, Vesicatoria imponi debent, quae in nulla febre majoreS, quam in miliari, effectus praestant. Febres miliares complicatas cognoscere, atque a simplicibus, sive benignis, distinguere facile licet, quod ab exanthematum eruptione symptomata febrilia non modo non conquiescunt, sed nuinerosiora etiam ac molestiora fiunt. Febres miliares complicatae fere epide inicie sunt.

106쪽

Ea, quam anni, supra millesimum sexcentesimum octogesimi quinti tempus Vernum exhibuit, A SY-DΕΝ ΗΑMUs in Schedula monit0ria de novae febris m-

gressu dei cripsit, vocari potest

ΙΙ. Febris miliaris catarrhalis. Tgri per vices cploro ac frigore tentabantur, caput, artUS, cervix, fauceS, dolebant, pullus per omne hoc tempus fanorum pulsui non multum absimilis erat, sanguis autem detractus pleuriticorum sanguinem aemulabatur. Quo febris

die exanthemata prima apparuerint, memoriae proditum non est. SYDEN HAMUS , licet, ea sua nonnunquain sponte ingruisse, haud negaverit: sis pius tamen lecti calore, medicamentisque cardiaciS, CX- torta fuisse censuit. Curandi rationem talem adhibuit. Primo loco sanguinem misit, sed semel tantum, nisi tussis spiritus que dissicultas ejus iterum mittendi necessitatem imponerent, siquidem hanc febris indolem esse observarat, quae repetitam sanguinis detractionem non facile

toleraret. Vesicatoria autem at Vique purgationeS optime responderunt. Itaque , postquam aliquot sanguinis uncias detraxerat, vesicatorium inter scapulas admovit, &, sequente aurora, potionem catharcicam

exhibuit, quam alternis diebus repeti jussit, donec tertium assumta esset, singulis purgationibus hora somni paregoricum aliquod subjungens. Medicamenta , sudorem moventia, studiose Vitavit, neque aegros in cubiculis nimium calidis collocari, aut assidue in

lucto decumbere pallus est. Similis febris , anno hujus speculi quinquagesimo septimo, in Britannia Galliae epidemica fuit. III. Febris miliaris infamiatoria. In hac symptomata febrilia post eruptionem increscere pergunt, pullus celer ac durus p.rstat, urina pallida & limpida

manet, cutis maXimopere incalescit, siccescit, atquc

asperatur, lingua albescit ac siccescit, facies turgescit,

107쪽

aaputqIre vehementissimo dolore interno eYcruciatur, cum delirio , continua corporis jactatione, atque insomnia. Quo copiosiora sunt exanthemata, qUOqUe matUrius prodeunt, eo plus periculi laborantibus metuendum esse, observationes testantur.

IV. Febris miliaris sero ire. Quemadmodum praecedens febris miliaris varietas cum febre inflammatoria conjuncta est, hominesque robustos ac bene valente S, quorum vasa sanguine denso repleta sunt, corripit: ita haec e diverso febrem lentam, sive ne Vosam, adjunctam habet, hominesque, teneriori corporis habitu praeditos, & humorum tenuitate atque acrimonia laborantes, invadit. In hac varietate symptomata febrilia paulo obscuriora sunt, omnesque istae anomaliae, quae febrem lentam distinguunt, apparent, nominatim pulsus debilis , celer, inaequalis ; urina interdum turbida, alias limpida; vox tremula ; tendines subsultantes ;caput confusum; sudores glutinosi, mali odoris. Exanathemata nunquam plene emicant, sed intra cutem delitescere videntur, sine ullo inflammationis signo, aut calore insigniori. Haec febris minimum ad tres hebdomadas excur rit , constatque observationibus , homines , illam semel expertos, facile in eamdem recidere, maXimeque puerperaS.

Ρraecipua auxilia a liberaliori vini usu & vesicato riis petenda sunt. U. Quinta febris miliaris varietas febris miliaris putrida, sive petechialis, appellari potest, quae cum febre putrida conjuncta est, atque interdum petechias pustulis miliaribus intermixtas , eXhibet. Frequens est hic morbus, ubi febris putridae intasma

per homines, ex nos Gomiis , carcerib Us, navibus

bellicis, similibusque locis clausis, Venientes, Vul-

108쪽

6 . FEBRES.

gatur. Signa ejus & curationem ex descriptione δε-brium putridarum jam proposita petere licet. Vesicatoria parum auXilii pollicentur. Si quid proficere

potest, id cortex peru Viani S cum vino est. Febribus miliaribus saepe numero alvi profluvium

accedit, in quo curando magna cautione opus est

Quod si enim intempestive medicamentis adstri gentibus supprimatur, symptomata febrilia certissime exacerbantur. Vires labantes hic remediis cardiacis vinosis, exiguisque radicis ipeoacuantiae portionibus, per apta intervalla exhibitis, fulciendae sunt Animadversione dignum est homines robustos,

ac sanguine abundantes, qui victu lauto atque opiparo Utuntur, vel quorum humores acrimonia aliqua

contaminati sunt, a febre miliari frequentius exstingui, quam hos, qui fibras la XuS, humoresque aquosos, habent, & cibis minus nutrientibus VescuntUr. Mortis, aut salutis, praesagia in hoc morbo iisdem principiis, atque in quavis alia febre exanthematica, nituntur. Si vesiculae 1llae minutae rite elevantur ac replentur, eodemque tempore an XietBS,

sive praecordiorum opprestio , minuitur, sensibus lux redit, capitiS dolor conquiescit, pulsusque mollis Raequabilis redditur. bona exitus felicis spes ostenditur. Sin autem anxietas ingravescit, pulsus debilis ac durus manet , deliriumque furiosum, continua corporis iactatio, vel spasmi, cum urina pallida, sudoribus glutinosis frigidis, & pustulis subsidentibus,

accedunt certa sere desperatio est. Neque tamen deserendus seger, sed tentandum est, num, Vesicatoriis admotis, ac vino, aliisque remediis cardiacis, larga manu exhibitis, materiam morbificam ad cutem externam eX pellere liceat. De febre miliari, proprie puerperas eXercente , in tertia morborum classe dicemus.

FEBRIS

109쪽

In complurium febrium miliarium decursu aphthae oris, & faucium exulcerationes, tonsillaS uvamque infestantes, frequentes sunt. Sed interdum aphthae etiam per se, sine exanthematibus miliaribus, eaeis tunt, febrisque inde aphthoi re cognomentum accupit. Haec tamen fere non, nisi in tenerrimis infantibus , incidit, adeoque in morbis infantilibus a nobis

exponetur.

In adultis aphthae fauciumque ulcera medicamentorum detergentium & mollientium usum desiderant Ergo gargarizare oportet ex decoctio ue ficuum , cui mel rosaceum, cum exiguo aceto , tincturaeque myrrhae pauXillum adjectum sit. Cl. ΡΕΝROSE , qui de hoc morbo ex professo egit, semper vitro antimonii cerato usus est, idque . in angina hac putrida utile reperit, quam ulcerum facies ab angina illa maligna, in gangraenam transeunte, solique cortici peruviano cedente , facile distinguit. In illa enim ulcera crustas albas habent : in hac autem orae eorum rubent Rcalent, cum crustis in medio nigris, ac rubore splendido , per totas fauces diffuso In febre a philiosa mortifera plerumque alvi fluor

Febris vesicularis, ac pestilentiae, descriptio G curatio. SEPTENTRIONALEs Europae regiones has quo ille parte salubritatem habent, quod a duabus his febris eXanthematicae speciebus raro infestantur. P0m. II. G

110쪽

FEBRE S. FEBRIS VESICULA RIS.

Haec febris, quam Vesicae, per cutem sparsae, distinguunt, anno hujus saeculi tricesimo scxto ' Ρragae, & quinquagesiiDo secundo in pago quodam Helvetiae epide mica fuit. Utimque summaria alios inficiendi vim habuit, ac plerosque omnes, quoS inVaserat, de medio sustulit. Similis morbus, ut relatum nobis est, anno hujus saeculi sexagesimo sexto, in Comitatu michloviensi, . qui viginti circiter leticis a Dublino abest , apparuit, sed solos infantes corripuit, quorum plurimi perierunt, donec medentibus corteX peruvianus in mentem venit, cujuS hic eamdem, quam in angina maligna , in Venerunt efficaciam. Apud Helvetos vescae non solum in partibus eo poris externis, sed in ore quoque in faucibus apparuerunt. In multis collum cum glandulis parotidibus inflammatione affectum, nec nunquam abscessus natus est, quo mature aperto , Opiosoque humore essitaso, aegri servati sunt. Et in quibuS omne serum acre

ex faucibus in cutis superficiem protrusum est, iis nihil periculi timendum fuit. Abscessusque, in glandulis inguinalibus, vel axillaribus, exorti, laborantes salvos fore denuntiarunt. Medici Helveti, sanguine semel iterum Ue largiter

detracto, capiti vesicatoria imposuerunt, collo cataplasmata circumdederunt, sudoresque medicamentis convenientibus elicere studuerunt. In sollemia nul lum remedium profuit, praeter acetum beZOardicum . quod qui sumpserunt, omnes serVati sunt, eX reli quis, auXilium aliunde petentibu S, ViX uno mortem

evadente. ') per typothetae errorem apud Nostrum annus Ι7ς6 pre, 36, positus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION