장음표시 사용
131쪽
2. Catarrhalis. 3. inflammatOria.
8. Ρestilentia. V. Febris hectica. I. Phthisis.
132쪽
133쪽
Therapia generalis inflammati0ntim. D1X1Mus de febrium curatione: nunc de hac dic mus, quam inflammationes desiderant. Quamquam inflammationum curatio, tum propter sedis, quam occupant, differentiam, tum propter alia, ipsis adjuncta, momenta, interdum varianda est: tamen, in quacumque corporis parte inciderunt, communis quaedam iis medendi methodus obtinet , quam singulis morbi stadiis accommodari oportet.
METHODUS RESOLUTIONEM PROMOVENDI.Quum theoriam inflammationum in univcrsum proposuimus, varios illos modos, quibuS terminantur ,eXplicaVimus. Primus resolutio est, quam, sit fieri potest , semper moliri dehemus, nisi si humor quidam acer, e sanguine per crisin aliquam expulsus, inflam
Ad inhibendum infiammationis progressum in pri-
134쪽
mis valet sanguinis detractio, quae, si larga est, nunquam non emcit, ut motus, per totam systematis vas .cularis universitatem intenti, ad tempus aliquod remittantur, calorque immoderatus, necessario inde nascens, frangatur. Sed hoc auxilium non semper motum in singulis partibus intentum compescit, aut motum oscillantem vasorum, quibus inflammatio insedit, minuit. Igitur ex ipsis etiam partibus affectis sanguinem detrahimus, vel per hirudines, vel percucurbitulas, cuti incisae admotas. Quamvis autem exiguus tantum sanguis hoc modo detrahatur : inflammationem tamen multo citius levari videmus , quam si multae sanguinis unciae ex brachio mit
Fere vero inflammationem dejectiones alvi vehementiores certius, quam ipsa sanguinis detractio, infringunt, quum magna sic fiat derivatio, per quam Vasa 1nctaminata ad naturalem motus rationem reis deunt , justumque roboris modum recuperant. Nitrum, medicamentum summe refrigerans, saepe, sed non semper cum succeisu, datur. Quamquam enim insigni vi pollet calorem totius corporis minuendi: parum tamen in illo, qui singula partes assicit , valere videtur. Inflammationes eXternae, quarum auXilia a medicamentis topicis petere licet, emollientia atque sedantia desiderant, ubi pretecipua morbi causa in motus oscillantis exsuperantia consistit. At si inflammatio partes interna S OCCUPAVit, Ut remedia to pica ipsi loco assecto adhibere non liceat, nihil ad illam resolvendam plus potest, qUam Vesic toria . ip si parti dolunti, aut certe quam proxime, impositΛ. Si dolor levis est , ac vesicatoria remedium nimis acre censentur, parS affecta lini mento volatili perfricandu vel sacculis , sese calido repletis, Volanda, Vel
135쪽
cataplasmate, ex rebus stimulantibus consecto , obtegenda est. Fomenta discutientia in his potissimum inflammationibus proficiunt, quae vulneribus, contusionibus fracturis, similibusque injuriis, extrinsecus incidentibus, accedUnt.
NeqUe tamen nulla in continuando illorum usu adhibenda est cautio. Justo enim diutius imposita nocent, quod fibras nimium relaxant, partisque , cui admota sunt, debilitatem , tumoremque contumacem,
Atque haec auxilia illa sunt, a quibus inflammationis resolutionem sperare positamus, si magis a nimio motu oscillante , quam a vi resistendi deficiente , nata est. At si eam a relaXatione ac debilitate vasor una potius ortam esse apparet, parcius & sanguinem mitti , & alvum purgari oportet. Omittenda quoque sunt fomenta emollientia & calida : adhibenda autem medicamenta adstringentia, reprimentia, robo
Roborantia etiam in his inflammationibus desiderantur, quaS nimius motus oscillans excitavit, ut primum remediis, hactenus propositis, diminutae sunt. Medicamenta roborantia, quibus hic plerumque utimur, sunt Viticiolum album, alumen, sacchartam saturni, lapis calaminaris, tutia, quae in aqua rosarum, vel plantaginis, solVuntur, varieque inter se miscentur: item tinctura rosarum, & aqua, in qua mali punicae flores , Vel malorum granatorum cortices maduerunt. Fiunt ex his aquae ophthalmicae ac gargarismi ad eas ophthalmiae, vel anginae species, quas a Vasorum inflammatorum debilitate & relaxatione potissimum dependere, manifestum est. Hi morbi saepe numero remedia roborantia interna desiderant, quorum princeps corteX per uvianus est, balneis frigidis adju VanduS.
136쪽
Vesicatoria, quamvis non raro in his in gam in tionibus adhiberi soleant, tam citam tamen opem nota praestant, quam in illis, quae ab altera causa pro- g natae sunt.
Hactenus de curatione, inflammationi tum adhibenda , quum resolutionis spes est. Sed ex iis, quae in priore operis nostri parte de instaminationum progressu diximus, facile intelligi potest, optabilem hunc
morbi exitum, nis1 Medico tam felici esse liceat, ut inter initia protinus eo potiatur, frustra serius eX spe tari. Itaque, nisi levis sit inflammatio, atque a rela- Natione praecipue dependeat , resolutionem primis quatuor, vel quinque dumtaxat diebus moliri debemus. Quibus praeteritis, si sumpto mata ingraVescere etiam nunc pergant, commodissimum est ea curandi ratione uti, quae exsudationi faveat, ubi sedes morbipartisque assectae natura locum illi concedunt, hoc est, quemadmodum supra exposuimus, ubi inflammatio ea vasa occupavit, quae in superficie partium discurrunt,
aut certe ab hac quam minime remota sunt.
Ex poris osculisque apertis supersiciei, cui inflammatio insidet, multus humor purulentus exit, qui eX limpha, muco atque oleo, compositus esse videtur, quibus non nunquam rubicundae sanguinis particulae perspicue admixtae sunt. Si pars inflammata ex earum numero est, quae secundum naturam limpha & muco irrigantUr, ut membranae, ipsam operientes, humidae serventur, tum plerumque insignis humorum copia exsudatur. Qui incidendis mortuorum corporibu S multum operae dant, Lepe numero exsudati 1stius humoris colluvionem in abdomine inveniunt, ubi ex puris, in
137쪽
peritonaei , Vel Viscerum inflammatorum superficie
hiantibus, exiit. Eademque ratione in thoracis cavo ex pleura, Vel pulmonum superficie, sine ulla, qine quidem sub oculos cadat, partium solidarum rupti )xae, eX ulceratione, aut distblutione, exsudat. Interdum tamen purulentus hic humor tantam acrimoniam contrahit, ut partes solidas colliquefaciat , earumque superficiem eX ulceret. Nec raro , subtiliore ipsius parte per evaporationem dissipata , crustae albidae, Vel subflaxne , relinquuntur, quae superficiei partis inflammatae ad membranae speciem adhaerent. Inflammationem exsudando terminari, Certo cognoscere non licet, nisi ubi humorem effundi videmus. Quod si enim in thorace, ali OV e quo caVo, inclusus est, quid ibi contingat, dicere non possumus, donec nova symptomatum turba oriatur. Nam dolor, calor, &, quae his necessario accedunt, symptomata conquiescunt, simul atque vasa inflammata sic exone- Tantur, neque amplius distenduntur Raro autem accidit, Ut res diu in ambiguo maneat,
siquidem , quae constanter succedit, febris hectica fo mitem purulentum satis superque demonstrat. Morbo hunc exitum habente, in solis inflammationibus externis momenti alicujus auxilia afferre licet Oportet hic excretionem promo Vere, sic, ut humor purulentus ex toto effundatur, inflammationis vim residuam moderari, partiumque solidarum destructioni, vel exulcerationi, Occurrere. Eadem igitur remedia, quae ad resolutionem proposuimus , etiam nunc aliquatenti S continuanda
sunt. Sanguinis detractio repeti, & medicamenta, alvum purgantia, exhiberi debent, ita tamen, ut semper ad instam mationis vehementiam, largioremque, Vel parciorem, humorum ad partcs affectas cursum, respiciatur.
138쪽
Topica remedia hic sunt lotiones, epithemata , cerata, Unguenta, atque injectiones : quorum cona- positione S variare oportet, prout purgandi, vel sanandi, vel roborandi gratia, adhibentur.
Ρroximum est, ut curam abscessus proponamuS, qui locum habet . ubi inflammatio nec resolvi, nec, propter situm profundiorem , exsudari pote Quod si igitur ea rerum conditio est, ut abscessus non tantum Vitari nequeat, sed etiam in voto sit, auxiliumque a medicamentiS externis petere licet, curantium est , dissipationem per partis instam malae poros impedire, humorumqUe, ibi accumulatorum. calorem augere, Ut sermentatio promoveatur , Mia mellae solidae eo efficacius colliquescant. Quare recte ea adhibentur, quae non solum tegumenta molliunt, sed poros quoque obstruunt, atque ad calorem du-gendum blande stimulatat Materia abscessu uidi prout accumulatur , ita cavum, quo continetur, dilatat, maximeque in eo latere, quod minus resistit. Quae ratio est, cur ah scelsus, in abdominis visceribus geniti, maximam partem foris promineant, quum hi, qtios pulnaonum imorbi concitarunt, paucissiaias exceptis, intUS rtihmpantur, propterea quod thoracis latera resistunt. Abscessus, in partibus corporis carnosis profunde situs, si apon eurosi tegitur, pus secundum interstitia musculo ruies decurrit, donec ad locum aliquem. partam resistentem, qui nonnunquam a prima inflammationis sede longissime remotus est, perVenit, qbique prω-
ut cumque hactenus diXimus , de iis abscessibus intelligenda sunt, qui ab inflammationibus. stadia sua legitime percurrentibus, gradatim nascuntur. Sed
139쪽
alii tam subito apparent , ut pus, quo reserti sunt, jam perfectum ab humorum, per Vasa circumeuntium, universitate separari videatur. Hoc abscessuum genus fere febris praecedit. Salutare est, nisi ii iaparte quadam necessaria incidit. Si qua corpori S pars est, cujus vasa Vel praegressa
aliqua inflammatio, vel injuria uuaedum eXterna, deb1litavit, abicetius criticus eo loco existere consuevit. Quocumque modo ab sicessus exstitit, si satis maturuit, quod ex tumori S Vertice mucrondio, tegumentorum mollitudine, humorisque contenti fluctuatione cognoscitur, aperiendUS est, ne pus inclusum nimiam partium solidarum di stblutionem essiciat. aut ipsos fortasse nervos ac vasa sanguifera destruat, aut, periosteo penetrato, ossibus, si qua Vicina sunt, cariem inducat, aut resorptum , sanguinique remi tum , febrem hecticam accendat.
Haec communis abscessuum curatio est. Sed in eo corporis habitu, in quo humores nimis acres sunt, visque inflammationis tam vehemens est, Ut Vasorum conte cium destruat, non, ut in suppurationibu S,
horum pota dumtaxat dilatantur, sed gangraena
In suppurationibus , quemadmodum paulo ante . demonstratum est, partes solidae, quae colliquescunt, solae inertes sunt, velut laminae tet de cellulosae, ac Vesiculae , adipem continenteS : in g ngraena uti temner Uosum Vasor unaque contextus penitus destruitur Methodus praecavendi, ne inflammatio in gangraenam transeat, pro prima morbi Otagine, Corporis constitutione , & naturali vasorum robore, di-Ve rsa est.
140쪽
Si inflammationem injuria quaedam eXterna concitavit, aegerque fibras Valde robustas ac rigidas , universum sanguinem densum, pulsumque celerem plenum & durum, cum insigni calore, dolore, ac siccitate, habui, sanguinis detractionem repeti, usumque medicamentorum antiphlogisticorum continuari oportet, etiamsi certo sciamus, nullam resolutionis spem esse , & minimum suppurationem excitatum iri. 'er haec enim auxilia fortasse nimiam sanguinis vim a
partis inflammatae vasis a 'ertere, ac, quominus earum pantur , impedire poterimu S. Eodem tempore adhibenda sunt fomenta atque cataplasmata emollientia, quae fibraS laXent, humorumque per poros, in tunicis arteriarum instam malarum hiantes , exsudationi faveant.
At si humores acres, vel putridi sunt, quod exsanguinis detracti specie, qui non, prout fieri debebat, in serum cruoremque discedit, ex pulsus languore , Virium resolutione , animi. abjectione , nsani et foetentis exitu, apparet: in hoc igitur humorum statu probabilissima vel gangraenam praecavendi,
vel partis emortuae separationem promovendi, ratio eo redit, ut corticem per uvianum exhibeamus, sic, ut vel vinum, Vel acida, Cum eo misceantur, prout pulsus conditio. aliaque momenta, in aegroto occurrentia, postulaverint.
Nimis systematici sunt, qui gangraenam semper ab inflammatione praegressa exoriri statuunt, siquidem
saepius a peculiari quadam humorum corruptione eX- citatur, ac tunc pro distincto morborum genere habenda est. Quare curationem illius nunc non ultra persequemur, sed in librum nonum reservabimus. Quemadmodum Lepe contingit, ut humor purU- lentus , vi natu se eX fluidorum, per vas a circumeuntium, universiitate ejectus, abscessum , quem Vocant, criticum exhibeat : similiter nonnunquam, maxime