Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

sone, aut nausea. Ad quae momenta si attendas, hunc morbum a veris variolis facile distingues. Nam pustularum, plene eruptarum, forma Lepe taliS ut ve expertissimos Medicorum decipiat. Variolarum verarum pustulae, sive discretae, sive conflUentes, puris blandi, flavi, in vicem sero acri repletae, mali morbi testimonium sunt. Neque enim dubitare nos sinunt, uuin humores a sanitate descive rint. Semper igitur variolas has crystallinas pro suspectis habere, neque ullo morbi tempore , etiamsi

symptomata earum terreant, de futuro exitu non dubitanter pronuntiare debemus.

Εjusdem notae sunt: IV. Variolae ver cVae, quarum pustulae nullo humore replentur, sed, in Verrucarum speciem, durae

aridaeque manent.

Variola infitiυae ad unam Vel alteram eX praeceden tibus varietatibus referendae, &, si in morbi progressu auxilia medica desiderent, eadem, quam proposuimus, ratione curandae sunt.

Variolae complicata sunt, in quibus si inplomata, febribus inflammatoriis, vel nervosis, Vel putridis, aut dysenteriae, propria, manifesto apparent, si anni

tempUS, corporumque constitutio, morborum illorum generationi praecipue faveant. Quarum Varietat , a Pathologis observatae, sunt: I. Variola complicata inflammatoria. In primo morbi stadio calor immoderatus est, cutiS aret, tendineS rigent, oculi rubent, prominent, splendent. Evidens est arteriarum carotidiam pulsatio, cum magno

capitis, dorsique gracilioris, dolore. Universae corporis vires dejectae sunt. Facta eruptione, si quidem morbus tamdiu traliut saepissime enim febris tam violenta est, ut aegrotos ante septimum vel o flavum diem necet , aliquantum quidem ex dolorum vehementia

minuitur, sed itibus nihilominus remanet, alternis

92쪽

que diebus exacerbatur, accedentibus delirio, anxietate, somnolentia continua. persaepe sanguis e naribus fiuit, ac pete chiae in pustularum interstitiis prorumpunt : interdum erysipelaS caput & faciem occupat , monstrosiamque inflammationem ac tumoremeXcitat. Si neque arS, neque natura Vincit, pustulae,

ubi ad ultima ventum est, nigrescunt, & gangraena assiciuntur, aeger sopore opprimitur, stupidusque ac

mentis expers jacet, tandem con VulsioneS accedunt,& vita immenso morbi oneri succumbit. Curatio eadem esse debet, quam in febribus in flammatoriis propos Vim US. II. Variolae complicatae crastallina. In his, quae prioribus contrariae sunt, humores tam Vappidi, Vasaque tam parum firma sunt, ut neque eXanthemata plene erumpant, neque pulluloe juilam muturitatem assequantur, sed planae depressaeque maneant, par Vostigmate nigro in apicis medio notatae, & aqua tantum resertae. Ubi exanthemata copiosa sunt, atque

confluunt, facies non intumescit, sed similem spe ciem repraesentat, ac si sevum super ipsam inductum esset. Corporis debilitas animique abjectio inde a principio perspicue app9rent, febris obscura est, sed nautasea & praecordiorum oppresso permagnae sunt. Haud raro alvi profluvium supervenit, quod Vitam exhaurit , aut, si id non accedit, convulsiones aegrum Jugulant. Auxilium a vesicatoriorum vinique usu liberaliori in primis petendum est, siquidem morbus non dissimilem, quam febres nervosae , medendi rationem poscit. ΙΙΙ. Variolae complicata nigra , sive si angi tuere , live hamato des. Si variolae ea invadunt corpora, in quibus acrimonia aliqua putrida sanguinis crasin desutruxit, diffolutus hic humor non solum cum sero, pustulas replente, commiscetur, sed ingentes etiam vesicas

93쪽

vesicas eaecitat, nec nunquam cum urina profluit,

aut in cute, Vibicum, vel petechiarum specie, deponitur. In deplorato hoc statu , nisi corteX perta Vianus, aliaque remedia antis plica valentiora , de quibus in febre putrida, cujus notas hic iterari nihil attinet, diximus , diathesin putridam in ipso morbi initio CorreXerint, exigua, Vel potius nulla, salutis spes relinquitur. IV. Variolae c0mplicatae sentericae , quibuscum dysenteria, vel diarrhina , conjuncta est. Diarrhoea perfrequens Variolarum symptoma est, ubi humores acrimonia putrida insecti sunt. Quo in casu nullum fortaste remedium prodest. Eadem autem

etiam in minuS misero aegrotantium statu accedit

Tentari potest . quid valeat decoctum album , in potus

consueti vicem datum, eique, si Venae multum conciderunt, vinum rubrum, ex portu Callensi appor- intum , admisceri. Eodemque tempore exhibendae sunt potiones, quibuS pulvis e bolo compositus , vel cum, Vel sine opto, prout adjuncta rei, momenta

postulabunt, adjectus sit.

Sed quum ventris fluor norm unquam criticus sit, quod ex pulsu resurgente, nauseaque & anxietatis leuutione, ab aegro percepta, intelligitur, reprime imtibus cautissime utendum est. Quod si praeter has , quaS recensuimUS, V rietates . aliae Occurrant, quarum signa obscuriora sint, quam ut eas aut ad febres inflammatorias, aut ad nervosas , aut ad putridas , referre liceat, Omnia huc' redeunt, ut, sicut in febribus mixtis, ita hic quoque, curatio symptomatibus maxime urgentibus , y vel remedia antiphlogistica, vel cardiaca, Vel anti- septica, potissimum desiderantibus, accommodetur pejores magisque complicatae Variolarum Varietates haud parum s epe noXas quasdam inferunt, quarum mentio ex professo fieri debet. Tom. II.

94쪽

sa FEBRES.

Febris secunda, quamvis vulgo puri resorpto, vesrebus noxiis , in canali cibali subsistentibus, adscripta, rectius tamen seriasiis a materia variolarum minus plene separata atque expulsa repetitur. Ab imperfecta separatione etiam oriuntur nausea, ciborumque fastidium, calores hectici , oculorum inflammationes,manutim pedumque indemata, abscessus, & ulcera

contumacia, prae sertim in his . qui scrofularum viro infecti sunt, amentia, vel delirium quoddam, febris expers, tussis, aliaque phthiseos tymptomata.

Quorum malorum certius remedium non est, quam

corteX per u Vianus, qui, quum si sanit & partes solidas corroboret, & putredini resistat, acrimoniamque corrigat , Vires mirifice instaurare ac redintegrare reperitur. Sed cum usu ipsius commoda victus ratio, coeli mutatio, prudensque catharticorum interpositio conjungi debet. MORTOΝUs, ne cutis ab acri pustularum humore erodatur, atque hinc indecorae illae

cicatrices, Vultum toties tam turpiter de foedantes , nascantur, nulla re essicaciuS, quam cortice peruViano, praecaVeri ObserVat, auctorque est, ut, ubicumque insignis quaedam puris acrimonia appareat, statim a pustularum exsiccatione divinum illud remedium adhibeatur. Si aegri infantes sunt, a quibus

impetrari non potest, ut necessariam ejus copiam devorent, Vel hanc clysterio per anum immitti, vel illos aqua, ex qua cortex peruvianus decoctas est, lavari oportet.

95쪽

Morbillarum descriptio, curatis, varietates.

16κsi1 1 1 . secundum variolas, ea febrium e Xanthematicarum species sunt, quae frequentissime occurrit, atque interdum iis junguntur, isicut praecipue anno hujus s seculi sexagesimo nono Dublini in nos o-comio infantum expositiciorum observatum est. Ρluribus infantibus insitae fuerant Variolae, quum interea a morbillis corriperentur. Utraque e Xanthemata prorsus fuerunt distincta. taeterum omnes con

Morbum hunc in iisdem regionibus, quibus variolae, primum exortum esse, hinc apparet, quod, qui primi variolarum mentionem fecerunt, Medici Arabes , primi quoque morbillos descripserunt. Interdum morbilli per quosdam quasi gradus, cum

tussi crebra siccaque, sine alio quo symptomate molesto, ingrediuntur : tantum autem non semper ab universi corporis aegritudine, horroribus & caloribus alternatis, vehemente capitis dolore in adultis , gravitate in infantibus, fauciumque asperitate, incipiunt. Accedit, quod praecipUum morbi ingresentis signum est, oculorum inflammatio, calorque insignis, cum de lacrimatione acri, sensuque tam acuto, Ut lucem sustinere non possint, quin indolescant. Qui lacrimarum fluor , in nasum transien S, sternutamentamo Vet, ejusdemque humoris acris per nares destillationem proVocat Calor, cum caeteris symptomatibus sebrilibus, celeriter increscit acceduntque tus liς crebra & sicca, anticlitus obstructio, magna praecordiorum oppressio, nec raro Vomendi conatu S, cum.

96쪽

violento lumborum dolore, atque interdum alvi profluvio, sub quo vomitiones minus amigunt : alias profusi sudores sunt, lingua sordida & alba, sitis ingens, denique febris gravior, quam in benignioris notae variolis simplicibus.

Tandem circiter diem quartum . quintumVe , nonnunquam tertii finem, eXanthemata subito confertoque agmine erumpunt, maXime circa faciem, quae paucas intra horas a pupulis, quarum singulae his, quae a pulicum morsiunculis nascuntur, similes sunt, contegitur. Quarum plures illico conjunguntur, utque in maculas rubras, magis minusve latas, coalescunt, quae cutem inflammant,' faciemque ex- tertium ita tumefaciunt, ut oculi interdum haud secta S, quam in Variolis, claudantur. Singulae papulae paulum sup r cutem eminent, nominatim in facie, tibi manis esto tactu percipiuntur. In artubus corporisque trunco eminentia illa Vix aliter , quam cutis asperitate, deprehendi potest. A facie, quam primam occupant, hae papulae sensim per pectus, dorsum, brachia, coaeas, & crura, diffunduntur. Fere vero densiores per pectus dorsumque disseminantur, nec nunquam maculae rubrae prius in pectore apparent, quam ulla exanthemata in facie prodieritiat. In morbo benigniori . sicut in variolis simplicibus, pleraque omnia symptomata post eruptionem mitigantur. Fere tamen haec rerum in melius mutatio non ita conspicua est. Quamquam enim Cnior acer, lumborum dolor, vomitusque conquiescunt : tussis tamen, & capitis dolor, cum febre satis luculenta,

remanent.

Tertio quartoVe a prima eruptione die, rubor deminuitur, maculse, Vel papulae exiguae, siccescunt ac, quasi squamulae, decidunt. Cuticula a cute resol-

itur, & nova succrescit. Nono die, si progrvisus

97쪽

morbi celerior fuit, sin tardior, undecimo, nullum ruboris vestigium amplius conspicitur, cutisque in pristinam speciem redit. Cave autem , res aegri in salutis vado jam esse, tibi persuadeas. Nisi enim, aut per morbi decursum, aut proxime ab eo, insignis quaedam e Vacuatio , sive per dejectiones, sive per sudores, sive per diu resin, sive per Vomitum, contigerit, Vires non recuperantur, sed tuitis manet, febrisque, vi nova revertens, plurimum molestiae aCpericuli affert. Morbillorum curatio ab ea , quam supra in Variolis postularus, vix quidquam differt. Oportet, si febris magna, pulsu S durus, & praecordiorum oppressio gravis est , omniaque symptomata Vehementer Urgent, sanguinem semel, vel fortasse bis, detrahere, minutasque tartari emetici portiones, se Xta qUaque, vel octava hora, ingerere: potui hordei, Vel avenae, ptisanam tenuiorem, succo quodam acido conditam, largiter dare : alvum , si minus respondet, minimum semel in die ducere : si caput pectusque valde affecta sunt, pedes aquae calidae immergere, sanguinemque e X pedis potius, quam brachii, venis mittere. Tuli1 fauetumque asperitati levandae bene faciunt fi quae calidae vapores, in pulmones inspirati. Per progressum morbi medicamentis paucis, aut nulliS, opuSeit, praeter eclegmata emollientia, Vel potiones oleo-sas , quae tussim deleniant. Nihil aliud agendum est , nisi ut observemus , curioseque animadvertum US,

Utram per Viam, alVUm, allaCUti S meatus, nutura

crisin moliri videatur. Simul atque exanthemata pallescunt, atque emori incipiunt, lene cath rticum exhiberi, interpositoque bidui, vel tridui, spatio, iterari debet. Ac tunc demum aegro licebit, omissu. hac Victu S ratione, eo transire , ut arbitrio sUO Vivat. At si, sub finem morbi, febris recrudescit , praesensque suffocationis periculum instat, sanguinem, F P

98쪽

pro virium ratione, detrahi, & vesicatoria adhiberi,

oportet, ne ab humorum mole pulmoneS obruantur :in quibus si insidat inflammatio, spes in angusto est. Nam, etiamsi praesens periculum forte propulsetur,

neque illico mors sequatur : tamen si absce iis generetur , febris hectica accenditur, laborantem paucoSintra menses consumptUra. Morbillorum varietates eodem modo , quo Variolarii m . distinguendae sunt, sic, ut illos, vel tamquam 1implices, vel tamquam cum alia qua febris specie complicatos, spectem US. I. Morbilli simplices, sive regulares. Quorum, prout anno superioris saeculi septuagesimo publice grassati sunt, descriptionem accuratam SYDEN Η ΑΜ Us dedit, quam potissimum nostram fecimus. II. Morbilli complicati, sive an0mali. Qui, anno superioris saeculi septuagesimo quarto epide mici,

aequeque, ac prior , a SYDEN HAMo descripti, complura verae inflammationis symptomata exhibuerunt. Interdum autem morbillis febris nervosa, interdum putrida, accedit, ad quas illorum curatio accommodari debet. III: Morbilli variolui. Exanthemata super cutem eminent, facies valde Intumescit, multaeque papulae , Variolarum more , in pus Vertuntur. Morbus hic Pari- sinis familiaris esse dicitur. Tussis, aliaque catarrhisymptomata, cum a variolis distinguunt.

99쪽

Febris scarlatinae descriptio, curatio , ῆς' varietates: tu BRIS searia iure ab horrore & frigore incipit,

succedente calore ac s1ti, sine magna tamen nausea, aut tussi 1lla continua , quae morbillos comitatur. Paulo post universa cutis maculis rubris numerosioribus , latioribus, magisque rubentibus, sed minus aequalibus , quam in eo, quem di imus, morbo , contegitur. Ρost biduum triduumVe, quam apparuerunt, eXanthemata CVanescunt, cuticulaque a cute

secedit, remanentibu S squamis furfurosis, per totum corpus dispersis , quae nonnunquam binis trinisve vicibus decidunt, & rursus succrescunt. Morbus, tam placide decurrenS , ope medica ViX, aut omnino non, indiget. Nam, sicut, febrem sanguinis detractione, aliisque evacuationibus, debilitare, alienum foret : ita e diverso , medicamentis stimulantibus illam incitare, nulla necelsitas subigit Igitur tota curatio naturae potissimum relinquenda eli, quae, potionibus diluentibu S, ptisanis levioribus, ac lecti calore, moderate relaxante, adjuta, materiam morbificam separare , atque ex corpore elimI-Γare , consuevit. Caeterum , sub finem morbi, alvi purgatione opus est, bis terVe ante repetenda, quum aegro ad pristinam vivendi rationem redire liceat. Praeter benignam autem hanc febrem scarlat1 nam ex qua tam parum periculi impendet, proximis annIS maligna quaedam observata est, quae fere aegrotos occidit. In hac febre, quae summe putrida est, atquυ inflammatione stipatur, materiae morbi ficae Vis praesertim in glandulas circa fauces se inclinat, easdemm

100쪽

que exulcerat, & gan Si aena afficit. Nunquam mortifera non est, si inter initia pro inflammatione simplici habetur , huicque errori convenienter, crebriore sanguinis imissione, alVi purgatione, medicamentis refrigerantibus, curatur. Qua de causa febris scarlatinae varietates distingui, necesse est. I. Febris scarlatina benigna, quam supra descripsim US. ΙΙ. Febris sicar latina urticata . sive febris e serosa. In qua exanthematibus rubris papulae prurientes, ii S , quae ex urtica nascuntur . similes, intermixt3e sunt. Febris in hac sere nec vehementior, nec molestior, quam in benigna, est , adeoque pauca, Vel nulla, desiderantur auXilia. Si flabris in alterutra nimium increscit, Vim ejuS sanguine detracto infringi oportet. Si caput in primis afficitur &, quod in junioribus nonnunquam Contingit, coma spasmique accedunt, vesicatoria adhibenda, artusque inferiores aquae calidae immergendi

sunt.

III. Febris scarlatina maligna. Incipit ab horrore, languore, & ingenti praecordiorum oppressione. Succedunt calor immodicus , nausea, ac Vomitus, CUm asperitate faucium. Ρulsus parvus depretiusque , sed quam maXime celer ; respiratio frequens & laboriosa; cutis summe calida, nec plane tamen sicca; lingua humida . maximeque radicem Versus muco molli albido, cremoris speciem repraesentante, obducta est Si fauces inspicias , tonsillae inflammatae atque eXul- CeratῖZ nec multUm tamen tu me sectae , apparent Tertio die exanthemata prorumpunt sed sine leva mine i quin contra praecordiorum oppressio, spiritus difficultas, ac nausea, non raro increscunt, alvique profluvium accedit. iuger , delirare nunc 1ncipiens, RUt corpus continenter per lectum iactat, aut sopore

oppresius jacet. Vires, usque adhuc supra, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION