Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

INFLAMMATIONES. I 29

maxime sub febrium putridarum finem, humor quidam longe acerrimus in partis alicujus vasis repente deponitur, hisque corros 1s, gangraenam, quam nominant, criticam conitituit, quae, si partibus, ad vitam necelsariis, incumbit, inevitabili fato aegrotum jugulat. Sin autem humor iste causticus ad summam cutem ejicitur, vel in partibus corporis extremis deponitur , vita lic redimi potest, si pars emortua abicinditur.

Interdum quoque gangraena, stupendo exemplo , tam subito eXistit, ut, si qua febris, vel inflammatio , praegressa sit, neutra observari potuerit, sed aeger morbum tum primum sentiat, quum pars affecta friget, sensu caret, ac livore, vel nigritie, decolorata est.

CURA SCIRRHI.

Superest, ut de scirrho, quo inflammationes nonnunquam terminantur, dicamus.

Imprudens justoque diuturnior fomentorum calidorum usus tape tam copios in humorum cursim in vitat, tantamque fibris laxitatem inducit, ut tumores exoriantur, qui medentibus multum negotii faces sunt, nec, nili difficillime, removentur. Succedunt illi non raro fracturis , luxationibus , aliisve injuri externis, quibus initio inflammatio accesserat. Saepiusque in partibus glandulosis , in quibus humorum circuitus naturaliter languet, contingit, ut suppuratio aut non moVeatur, aut, ii moVetur, parcior sit, quam quae tantam partium solidarum dissolutionem esticiat, quanta ad removendum tumorem atque duritiam opus est. Cum his autem glandularum tumoribus interdum vel scrosularum, vel syphilidis , virus permixtum est , qui proinde propriam curationem, alterutrius morbi ingenio accommodandum, desiderant.

142쪽

13o INFLAMMATIONES.

Ubi in scirinis neutrum virus apparet, humorestque sani sunt, duritia autem tam insignis est, ut peculiarem attentionem mereri Videatur, nullum auxilium valentius est, quam Vapores calidi, apto instrumento conclusi, atque ad partem induratam & rigentem directi. Sin e contrario tumor mollis ac laxus est, quod cedema nominant, aqua frigida , ex loco superiore in partem aiffectam decidens , frictiones siccae , fasciaeque commodae , si locum inveniant, rerum in integrum restitutionem pollicentUr

Descriptio Os curatio in animati0num externarisin, sedem certam non habentium, phlegmones, erasi pe- latis, furtinctili, carbtinctili.

subes de instaminatione in universum egimus,

duas tantum ejus specieS proposuimUS , alteram externam, ubi pars inflammata oculis patet, vel ad apsam perVenire licet,l sic, ut remedia topica ei ad hi here possint : alteram internam, cujuS Curatio ab evacuationibus totius corporis , remediorumque internorum usu , petenda est. Sub ea inflammatione externa, quae certam sedem non habet, sed unam quamque coiporis summi partem indiscriminatim & promiscue occi pat, qUatuor species sunt, quae per morbi natUram atque ambitum distinguuntur, ac phlegmone, er sipelas, furunculus, .carbΠncultis , appellantur. QVT singularum partium vasis insident, ab his ipsis partibus cognominantur: Unde ophthalmia, sive oculorum inflammatio, angina,

sive faucium infiammatio, mastitis, sive mammarum

143쪽

INFLAMMATIONES. I 3I

in fiammatio , par0tis, sive glandularum, juxta aures politarum, tinflammatio , bubo, sive glandularum axillarium, vel inguinalium, inflammatio, Sc heruia humoralis, sive testiculorum inflammatio.

Inflammatio circum scripta, alteque in parti S cuius dant Carnoste vasis sita phle mone nominatur, VOCA-bulo , quo veteres Medici omnem inflammationem significarunt, sed quod ra Unc ei Melct: ta opponimuS, quae est inflammatio, lacius patenS, nec , nila sti m mnin

Phlegmonen igitur semper cognoscere licet ex circumscripto tumore & duritia, colore profunde rubro, magno dolord ac tensione, tu mortique pulsatione , sive palpitatione. Phlegmones non criticae, sed a causis eXternis natatae , semper tentanda est resolutio. Oportet igitur sanguinem liberali er , nec si mel tantum , sed , pro aetatum, seXUum, corporumque disterentia , iterum ac saepius detrahere , eodem que tempore Cathartica refrigerantia , de quibus supra diximuS , eXhibere. Cum internis autem his remediis conjungenda sunt fomenta & cataplasmata, qu C humorum impa 'pyurn partim dissipationem , parti in re so pilonem , promoveant. Chirurgi hic fere utuntur so tu communi pharmacopinae Londinensis, quem evicaciorem reddes, si singulis decoctionis congiis salis a n molliaci crudi unciam, acetique, & spiritus ardentis Vulgaris , singulorum libram dimidiam adjeceris. fomenta autem l nec nunquam calidiora ad noveri debent, quam ut sensum quemdam graturn excitent. Postquam parSinflammata satis fota est eam, quousqMe inflammatio patet, pulte, ex vini rubri tace ac furfuribus, ad firmitatem necessariam inlatis, composita , Vel cata-

144쪽

1;2 INFLAMMATIONES.

plasmate, ex farina fabarum & oxymelite simplici,

cui olei ros acet, quantum ad molliendum satis est , aliquis adjecit, constante, operiri oportet. Inflammatione his auxiliis dis ulla, ad partem roborandam, Ud-saque constringenda , paucos post dies, cataplasmatum in vicem , panni, a qu ae calcis vix se simplicis ,

aceti, spiritusque vini camphorati, singulorum mensuris paribus intincti, adhibendi sunt. At si omnia auxilia , quibus ad resolutionem inflammationis promovendam usi sumus, nihil proficiunt, calorque & rubor, cum dolore ac tumore, nihilominus in d1es increscunt, suppuratio exspectari

potest, quam ita adjuvari oportet, ut so menta discutientia emollientibus, vehit lacte, eX quo malvae folia, linique semina contusa, decocta sunt, mutentur, vel cataplasmatum, ex furfuribus cum vini rubri faece, aut ex fabarum farina , confectorum, loco , pultes, eX mica panis & lacte concinnatae, althaeaeque Unguento mollitae , imponantur. Quibus , si minus efficaces effe videantur , recte vel farina seminum lini, liliorumque alborum radices, adduntur, Vel CB- taplasma maturans pharmacopaeae Londinensis subf.

tituitur.

Continuatus horum remediorum usus plerumque blandam suppurationem concitat, abscessusque in tali fere loco prominet , quo commode aperiri possit Modum aperiendi ex tumoris situ & magnitudine definiri oportet. In magnis abscessibus optimum est , frustum ovatum ex integumentis sic excidere, ne quid

marginum laXorum relinquatur : minores autem sim

pliciter incidisse satis est. Adaperti abscessus curatio primis diebus nihil desiderat , nisi linimenta sicca, molliter immissa, superimpositis spleniis, unguento basilico flavo, Vel tere binthina, cum ovi vitello mixta, imbutis. Quod si ulcus aliquot diebus post nondum purum est, lina-

145쪽

mentiS medicamentum, quod sordes, fundum illius replentes, abstergat, illinendum est. Cujus rei gratia Chirurgi fere mercurium praecipitatum rubrum , cum unguento basilico nigro, vel flavo, mixtum, Vel unguentum basilicum viride per se , adhibent. Purgato ulcere , hoc est, quum fundus ipsius omni ex parte laete rubet, novaque carne impleri incipit, ad linamenta sicca revertendum est, quorum, fasciarumque aptarum , Ope , natura plerumque cicatricem commode inducit. In quibusdam corporibus tanta humorum acrimonia est, ut corticem peruvianum adhiberi necesse sit, quo blanda suppuratio excitetur, abscessusque aper tus consanescat. Acrimoniae autem istius testimonium est humor tenuis & acer, ex abscessu prostuens, cui fere febris hectica , gravior leviorve, accedit-Quae ubi primum apparuerunt, protinus, nulla interposita cunctatione, corticem peruvianum modo ac pondere, ex rebus adjunctis definiendo, exhiberi

oportet.

In aliis ad corrigendam humorum acrimoniam medicamenta , ex argento ViVo parata , lignorumquὀedulcantium decoctioneS, requiruntur.

ERYSI PELAS.

In erat elate tumor circumscriptus non est , nec rubor tam obscurus, quam in phlegmone , sed roseus. ac splendens. Ρars inflammata , digito pressa , albescit: remoto digito , pauca post momenta , rubor redit. Ex quibus, erysii clatis sedem in vasis , cuti subjectis, esse , perspicitur. Sed saepissime phlegmonu& erysipelas ita inter se implicantur , Ut VetereSMedici nominibus, ex utraque inflammatione Compositis , usi sint, ac phlegmonen eo palat0 eu eam in

146쪽

1 4 INFLAMMATIONES.

pelas autem phlegw0Π0des eam , in qua erysipelas

praevalere apparuit.

Quum erysipelatis, febrem axanthematicam consequentis, curatio supra propus ita sit, illud hic tantum ut inflammatio simplex, injuriae cuidam externae succedens , spectandum est. Quandoquidem erysipelas verum simplex nunquam in pus vertitur sed vel resolvitur, vel exsudatur , ejus generis remedia topica adhibenda sunt , quae humorum per cutis poros expulsioni faveant. Igitur omnia pinguia atque oleos a sollicite vitari, nec, nisi ea epithemata & fomenta su per partem inflammatam dari debent, quae humores digerant. Lini semina, ac papaveris albi capita, cum sambuci & chamae melisoribus , decocta, quibus commoda linimenti sapo-nacei portio adjicitur, 1 doneum fomentum exhibent, quamdiu cutis integra est. At ubi haec papulis ardentibus , vel vesiculis exiguis, cyasperatur, omnibuSaliis remediis praeserendum est unguentum tripharmacum pharmacopaeae Londinensis , linteo molliori illitum , atque ita impositum. Recte etiam aqu2e cal- ris vivae simplicis, olei, aceti, spiritusque vini camphorati, pares portiones miscentur, & linteola mollia, in hanc mixturam demissa, super eam partem , quae fovenda est , collocantur. Antiqui sanguinis detractionem in erysipelate vehementer reformidarunt, quod illud ab humore bilioso phlegmonen autem a sanguinis puri impetu

excitari persuasum habuerunt. Neque ex recentioribus Ρathologis desunt, qui sanguinis missionem in

hoc morbo dii suadeant, sed sine ratione probabili. Sanguinis enim detractio , ct cathartica refrigerantia, haud rarius in erysipelate , quam in phlegmone , necessaria sunt, ita tamen , ut semper thgrotantiS rerumque adjunctarum conditionibus accommodari

debeant.

147쪽

1NFLAMMATIONES.

FURUNCULUS.

Furunculus est tumor cum ingammatione, magis etiam circumscriptus, magisque acutus, quam ipsa phlegmone, durissimus, atque insignem dolorem mo-VenS , OmneS corporis partes promiscue infestans Quem quum raro discutere liceat, nihil superest nisi ut cataplasmata maturantia, vel interdum emplastra, ex emplastri e mucilaginibus, & emplastri dia-chylon cum gummi, pe qualibUS portionibUs composita, adhibeantur, quibus in pus Vertatur. Ubi maturuit , latiore plaga incidi debet, ut pus , quod hic non plane fluidum est, sicut in abscessibus, sed mas sam quamdam firmiorem exhibet, satis exprimi posust. Neque enim, nisi pure satis expresso, Ulcus consolidatur. In quibus furunculi subinde renascuntur, vel tam copiosa prorumpunt, ut magnas molestias exhibeant, humores corrupti medicamentis , eX argento ViVo paratis, lignorumque edulcantium decoctionibus, co rigendi sunt.

CARBUNCULUS.

Carbunculas, sive anthrax, magis livet, sed minois rem dolorem movet , quam furunculus Vulgaris Nunquam in pus Vertitur , sed vesiculas circum se excitat, gangraenam inducit, saniemque acerrimam& crustas nigras effundit. Carbunculi pror Umpentes semper acrimoniam summe causticam atque perniciosam significant, adeoque constanter pellima quaeque

portendunt.

De his , qui in pestilentia oriuntur, jam diximus, sed nonnunquam accidit, ut sporadici sint, iisque temporibUS appareant, quibus nulla febris pestilens vulgo grassatur.

148쪽

136 INFLAMMATIONES.

Plerumque in cervice & circa scapulas incidunt

Si aeger languet, atque infirmus est, cum prpecordiorum oppressione, pulsuque debili ac raro, & perpetuo somno gravatur, morS in propinquo est. Medicamenta emollientia acribus in hoc morbo prpeserenda sunt. Sed fatendum est, interdum neque interna, Deque externa remedia, quidquam proficere. Praeci.

puus , quem carbunculi descriptio pollicetur , usus huc redit, ne per errorem pro furunculo vulgari, id est, pro malo minime periculoso , habeatur.

De ophthabnia, sive tu flammati0ne ocul0rtium. O Phihalmiam in plures varietates dividere possemus, sed gradum inflammationis in primis considerari oportet , num kυis sit , ubi sola tunicae adnatae& scieroticae vasa affecta sunt; an gravis, Ubi multus dolor accedit , atque inflammatio ad palpebras porrigitur ; an gravi Ona , ubi vasa oculi interna in inflammatione sunt, quam febris vehemens, dolor

intolerabilis , ac delirium. comitantur. Considerandum quoque est, num morbus ab injuria externa, an ab acrimonia humorum, an a Vitio quodam aeris,

profectus sit. Levis ophthalmia saepius sine sanguinis detractione, aliisve evacuationibus, solis remediis topicis sanatur. At ubi inflammatio paulo gravior est, dolorque magnus y febris accedunt, ad cathartica refrigerantia , victusque rationem antiphlogisticam , decurrendum est. Majorem inflammationis gradum nunquam sine larga ac repetita sanguinis missione curari oportet, sic,

ut non solum venae in locis consuetis aperiantur, sed

149쪽

INFLAMMATIONES. IJ

etiam hirudines superiori genarum parti, Vel temporibus prope angulum oculi externum , admoVeantUr. Praeter topicam hanc sanguinis detractionem, in malo contumaciori, Utile est , vesicatoria, Vel cucurbitulas cum scarifutione, secundum aures, vel occipitio, adhibere. AuXilia topica , pro morbi varietate, Variare de

bent.

Supra demonstravimus, inflammationem a duabus causis conjunctis, oriri, hoc est, a motu oscillant enimio , & a vi resistendi in tunicis vasorum deficiente. In quibusdam ophthalmiis nimium motum oscillantem GraeValere , perspicue observare possumus. Qui ubi obtinet, quod eX calore magno, siccitate, ac dolore acutissimo , cognoscitur, multum ad mali levationem conferemus , si oculum lacte tepido, ex quo papaVeris albi capita decocta sunt, fovebimus, sotoque pultem , ex hoc ipso lacte & mica panis consectam, ac linteolo mollissimo complicato inclusam, imponemus. Sin autem ex laXa vasorum inflammatorum conditione , delacrimatione, caloreque R dolore mediocri , perspicitur , Vim resistendi in tunicis vasorum deficientem praevalere, tum aquae ophthalmicae reprimentes, coagulumque aluminosum pharmacopinae Londinensis inflammationem citissime remo Vebunt. In magna Vasorum laxitate cortex per uvianus saepe insignem usum praestat. Nonnunquam Chirurgi partem aliquam vasorum laxorum distentorum, quae eX venis , albo oculorum superstratis, potissmum constant, resecare consuerunt. In his, qui scrofula laborant , curatio raro sine cortice per uviano perficitur. In iisdemque palpebrae tumidae & exulceratae saepe manus auxilium desiderant, sic, ut si suas, ab ulcere ad UlcUS pertinentes, aperiantur, atque ita humori acri exitus paretur. Praeter communia auxilia Ophthalia ca, etiam ad linimenta confugiendum est, qua,

150쪽

138 INFLAMMATIONES.

le est unguentum tutiae, vel id, quod ab Illustrissimo

ΙΟΗ. ΡRINGLIo commendatum est, habetque unguenti albi drachmas quinque , sacchari saturni scrupulum , quibus, dum conteruntur, balsami trahimati, scrupuli duo adjiciuntur. Solent etiam Chirurgi exulceratas has palpebras lapide infernali blande tangere. tactisque lini mentum aliquod molliens & suppuratorium adhibere. Sed hoc auxilium pariter, ac Vas rum resectio , manum exquisitam , & singularem quamdam circumspectionem, requirit. In omni ophthalmia inveterata oculus curiose inspiciendus est, ut pateat, num inflammatio a pilis palpebrarum , intus ad oculum conversis, s vcatur. Causa haec saepe negligitur, eamque morbi varietatem, quam ophthalmiam trichiasin vocant , constituit. Cognita facile tollitur, pilis perniciosis evulsis. Si ophthalmia sanguinis detractione , medicamentis, alvum purgantibus, aptisque auXiliis topicis, non statim solvitur, oportet vesicatoria occipitio, vel si cundum aures , imponere, ulcusque non , Ut primum fieri potest, sanare, sed per aliquot hebdomadas tr here ; aut fonticulos in brachiis ex citare; aut seiaceum in cervice posteriore collocare; aut, quod melius respondet, imas auriculas perforare, per easque fila serica, in seiacet modum , trajicere, ut humor

vitiosus continenter eXedi.

Ophthalmiae, sicut aliarum partium inflammatio

Si ophthalmia interna fuit, pusque intus in oculo natum est , videndi potentia sic amittitur, ut reparari non possit. si quidem pus, in Oculo haerens, pelluciditatem humorum necessario tollit. Ipsae quoque inflammationes eX ternae, si abscessus in parte corneae pellucida inde exorti sunt, sere cicatrices relinquunt, quae tunicam istam densant, lucis radios aditu prohibent , atque ita varios caelitatis gradu8 inducunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION