Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

pleuritide, Vel per uetimonia, confunditur, qUartim illa vasorum, per pleurum discurrentium, lizec ipsorum pulmonum inflammationem tignificat. Sunt, qui pleuritidem a peripiae Umonia praeteriaecessitatem distingui existiment , propterea quod seXcenta cadavera incisa nunquam pleuram solam, sed semper una cum ea pulmones affectos demonstraverint. Sed hoc nihil aliud probat, nisi in his, quos pleuritis exstinguat ante mortem pulmone S quoque inflammari. Neutiquam vero colligere hinc licet, in iis, qui ex pleuritide convaluerunt, instammationem in sola pleura non constitisse. QVapropter, Ill proponendis morborum historiis, distinctio illa merito Tetineri nobis videtur. Pleurit idem igitur appellamus ea in thoracis inflammationem, in qua febris magna pulsusque durus est, quibus dolor, acutissime punge S, accedit, qui, quotiescumqlse thoraX ad aerem pulmonibus recipiendum dilatatur, augetur, atque interdum in illo ipso, sed plerumque in latere de tro, sub parte mammae carnosa, sentitur, cum tussi importuna sicca, & spiritus dissicultate. Peripneum0riam autem nominamus eam thoracis instaminationem. in qua tussis humida est, dolor obtusior ac profundior, prilsus minus plenus Sc durus, major a latem spirandi dissicultas ac praecordiorum oppressio. C3 terum ad curationem parum momenti in hac distinctione situm est. Magis enim ad rem pertinet, morbi stadia observare, quam veram inflammationis sedena nosse lare pleuritidem Si per ipsa cum ovium non divellemus, sed, utrum irie morbiam comple i, psImum ejus originem atque progressum describemus, tum, qua ratione curati debeat, generatim doce-

Observationes, a quadraginta retro anni, factae, demonstrata int, hos morbos in insulis nostris freque n. tissimos cli e verno tempore, proximeque hiemali,

162쪽

'so INFLAMMATIONE s.

rarissimos autem aestate , Vel auctumno. Fere appa rent, ubi tempestas aliquamdiu frigida, sicca, & ventosa fuit, invaduntque homines, habitu corporis ro-husto ac pleno praeditos, qui nihilominus levissima de causa tussim contrahunt. Incipiunt plerumque ab horrore valido, quem cito insignis calor excipit, cum tussi , pectorisque oppressi , vel constricti, sensu, capitis dolore , & interdum vomendi cupiditate. Ρunctiones non a prima stati inaccessione, sed fere aliquot horiS post, nec nunquam altero demum, tertiove die, sentiuntur. Pulsus plerumque valde durus est, praeterqUam in

morbo pejori, ubi profunde sita est inflammatio ,

Itque, ipsos pulmoneS prehendens, magnam visceris hujus partem occupat. Hic enim pulsus par UUS,

mollis, ac tardus est, propter difficilem sanguinis per

arteriae pulmonali S ramos transitum, qui ab humoribus, in vasa aerisera, telamque pulmonum cellulo-fam , eX sudantibu S, comprimuntur. Atque hinc etiam

intolerabilis illa anXietas nascitur, qua aegroti agitantur , & ad situm corporis assidue mutandum compelluntur, ut, si fieri possit, paulo liberius respirent. Si minus vehemens est inflammatio, nec tam late patet, puli US celer, satis Validus, ac modice plenus est, dolor in altero latere consistit, & tolerari potest: pectoris autem strictura , praecordiorumque oppressio,

etiam n Unc Urgent, neque, nisi humorum circuitu

plenae libertati restituto ex toto desinunt. Humorum autem circuitum pristinae libertati restituit vel ars , cursum sanguinis a vasis inflammatis

crisis aliqua naturalis. Curatio hujus inflammationis, sicut omnium reli-qUartam , a tempore, quo ad degrum vocamur , dependet.

163쪽

Quod si inter ipsa statim initia vocati sumus, Vena protinuS Vulnere ampliori incidenda, tantumque sanguinis detrahendum est, quantum laborantis aetas, sexus, & constitutio, patiuntur. JUVenibUS ac robustis quatuordecim minimum , Vel seXdecim uncias, detrahi oportet. Tum potui danda est decoctio pectoralis, lac amygdaliniam, vel aqua, in qua graminis canini radices cum glycyrrhiZa maduerint, qVae paulatim sorbeantur , ut vapor calidus Una cum aere in pulmones recipiatur. Hac enim ratione pori, ab arteriis inflammatis in vesiculas pulmonales hiantes, laxantur atque liberantur, exsudatio promovetur, Ranacatharsis , vasa sanguifera distenta exonerans, acceleratur. Eumdem usum praestant spongiae majores, aceto calido madentes, ori naribusque ad

motae.

Si leve malum est, ac mature curatur, primu plerumque sanguinis missio aliquot horarum levamen afleri : mox autem dolor & praecordiorum oppressio recrudescunt, quorum Vehementiae ut occurratur, venam iterum incidi, decemque, vel duodecim, sar guinis uncias detrahi oportet. Hae exinanitiones saepe numero sussiciunt, quum Vasa inflammata, per repentinam istam derivationem , onere suo levata, rob Ur cito recuperent , humorumque circuitus pristinae libertati restituatur. At si, praeterlapsis ab altera sanguinis mission decem duodecimve horis, sumpto mata majore Cum vehementia recrudescunt, sanguis tertium detrahendus, locoque, quo dolor sentitur, vesicatorium imponendum est, praesertim, si is valde urget, atque inflammationem caetra tendere appa Cet. Sunt, qui protinus ad cathartica validiora confugiant, quibus resolutio inflammationiS promoVeatur, affirmantque, hanc curandi rationem melius respondere, quam si erisas naturalis per anacatharsin exs-

164쪽

1ς, INFLAMMATIONES.

pectetur. Sed qui metuunt , ne naturae molimina perturbent , & Vetti S illud praeceptum , c0nc0cta, non cruda , medicanda e se , mordicus tenent, nitrUm, parvis tartari emetici portionibuS junctum , cum linctibus emollientibus ad tussim levandam, exhibu1sse contenti l unt. Interdum etiam radice Senelia, quae faman aliquam in his morbi S adepta est, utuntur, decoctamque ex aqua, secundum formulam pharmacopodae Edilaburgensis, praebent. Radix ilia humores glutinosos potentissime attenuare, atque eXimios in promovenda anacathar si effectus exhibere dicitur , quae quidem anacat harsis , quum semel apparuit, omnesia curantis attentionem desiderat. Si quando

igitur supprimi videatur, lacte ammoniaco & OX' melite scillino resuscitanda est, sic , ut utriusque singulae unciae singulis decoctionis pectoralis sextariis

adjiciantur, aegrotusque, quantum tria , Vel quatuor, cochlearia capiunt, tertia quaque, Vel quarta hora ,

at sumat.

In hac aeque, atque in plerisque aliis inflammationibus, sanguis, e vena missus , crusta albida contegitur, quae . quod toties in pleuritide apparet, pleuriticae nomen obtinuit. In bonis signis numeratur, si quoties sanguinis detractio repetitur toties crustae illius crassitudo & tenacitas imminuta conspicitur. Ideoque sunt, qui sanguinis missionem eo usque repeti suadeant, dum illa penitus evanilerit. Ρrpe sagi um , ab imminuta hac crusta, cujuS naturam supra explicuimus, petitum , plerumque ita verum est, si aeger sub idem tempus luculentum motabi levamen sentit. Sed, si quis externae sanguinis speciei unice crederet, is saepe numero vehementer falleretur, siquidem inflammationes quaedam nullum

crustae illius vestigium, sed sanguinem potius disso-

In Sentiologiae Cap. VI.

165쪽

INFLAMMATIONES. Is 3

lutum eXhibent, in quibus sanguinis detractio aeque, atque in febribus putridis . supra descriptis, nocet. Quamdiu symptomata adhuc ingravescunt, sanguinis missio repeti debet, etiamsi Venam quater, Vel quinquies incidi, necesse sit. Commonemus tamen, Ne quis, nisii curandi viribus probe pensitatis, id faciat. At si quarto, vel quinto die, vis morbi molliri incipit , sic , ut aegrotus sub Vesperam melius, qUam proxima nocte, se habeat, tussisque levior, anacatharsis liberior, sputum sanguine parciori tinctum , respiratio expeditior, caput minus affectum, ac lingua paulo humidior sit, sanguinis detractio non repetenda , sed remediorum diluentium atque an 'catham licorum usu S continuandus , alvusque , non satis respondens, medicamento emolliente ducenda est. Si anacatharsis copio a ' libera manet, morbus in horas mitescit , aegerque perpaucos intra dies cum sanitate in gratiam redit. Sin autem repente supprimitur , neque alia in vicem ejUS succedit cXcretio ,

praesentissimum instat periculum , ad quod propulsandum, venam si vires aegrotantis palluntur, incidere, Vapores calidos cum uere hausto in pulmones deducere, vesicatoria imponere , tartarique emetici, quantum ad Vomitionem leViorem provocandam satis est, exhil, re debemus, ut, si fieri possit, an acatha sin revocemus vasisque pulmonalibUS partem aliquam oneris detrahamus. Haec enim , nisi cito releventur, sanguinem non amplius transmittunt, aegerque , spiritu interclusio , morit Ur.

Si inflammatio in ipsos pulmones descendit , nec mature resoluta est , morbus haud alia ratione , quam anacatharsi copiosa & libera, felicii r finiri potest Sin autem tam alte non penetravit, sed in ple Ura tantummodo ac musculis inter costalibus constitit, sudor profusus , vel urina larga cum sedimento copioso , morbum L pc numero solvit.

166쪽

1s INFLAMMATIONE .

Si crisis perfecta fuit, turn dolor & praecordiorum oppressio cito desinunt, tussis paulatim conquiescit, aegerque pedetentim ad pristinam sanitatem revertitur.

At si sanguis justo parcius , Vel non fatis mature, missus est, aut, si, nimia ejuS copia detracta, Vires aegroti sic debilitatae sunt , ut excretiunes criticae rite perfici non potuerint, aut, si errores, in victus

ratione commissi, Vel perversa curatio, excretioneSillas turbarunt, vel interruperunt, tum Vasa, quae in inflammatione fuerunt, tonum antiquum non recuperant, humoresque , qui in telam cellulosam eX-

sudarunt, ibi accumulati subsistunt, ac lan ellas solidas dictblutas cito in pus conVert Unt. Hoc pus interdum in cavo quodam inter pleuram ct musculos intercustales colligitur: interdum in ipsis pulmonibus cystin , qua concludatur , sormat : alias per telam pulmonum cellulosam diffunditur : nonnunquam, per summam eorum partem exsudans, in vacuo thoracis spatio accumulatur, libereque per id discurrit. Quidquid est, aegroti in magno versantur periculo. Sanationem sperare vix licet, nisi si pus vel cysti, vel cavo distincto, inclusum est. Hujus generis abscessus v0mica nominatUr , qUM interdum satis diu latet, donec rumpitur. Ac si quando contingit, Ut trunci vasorum pulmonalium majores leviter tantum comprimantur, cysteosque contextus paulo firmior sit, abscessus isti parum molestiae exhibent , nec, nisi exiguam febrem hecticam concitant. Pure enim eXiguo, aut nullo resorpto, exigua quoque , aut nulla febris hectica nascitur. At si vomica rumpitur, pusque , a vasis absorbent1bus Ieceptum , in humorum , per vasa circumeuntium , Universitatem defertur , aegrum alterne frigus calomque invadunt: quae febrjs profusos sudores moVet,

167쪽

1NFLAMMATIONES. Iss

ae tandem perniciem affert, nisi pus per sputa reji

citur.

Vomicam excitari cognoscimus, si post quatuordecim dies symptomata aliquantum quidem levata, sed non ex toto sublata sunt, si, quamvis dolor conquieverit , tussis tamen, spiritus difficultas, & praecordiorum oppressio, non dimittunt, pulsusque etiamnunc celer, sed debilior ac mollior est. Quum a cedit id quoque, ut aeger leves horrores sentiat, iis que calor succedat , dubitare non licet, quin suppuratio locum habeat. Ac si haec sumpto mata in dies magis magisque ingravescunt, si tussis ad levissimam

Corporis motionem exasperatur , si peger non nisi in latus affectum , aut fortassis in neutrum . decumbere

potest , si virium infirmitas corporisque emaciatio quotidie evidentiores fiunt , scire licet, pus collectum esse : sub quo casu spes in angusto est , nisi

abscessus sic rumpitur, ut in asperae arteriae ramo S ita pedetentim & gradatim se exoneret , ne aegrum suffocet, sed materiam purulentam minutatin eXtus siri patiatur. Atque hinc duae phthiseos varietates nascuntur, quas in hunc locum reserVavimus:

In eo morbi statu, quem hactenus descripsimus,

tantUm non omnia naturae committenda esse, satis

'pparet, tametsi plerique vapores leniter stimulantes. & relaXantes cum aere hausto in pulmones deserrisuadeant , quibus partes molliantur , abscessusque ruptio, vel plena cysteos separatio, atque una cum materia contenta rejectio promoveatur: id quod nonnunquam prospere successiste, observationibus compertum est. Eodemque consilio laborantem equo ,

168쪽

vel rheda, Vehi, aut Vomere jubent. Sed valde anceps R incertus horum auxiliorum eventus est, quum

abscessus per illa tam subito rumpi pollit , ut et egerillico suilocetur. Si vomica paulatim rumpitur, ad pus facile educitur , tussisque cum spiritus difficultate in singulos dies levior sit, aliquam saltatis spem concipere licet magisque , sit sputa, quae prodeunt, bonae notae, hoc est, alba , laevia, nec mali odoris , sunt Ad ulcus purgandum & sanandum adhibenda sunt balsamica, minimum stimulantia , si1c , ut usus ipsi rum per aliquod temporis spatium continuetur. Commendati quoque sunt fumi ex balsa inis , per tubum aptum in asperam arteriam & pulmonem recipiendi,

itemque vapor eX me lisamento quodam chemico arcano , quod spiritum vitrioli dulcem aquae calidae

instillatum, esse appdret. Aqua, in qua hedera terrestris , vel chaerephyllum, maduit idoneum potum exhibet, cujus quantum commodum est y lubet, bibatur. Recte ctiam h rba posterior contunditur , succusque expressus , cum sero lactis mixtus, liberaliore mensura hauritur Neque alienum est, eamdem ex carnium leviorum jus culis decoquere. C aetera eadem facienda sunt, quae

supra in phthisi praecepimuS. SAU VAGES IUS , pleuritidem A peripneumoniam in duo distincta genera diducere coactus, triginta duaS, non minus, species iis subjecit, viginti pleuritidi,

duodecim peripneumoniae. Quamvis minutae hae distinctiones , quod ad morborum descriptionem attinet, non spernendae sint, auctorisque in compilandis iis industriam atque accurationem merito admiremur & commendemus: perpaucas tamen invenias , ad quas in curatione attendi

oporteat

. Varietates, a loco, in quo dolor pungens sensi.

169쪽

tur, repetitae, quibuS adduci possumus out propriam in fiammationis sedem definiamus, morbumque pleri-ritidem dorsialem vel pleuritidem medias lini, Vel pleurit idem pericaruit, nominemus, uix fui mentionem

merentur.

Ad rem praecipue pertinet nosse, utrum inflammatio vera & simplex sit, an febrem putridam, eXanthematicam , aliamve quam epide micam, conjunctam habeat. Igitur in memoriam nobis revocare debemuS , pleuriti ks simplicis notas este pullum durum, tentum, dolorem acute pungentem, ad costas Veras, non ad spurias, prestit neque crescentem , neque remittentem , tussim siccam , sub qua dolor ita exasperatur, ut aegroti illam supprimere omni modo conentur, cruoremque, per Venas detractum, corio albo crasso

contectum.

Peripueremonia simplex , quae homines, sanguine sano praeditos, invadit, cognoscitur ex febre continua, calore ingenti, faciei rubore, pulsu pleno, molli, celeri, interdum inaequali, sputis , primum sanguine , saltem colore rubicundo. tinctis, post albescentis us, vel flavescentibus, glutinosis, nausea eXigua , lingua parum sordida, anima non foetente, corio qUO albo, crasso, cruorem , sicut in pleuriti de , contegente. At ii hae instam mationes eos corripiunt, in quibus acrit 'onia aliqua putrida crusin sanguinis deliruxit , vel si cum febribus, a natasmate quodam putrido eX- citatis , quales supra descripsimus, conjunguntur, tum dolori pectoris, tussi, praecordiorum oppressioni, spiritusque diificultati, summa corporis debilitas, animi- que dejectio , nausea, vomitus, petechiae , & delu

Tales autem pleuritides ac peripneumoniae sere mortiferae sunt, quoniam ultima virium infirmitas largiorem atque crebriorem sanguinis missionem, quaῖsbia inflammationem tollere potest, prohibe

170쪽

1 fg INFLAMMATION Es

In carceribus, nos comiis, navibusque bellicis , in quibus febres putridae frequentes sunt, malignae istae

peripneumoniae non raro OCCurrunt, ut ex HUX HAMO

de febribus cognoscere licet.

Eaedemque certis anni temporibus varias Europae regiones depopulatae sunt, quas ab acrimonia quadam summe caustica oriri apparet, quae, pulmonibus ii isdens , brevi tempore gangraenam , neque arti, neque naturae superabilem, eXcitat. Descriptiones harum epidemiarum , a pluribus scriptoribus commemoratarum, collect3d sunt a SAU-VAGEsIO , ad quem Lectores nostros remittimus.

Paraphrenitis, sive diaphragmatis in animatio , ex

sede & natura doloris cognoscitur, qui, quotiescumque hic musculus in spiritu ducendo, vel tussi, mo- Vetur , immane quantum increscit. Accedit ingens thoracis si fictura, quasi cingulo quodam arctissime cim cum ligatus sit. Ρlerique paraphrenitidi delirium furiosum , phrenitidi simile, accedere affirmant: nonnulli autem id negant, deliriumque cum simplici diaphragmatis inflammatione haud magis necet sario, quam cum pleuritide, vel peripneumonia simplici, conjunctum esse contendunt. Illustris I IE UT AU D paraphrenitidis nomen prorsus ejicit, ut quod artis vocabula praeter necessitatem ac sine usu multiplicet. Controversia haec nihil ad curationem pertinet.Neque enim di aphragmatis inflammationi alia adhiberi possunt auxilia, nisi quae in pleuritide, Vel periplaeumonia , jam praecepimUS. Si jecinoris pars conVexa, qua cum diaphragmate eonnectitur, inflammatione assecta est , malum facile ad partes , in thorace contentas, serpit, tantamque

SEARCH

MENU NAVIGATION