장음표시 사용
221쪽
dum paro fmus major , sise generalis , jam protractior , quam Olim juerat , inνenitur e ita etiam paro i isti particulares , eae quibus geneTalis componitur , inguli diutius fueνiunt. Primo ad harc , aut secundo post appulsum die, arger , pria ter
dolorem , aliqualem etiam agri tu HΠem patitur , atque limul omnimodam appetitus pro ratioHem. --
Postremo , ubi quis ad multos annos podagra laborat it, O post multos diro que cruciatus , dolor sugulis parO- mis gradatim imminuitur, tandemque regritudine potiuS OEger conscitur , quam dolore. Quem enim tu his paritur dolorem , quamlibet ni proreiactiores , νiae ad decimam partem ejuS assurgit doloris , quem pati solebat, quum Piribus esset magis integri S. Namque hoc in morbo dolor amariis num es naturi epharmacum , qui quo VehemeΠtior es, eo citius proeterlabitur pars smus, atque znsuper c,' longior erit
intermusio , O magis perfecti.
Quandoquidem arthritidis accessiones molimincritica sunt, quibus natura materiam morbificam corpore expellere ad laborat, Medici prudentiores in earum cura admodum circumspecte agunt, summoque opere cavent, ne humor Vitiosi S repellatur & pa tem aliquam necessariam occupet. Itaque, in summo accedJonum Vigore, vel maXime cunctabundi ac timidi sunt , praecipueque circa remedia topica, opium, sit quidem aegrorum impatientia, a praesenti dolore liberari ardentissime cupiens, facile ad illorum usum propelli potest. Super partem dolentem nihil tuto datur, nisi cataplasmata. ex mica panis, lacte, exiguo croco . Vitellisque OVorum, confecta , Vel sapo , in aqua calida solutus, Vel panni, Lupo i e mollito crasusius illita. Fere vero tutius est, ab hoc, vel simili auxiliorum genere, prorsus abstinere, nec quidquam amplius. quam partem affectam id nae recens carmi-Datae, pel pannis mollissimis, in Vol Vere, Ut, per piratione aucta , materia morbis ca citius dissipetur. Irim. II. O
222쪽
Quod ad remedia interna, sub accessionibus adhibenda , attinet, non alienum est, inter initia aqua tepida , in qua flores chamaemeli, vel folia cardui benedicti , maduerunt, adjecto , si aeger languet,
exiguo vino rubro, levem Vomitionem proritare, qua sordes , in ventriculo haerenteS, exonerentur. Procedente tempore , si1 alVUS nihil eXcernit, vel ducenda , vel solvenda est, stac, ut aeger tincturam sacram , cochlearii mensura, additis aliquot spiritus volatilis aromatici guttis, hauriat, vel, si1 faburra acida inventriculo subsistit, unam alterainve magne e albae
Sanguinis detractio in plenioribus tantum, atque in ptimo morbi impetu, commoda est: imbecillis autem, senibus, vel his , qui crebras accessiones experti sunt, nocet. SYDEΝHAM Us hoc auxilii genus non obscure in totum resormidavit. Patet itaque, sub accessionibus , quamdiu materia morbifica in partibus, ipsi recipiendae a natura destinatis, deposita manet, medicinae locum Vix esse esin autem , relictis articulis, ad interiora relabitur, omni cura atque diligentia elaborandum est, ut antiquum in locum revocetur , in eoque figatur. Humorem arthriticum in caput translatum esse,
cognoscimus, si dolor in articulis conquiescit, tumorque subsidit, simul autem capitis dolor acerrimus , somnolentia, Vertigo, tremor, spasmi, vel delirium, ingruunt. Si in pulmones irruit, magna praecordiorum oppressio , cum ludi , ac spiritus diis caltate, consequitur. Si ventriculum invasit, Vomitus cum nausea gravissima, anxietas, omnium Virium dejectio, dolorque acutissimus in regione epigastrica, succedunt. In his cassibus, qui przesentissimum periculum minantur, neque ullam auxilii dilationem pati possunt, protinus id agendum est, ut partes internae releventur, dolorque in artubus denuo figatur.
223쪽
Oportet, sit materia arthritica caput petiit, aegerque plenus est, sanguinem, pro plenitudinis ratione, detrahere , parti femorum crurumque internae vesica oria admovere, pedem vino calente, Vel somentis spirituosis in quibus raphani agresti S radix, recens rasa, decocta , sal que communis dissolutus
est , fovere, & , imposito sinapi, summam ejuS
Si pulmones affecit , metusque est , ne spiritus intercludatur , eadem , quae modo przecepimus , facienda sunt. At si in ventriculum se inolinavit, potui dari debet vinum calidum , ex quo aromata decocta sunt , vel, qui in senibus maxime , strenuisque potoribu S , praestat, spiritus Vini, aromatum decoctione valentior redditus, vel, si ad manum est, aqua Vitae, quam Hiberni usquebatiu nominant. ME ADIUS enim animadvert1t, Ventriculum, ab humore arthritico correptum, quasi t0rpore quodam, V frigoris sensu , naiarum in modum affici, ita, ut vinum sit pro aqua , Uliquores calidissimos, quales sunt spiritus , qH0s U0cant , ex υin0 eliciti, is expetat, facile ferat. Si ventriosius has potiones non continet, Und Cum iis sexdecim , vel Viginti, tincturae thebaicae guttas , per apta intervalla , exhiberi oportet. Haec praecipua auxilia sunt, quibus sub arthritidis accellionibus opus est. Sed , ut reversiones illarum avertant, Medici prudentiores in hoc praecipue incumbunt, ut ventriculum confirment, &, quominuS primae viae saburra aliqua onerentur, Im pC diant, quum satis evidens esse videatur , arthritidis principium ab humorum, digestioni inservientium, depra-Vatione nasci. Atque haec ratio est , cur a medicamentis aromaticis amaris morbi recidivi propulsatio nem p0tissimum expectare soleant.
224쪽
Pulvis, qui Ducis Portlandire dicitur ), magnamque olim famam habuit, plures ab arthritidis accessionibus tutos praestitisse observatus est. Sed nonnunquam manifesto nihil amplius , quam humoris vitiosi actionem, ut ita dicam, suffocavit, qui, hoc
modo accumulatus, tandem conduplicata vi erupit. Hujus enim pulveris, si1cut Omnium amarorum, Us S,
justo longius protractus , organorum, digestioni inservientium, robur infirmat. Ubi ventriculum saburara glutinosa oneratum esse apparet, sales aikalini fixi, vel sapo , vel aqua calciS ViVae, in qUa amara aromatica macerata sunt, utiliter exhibentur. Sapopraecipuum est remedium , quod Cl. LIGER commendat, Ut quem muco, arthritidis genitori, dissolvendo 'parem esse censeat. Idemque miris laudibus praedicatur ab alio quodam illustri Gallorum Medico LIE UT AUDIO. ConjungenduS est cum amaris, Velut extracto radicis gentianae, exiguoque rhei barbarici, vel aloes, pondere. η) Constat ex radicum gentianae & aristolochiae rotundae, soliorum chalnaedryos & cha maepityos florumque centaurii minoris, portionibus aequalibus. Ρrimis tribus mensibus, singulis diebus, tempore matutino, singulae . drachmae sumuntur; sex proximis mensibus, scrupuli bini; reliquis tribus, grana tricena.
Insenquente anno, tricena tantum grana alternis diebus devorantur.
Ubi acor ventriculum infestat, magnesia alba magno cum successu interponitur. At ubi intemperantia crebrior ciborum concoctionem Vitiavit, nihil melius respondet, quam aquarum Bathoniensium potatio. Sed veram arthritidis prophylaxin non, nisi ab exquisita victus ratione , sperare licet. Quamvis entin
225쪽
ingentem medicamentorum farraginem vel Medici, vel Medicastri, hoc nomine laudaverint : nullum tamen adhuc repertum est, quod mutationem , ad semina morbi destruenda necessariam, in corporibus efficere potuerit. Quidam, quum , lacte & oleribus contenti, ab omni c1bo animali, potuque fermentato , sibi temperassent, in perpetuum hoc malum e Vdserunt Nemini autem, nisi juveni, & bene Valenti, auctOreS sumus, ut tale quid periclitetur. A senilibus enim corporibus, vel hi S, quorum robora crebr1ores arthritidis accessiones fregerunt, infirma ista victus ratio sustineri non potest. Exercitationes corporis validiores tam necessariae sunt, ut nihil magis. Neque, ad arcendas, vel levandas, accessiones, pedes pannis laneis perfricuisse, non eximie proficit. sum Vera arthritidis natura tam parum intelligatur, parum etiam ad rem pertinere Videtur, species ac varietates illius distinguere. Sed hoc ipso , s 1 SYDEN HAM UM audias, Medici ad notanda vel minuma momenta acrius incitari debent, siquidem miliac impendiosiore via causae morbisecae , quibtis obviam eundum es, deprehendanttir.
Arthritidi tres subjici possunt species :Ι. Arthritis podotra , regularis, simplex, qVae mZxime vulgaris est. Uere, vel auctumno, invadit, Sceo, quem supra descripsimus , modo procedit. Acces.siones fere ultra unum alterum Ve mensem non porriguntur, corpusque ab omni debilitate, praecordio rum oppressione , nauseaque, liberum relinquunt. Dolor ac tumor, quamdiu accessiones manent, in pede consistunt. ΙΙ. Arthritis gonagra, sive chiragra, irregritaris, an0mala. Dolor vagus est, manusque, genua, SccubitoS , adoritur. Accessones non satin quam toto anno, exceptis tribus mensibus calidioribus atque
stiVis, durant, artusque sere contractos ac debili-
226쪽
latos relinquunt. Cibor Um quoque appetentia, sub accessionum intermissione, languet.
rum syria plomata cum symptomatibus, arthritidi propriis , conjuncta sunt. Unde I. Arthritis rheunmtismatica, et . Arthritis chlai 0tica , 3. Arthritis melancholica, . Arthritis scorbutica ,s. Arthritis 13philitica , 6. Arthritis Hi hiatica, 7. Arthritis rhachialten, 8. Λrthritis exanthematica, 9. Arthritis rhachitica quae omnes in arthritidis c0mplicata varietatibus numerari possunt. Ι. Arthritis rheumat nurtica ea est , quae cum acrimonia, rheumatismi genitrice, conjungitur. II. Arthritis chlorotica ea est, quae menstruis suppressis super 'enit. Ill. Arthritis melancholica ea est, quae hypochon-driacos, vel hystericos, invadit. IV Arthritis scorbutica ea est, in qua pustulae calentes & prurientes scorbuticas vulgo nominant
magnam humorum acrimoniam ostendenteS, erumpunt.
V. Arthritis Ophilitica ea est, in qua Virus Vene- Teum, non satis exstirpatum, cum eo, quod arthritidem generat, se commiscet, doloresque nocturnos Levi 1I mos eXcitat. VI. Arthritis ashmatica ea est, in qua arthritidis S asthmatis accelliones vicem alternam sel Vant. VII. Arthritis rhachialica ea est, quae rachialgiae, sive colicae nervosae, superVenit.
227쪽
VIII. Arthritis exanthematica ea est, CUJUS accessiones eXanthemata cutis, vel acuta, Vel chronica, praecedunt. lX. Arthritis rhachitica ea est, in qua ossa tam fragilia sunt, ut corporis pondus vix sustineant, quin frangantur.
pinqua intercedit assinitas, ut ab antiquis maXimo scriptoribus pro uno eodemque morbo habeantur. Sed observatio attentior demonstrat, duo genera distincta ab iis constitui , acrimoniamque rheumatismaticam ab arthritica minimum tantum differre, quantum, qUae morbillos parit, materia morbifica ab ea diversa est, unde variolae nascuntUr. Materia rheumatismi musculos, ipsorumque membranam communem, ac tendineS : acrimonia autem arthritica ligamenta, articulo S connectentia, Occupat.
Quid illud sit, quod alteram ab altera distinguat, &cur altera hic, altera illic, deponatur, eXplicare si coneris, operam luseris. Oririnem rheumatismo plerumqUe praebent eXcretiones naturales suppressae , locorum uliginosorum, domuumque, recens structarum, habitatio, corporis exercitationes neglectae, exanthemata, a summa cute in partes internas relapsa. fere Vero perfrictio accessionem e vestigio arcessit. Quae ratio est, cur rheu matismi auctum no , primaque hieme, irequentiores sint.
228쪽
Duae rheumatismi species sunt. Alter acutus est , cui symptomata febrilia accedunt : alter chronicus , qui febre Vncat. Rhetiniatis nus acutus, juveneS, aetate florentes, prae caeteris aggredienS , a rigore atque horrore incipit , quos flatim eXcipiunt calor, agrypnia, sitis, Rcaetera, quae febrem comitantur, symptomata. Uno alterove die praeterlapso, nonnunquam citius, dolores acutissimi nunc hos , nunc illos artus, praesertim carpOS, humerΟS, genua, omnesque brachiorum &crurum partes carnosas , infestant, qui, locum subinde mutantes, ruborem tumoremque in partibus, noVisus me affectis, relinquunt. interdum Una parte indolescente, altera doloris eXpers est: alias plures partes
codem fere momento corripiuntur : nonnUnquam
tota artuum universitas simul laborat. In hoc casu aegri status aerumnarum plenus est, siquidem neque per se, neque per alios, dimoveri potest. Ad levisssimum enim tactima graviores dolores sentit, ac ne stragula quidem, corpori incumbentia, sustinet, quae ad arcUS similitudinem supra lec tum tendenda sunt.
Saepe autem morbus minus vehemens est, qUum
febris modica sit, & , simul ac dolor incessit, ex toto desinat. Dolor quoque non , nisi in uno alteroVe loco, incidit. Curatio rheumatismi stadiis morbi accommodanda est. In rocenti malo, & febre nondum finita sanguinem mittere oportet, ac , si corpus cubantis plenum, aetasque viridis est, iterum, tertioque, R quarto, cum eo tamen , ut justa interponantur spatia , pulsuumque ac febris ratio habeatur. Ad illorum enim con litionem, hujusque Vehementiam, unice respicere debemus , non ad sanguinis detracti speciem. Is quippe in rheumatismo, sicut in pleuritide, aliave qua febre instaminatoria , crusta albida, quam Vis mimis glutinosa, Obtectus est. Unde SYDEN HAMUS,
229쪽
Iliique, rheumatismum pro vera inflammatione habuerunt , ilSdemque quibus morbos inflammatori OS , auXiliis . hoc est . crebi a potissimum sanguinis missio ite, curarunt. Nec defuere, qui sanguinem eo usque detrahi j berent, quoad nulla amplius crusta appareret. Sed supra iam monuimus, quousque sanguis mitti debeat, non ex crusta illa, sed ex pulsuum robore. atque eX levamento, quod sanguis detractusae so afferre videatur, judicari oportere. Quod lii tur is . qui rheumatismo laborat, febre caret, Vel
corpore imbecilliori praeditus est , pulsusque langueLcere incipit, etiamsi dolores ingravescant, a sanguinis misso ne abstinendum , atque ad alia auXilia confugien um est.
A sanguine detracto, protinus, si athleticus est
corporis habitus, recte nitrum datur , tanto pondere , qUantum maXimum ventriculus perserat. Cl. PROCI LEsRYO teste, commodissime eX avente ptisana
tenuiore ad umitur, sic ut in singulis hujus sextariis binae 1 lius drachmae solutae sint. Addi potest, si aegro libuerit saccharum, quod saporem dulciorem ess-ciat. Ρti mae hujus, quantum Vasculum, eX quothea bibitur, capit, altera quaque hora eXhibetur. Si nitrum vomitu rejicitur. in vicem ejus potio qUM-dam salina, palato grata, laberali manu praebenda est. Utrumque autem remedium, adjecta tartari emetici portione idonea, valentius redditur. Raro sub hi
contingit. Ut alvus non respondeat. Sin autem nihilo
minus adstricta sit, ducenda, vel, si alvi ductione
uti non liceat, tartari cremore, Vel sale polychresto , vel sale Seignettiano cum manna, sol Venda est. Summus doloris vigor nihil extrinsecus adhiberi patitur. Sed, quandoque fieri potest, vapores calidi ad partes affectas admittendi sunt. Oleum , acetum , cornuque cervini spiritus , miscentUr , &, quum
jam lismo pati potest, calida infricantur : post quVC
230쪽
pars panno laneo contegitur. Balnea calida, quibus dimidium, vel totum corpus, immergitur , detracta necessaria sanguinis copia, atque exinanitis intesti nis, saepe magnum levamen afferunt. Sed sollicite cavendum est, ne unquam, nisi Venis satis exoneratis, hoc auxilii genere Utamur. Cibi inter haec esse debent leviores ex oleribus,
vel hordei ptisana, cui roob libellorum adjectum sit, vel poma cocta, & similia. Ρotionem gratam juxta peridoneamque exhibet serum lactis , recenS paratum , vel serum lactis duplicis. At ubi febris conquiescere incipit, serum vinosum infirmius concedi potest, vel serum sinapinum, quod eX lactis paululum cocti se Xtario, & seminum sinapeos contritorum
Dolores vehementiores sere sub vesperam urgent: id quod facile inducere aliquem potest, ut ad optum confugiat. Sed hoc, vigente febre, cautissime vitari debet, quum non, nisi ad exasperandum atque producendum morbum , Valent.
Materia rheumatismi commodissime per cutis meatus expellitur. Quam ob rem, qui in Onan id, quae perspirationi augendae sunt , praecipiantur , longe expeditior erit curatio, si corpus decumbentis laneis potius stragulis, quam linteis, cooperiatur. Interdum vero morbus alvi profluvio solvitur, vel urina turbida, in qua multa subflava ad imum
Accedit etiam, quamvis perraro, Ut humor acer in cruribus deponatur, ibique innumeras vesiculas minutas excitet, Unde ulcera fi Unt. qt ae non, ut primum fieri potest, sananda, sed in longinquum tempus trahenda sunt. Ubi per haec auxilia dolor ac febris satis conquieverunt, aegrotis cibos eX firmiore materia apponi,& aquam , ex qua lignum guaiacinum cum ligno