Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DOLORES. 239

causiam in singulis casibus cognoscere, perdissicile est,

quum utri Ue Variam originem praebere possint. Qualia sunt bilis acris, saburra multipleX, ductus communis strictura spasmodica , vel obstructio a calculis felleis, stercora indurata, VernaeS, herniae, ciborum non dii solutorum reliquiae , concreta terrena, Vel calculosa, in intestinis latentia, intestinorura compressio a viscerum contiguorum tumoribus, vel sus.ceptio, que in Vol Vulum nominant, Vel tunicae, scir-Tho, aut cancro, crasthscentes, Vc. Pleraque horum solis conjecturis noscuntur. Unde apparet, quantae De ei litatis sit, ut scrupulosissime inquiramus , quam corporis constittitionem aeger habeat, quoque modo in usu rerum non naturalium, ante morbi accessionem , se gesserit. Curatio omnium horum coli dolorum eo redit, ut strictura spasmodica resolvatur, & , quae sterroris descensui obstant, removeantur. Ita enim intestina exinaniuntur, Vaporique elastico libertas se diffundendi restituitur.

In his qui sanguine abundant, sibi isque robustisprbdditi sunt, sive instammationis signa apparUerunt,

sive non , semper ad rem pertinet, Venam incidere , quo minor illius metus sit. ProXimum est, alvum ducere : quod in colica flatulenta leviore plerumque Unam alteramque dejectionem moVet , ac dolorem tollit. Si vero intestina non satis eXonerantur , nec

dolor discutitur , alvi ductio iteranda est, sic, Ut me dicamento immittendo sub finem coctionis non nihil se e foliorum ' , vel colocynthjdis , colatoque mel oleum, &sal communis , vel, qui praestat, salam moniacus crudus, adjiciatur.

Coctio, longius protracta, senae folia Vi ca

Si haec parum proficiunt, ad medicamenta, alvUm

252쪽

a I DOLORES.

solventia, decurrendum est. Oleum ricini, vino dulci generoso, vel spiritu Vini, vel aqua spirituosa grata , mixtum , fere alVum purgat, doloresque , etiam ante dejectionem, lenit. Dari in vicem ejus potest aqua, in qua mannam salemque seignettianum aliquis dissolvit, sic , ut oleum amygdalarum dulcium, &tinctura senae , vel sacra, adjiciantur. Si ventriculus medicamenta liquida non continet, pitulas, vel bolos , ex validiori aliquo cathartico consectos , cxiberi oportet. Plerumque respondet scamnionium , in pi-lulas quinque , Vel sex granorum, redactum , ita , si

singulis horis singulae devorantur pilulae , done8 dessederatum effectum praestent. Si doleres supra modum ingravescunt, cum medicamentis, alvum purgantibus , optum conjungi, ac ventrem foveri oportet, Vel facculos, sale communi, aut avena, calefactiS repletos , super eum imponi.

Ubi inflammationis suspicio est, sal catharticum amarum vulgare, in multa aqua calida solutum, & pervices epotum , ab Illustrissimo Jo A. PRINGLIo omniabus reliquis medicamentis catharticis anteponitur.

Illud in omni dolore colico servandum est, Ut praecipua quadam attentione in hernias inquiramus, si forte intestini strangulatus morbum eXcitaVerit.Ιn mUlieribus, quae saepe pepererunt, intestinum in umbilicum, vel parietes abdominis, irrumpit: in aliis autem inguen fere is locus est, quo prolabitur.

COLICA INFLAMMATORIA.

Colica in fanimatoria ab enteritide, de qua supra diximus , gradu tantum dissert. Oportet, pro symptomatum graVitate, corporumque plenitudine, sanguiunem semel, iterumque, ac tertio , detrahere, at Vum ducere, caeterisque, ad alvum solvendam propositis, remediis uti. Quae si non respondent, aeger in balneum calidum demittendus est.

253쪽

DOLORES. ΣΦΙ

si quod ex iis, quae commendavimus, remediis dejectiones movet, has liberaliori jusculorum potuincitari oportet, recteque sub noctem optum datur. Sint ista alvum non solverunt, dolorque vehemens etiamnunc Urget , medicamenta , propoliti S Valentiora .

exhibenda sunt. Ρrobabilem opem pollicetur extractum catharticum, mercurii dulcis, sexies sublimati, opitiaque justis portionibus junctum , atque in pilulas redactum , ii una cum catharticis liquidis assumitur Si ne sic quidem alvus soluta est, Vulgo magna argenti vivi crudi portiones ingerere, aut globulo plumbeos devorare consuerunt, si sorte per partem intestini constrictam, vel obstructam, pondere suo

viam rumpant.

'b Duae tresve unciae ex jusculo exiguo altera quaque hora hauriri postiliat.

Alia via est, ubi velis alvum solvere , aegri, e lecto sublati, pedibusque nudis super pavimento frigido

stantis, artus inseriores aqua gelida perfundere. Idque bonum 1aonnunquam eventum habuit. In re desperata, etiam foliorum herbae ni cottanae frachmam unam alteramve materiae clysi tum Vulgarium adiiciunt, vel eorumdem fumum per instrumentum idoneum ex parte inferiore in alVum compellunt.

Ab alvo soluta , aeger celeriter quidem, sed tamen non repente, con Valescit. Quare opus ei est, per aliquot adhuc dies cathartica leniora, sub noctem optum assumere, donec omni mollitiae, plenitudinis, ac tensionis sensu vacet, dejectionesque , quas hic semper inspici oportet, nullas tacum induratarum reliquias remansisse, aluique exitum prorsus liberum

esse, testentur. Ne malum repetat, nulla res magis efficit quam equitatio. Magna autem cura vitari debent Olera cru-

254쪽

I 2 DOLORES.

da. instantia, carnesque , concoctu dissiciliores. Ne que committendum est , Ut alvus unquam moretur, sed , ,quandocumque natura segnius agit, medicamenta cathartica blandiora adhibenda sunt.

COLICA BILIOSA.

blica biliosa in primis molesta est ob vomitum, qui saepe numero dissicillime supprimi potest. Oportet

potiones ante meticas, qUAS s Upra proposuimus, perticlitari , commodam portionem tincturpe thebaicae,

vel theriacae Andromachi, vel mithridatii, subter in alvum dare, aegrum in balneum calidum demittere , an eoque, quoad sine molestia fieri potest, relinquere, epigastrio mithridatium , in modum cataplasmatis, imponere. Interdum , tibi plura auxilia nihil profuerant, sella meiathae vulgaris hortensis, ex vino rubro decocta, carpisque & epigrastrio imposita , vomitum

compresserunt.

Colica bilios a prae caeteris speciebus facillime revertitur , fereque prius evinci non potest, quam aegri ad aquas minerales , quales Bathonienses, Aquis granenses, vel Baregianae sunt, confugerint. Quibus salutares hos sontes adire non licet, ab iis tentanda est con fectio, eX gummi aperientibus , sapone , floribus salisamoniaci martialibus, rheoque barbarico, 'Constans , sic, ut cum ea usu S aquarum Selteranarum, Uahlensium, vel sulfuratarum ac ferratarum , conjungatur.

Confer, quae infra in ictero dicturi sumus. I LEUS.

Ilium SAU VAGES IUS tamquam genus a colica distinctum consideravit, atque inter alvi profluvia retulit. Satis improprie, ut nOS quidem censemus. Quum snjm ilei curatio eadem omnino, quae colicae fiat

255쪽

DOLORES. 2 3

Ientae, insana maioriae, vel biliota, sit, facile apparet, eum , sit genera morborum praeter necessitatem multi plicanda non sint, proprie pro colicae tantum specie haberi posse. Stercoris per intestina descensus a Variis causis prohiberi potest. Licet igitur, si libet, innumeras illo varietates subjicere. Sed quum vera obstructionum istarum natura in corporibus vivis raro detegi possit, manifestum est, has distinctiones ad morbum curandum Parum, aut nihil, prodesse, adeoque merito omitti Quaecumque obstructionis causa primitiva est, nisi mature tollatur, inflammatio supervenit, quae . si intestini strictura, vel obstructio , non protinus solvitur, in gangraenam Vertit, cujus signa in interitide indicavimuS.

COLICA NERUOSA.

Quamquam praecedentes colicae species satis molestio ac periculosae sunt: nulla tamen atrociores dolo

Hic morbus quibusdam regionibus endem ius est , fereque escarum & potionum, acore au stero praeditarum , usui frequenti Ori , vel plumbo , podibus Vulgaribus forte admixto, tribuitur. Ρraecipua ejus sedes centrum me senterii esse videatur. Umbilicus introrsum considit, atque intestina versus spinam dorsi adeo retrahuntur, ut interdum ,

quantalibet vi adhibita, nihil subter in alvum impelli possit.

Dolores vehementes sere quinque, Vel sex dies , nonnunquam tamen duodecim, vel quatuordecim , durant, tantaque saevitia miseros aegroS excruciant, ut ad desperationem adigan ur. Vertim tamen. qt odnotatu dignum est, pulsus per omne hoc tempus raro

terior, quam in sanitate, imo interdum potius

256쪽

z4. DOLOR E s.

tardior est : id quod , motus systematis vascularis in

hoc morbo perparum turbari, ostendit. Morbus, nondum corroboratuS, sorthsse tolli potest immissa in anum decoctione colocynthidis, foliorum senae, & seminum, in stationes levantium, cui sal

tim ejus, quod ex ricino paratur, justum pondus ad- ectum sit. Intestinis ex parte exoneratis, cathartiORDitiora necessaria sunt, quae alvi adstrictioni occurant. Quorum in numero cum primis efficax est id , quod Nodo laudavimus, oleum. praeter haec aeger frigus vitare debet, nec quidquam, niti leni is, concoctuque facilia, assumere. Raro autem Medicta S prius arcessitur, quam morbus ad secundum, quem dicere licet, gradum ascendit . ubi assiduae bilis viridis vomitiones accedunt. Oportet hic primum bilis acris rejectionem liberaliore jusculorum tenuiorum potatione , promoVere , deinde medicamenta cathartica subinde per anum immittere, quae stercu S induratum dejiciunt, tum, dolo-xis mitigandi causa , largiores opii portiones id em tu item exhibere , Segrique corpus ad ullabilicum usque balneo tepido immergere, vel certe ventrem pannis laneis calefactis , R decoctione emolliente madidis , fovere. NonnunqUam vesicatoria, umbilico imposita, dolorem levarunt. Caeterum ii Medici, quibus

colicam nervosam curandi opportunitas prae caeteris contigit, Ultro fatentur, perpaucos aegrotanti Um Cum sanitate in gratiam redire. Plerique omnes morbo luc-

qumbunt, ac, si qui etiam doloribus feliciter defungantur , propter sticcedentem tamen paralysin diu miseram Vitam trahUnt.

Colica nervosa frequentissima est in India occidentali, ubi c0lica scca the dio bel, - ach appellatur. Cl. TowΝ , qui in istis regionibus medicinam fecit, eam ita describit, . ut vel atrocissima tormenta longς

257쪽

DOLORES. 24ssuperet, sed non, ni si vulgarem curandi rationem proponit. Nuper autem Cl. CHALMERs o, Medicus Carolopolitanus in Carolina meridionali, novam medendi methodum, a familia quadam Carolopolitan Aaliquamdiu in arcanis habitam, publici juris fecit, qua morbus cito λ tam efficaciter tolli dicitur, ut raro, nisi in corpore, frequentioribus accessionibus

antea jam Vexato atque confecto, r V rtatur.

Commentatio ipsius exstat in the AmericanMaguaine fur Jub I7 69. Primum sanguis detrahitur, tum colocynthidis Uncia, soliorum senae drachmae diape, & sominum anisi manipulus dimidius , cum pari pondere salis

communis, eX tanta aqUae mensura decoquuntur, ut liquoris colati unciae duodecim remaneant , quorsum

olei ac mellis, quantum ad clysma conficiendum satis est, adjicitur. Clysma hoc statim subter in alvum datur, interpositoque horpe dimidiae spatio , iteratur, Vel etiam repetitur, dum dejectio excitetur. Quod si dolor adhuc manet , per anum immittere oportet duodecim uncias lactis calidi, additis sex granis opii dissoluti, vel lac, in quo papaveris albi capi ca, qta Copii vicem pricstant, decocta sunt. Post in die vitriolum c eruleum in aqua solvitur, sic, ut singulae hujus unc jae singula illius grana contineant : cujus liquoris quantum duo , vel tria cochlearia capitant, aeger mane jejunus haurit, idque dimidia quaque hora tamdiu

repetit , donec Vomitus in OV eatur. ProXimo mane

vitriolum iterum assumendum , in ejusque ulu perno Vena dies continuos pergendum est. Ad quartum usque . Vel quintum diem, sere multa bilis viridis acris supra infraque expellitur : insequentibus autem diebus ejus copia paulatim ita minuitur, ut sub finem curationis medicamentum nihil amplius, quam

258쪽

a 6 DOLOR E s

levem nauseam excitet, & semel iterumque excrementa flava per alvum dejiciat, vel fortallis aegrotum plane non moveat. Per hoc temporis spatium victus ratio ea esse debet, Ut nihil, nisi juscula carnium, vel ptisana a Venae, Vel pani S, ex aqua doco tus , saccharoque conditu S , asstimatur. Circa septimum autem , vel octavum diem, iis, quos victus tam tenuis satietas capit, panis, & pullus gallinaceus cliXus, atque interdum pauxillum spiritus , ex arundine saccharisera eliciti, sed multa aqua diluti, concedi pstest : omnes autem potiones fermentatae Racidae prorsus alienae sunt. Sanatus aeger pedetentim ad consuetam vivendi rationem redit, nisi quod per aliquod adhuc tempus cavere debet, ne potu illo, quem Punch vocant, nimis acido utatur. Si ventriculi dolor remanet, alvus rheo barbarico purganda, emplastrumque, ex galbano confectum . parti dolenti imponendum est. Haud satis quidem apparet, num Cl. CHALMERS,

quum commentationem laudatam ederet, ipse ea, iram demonstravimus, medendi ratione usus fuerit:

sed ita tamen de illa loquitur, Ut dubium non sit, quin in istis regionibus passim adhiberi soleat. Quae clysmati adjicitur opii portio, nostro quidem judicio,

major est, quam ut protinus inter initia tuto exhiberi posse videatur. Sed in tanta dolorum vehementia aeque, atque in spasmis violentioribus, ab ea opii portione , quae summum alias allatura esset peri culum , nihil omnino noXae metuendum esse , notum est.

Facillime induci quis potest, ut vitrioli ' caerulei Usium in colica nervosa perhorrescat, siquidem dubi tare vix licet, quin omnia acria eam exasperatura sint. Sed si bilis acris per illud tam efficaciter expellitur, validum omnino remedium evadere potest. Cl. CHALMERs in commentatione laudata historiam alia

259쪽

DOLORES. 2 7

quam refert, quae, si per imprudentiam deceptus non fuit, demonstrat, quamvis largas vitrioli Gerulei portiones sine magno periculo aifumi posse. η) Liceat eam huc transcribere : Femina quia

dam, ulcere tibiae cari 0 lab0rans , a NOH Πemiue, ruri habitante, artis medicinalis rudi, viginti pulveres catharticos acceperat, qΠ0rum singulas tertio quoque die hsumeret. Sex δε- eim pulυeribus sine sperato successu devoratis, . me adiit, quatuor reliquos Vendens. Singuli habuerunt viginti qΠinque grana vitri0li caerulei, nulla prorsus specie aliena occultati, asseυUsime taui in c0ntriti: quod fori se magno curota b0no contigerat. Sed quamvis h0c medicamentum semper ῆς' vomitio ses fit dejectiones vehementi0res excita Get: intermediis tameudiebus ciborum oppetentia constitit, id aegra exiguam, vel potius nulla; n sinitatis jacturam

sensit. Si progressus morbi impediri non potest, Tgerque

doloribus ita defungitur, ut vita salva maneat, ad paralysin quae succedit, tollendam, Vel certe levandam, potest petroleum Barba lense , cum spiritu, exarundine saccharisera elicito, validiori mixtum, quo artus ' spina dorsi perfricentur. Idem petro leum aeque , ac balsamum per uvianum, etiam devoratum' proficere dicitur. Sed si robur sub his remediis non cito redit, sanationem vix aliunde, quam a loci mutatione, navigatione, balneisque naturalibus calidis,

exspectare licet. .

Ad morbum praecavendum in India occidentali Ilittore Guincensi insigni cum fructu medium corpuς pannis laneis circumdant, & aquam, in qua thepcloco radix Lingiberis macerata ust, bibunt.

260쪽

α48 DOLORES,

Colica nervosa apud SA UvΑGEsIUM rhachialgia nominatur, & peculiare genus constituit, quod in octo species dividitur : de quibus , sicut etiam de v Iietatibus, quae reliquis colicae speciebus subjectae sunt. Lectores nostros ad Νο0kgiani ipsius methodicam remittimus. Minutae istie divisiones si ad cura tiones stabiliendas tam Hezessari 3e essent, ut iis carere nullo modo potIem US, insertae a nobis hic fuissent. Sed quamvis, si tamquam historiae morborum speciatentur, eXimium prorsus usum praestent : instituti tamen nostri limites nullas alias in medium proserripatiuntur , quam quae aliquod ad curationes momeniatum habeant. liba ha serica, quum feminas proprie eXerceat,

in tertiam morborum classem reservanda est.

Imputabia , sive dolor jecinoris, & splenastia ,sive dolor lienis , ab inflammatione non dependentes, aegro superstite, a nonnullis colicae speciebus distingui vix possunt, atque idcirco cum iis fere confunduntur. Neque Vero distinctio ista magnopere necessia tu est, siquidem morbis illis eadem, quae colicis bili osis pertinacioribus, remedio sunt hoc est, iis os diuturnior gummi aperientium, cum sapone Mnquis mineralibuS , Victus ratio moderata, corporisque exercitationes , nominatim equitatio.

SEARCH

MENU NAVIGATION