장음표시 사용
231쪽
assastas & glycyrrhiga decoctum sit, mane Vesperique in lecto jacentibus exhiberi oportet, quae acrimonise rheumatismaticae reliquias digerat. Saepe autem contingit, ut, quamvis finita febre, dolor i men non solum maneat, sed etiam ingravescat, aegrumque per plures adhuc hebdomadas , uno enses, discruciet. 4uo in casu ad ea deeurrendum
est, quae materiam acrem, partium tendinosarum Rcarnosiarum membranis insidentem, attenuent, attenuatamque dissipent. Ubi dolor tam vehemens est, ut somnum prohibeat, subinde optum dari opollet,
quod illum ad tempus levet. Atque , Ut eodem tempore, quo dolori occurrimus, ipsi etiam morbo medeamur, optum cum radice i pecacuantiae , tartaro Veemetico, Conjungendum est : quae compositio ad sudores eliciendos plurimum Potest. Ubi dolor intermittit sudoresque in principio morbi copi isius manarunt, & in urina quaedam sub der Unt , cortex perta Vianus optime respondet, qui vel contritus, vel, si aeger maluerit, eX aqua decoctus ,
dari potest. Sed ubi frigus, ac nimius lentor sanguinis, cum humorum per vasa circuitu remisso, apparet, ligni guaiacini resina eximium essectum praestat. Vulgo tincturas hujus resinae spirituosas, in pharmacopoliis prostantes , eXhibent. Inepte, ut nostra quidem fert opinio. Simul atque enim tinctura liquore aquoso , ex quo sumenda est , diluitur , resina illico a spiritu discedit. Commodissimum igitur est . eam , scrupuli pondere. cum exiguo Vitello ovi subigere , subactamque in una alterave uncia suaVioris alicujus aquae stillaticiae dissolvere. Addi possunt spiritus volatilis aromatici guti ae triginta, Vel quadraginta, cum
una alterave drachma si rubi croci, Vel corticum aurantiorum. Quam potionem aeger, cubitum iturus , hauriat.
Elegantius etiam ligni guaiacini resina exhibetur ,
232쪽
si, calce viva adjecta, in aqua calcis vivae soluta est. Resinae & calcis vivae pondere paria, inter se miXta ,
conteruntur, contritisque aqua calcis vivae affunditur.
Ubi steterunt, donec taces ad imum delatae sunt, liquor tinctus separatur. Cui si spiritus volatilis aroma-t1ci portionem justam addas , elegantissimam habebistincturam ligni guaiacini Volatilem, quae cum quolibet liquore aquoso se commiscet. Tantum de rheumatismo acuto. Chronicus fere aetatem proVectiorem invadit. Dolor non tot loca eodem tempore, quot in acuto, infestat, neque partes affectae rubori, Vel tumori , tam opportunae
Sanguinem semel iterumque detrahere, in rheumatismo chronico alienum est. Sed vesicatoria is pemultum juvant, & frequenteS alvi purgationeS, cum iis, quae sudorem movent, necessariae sunt. Catharticis resina ligni guaiacini utiliter adjicitur. Tutoque exhibetur opium, si tanta est doloris vehementia, ut
nec eam somni mensuram, sine qua Vita durare non potest, laboranti concedat. Ad morbum recidi Uum arcendum nihil plus valet, quam indusia lanea, cuti proxime admota, gestare, quae nonnunquam etiam
dolori levando, spatioque morbi contrahendo , idonea
In hac rheumatismi specie medicamenta topica interdum prosunt. Recte igitur partes affectae ex linimenti volatilis & saponacei portionibus aequalibus perfricantur, locisque, quibus dolor penitus msedit, emplastrum , ex emplastro gummoso & saponaceo compositum, cui paulum emplastri Vesicatorii adjectatum sit, adhibetur. RheumatismuS pertinacior locorum mutationem , ac balnea naturalia calida, desiderat. In aetate minus provecta balnea frigida eximio ad morbi reversiones propulsandas auxilio sunt.. Utraque rheumatismi species cum aliis morbis con-
233쪽
DOLORES. 22 Iiungi potest: unde varietates quasdam distingui, necesse est. I. Rheumatismus d entericus. Nonnunquam materia morbifica intestina A partes corporis carnos aualternis assicit, sic, ut ibi tormina ac vehementistimas dejectiones , hic dolorem acutissimum exciter Ventre bene habente , artus dolore eXcruciantur equum primum autem hic conquiescere incipit, tormina & dejectiones recrudescunt. Atque ita aegrotus per plures hebdomadas continuas torquetur & exhauritur. Cuidam. hoc morbo laboranti, exiguae portiones radicis i pecacuantiae cum opto, interpositis minutis
rhei barbarici portionibus, profuerunt. Sed tarde is
confirmatus est, nee prius in plenam cum sanitate gratiam rediit, quam mensium aestivorum calor medentis curam adjUVare coepiti t.
II. Rhet moti sinus arthriticus. In hoc dolores inter articulos partesque carnosas sis Versantur , Ut cujus potissimum partis morbus sit, non facile dici possit. Haec varietas balnea naturalia calida in primis defruderat, neque aliis facile remediis evincitur.
III. Eheumatismus scorbuticus. Eos infestat , qui scurbuto putrido laborarunt , diuque in praesidiis,
Vel navibus , conclusi fuerunt. Cognoscitur eX gii givis laxis , putridas, cruribus tumidiS , maculisquela vidis , per cutem dispersis. Ρrobabilissima auxilia sunt serum lactis caprini, Vel serum lactis Vulgare, cui succi , ex he bis recentibus expressi , adjecti sint , aliquamdiu potatum, Vel a Ua, ex qua bynu
IecenS macerata est , eo , quem infra docebimus , modo assumpta , cum vaporibuS calidis, ad partes aegraS admissis.
IV. Eheumatismus Ophiliticus. Ubi acrimoniae syphiliticae , cum rheumatismatica conjunctie, justa suspicio subest, vapores calidi, & medicamenta, ex argento Vivo consecta , quibus idoneum aliquod , eT
234쪽
antimonio paratum , adjectum sit, cum sarta parillae decoctione per longi VS temporis spatium continuata , materiae morbificae e stirpationem promit
U. Rheumatismus h stericus. Eos, qui temperamento hysterico praediti sunt , aggreditur. Dolor prae caeteris partibuS dorsum , qua gracilius est , vexat. Curatio partium solidarum contextum firmari , atque hyperaesthesiam imminui, postulat. Auxilia igitur in primis a balneis frigidis, corticisque peruviani, in aqua calcis vivae ita, uti praecepimus, macerati, usu diuturniori, petenda sunt. Supra rheumatismi, cuin febre intermittente conjuncti, mentionem fecimus. Etiam in hoc, corticem per uvianum dari, necesse est.
Lumbago, sive dolor, regioni lumborum , insidens,& ischias sciaticum barbari appellant , sive dolor, in coxis fixus, di itincta genera non sunt , sed vel rheumatismi, vel arthritidis species. Utraque VarietateS quasdam habet. SAUvΑGEsi Us lumbagini septemdecim, ischiadi undecim, subjecit.
Lumbaeo nephritidem , vel nephralgiam , mentiri
potest, in quarum priore dolor a renum instam in illone, in posteriore a calculo, rene S Occupante, eXCitatur. Sed utrique fere nausea , cum vomendi desiderio , crurisque torpor molestus , accedit : quibus symptomatibus lumbago Vacat. In hac autem , qtlum
corpus erigere aliquis nititur , dolor magis, quam in nephritide, vel nephralgia, increscit. Oportet, si lumbago rheumatismi acuti naturam participut, sanguinem semel iterumque detrahere, alvum salibus purgare, terebinthinam , in vitello ovi solutam, in anum immittere, nitrum, larga aquae
235쪽
pia dilutum, potui dare: sin chronica est, emplantrum, quod calefaciat, super lumbos imponere, vel eosdem ex lini mento volatili perfricare, balsamumque copaivae, Vel canadense , solutum exhibere.
I chias nonnunquam ad arthritidem potius, quam ad rheumatismum, pertinet: quo in casu dolores altius defixi sunt, quam ubi ab acrimonia rheumatismatica oritur. Ρrior ischias arthritica , posteriorischias rheumatisnatica nominatur. Curationes ad ea, quae in arthritide & rheumatismo praecepimus , accommodandae sunt. Vesicatoria , femori imposita, aut fonticuli, loco idoneo, Vel supra, vel infra genu, excitati, coYpe dolorem levasse reperti sunt. In malo vetusto nonnunquam accidit, ut nimia humorum copia, in articulum se inclinans, ligamentum rotundum, quod femur cum acetabulo connectit, relaxaret: unde luxatio impersecta , vel etiam petafecta , consecuta est. Abscessus quoque in eodem loco exorti sunt. Et in puerperis, quarum mammae lacte effusius aviuunt, hoc repente suppresso interdum dolor vehemens, in inguine incipiens, ad coxam protenditur, cum Oedeiamate cruris ac femoris. Sed hunc morbum suo loco
236쪽
I. Spina υentUa, in qua semorum, tibiarum, Vel
brachiorum, ossa periost eum internum erosum , medullamque corruptam, eXhibent. Dolor acutissimus, profundUS, est , cum exostosi. Fere, qui scrosula laborant, hoc morbo corripiuntur. Unicum plerumque auxilium est , Ut caetera pars corporis tuta sit, membrum assectum abscindere. Sed maturato opuS est, ante quam febris hectica, quae perpetuo supervenit, vires laborantis exhauserit. ΙΙ. O ie0copus cancrosus, quum acrimonia cancrosa
in periosteo, osse, vel medulla singularum partium deponitur. Curationem non recipit, nisi ubi membrum abscindi potest. ΙΙΙ. Ose0c0pus 13philiticus. Ex frequentissimis osteΟ- copi causis Virus venereum est. A reliquis spςciebus hinc distinguitur , quod dolor noctu potissimum,
quum corpus a lecto incaluit, excruciat. Curationem infraiiii lue venerea proponem US.
IV. lescopus ab osse arcui. Infrequens hic morbus, in quo ossa soliditatem naturalem amittunt, a doloribus substantiae osseae acutis, profundis , incipit. Nullum adhuc cognitum est remedium. Sed
quum malum ab acore eX superante originem trahere videatur, aqua calciS ViVae, aliaque, acori contraria,
tentari possunt. V. Olliescopus scorbisticus. Cognoscitur ex signis , scorbulo propriis, dolores profundos comitantibus Si sanabilis est , probabilissimum auxilium ab his petitur, quae in rheumatismo scorbutico praecepimus.
237쪽
DOLORES. 22 CΑΡ UT IV. De capitis dolare , ejusque speciebus , V curatisne. Item de otaliae speciebus es curati0ne. CABITIS DOLOR CAP ITIS dolor , tamquam morbus primari US spe et
tus, in tres species dividi potest, quae sunt: Ι. Cephalalia , in qua dolor obtusus est, cum gra- itate conjunctu S, quae caput turgidum, vel nimis
II. Cephaloea , in qua dolor acutissimus est, cui tensio spasmodica , & dolor tegumentorum , ACcedi . III. Hemicrania, in qua dolor singulas tantum capitis partes, vel caput dimidium , OCCUpat. Hae distinctiones ad curationem non admodUm Utiles sunt, in qua id praecipue animad Vertendum est , num dolor a sanguinis redundantia, & proclivitate ad
inflammationem , an ab acrimonia rheumatismatica , vel arthritjca, an a febre intermittente, an a contagione Venerea, an a Ventriculo, nimis repleto, aliave qua ner Vorum , per canalem cibalem, distributorum , affectione oriatur.
Capitis dolor a sanguinis redUndantia, quam pulsus plenus, facies florida, & capitis gravitas significant, dependens, fere sanguinis detractione. alvique purgatione, tollitur. Quibus ii malum finitum non est , cucurbitulae, incisa priuS cute, ceFVici, vel occipitio, admoveri possunt. Capitis dolores, ab humore rheumatismatico . Vel arthritico, proficiscentes, qua sint ratione curandi, diximus, quum rheumatismi & arthritidis curationes persequeremur. Tom. II.
238쪽
In capitis dolore, quem febris intermittentis reliqui 3e eXcitant, ad corticem peruvianum confugere debemus, sic, ut radicem Valerianae cum ipso conjungamus, ac subinde vomitoria interponamus.
Capitis dolorem, a contagione Venerea Ianthina, medicamentη, eX argento ViVO confecta, curant.
At si capitis dolor mere nervosus est, & a saburra, aliisve causis, 11a canali cibali haerentibus, existit,pi semissi, blando vomitorio, ad medicamenta amara, ventriculum roborantia, decurrendem est, magna inprimis cura habita, ne qua eXcretio imminuatur, siquidem capitis dolorem nihil magiS, quam eXcretiones, nominatim alvinae, suppresse, intendit. Recte igitur, pro rerum adjunctarum corporumque Uarietate, vel pitula, eX aloe confecta, vel olei ricini, quantum cochleario capi potest , vel pauxillum electuarii lenitivi, vel aliquot grana rhei barbarici, subinde exhibentur. Menses, vel haemorrhoides, subsistentes tantum non semper capitis dolorem movent, adeoque, si fieri potest, excretiones istae revocandae
Sed saepe numero capitis dolor per circuitus redit, aegrumque per plureS annos excruciat, CUjUS rationem certam, dum laborans in vivis est, reddere non licet.
Hi capitis dolores, qui per intervalla affligunt, Cum praesenti periculo conjuncti non sunt: sed qui
perpetui ac Vehementes urgent, fere in apopleXium, vel febrem mali motas, vel morbum spalinodicum , desiniant. Hominum, quos capitis dolores diu multumque eXercuerant, cadaVera incisa ingentem causarum varietatem ostenderunt, qua bus morbus adscribi potuit, quemadmodum observationes MORGAGNI ΑΝ ΚΩ LIE UT AUDIANAE testantur. In nonnullis sutura
cranii ita occlusta fuerunt, ut vix ulla commissurae
239쪽
ossum vestigia apparerent: in aliis dura me ninx crassa facta atque indurata reperta est: in AliiS eadem membrana qUaedam ex terra concreta exhibuit: in aliis quasi spinae quaedam e cranio excre Verant, D cerebro ejusque membranis se insinuarant : in aliis, quod magiS etiam notabile est: , ventriculi cerebri, ac basis calvariae, urgentum vivum crudum conspectui subjecerunt, idque non ii S tantum, qui UnguentiS, ex argento Vivo paratis , perfricati fuerant, sed in his etiam, quos opificiorum ratio argenti vivi vaporibus exposuerat, nominatim in fabris, aes Vel argentum
Auxilia externa saepe praesentissimum doloris levamentum afferunt. Est entiae mardianae, vel aetheris Frobe niani, guttae aliquot, Volae manus instillatae, frontique admotae, cruciatus plerumque ad tempus tollunt. Qui huic morbo obnoxii sunt, iis opus est parce coenare, caput in lecto sublime habere, nec nisi levissima veste, velare, pedibus calidis ac probo perfricatis, cubitum ire, summaque cura providere, ne alvus unquam dura sit.
Otalgia , sive aurium dolor, maximis tormentis adnumerari potest. Quinque ejus sunt species. Ι. Otalgia in flammatoria, in qua sanguinis redundantia , & proclivitas ad inflammationem est. II. Otalia purulenta, in qua auris interna exuti cerata est, vel pus profundit, cum dolore atroci. III. Otalia verminosa, quam insecta, quae in aurem irrepserunt, eXcitunt.
IV. Otaleia ab intrusis, quam corpora dura, ita
V. Otalia catarrhasis , quae a perfrictione nascitur
240쪽
In otalgia inflammatoria eadem facienda sunt, quae supra in otitide praecepimus. Quae in aurem irrepserunt insecta, cito facileque interficiuntur, si1 herbaenicotianae fumum in eam suffles, posteaque oleum calidum infundas. In otalgia spasmodica, vel a seri
acris impetu oriunda, Vesicatoria, Vel cucurbitulae , occipitio admotae , doloris le Vationem pollicentur. Eodemque tempore tiarundas molleS, oleo amygdalarum dulcium, cui olei succini & tincturae thebaicae pauxillum adjectum sit, imbutas, in aurem immitti
moris acris impetu , sed saepius a carie nascitur, quae , vitream dentium materiam exedens, Ut aer frigidUS, vel escae ac potioneS, nervos, vasa sanguifera, ad partem dentis internam pertinentia , comitanteS, vel licent, efficit. Nonnunquam tamen odontalgia tantum a consensu illo, qUam συμπρ θει ex ν Vocant, existit: eaque in aegris hystericis , & mulieribus gravidis,fiequens est. Odontalgiam ab humoris acris impetu oriri, colligimus, si dentes universi sani sunt, si dolor non singulos dentes aggreditur, si gingiva in tumore atque inflammatione est. Inter initia gingivarum scarifatio, vel admotae iis hirudines, fortasse cursum humorum aVertunt, aut, si nihil his proficitur, Vesticatoria, secundum aurem
imposita. At si dolor permanet, at gingiva magis magisque intumescit, suppuratio exspectari potest, ad