Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

De lithiasi, me calcula,

LITHIASI duae subjici possunt species et

Ι. Lithiasis nephritica , sive calcistus renum. Dolor, qUi locum non mutat, partem dorsi graciliorem, plerumque in altero tantum latere, perraro in utroque infestans , testiculus lateris affecti cum dolore retractu S, cruris stupor, nausea, vel vomitus, dolori maxime urgenti accedςns, lotium initio exiguum Raquosum, postea copiosum , turbidum, calidum, ac sepe colore obscuro , vel cruore, tinctum , lithias eos nephriticae signa sunt, calculumque in re ne haerere, vel descensum per ureterem moliri ostendunt.

Morbus hic a nephritide calculosa in eo tantum differt, quod symptomatum febrilium expers est. II. Lithiasis sica, sive calculus vescae. Signa sunt

dolor vesicae, nominatim circa cerVicem, nec Idro sanguis cum urina excretus, si quis equo, Vel rhe-da, acriUs Vectatus est; grav1tatis cujusdam in peri-nzeo sensus ; glan S peni S pruriens; Urina, ex qua quod

desidet, mucosum est; frequens ejusdem suppressio. A cystitide eodem modo differt, quo lithiasis neph rutica a nephritide. Dissicile dictu est, quae causae proprie essiciant, Ut particulpe humorum terrenae in calculos illos concrescant, qui in pluribus corporis humani partibus, Dominatim in organis uropoeticis, in Venit latur. Plerique assinitatem quamdam inter arthritidem Rcalculum statuunt, quod hi, quos arthritis infestat, maximam partem calculosi sunt. Fortassis autem hoc

inde praecipue repetendum est, quod ii, qui arthri-

262쪽

dim DOLORES.

iide laborant, saepius per longum temporis spatium

domi se continere, ac supini cubare coguntur. LYercitationes enim n egi edtre , & talis de cubitus, particularum crassorum in renibus stagnationi necessario favent. Adde, quod multi per maiorem vitae longioris partem calculo saevissime excruciantur, & ab omni tamen arthritidis accessione plane immunes

sunt.

Quamcumque causiam ponamias, quae corpus lithiasi opportunum reddat, fatendum nobis est, particulas humorum terrenas nusquam facilius, quam in reni-hUS , concrescere, siquidem plurimus sanguis arterias TenaleS permeat, proxime a corde venienS, multis que particulis modo receptiis onustus , quae, quum vasorum actionem parum adhuc expertae sint, caeteris humoribus ex toto similes evasisse falso existima

rentur.

Qui renum humanorum fabricam curiosius examinarunt, nominatim Cel. BERTINUS , duos tubulorum urini serorum ordines esse docent, unum arteriar Umrenalium finibus continuum , alterum e conteXtu Vesiculari, in renibus conspicuo, Oriundum. In vesiculari hoc contextu particulas terrenns primum stagnare atque coalescere eXisitimamus. Verienim parum simile esse nobis videtur , eas in arteriarum renalium finibus haerere posse , quum sanguinem& urinam , ab eo secretam, per haec Vasa magna cUm vi ac velocitate ferri necesse sit. In vesiculis autem in te joctis facile accidere potest, ut particulae terrenae subsistunt, mutuaque attractione in unum coeunteS, molem aliquam adipiscantur, atque ita a renulas , vel sabulum, forment. Quamdiu concrcta haec in contextu Tenum vesiculari quieta jacent, nihil neque doloris , neque incommodi, sentitur : ubi vero eo usque ingranduerunt, ut vel tubulos adjacentes, vel vasa sanguisera, comprimant, gravitatis cujusdam sensus, ata

263쪽

que obtusus aliquis in lumbis dolor existit. Eaedem

autem arenulae, ex sede sua dimotae, humorumque , per Vasa circumeuntium, torrente abreptae, Vel actione

quadam spasmodica fibrarum muscularium , his pamtibus in te tarum , excussae, inter transeundum dolo-TeS mo Vent; graviorem levioremve lassam mationem concitdnt, Vel nonnunquam, laceratis vasis quibusdam sanguiferis , ut sanguis cum urina reddatur, essiciunt. Quod si contingit, ut in pelvi renum, alio Ve quo loco, per quem urina assidue perfluit, detineantur, brevi grandiores fiunt, atque in calculos abeunt, accedentibus continenter particulis terrenis , ab arenula primigenia tractis, quae hac ratione nucleum calculi constituit. Horum calculorum eX renibus in Velicam descensus dolorem, Vomitum, & caetera, quae calculos S eXe celat , symptomata concitat. Inflammatione jam nata, morbus nephritis Vocatur,

de qua supra diximUS Si sempto mata, 'iis , quae colicae flatulentae accedunt , si milia , urgent , colica nephritica nomin tur, qUam clysmatibus ex terebinthina, oleo ricini , balneis calidis, optoque, ea, quam proximo capite demonstravimus, ratione curari Oportet.

Ut primum calculus per ureterem transiit, aetque in vesicam delapsus est, dolor & caetera symptomata nephritica conquiescunt, omniaque tranquilla sunt, donec is aut in urethram desertur, aut, in vesica jacens , tam ponderosus evadit, ut novas facessat inolestias.

Si calculus levis ac rotundus est, diu in vesica jacere, insignemque molem adipisci potest, prius quam

ab aegroto sentiatur. Sin autem angulatus aest in summo asper est , quamvis parvus, plerumque tamen dolores , & Urinam cruentam, vel mucosam, cum tenes. reo ac dysuria mo Vet.

Varia ad calculos dissolvendos tentata , remedio-Tum que probatissimorum nomine commendata sunt.

264쪽

as 2 DOLORE S.

Omnium efficacissima fuerunt, quae aerem fix Ume corporibus valide absorbent, eodemque tempore cum oleo facile se conjungunt, atque hoc idoneum reddunt, quod cum aqua misceatur. Vix enim aliquod

CorpUS, e terra Concretum , in Venia S, quod ma)orem

simul & olei & aeris fixi copiam contineat , quam cuiculus humanUS.

Atque haec ratio est ', cur sal causticus aikalinus fixus calculum tam efficaciter dissolvat. Quum vero salis te summam acrimoniam habeat , eam potione qU dam gelati nota, vel mucilaginosa, obvolvi oportet. Quorsum peridoneum est carnis vitulinae jusculum. Ideoque, qui Lile alliatino caustico fixo , tamquam remedio arcano, utuntur, lixivium saponariorum ex illo exhibere consuertint. Cl. BI ARRIE, qui in perscrutandis talibus medicamentis multum operae posuit, firmistimis argumentis demonstravit, arcanum illud remedium CHITTIC- R1ANUM nihil aliud esse, nisi filem , quem diximus , alliatinum causticum fixum , vel lixivium saponario-Tum , eX carnis Vitulinae jusculo exhibitum , quod

quidem jusculum aegri singulis diebus in vase obserato ad Medicum mittunt, qui filem, vel lixivium , ei admiscet, atque ita illis remittit. Caeterum non omnes diuturniorem salis aikalini caustici usum aut desiderant, aut ferunt. Quidam calculi natura tam molles ac friabiles sunt,

Di dissolvendis iis vel sola aqua simplex susticiat.

Prostantque eXempla hominum, qui aqUa, ex qua vilis aliqua planta decocta, vel macerata fuerat, per longius temporis spatium potata , plurimas lamellas,

C terra concretaS, cum Urina e cre Vertint , quae ,

prius manifesto stratorum in modum inter se conjunct32 , calculum constitu erant. Exempli gratia, B qua, e cujus sextario triginta tantum fabae cosseae crudae tamdiu decoctae fuerant, donec viridesceret,

265쪽

DOLORES.

singulis diebus mane & vesperi, octo decemve Unciurum pondere cum decem spiritus nitri dulcis guttis epota, tam efficax fuit, ut intra duos circiter menses

tantum lamellarum, e terra concretarum , nil merum

expelleret, quo grandius aliquod vasculum, ex quo theae potus bibitur, repleretur. JEgrotus aetate multum jam provectus , priusque , quam decoctionem illam sumere coepisset , assiduis doloribus aliisque molestis symptomatibus paene consectus fuerat. Sub usu decoctionis alvus, quoties res poposcit, oleo ricini purgata est. Aliud simplex probatumque remedium exhibent

semina datici silvestris , eX a Ua macerata, Cum meule , quae non parum leVamenti his aegri8 attulerunt , quorum Ventriculus nihil acre perferre potuit. Hae-NIUS Valde commendat uvae ursi solia. Sed, si ventriculus medicamenta paulo acriora susti neat , neque aut exulceratio aliqua , aut nimia Orgdnorum Uro poeticorum teneritudo usum ipsorum prohibeat, praecipuam opem pollicentur aut lixivium saponariorum ex lacte recenti, vel carnis vitulinae jusculo, sumptum, aut pitulae, ex sapone confectae, & aqua

calcis : quae quidem calculos aut dissolUunt, aut an gulos eorum acutos obtundunt, superficiemque asperam leVant, atque ita, ne parti Um, in quibus co

pora ista dura jacent , Vel per quas forte transeunt , membranae sensiles irritentur , efficiunt. ) iuger a minutis lixivit portionibus, velut triginta , vel quadraginta guttis , incipit, qUas, quoad Ventriculus patitur, gradatim

auget.

At ubi in lithiasi , sive ne phritica, sive cystica aliquid incidit , quod calculi dissolutionem tetiatari Vetet, nec quidquam , nisi symptomatum gravitateN

266쪽

as DOLORES.

subinde levari sinat, vix aliud moliri licet, quam alvum, quoties reS postulat, medicamentis mitioribus emollire, sabulumque & mi Cum aqua, ex qua herbae ac radices, utinam vi blanda eademque prompta cientes , nec ventriculo alienae , maceratae , vel decoctae sint, quoad fieri poterit, eluere. Qui calculo laborant, omnes cibos ad concoquendum dissiciles, ac ventriculum instantes, aeque atque embammata opipara, quae facile rancore corrumpuntur, sollicite cavere debent. Eademque eL ratione abutyro & acidis abstinendi sitiat: siquidem haec saepius

pyrosin movent, consensusque organorum, Concoctioni inservientium, cum tiropoeticis tantus est , ut nihil ventriculum offendat, quod non idem dolores nephriticos concitet. Fuerunt Chirurgi, qui de calculo ex ipsis renibus exsecando cogitare non dubitarent. Neminem autem exsanioribus Medicis a se impetraturum esse confidimus , Ut curationem tam temerariam unquam suadeat. Calculum ex vesica educere vetus ac satis nota curatio

est , quae saepe numero felicissimum succelsum habuit.

De variis calculum ex vesica educendi methodis Lectorem ad hos , qui de curationibus chirurgicis scripserunt, remittimus. Id unum serio hic monemus, nequis Chirurgorum curationem istam suscipere prius audeat, quam & iose & ministri, calculum in vesica ,

haerere , manifesto perceperint. Nonnunquam enim, incisia vesica, nullus d prehensus est calculus, aegrotique, ex curatione mortui, corpore inciso, symptomata, vesicae calculo adscripta, ex alia quadam causa

pependisse , apparuit. Utrique lithias eos speciei duas varietates , Unam calculosam, alteram irrenosum, subjicere possemus , prout , quas laboranteS sentiunt, molestiae vel a calculo, vel ab arena, proficiscuntur. In multis enim crebra est: arenularum, Vel fabuli, eXcretio, neqVe

267쪽

materia terrena in talem massam tanquam coalescit , quae calculus Vocari possit. Incidit hoc praesertim in provectioris aetati S hominibus, quibUS perpetua aquae, in qua plantae involventes & emollientes maduerunt, potatione opus est : si quidem continens sabuli , velare nutarum, eXcretio elficit, ut summa vesicae & urethrae teneritudo, atque ad inflammationem proclivi

tas maneat.

SAU VAGEs1 Us dolorem, a vitiis renum sine instaminatione oriundum nephralium appellat, eique septemdecim species subjicit. Sed duae tantum, calcul a& arenosa, a vitiis renum primitivis depundent: reliquae vel sympto nauticae , Vel lumbaginis varietates

sunt.

CAPUT X.

De ischuria, ejusque speciebus. varietatibus, cura tionibus. SAUvhors Ius schuriam non ad dolores, sed ad clas sem cach extarum, ' ordinem hydropum, retulit. Ρer peram. Neque enim morbum facile invenias , quem vehementiores dolores comitentur, quam lolii retentionem. In curia autem haec, si quidem incuria vocanda sit, cumularassi me rependitur minutis subtilibusque speciertim descriptionibus, quas ipse SA UUAGESI UsCl. CUSSONO , Doctori Medico Mons peliensi . deberi profitetur. Eruditus hic vir ischuriae quadraginta quatuor species subjicit, & unam quamque celebriorumscniptorum auctoritate confirmat. DignuS omnino C Usso NUS e it, quem , ubi ischuria Curanda occurrit, c0nsulas. Sed instituti nostri limiteuhanc nos loziae methodicae partem ne compendira qui-

268쪽

dem proponi permittunt. Satis igitur habebimus ,

ischuriam triplici tantum ratione considernise : primum, quum urina, in renibuS Vel ureteribus retenta, in vesicam non descendit; deinde, quum, in vesicam delata, inde non excernitur, vel propter impedimenta , in collo Vesicae Objecta, vel propter vim sibi arum muscularium, tuniciS Vesicae inteXtarum, minorem, quam quae Vi sphincteris superandae sufficiat; denique, quum lir:cturae urethrae, aliave obstacula, in hoc canali haerentia, urinae eX- cretionem prohibent. Unde tres ischuriae speciis

emergunt:

Sub unaquaque harum specierum plures Variet'-tes sunt, a causa S, Unde morbUS nascitur, cognominandae. I. Ischuria venalis varietates sunt:

i) Ischuria renatis ab inflammatione, cujus sigiisy curationem supra in uephi itide tradidimus ab Uchuria renalis spasmodica. Ischuriae causa in te dum est strictura spasmodica tubulorum uriniserorum, propter nexum sympathicum, etiamsi nihil vitii ipsistenibus insideat. Incidit haec varietas in hystericis,

cognosciturque ex signis , temperam diato hysterico propriis, & quod neque calculi, Vel sabuli, neque injuriae cujusdam externae, q ae partis affectae inflammationem excitare potuisset, indicia apparent. Cedit fere opto, simul adhibitis clysmatibu S, ex terebin thina paratis, balneisque calidis. 3) I churia venalis mucosa, quum tanta nauci copia vasis renatibus impingitur , Ut necessariam urinae

secretionem impediat: id quod ex lolio parco, turbido a

269쪽

bido, cognoscitur, dum doloris tensionisque in regione pubis VacuitaS, urinam in vesica non retineri, indicant. I Umborum dolor obtusus & gravitas, cul-culi, vel sabuli, signis non apparentibu S. aegrique temperamentum phlegmaticum, distinguen lud huic arietati inserviunt, qu2esa pone ac medicamentis diu- reticis stimulantibus, velut radice raphani agrestis, ct seminibus sinapeos, cum radice scillae in vino rhenano maceratis, curanda est.

) Ischuria reualis calcul a , Vel arenosa, qUUm, Urinam a calculis, vel areni liS, UreteriS , a rene descendentis . viam obstruentibus , cohiberi, satis evidens est. QIoa si nulla accessit inflammatio, sapocum aqua calcis tentandus , vel lixivium sapo nariorum eo, quem silpra demonstravimus, modo exhibendum est. Illud in universum animadvertere oportet, nisi lotio ex parte dumtaxat retento . parum sperari posse-EX toto enim 11 retineatur, remedia rarissime aliquid proficiunt. Ischuriam Uesicalem & urethralem a renati facile distinguere licet doloris tum sede, quae pubes est , tum Vehementia. Quum enim urina in vesica cohibetur, fibrarum sensilium distentio acerrimos dolores movet,

quibus assiduum meiendi desiderium , summusque , sed irritus, conatus, cum insigni hypogasti i tumore

ac tensione, accedunt.

Dium causarum, ischuriam vesicalem parientium, indoles diversa sit : ad reversiones illius arcendas diversis quoque curationes adhibendae sunt. In ipso autem morbi impetu curatio ubique eadem est. Urina quippe ex toto cohibita, morboque nec clysmatibus. e terebinthina paratis, nec fomentis calidis, super abdomen impositis, nec sanguini, per VenaS detracto, ubi res & l horantis habitus hoc auXilii genus desiderant, mature cedente, protinus, in ulla interpo- Tom. II. R

270쪽

ὴ, 8 DOLORES.

sita dubitatione, catheter in vesicam immittendus , ejusque ope lotium educendum est. Quo facto, aegrum quieti addicere , alvum, si intestina nondum

satis exonerata sunt, duce e , Opiumque exhibere,

oportet.

Si duodecim post horas vesica denuo repletur, cubansque urinam reddere non potest, haud exspectandum est , dum dolorum vehementia recrudescat, sed vesica iterum cathetere immisso exoneranda. Reliqua curatio rei praesentis momentis causarumque indoli accommodari debet. Si lotium a calculo, in collo vesicae obhaerente , cohibitum est, isque inserto in vesicam cathctere repelli potuit, morbum aliquamdiu conquieturum

esse, probabile est, sed ita, si nulla inflammatio insignior exorta est. Atque hic nihil non moliri oportet, quo illam arceamus, adhibendis iis remediis, quae supra in sitide commendavimus. Haec morbi varietas Uchuria vesicalis calculosa appellat Ur. Uum Urinae retentio a collo vesicae in fiammato proficiscitur, foliunia vesicalis infaminatoria nominatur , & curationem antiphlogisticam desiderat. Cn- theter in hac ischuriae varietate non, nisi timide Rsuspensa manu, immittendus est. Quod si imia illi omnino non potest, unicum, quod superest, ut Xilium paracente sis vesicae est, qui e aut in perinaeo, aut supra pubem , instituitur. Ρrior modus melior est. De methodo ipsa hanc paracentesin instituendi Lectorem ad libros Chirurgorum, nominatim ad SHAR-Pii disquisitiones criticus, remittimUS. uum lotium a spasmo sphincteris cohibetur, mombus scharia et oicalis sparsimodica vocatur. Haec is hu-riae varietas plerumque Oritur a consensu cum adjacente intestino recto, Vel utero, quum vasa a suppressis haemorrhoidibus, vel catamen iis, obstructa sunt, aut quum acria quaedam alterutrum locum occupant.

SEARCH

MENU NAVIGATION