장음표시 사용
281쪽
maximeque his, iri quΨbus flagrantissimos calores repente accerrima frigora excipiunt : quales nonnullae ex coloniis nosti is meridionalibus sunt, Iibi non parum Lepe, fervidissimo anni aestu, ventus de subito
in cauru in se Vertens, aeremque repente refrigerans , quum alio S morbos, tum vel maXime hunc , de quo agimus, generat. Eoque factum est, ut tetanus inter morbos Caroli nae meridionalis endemios referretur. Fere vero in primis servos Nigritas, omnibus aeris injuriis patentes, eosque, qui aurae nocturnae improvide se exponunt, infestat. Tetanus interdum subito invadit. Quod si sit, aeger plerumque intra horam Vicesicam quartam, Vel tricesimam sextam, vel quadragessimam OctaVam, moritur. Perpauci tertium diem evadunt, si symptomata a primo statim vehementia fuerunt. Saepe autem morbus pedetentim & gradatim accedit, sic, ut ii, qui correpti sunt, non tam de dolore acuto, quam de rigore molesto cervicis &scapularum, ConquerantUr. Rigor hic paulatim magis & magis increscit, aegro-qUe, caput circumacturo, Vel in priora flexuro, tantam facessit molestiam , ut recta & immobili cervice stare cogatur. Maxillas sine dolore diducere non potest, cibosque cum dissicultate aliqua devorat : quo fit , ut ab assumendis illis absterreatur. Ρer intervalla sub sterni apice repentinum dolorem sentit, quasi eo loco aliquid introrsum trahatur, quod ad dorsum usque transeat. Eodem momento cervix &fcapulae magis rigescunt, caput retrorsum trahitur, maXillaeque arctius clauduntur. Dolor sub sterni apice
crebrius ac majore cum Vehementia reUertitur, caeteraeque contractioneS adeo invalescunt , Ut caput abhinc omnino rigidum maneat. Hger CiboS NUnc recusat, quod inter devorandum maximis doloribus spaLmisque recidivis corripitur, per spinam ad artus insevioreS porrectis, ita quidem, ut hi truncum corporis
282쪽
diutius sustinere nequeant, isque iv lecto decumbere cogatur. Sic primum morbi stadiu'v est, quod nunquam tridui vel quatridui spatium complet. Egrotus
aeque, ac qui circa ipsum sunt, primam mali accessonem non, nisi vulgarem quemdam rheumatismum , in cervice incidentem, esse sibi persuadent. Periculi , quod morbus minatur , gradu S accessionis modo
metiendi sunt. Quo lentiori pede Obrepsit, eo major salutis spes est. Si quis nonum decim uriave diem evasit, is fere convalescit. Sanguis, in hoc stadio misia sus, nihil, quod a statu naturali desciscat, exhibet, atque idcirco nihil inde colligere licet. Pulsus solito non velocior , sed durus, alvusque semper adstri
Dolor , quem ab aegro sub apice sterni sentiri diximus , signum tetani pathognomonicum est. Isque , nisi mature levetur , magis ingravescit, & sexta quaque vel quarta horae parte revertitur. Eodem tempore
musculi servicis, omnesque, qui per spinam dos sit descendunt, vehementissimis spasmis assiciuntur. Facies palescit & collabi tur. Maxillae hoc ipso momento magnavi inter se colliduntur, osque occluditur. Quod si diducere moliaris , spasmorum reversio acceleratur. Malum in horas exasperatur, & sub finem miser aegrotus continentibus tormentis discruciatur , spasmistam celeriter redeuntibus , ut vix ulla observari possit intermissio. Tandem tota musculorum universitas intumescit, ac rigida sit. Quum vero musculi dorsi pos
teriores prioribus numerosiores sint, eosque superent, spina tam valde recurvatur , ut sinum faciat, arcui maxime similem, cubantis occipitio dumtaxat & calcibus lecto innitentibus. In tristissimo hoc rerum statu musculis abdominis adeo contractis, ut omnia in te Llina sursum thoracem versus Urgeantur) aeger Vehementer incalescit, ac sudoribus dissuit, pulsus admodum celer, vehemens, atque inordinatus est, corque
283쪽
tanta vi palpitat, ut motus ipsius perspicue in oculos incurrat. MaXillae nunc tam arcte praeclusae sunt, ut nihil omnino potionis ori ingeri possit. Atque ut jam
ingeri pollit, miser tamen aegrotu S eam doVorare non potest. Ad extremum spasmi in universo corpore incidunt , naorsque tormentorum finem facit.
In terribil1 hos morbo nihil, quod crisin, sive bonum eXitum, a viribus naturae effectum, referret, Unquam observatum est. Si quid igitur exspectare licet auxilii, id omne ab arte eXspectandum est. Magno curandorum bono experimentis cognitum est , optum in morbo recenti, Ilec ita violento aliquid levaminis afferre. Sed una cum opto balnea calida, eademque crebriora , in usu in vocanda sunt. Oportet autem
aegrum in balneo porrectum jacere, ac , dum in eo jacet, perfricari: e balneo sublatum non siccari, sed pannis calidis involvi, atque in lecto collocari: dum in lecto cubat, abdomen foveri, & Vesicam, aqua calida ad dimidium repletam, super ventriculum imponi. Alvus interim semper soluta esse debet. Itaque, si adstricta sit, mannam & sdem polychrestum, aliumve quem catharticum , cum oleo dulci, & tinctura foliorum se me , vel , quod fortasse melius respondet,
oleum ricini, exhibere convenit. Opii portiones largiores crebrioresque ingerendae sunt. Neque enim hos aegros stupor inde invadit. Commonem US autem,
ne quis tincturae opii, quae in pharmacopoliis jam parata prostat, confidat, sed opium solidum praeferat,
cujus portionem nece ariam in liquore aliquo apto dissolvendam curet. Si ingesta dissiculter devorantur, vel maxillae clausis sunt, optum subter in ulvum dandum esst: quae quidem clysmata per totum morbi decursum Lepius repetenda sunt. Recte iis additur oleum. Nec terebinthinam, in vitellis ovorum solutam, sine fructu adjectum iri eXistimamus. Quum vitriolum caeruleum in colica nervosa tam
284쪽
bonos effectus pretestet , Operae pretium fore iudicamus, virtutem ipsius in tetano experiri. Quis enim scit, an bilis acris , in primiS Viis aCcumulata, morbum quadam tenus efficiat Periculosum certe tale experimentum non est. Et in mali S desperatis nova etiam remedia periclitari quid vetat Qui mortem evadunt aegri, diu tamen debiles atque infirmi manent. Neque id mirum videri debet , quum ea sit omnium spasmorum natura, ut summam fibrarum muscularium laxitatem relinquant. Oportet, ad plenam sanitatem recuperandam , diuturnum corticis balsamique peruviani usum tentare , & spinam dorsi lini mentis spirituosis, vel spiritu , ex arundine sacchari fera elicito, petroleoque Barba densi, inter se commixtis , perfricare. In ipsis autem spasmis tum haec, tum omnia alia stimulantia, sive devoranda, sive extrinsecus admovenda, prorsus aliena sunt Omnia enim illa, sicut vesicatoria quoque, morbum eXdsuperare consuerunt.
Rigor omnium musculorum, cum anaesthesia conjunetus, vel doloris dissicilisque respirationis, quae tetanum distinguunt, eX perS, cathocus Vocatur. Rarissimus hic morbus est, & longus , quum e cΟΠ-trario tetanus sit acutissimus. Infantes in primis ac feminas corripit. Insans quidam, recenS nntUS , Omnes corporis sani R bene valentis notas exhibuerat. Hebdomada post rigescit, totaque musculorum universitas contractione spas modica assicitur, accedente anpesthesia. Jacet, velut exanimis , pallet, friget. Inter haec nonnunquam musculi artuum con Velluntur, atque articulos adeo
distorquent, ut carpus & tali sedibus suis expelli uideantur. Manet hic rerum statu S per tres quatuorVehebdomadas :
285쪽
hebdomadas : id quod omnibus , qui spectatum Veniunt, stupori, non thiatum miraculo, est. Quis enim de vita infantis non desperaverit Z Nam nec lac emammis fugere potest, nec parum saepe ne ea quidem , quae ori ingesta sunt, devorat. Pr 'ecipuum alimentum praebent jusseula carnium, quae Medicus in alvum ex inferioribus partibus crebro indi praecipit. Sed hoc ipsum auxilium tape numero negligitur,
siquidem nutrix, omnia in callum tentari , Omnem que horam vitae tam miserae supremam fore , persuasum habet. Sed contra omnium eX spectationem ,
muscul4 sensim flaccescunt , articuli flexibiles . evadunt spasmi desinunt. Infans alimentis uti incipit, corpus paulatim reficitur , confirmatur pinguescit, artusque, a spasmis tam distorti, ut nemini in perpetuum depravati non Viderentur, rectorum gratiam Tecuperant. SeXto mense post , eamdem alacritatem staturaeque mensuram, quae in hujus petatis infantibus observari consuevit, exhibet. CorporiS incrementum pulchre procedit, dentes sine magnis molestiis erumpunt, variolis feliciter defungitur: tandem vero, bimulus circiter , ex peripneum Onia moritur. Hoc catochi exemplum a nobis ipsis observatum est. SAU VAGES IUS catochi exemplum ex GALENO adducit, itemque ex diario aliquo litterario historiam 1eminae, quinquaginta circiter annos natae, qUae per aliquot annos quotidie rigida omnium musculorum contractione assiciebatur, adjecto sopore tam alto , ut nulla re excitari pollet. Tenebat hic status a solis ortu usque ad occasum : quo tempore spasmis agitata, ad se redibat, lacrimas fundebat alvum eXOnerabat, cibum , ex Vino & pane bis cocto constantem, assumebat, per totam noctem vigilabat. &, sole oriente , in rigorem ac soporem recidebat. Morbus quem S RU VAGES IUS cat0chum culavelim
Dominat, ad ea chexias referendus, & valde etiam in-2 m. II. S
286쪽
frequens est. Aliquot abhinc annis quidam, illo laborans , in nos comio Dubliniensi fuit. Cutis paulatam induratur & splendescit, sicut charta pergamena , Vel cornu tenuioris lamellae. Balnea calida, & medicamenta, ex argento ViVO parata, cum seri lactis , &aquae, in i qua sars e parillae radices decoctae fuerant, potu liberali, aegrum simarunt. Ad cachexias etiam is morbus pertinet, quelu SAU- ΑGES IUS cat0chum sc0rbisticism appellat, 1 orcoso stos nomine potius insigniendus. In hoc musculi non a contractione spa modica indurescunt, sed quod contextus ipsorum in naturam. osseae similem, degenerat, quemadmodum in notabili illo Clari ii cujusdam sceleto apparet , quod Dublinii in Museo Collegii Trinitatis asservatur, atque in Transactioniblisphilosophicis describitur.
Rigida contractio musculorum, maxillam inferiorem elevantium , quem spasim in maxilla inferioris vulgo vocant, a VOGELIO capisrum, a SAU VAGESIotrismus tonicus dicitur. Trismus enim apud hunc generale spasmorum , musculos maxillae inferioris assiacientium , nomen est.
Hic morbus vel sponte sine ulla causa evidenta nascitur, vel vulneribus, similibusve injuriis externis, tendinum praesertim , Vel ligamentor tam , supervenit. Curatio ab iisdem remediis, qUae in tetano proposuimus, petenda est, hoc est , a fomentis relaxantibus , linimentis emollientibus, clysmatibus e terebinthina paratis, oleo ricini, asse foetida, opii portionibus largis y crebris, ac vesicatoriis, transversim super fauces impositis. In Obseroationibus medicis Londineusibus utriusque capistri exempla referuntur. Quumque aegri auxiliis,
287쪽
ibi propositis , feliciter sanati fuerint, tum de curandi
ratione, tum de accurata symptomatum concomitan tium descriptione, Lectorem illuc remittimUS
De bdrophobia , ejisque speciebus, fξ' curatione. CL. NUGENΤ primus verum bisoph0bin ingenium explicuit, quae ante ipsum a plerisque ad inflammationes relata fuerat.
SAUMAGES IUS illam vesaniis, sive mentis morbis, annumerat , sed minus proprie. Symplomata enim hydrophobiae caracteristica ab his, quae in vesaniis Observantur, perspicue differunt, neque aegroti inter principia , nisi raro, delirant. Motus ille maxillarum in hydrophobis, quasi adstantes morsu corripere captent, nihilo magis a voluntate proficiscitur, quam in tetanicis, adeoque male vulgo ad mordendi desiderium trahitur, a quo miseri aegroti tantum ab sust, ut plerumque in intervallis adstantes moneant, ne sibi nimium appropinquent. Hydrophobia vel morbus primitivus est, sponte nascens , Vel animalis rabiosi morbum sequitur. Ρof-terior species priore longe frequentior est, raro Ue, nisi elapsis a morsu tribus quatuorve hebdomadis , apparet. Quo propiuS tamen locUS , morsu veXatus, a glandulis salivalibus abest, eo citius hydrophobiae symptomata ingruunt. Aliquot diebus ante, quam symptomata accedunt, aeger languet, maeret, nec quietem capit, adjecta summa praecordiorum oppressione, somnjsque per somnia terrentia tumultuosis. MOX de subito plerumque dolores a loco, quo cutis laesa est, ad fauces
288쪽
ascendunt, easque constringunt. iuger de stranguli titinis sensu conqueritur, & liquida devorare omnino non potest.
Symplomati huic, quo liquida devorari non possunt, haud semper ab initio id quoque accedit, ut
aeger ab iisdem abhorreat. Sunt enim, qui potum ardentissime appetant, Variosque modos , & corporis situs ac positiones, experiantur, ut desiderium istud expleant. Sed aegra, cujus Cl. NUGEΝT mentionem facit, potum adeo perhorruit, ut ne sonum quidem aquae cadentiS, nedum ejus conspectum, sustineret. Spasmi, qui inter initia eos tantummodo musculos, qui devorandis cibis inserviunt, affecerant, in progressu morbi ad alias systematis muscularis partes pergunt, ac plura symptomata, iis, quae in tetano apparent, similia, pariunt. In Viris , corporum robore vigentibus, plerumque priapis mus , vel ipsa satyriasis, accedit. Miserrimus hic morbus eadem, qVae tetanUS, 2 UXilia desiderat, hoc est, largas opii portiones, subinde
repetendas, quibus spasmi sopiantur. Neque vapores calidos nihil profuturos esse auguramur , si in fauces deriventur, sic, ut spongiae, aceto fervente madidae , ori naribusque continenter admoveantur. Egrae Cl. NUGENTI multum sanguinis detractum est, ac praeterea moschus & cinnabariS aeque, atque Opium, liberali manu exhibita sunt. Sub finem curationis optum cum camphora , moscho, asseque foetida datum est. Sed praecipuam opem pollicetur optum. Oportetigitur illud , quam fieri potest , citissime in usum
vocare , neque in OS solum ingerere, sed in alvum etiam ex inferioribus partibus 1ndere, extrinsecusque in emplastris, lini mentis, Vel cataplasmatibus, ad
Si quis a cane. ZE0Ve quo animali rabioso , morsus est, ad aquae timorem praecavendum optime facit
289쪽
unguentum, ζX argento Vivo coniectum , quo Vulnus minutatim ita perfricetur , Ut levis quidam pJeli sinus moveatur, qui in aliquot hebdomadas protrahendus est j gri in mare projectio, pulvisque antityssus Londinensiunt, 'pe successu caruerunt, id quoi exemplum Eli1 ibethae Γrdiau, a Cl. NUGENT relatum, Vel maxime de monstrat. Hydrophobia , uti jam diximus, nolinunquam sponte nascitur. Levior ejus gradus interdum in histericis observatur , qui, quum lamma cum dissicultate devorent, uix adduci possunt, ut aliquid liquidi
De convulsit is , epile iis, eclampsitie, U-νοσου speciebus atque curati0nibus. D spasmis, de quibus hactenus diximus, musculi
sere contracti manent : unde tonici appellantur. Ita quatuor autem illis generibus, quae nunc describe-mUS , Violenta musculorum agitatio est, & natura noxiae cujusdam materiae expulssionem moliri videtur et unde spopii clonici nominantur.
Uulgo omnes spasmorum clonicorum species cou-vulmnes vocantur : sed hic convulsibnis vocabulo eas tantum musculprum universi corporis agitationes significamus, quae fortuito incidunt, nec laborantem sensuum integritate privant. SAU VAGES IUS sexdecim huic generi subjecit species, quarum descriptiones ii, quibus convulitones curandae sunt, non sine
290쪽
fructu consulent. Nos pati CaS dumtaxat proponemURI. Couυtilpo ab inanitione. Ρrofusis excret1onibus , vel exinanitionibus, facile succedunt convulsiones, quae conatus naturae esse Videntur , quos ad vitam protrahendam adhibet sanguinem, in vasis minoribus per systematis vasculariS peripheriam stagnaneum, in vasa majora ad centrum urgendo. Auxilia pharmaceutica hic nullius usus sunt: sed id agendum est, ut vasa exinanita repleantur, kliquoris nervet jactura reparetur, juscula tenuiora subinde ea mensura , quam ventriculus commode ferat, eXhibendo. II. Onυul io tratimatica, quae vulnera , alias veinjurias 'externas, sequitur. Oportet, post largam pro re nata sanguinis detractionem, cataplasmata emoli1entia, solusque ac litus relaxantes admovere, alvum ducere, opi Umque , cum aliis Valentibus medicamentis antispalmodicis, ut moscho & alia faetida . consociatum , eXhibere. III. ConDudio verminosa. Convulsioneo saepissime a vermibUS nascuntur, maximeque in pueris. Ubi haec illarum origo fatis apparet, ad anthelm in thica, sicut in aliis morbis, quos vermes eXcitant, Confugiendum est.
IV. Convulso plethorica. Qui excretionibus, per circuitus redeuntibus, assueti sunt, his suppressis,
in convulsioneS nonnunquam incidunt. Curatio id neAS OXinanitiones , atque excretionis suppressae re C.
titutionem desiderat. Quag ratio est, cur in puellis menstruorum initium convuls1ones saepius tollat.
Dilepsia a convulsione hoc differt, quod omnes in ea sensus intercipiuntur ; quod per circuitus, quamvis non semper certjS intervallis, revertitur 3