Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Orthopnaeae duas subjicimus species, idiopathicam& βmpathica H. I. Orthopura idiopathica a vitiis, ipsos pulmones

proxime assicientibus, nascitur. II Orthopnaea Ompathica a nervis parti Una remotarum lacessitis , pulmonum nervos per consensum irritantibus, dependet. Sub orthopnaea idiopathica duae varietates sunt, catarrhus, quem Vocant, suffocativus , & peripueu

CATARRHUS SUFFOCATIVUS.

Catarrhi sufficatiυi causa in strictura bronchiorum

spasmodica ponitur. Morbus hic frequens in insantibUS, certisque anni temporibus epide micus, sed ante sere, quam cura adhiberi possit, letalis est. Accesso vehemens & repentina est, nocte pler Umque ingruens : id quod una cum peculiari illo stridore, qui spiritum celerem ac dissicilem comitatur, hunc morbum ab inflammatione pulmonum distinguit, quae semper per gradus quosdam accedit, neque stridulam illam respirationem conjunctam

habet.

Summum hujus discriminis momentum est, propter sanguinis detractionem , quae in pulmonum in-fammatione non utilis, sed pernecess tria, in catarrho autem suffocativo prorsus perniciosa est. Oportet vesicatorium dorso imponere , a sana foetidam tum in alvum ex inferioribus partibus indere, tum, in aqua solutam , potui dare. His enim remediis, si mature adhibentur , Vita nonnunquam servari potest. Superata accessione , ad recidivam praecavendam , cortex peruvianus liberali manu exhibendus est. CLMILLAR , qui nuper de asthmate ex professo scripsit, se infanti du0deviginti mensium, hac orthopnaea cor-

312쪽

too ANHELATIONES.

1 epto , duodequinquaginta horarum spatio , integram asiae foetidae unciam potui dedisse , ac ferme tantumdem in alvum per clysterem immisisse dicit, deducta illa portione, quae in solutione remanserat. Nos vero nilum tantulae aetatis aegrum adhuc invenimus , cui tam brevi tempore tantum asiae foetidae pondus ingeri potuisset. Caeterum bonos medicamenti lau

dati , quamvis minori pondere adhibiti , effectus testari possumus. B

Peripneumoniti notha morbus, a peripiae Umonia vera plane diversus, est. Neque enim aut cUm calore,

aut cum dolore, aut cum stiti insigni, conjunctus est. Et quum peripneumonia Vera plerumque homines robustos, vegetos, atque impigros invadat, & tempestate frigida sicca, aquilone flante , baro metroque altam stationem occupante , frequentissima sit: nothae contrario fere senes, ac temperamento phlegmatico praeditos, debiles & laxos, obesos desidesque, ad Oritur, maximeque in locis humidis & caenosis , tempestate nebulosa, annique tempore hiberno, grassatur. Q lae omnia morbi hujus causam a sero, in cellulis pulmonum accumulato, repetendam esse commonstant: unde magna Vasorum aeriferorum oppressio, arteriarumque pulmonalium & bronchialium obstructio, liberum atque ordinatum sanguinis circuitum impediens, oritur

Morbus hic semper quam maxime periculostis est, adeoque Medicum in praesagiendo longe circumspectissimum esse oportet, siquidem symptomatum inter initia benignitas & curandum, L curantem , facile decipit. Quum enim serum solida inertia inundaverit , symptomatum graVitas fere tum demum apparet, quum nulli amplius medicinae locus est. Neque

313쪽

ANHELATIONES. 3Oi

humoris noxii resolutionem sperare licet, quum ecellulis, ubi stagnat, non, nisi per venas absorbentes , re Vehi possit, plerumque autem tenacior sit , quam qui Vasis tam exilibus recipiatur. Humoribus, per Vasa bronchiorum , vel pulmonum , sanguifera circumeuntibus, immixtus si esset, per anacatharsinforte, aliamve quam axcretionem criticam e corpore

expelli posset.

Quum Pathologi partem pulmonum cellulosam a tubulo a non distinxerint, arteriaeque pulmonali SFines ab humore noxio obstrui opinati sint, fieri non potuit, quin falsam peripneumoniae nothae theoriam proponerent. Enim Vero , quae huic morbo accedunt , symptomata nunquam probabiliter explicare poteris, si causam ejus alibi, quam in cellulosa pulmonum parte , collocaVeris. Serum , in hac accumulatum , vasa & aerifera , & sanguifera , comprimit , illa quidem, quominus aere satis distendantur , haec , quominuS sanguinem transmittant , impedienS. Ρrogressus morbi a SYDEN ΗΑ'o sic describitur: imo insultu nunc incalescit aeger , nunc friget; vertiginous es, de capitis dolore queritur lancinante, quoties tusses imp0rtunius fatigat ; p0tulenta omnia Ῥο- mitti rejicit, nunc sine trisse, nunc illa texatris s urina turbida cernitur , θ' rubens intense ; anhelus sepenumero spiritum crebro ac celeriter tacit , pulm0num coarctatio ad antium uriribus percipitur, quoties it sit

Ver , pulm0ne nou se fatis dilataute ς dolet M thorax omnis, sed nulla , praesertim in habitioribus, febris iudicia sunt : id quod SYDEΝΗΑΜUs ob materia pituitose copiam , qua sanguis gravatus in plenam ebullitionem Wsurgere nequeat , accidere posse sust

Sanguinis detractio in hoc morbo non modo non

utilis, sed contra HOAla fere est. Unica , quibu.

314쪽

or ANHELATIONES.

aeger servari pote st, remedia sunt vomitoria , iterum atque iterum eXhibita , & Vesicatoria. Vomitorium maxime idoneum vel tartar US emeticus, vel vinum antimonii est. Neque , assumpto illo, multum superbibere oportet quo agitatio inter Vomendum vehementior sit. Vesicatoria, dorso , lateri, brachioque imponenda, eaedemque partes lavand ae sunt. Alvus quoque ducenda est. Sed omnia haec auxilia par raro respondent, mortemque aegrotantis denuntiant assidua & laboriosa

pulmonum coarctatio, gravis anxietaS, atqUe intolexanda praecordiorum oppressio, Una cum sopore continente , partium extremarum frigore, ac saciei m nuumque livore.

In hominibus, senecta provectis, qui habitum corporis opimum fibrasque laxas habent, morbo fortassis occurrunt sonticuli, inter scapulas inusti, ut qui lim-pham in parte pulmonum cellulosa accumulari prohibeant , vitamque sortitan in longius spatium protollant.

Orthopnaeae impathicae Varietatum prima esst orthop- Asa holerica , hominibus , temperamento hysterico praeditis , familiaris. Dignoscitur signis , huis temperamento propriiS. Fere a Vehemente quadam animi commotione accedit, Vel a flatibus, aliisque rebus noxiis , in canali cibali inclusis, excitatur. Levamentum plerumque afferunt aqua calida, partes inferiores fovens , Vesicatoria , cruribus imposita , & medicamenta grave olentia antispasmodica ,

velut tinctura fuliginis & tinctura valerianae volatilis, inter se commixtae. Quae si non statim juvant, he harum seminumque , inflationes levantium, decoctio, in qua asa foetida, eXtractique thebaici, vel mithridatii, vel theriacae Andromachi, portio conveniens soluta sit, in alvum ex partibus inferioribuS indenda est.

315쪽

ANHELATIONES. 3οῖ

Vulgo hic morbus , si in seminis incidat, ab utero proficisci creditur, veteresque Medici in ea opinione

fuerunt, quam vulgus etiam nunc mordicti S tenet, Ut Uterum, sede sua motum, ad thoracem ascendereptitarent , eoque nomine grave olentia, qtiete ipsum in propriam sedem repellerent, naribus admoveri praeciperent. Iidem talia ad hunc morbum remedia imperare Non dubitarunt, quae nunc vel maxime insolita existimarentur , nec, nisi a Medico, summa gravitate

atque auctoritate praedito , proponi pollient ). Testimonio est sequens historia, a DURE To

ad citrationem mulieris, quae ab hylerica jus catione laborabat, V co: ciderat, qRasi mortua εam in Ueni frigidiorem marm0re , presui erat sarυΠs: maritus aderat, de uxoris falate valde sollicitus. Bene est, dixi, jussi, tit rem cum rixorestia haberet: rem habuit, indeque statim c00υumit. Vid. etiam HOLLERIUS & RIVL-

RIUS.

Ρroxima orthopnaeae Ompathicae Varietas est orthopnoea stomacbica , quam nimius cibus . vel aliquid noxii , ventriculum opprimens excitat. Dignoscendae illi nonnunquam inserViunt , uuae accessionem proxime praeceiserunt , curiose perpensa. Ρroprium ejus remedium est vomitus , sale vitrioli

Nihil ad rem pertinet, orthopnaeam a vaporibus ad mori os reserre. Fumi corporum inflammabilium ac sulfurco rum, spiritus nitri, & calcis Vi Vae , in primis ii sunt, qui sui focando nocent. Uapore S mephitici aliter agunt, atque inexplicabili quadam rationusanam humorum animalium crasin momento temporiS

316쪽

364 ANHELATIONES.

destruunt. Corpora enim eorum , qui vaporibus in ephiticis extincti sunt, statim intumescunt, sanguis e vasis emanat, brevique manifesta putredinis indicia apparent. Reliquae, quas proponere possemUS , orthopnoeae varietatus pleraeque OmneS symptomaticae sunt, ab aliis morbis dependentes, adeoque ex professo de iis agi, necesse non est.

Gllima longus morbus est. per intervalla rediens, aegrumque complureS per annOS misere VeXanS. Illustris FLOYER Us , quum librum suum de asthmate scriberet, triginta jam annoS cum eo confiictatus

fuerat.

Uulgo in humidum & siccum dividitur. In priori mucu S. Vel pus, extussiur : in posteriori non item. Asthmatici raro a tussi immunes sunt, pi desertim hi, qui asthmate humido laborant. Iidemque, si quid

in victus ratione peccarunt, facilius accessione cor ripiuntur , quam ii, quoS asthma siccum exercet Quamdiu enim anacatharsis libera est, respiratio raro magnopere turbat Ur : interrupta autem illa, quod a variis causis accidere potest , praecordiorum oppressionem spiritusque dissicultatem ingruere , necesse est. Accessionem plerum qile praenuntiant languor corporis, appetentia cibi dejecta praecordiorum oppressio, ventriculique inflatio : Vehemens autem spirandidissicultas aegrum fere media nocte invadit. Spatium accessonis incertum est. Nonnunquam unim tribus quatuorve horis finitur : alias per plures dies tenet. Quamdiu autem tenet, laborantem pes si me habet, siquidem is spiritum tam aegre trahit, Ut neque in lecto decumberg, neque loqui, neque mu-

317쪽

ANHELATIONES. 3Os

cum exitus te possit. Quae quamquam sanguinis per

pulmoneS transitum interruptum haud obscure testari videntur : peripneumonia tamen asthmatis accessioni raro aut nunquam , supervenit. Conquiescento accedione , spirituque eaepedito , plus minusve muci extussitur, lotiumque eae pallido & limpido rubicundum fit, cum copioso sedimento. Ad minuendam acce1sionis vehementiam, sangUis, nisi lumina debilitas, aut aetas senilis prohibet, non semel tantum, sed, pro virium ac plenitudinis ratione, saepius detrahenduS , decoctio , at Uum purgans. in qua ala foetida soluta sit per anum infundenda,&, nisi symptomata cito mitescant , vesicatorium cervici imponendum est. Vomitum in summo accessonis impetu moliri, periculo una est. Metus enim est, ne sanguinis in vasis capitis accumulatio augeatur. Idem vero saepe asthmatis accessoni occurrit, maxime, si Ventriculus saburra aliqua oneratus est. Aqua , in qua fabae consete tostae validius deco et e fuerant, ast limatis acces

sionem nonnunquam levavit.

In accessionum intervalliς, iis, qui asthmati, nominati in humido, obnoXii sunt, apprime utilis est vomitus , isque crebro repetitus. Aqua, in qua herbaenicotianae folia maduerant, nonnullis plutimum profuit. Bene etiam facit lac gummi ammoniaci, cum apta o melitis scillini vinique antimonialis portione conamixtrem , siquidem anacatharsin promovet. Neque idoneae non sunt patulae, ex gummi ammoniaco, aliisve similis virtutis, & sapone consectGe, quaS supra jam in d sphim piti it a commenda Uimu S. Recte autem iis superbibitur vinum medicatum , ex scillae raphanique agrestis radicibus , & sinapeos seminibus , pardium. Si his auxiliis alvus non solvitur, pitulae, ex massapitularum Rufi, sapone & aloe, vel ex rhei barba-

Tom. II. V

318쪽

cc ANHELA T IONES.

rici, scammonii , ct sa ponis portionibus paribus , consector, subita de exhibendiae sunt. Althina siccum interdum seri lactis caprilli, aquarumque, sale ali alino natiVO abundantium , potus diuturnior levavit. In utroque sonticuli a plerisque laudantur. Tempestatum conversiones ab his, qui asthmate. laborant, dissiculter tolerantur. Iidem aerem urbium, incolis' frequentium, vix etcgreque sustinent. At sunt tamen, qui aerem, tanta eX spirationum crassiorum varietate on ust uni, facilius ferant, quam rusticanum purissimum. Cibi asthmaticorum leves, concoctuque faciles esse debent , Vita cis omnibUS , quae inflation'S mo Vere possunt. Equo vehi siue ulla exceptione necellarium est. Ubi asthma ab alio quo morbo, ut arthritide Vel febre intermittente, dependet, aut ab saeanthematibris repulsis ortum e st, semper morbi primitivi rationem haberi oportet. Sic in o limate arthritic0 cataplasmata, ex finapeos seminibus parata, Vel vesicatoria, pedibus imposita, quibus si fieri' positi, arthritidis accesso arceatur, summe necessaria sunt : in febriacino, quod itatis inter ullis accedit, ad corticem pe-ruvianum confugiendum eli: exanthematicum denique vesicatoria, vel sonticulos , quibus acria, in sanguinem regressa, ad peri heriam corporis ejiciantur, D sum lite diuturnum aquarum suis uratarum , seri lactis caprilli decoctonum, humores acres' corrigentium vel ipso ruri r medicamentorum, ex argento Vivo paratorum, desiderat.

319쪽

HYDRO THORAX.

EL. LIE UT AUDIUS, qui tot mortUorum Corpora incidit, rothoraeem longe frequentiorem, quam vulgo existimetur , esse affirmat. Quum enim fere cognitu dissicile siit, num aqua in thoracis CZVo continentur, morbus pro dus pnoea Vulgari haberi solet. Satis tamen probabilia hydrothoracis signa hsec sunt rRespirationem , etiam turn , qutim aeger bene sohabet , dissicilem & frequentem , decubitus svolnus multo dissiciliorem ac frequentiorem reddit sic, ut primum , quum cubitum ivit, conquiescere non pollit, aut, si maXime sum num cupiat, tamen eo non reficiatur, atque idcirco in lecto erectus sedere, hocque situ , corpore in priora inclinato, dormire cogatur. Quibus si sensus ponderis & dolor in apice s e ni , nonnunquam ad lateris affecti scapulam excurrenS , accedit, manusque y bruchium ejusdem lateris intumesciliat, idemque tumor in latere thoracis apparet, aquas in hujus cavo latere, dubitari non potest. Notam autem lon' e certissimam exhibet strepitus quasi undantis humoris, costi S manu percussis,

auribus percepit S.

Aquae interdum in solo pericardio inclusis sunt, quod, praeter naturam distentum, pulmoneS opprimit, nec satis dilatari patitur. Hydrothoraci semper accedunt calores hectici Rmarasmus, ac sub finem di irrhoea , quam colliquan-

320쪽

tem Vocant, aegrum eX numero Viventiun, exturbat.

Hydrothorax morbus periculosissimus , raroque sanabilis est. Nisi enim serum itagnans ad renes derivari , & per urinam excerni potest, perexigua salutis spes est, siquidem medicamenta, alvum validius solventia , quae in aliis hydropis speciebus nonia unia quam respondent, hic raro juvant, sed potius corpus magis emaciant. Ab his igitur, quae urinam movent , auxilium praecipue petendum est. Quo nomi-ue scillae radices, in vino maceratas, cum par Vis medicamenti alicujus, ex antimonio consecti, portionibus , in primis commendam US. Vesicatoria, cruribus sic imposita, ut ulcera non sanentur, sed per longum temporis spatium trahantur , magno levamento sunt , ac quodam modo adserum inutile evocandum faciunt. Ultimum auxilium paracentesis thoracis est, cujus rationem S HARPIUs in primis & HEISTERUS optime descripserunt. Ρerforatur thorax sextam inter septimamque costam ,

loco, qui a spina dorsi & sterno pari intervallo distet. Si aqua solum thoracem inundavit, haec curatio ad plenam sanitatem proficere potest : sed id ipsum rariusime contingit. Eadem paracentesis melius succedit, si cavo thoracis aqua, quam si pus continetur. Si enim pus ex abscessu rupto effusum est, neque hic in exteriorem partem fertur, & acuitur , pulmonesque cum pleura in hoc loco ita coaluerunt, ut nihil humoris inter

ipsos & hanc insinuare se possit, parum auxilii ab illa sperare licet.

SEARCH

MENU NAVIGATION