장음표시 사용
61쪽
remedii copia in ventriculo tunc remaneat, quum inprimis efficax est. Sic in febre intermittente qtiartalla , quae corpUS per quadraginta Octo horas integrum relinquit, primo intermissionis die nihil corticis per uviani adhibendum, insequente a Utem, portiOneS altera quaque tertiave hora ingerendae sunt. Si, Una vel duabus corticis per uviani unciis devota ratis, febris non revertatur: ab usu tamen illius non statim desistere, sed potius, per biduum triduumve, aliquam ejus portionem, quinta quaque seXtaVe hora, exhibere debemus, quo certius recidi Va praecAVentur Ρostea per hebdomadem bis tantum in die , per alteram semel, exhiberi potest. Quamdiu aeger cortice per uviano utitur , corpus frigori Vespertino ne exponat, omnique victu refrigerante , inflante ,& aquoso, se abstineat. Discessus in loca, ubi aer purior hauritur, ac modica corporis exercitatio, maximeque equitatio , ad plenam valetudinis confirmationem permultum coi ferunt. Uictum leviorem , sed talem esse oportet, qui corpus nutriat. Carnibus Vesci licet. Vinum, praecipueque id, quod adstringit , aptum eis. Cere visia autem aegri plerumque interdicuntur. Sub frigore strictura spasmodica universi corporis ingentem sitim facit : at omnis humor tunc temporis alienus est, ideoque magnae potiones nunquam indulgeri debent. C3lore accedente, aquam . in qua salvia maduit, serum lactis duplicis, vel serum vinosum, quod minimarum virium sit. liberalius potui dari pollunt. Febrem intermittentem quotidianam , Vel tertia-nem cortex peruus anu S rarissime non abigit: in quartana autem nonnunquam frustra adhibetur.
In tertia hac febris intermittentis specie & frigus& calor lircviora mitioraque sunt, quam in duabus prioribus. Tota enim accessio raro ultra quatuor horas prorogatur. Ea qui laborant, sepius voraces 2 m. II. D
62쪽
sunt, quum e contrario in qu ptidiana tertianaque ciborum appetentia per totum morbi decursum inligniter diminuta sit. εIn febre quartana materia morbifica lentioris indolis , visceribusque altius impacta, quam in duabus reliquis speciebus, et se statuitur. Quam ob rem in cura illius non raro aeque ad medicamenta aperiei tia, & obstructiones remoVentia, atque ad corticem per uvianum, confugere cogimur. Qt Umque morbuS diutissime interdum durare soleat, fieri vix potest, quin aegrotantes ab illo remedio, quacumque forma id exhibeas tandem fastidio quodam ac satietate abalienentur. Id quod medentibus remedia mutandi, &aliud atque aliud experiendi, necessitatem imponit. Nullus autem facile morbus est, ad quem tanta medicamentorum empiricorum varietate , quanta ad febres intermittentes, instructi simus. Cel. LINDIus hoc negotium in se suscepit, ut complura ex illis in unum colligeret, qupe in nota subjecta exhibemus ) Ipse prosperos e Ventu S , qUOS Opium in Curatione febrium intermittentium habuerit, praedicat.
8 Sub frigore, vel proxime ante id, sumuntur,1) spiritus vini cyathus usque ad libram dimi diam per se; ab spiritus vini cyathu S cum nuce myristica rasa, vel ψ) cum sulfuris semuncia,
vel 4 cum testarum ostreorum contritarum pondere pari; s spiritus frumenti, vel baccarum juniperi, quantum quλrtam librae partem aequat, cum pipere, cochlearii minimi mensura; 6 aquae vitae, quam Hiberni usiquebario vocant, cyathus, cum flacco limoniorum, cochlearii mensura; I) vini libra per se; 8 ) vini cyathus cum albo ovi, Vel 9) cum sedi majoris succo, cochlearii mensura, vel iob cum succi plantaginis aequali portione 3 II spiritus tere-
63쪽
binthinae, cochlearii mensura ; Ia succi rutae, quantum quatuor cochlearia capiunt ; I3 succi urticae, Vel Ι erigerontis, libra dimidia; is par pondus decoctionis saturatioris pentaphylli CX aqua, Vel Is merithae vulgaris ex lacte; II libra decoctionis saturatioris radicum raphani
silvestris ex cere visa vetere; I 8 aequale pondus cereviliae generosioris, in qua ampullarum Vitrearum, vel silicum, fragmenta, igne can
nium integrum ; 2O) Vomitorium ex aqua mariana ; 2I myXa candelae cum nuce myristica.
Intermissionis tempore sumuntur , I lauri folia siccata, contrita, drachmae pondere , ter in die ; a) corticis fraxini interioris drachma dimidia, usque ad integram, cum salis absinthii scrupulo, quater in die; ῖ cortex interior ulmi, prope radicem detractuS, drachmae pondere, ter in die; q) radicis pruni silvestris drachma dimidia, ter in die; sulfuris semuncia excerevisiae generosioris cyatho , per tres dies continuos mane; 6J seminis sinapeos idem pondus ex spiritus frumenti, vel baccarum juniperi, libra dimidia, eodem modo; T) aranea Vulgaris,le Uiter contusa, uvaeque passae inVoluta, vel sub. frigore, Vel per tres dies continuos mane ; 8 telarum araneae grana quinque, cum mica paniSmixta , bila in die. . . Extrinsecus adhibentur IJ OV una durum, me dium divisum, calidumque super carpos datum ;2 camphora & crocus, in sacculo inclusa , cordis scrobiculo appensa ; 3) araneae contusae &herba nicotiana carpis alligatae ; ψ) oleum petrat,
vel iisdem locis, vel pedibus, inunctum; ibmille solium, pedibus admotum ; 6) ruta cum capri solii, rubi vulgaris, sambucique gemmis,
64쪽
carpis pedibusve imposita; pilosella cum aceto ac sale, vel 3 sedum vermiculare, vel 9) bursa
pastoris, vel I O) verbena, iisdem locis hora circiter ante accessionem admota. Uid. ejus Est adion dijeases incidental io Gropeaus in hol climates,
Quae quidem curandi ratio haud prorsus nova est, tametsi LINDIUM ignorasse appareat, eamdem antea jam tentatam fuisse . Nec quisquam notus est, qui tantae aegrorum multitudini eam adhibuerit. ObservuVit, opium, tempore integritatis sumptum, nihil quidquam neque ad praecavendam, neque ad molliendam accessionem proximam , profecisse. Sub frigore exhibitum semel bisve illud sustulisse visum est; damidia autem hora post initium caloris datum, nunquam fere praesenS levamentum non attulit. In singulis portionibus quindecim, vel viginti, tilii turbe thebaicae guttae cum sirubi e meconio drachmis dia abus fuerunt, quas in potione exhibuit, quae
accessionem breviorem ac leviorem effecit, morbumque CertIUS , quam corticis peruviani uncia integra,
sustulit. In plerisque caput manifesto levavit, multumque sudorem elicuit, qui pro ingrato illo sensu Urente, quo aegrotus, sub calore insudans, alias assicitur, gratam cuti mollitiem impertivit, & semper longe uberior fuit, quam in his, qui optum non
sumpserunt, esse consuevit. Idem remedium saepe nUmero -sOmniani placidum, aegrosque, a febris accessio-1athus defatigatos δέ consectos, mirifice reficientem , arcessivit, quo, sudoribus, per totum Corpus ortis,
persu si, omniumque paene molestiarum immunes , soluti sunt. hi optutu febris, sumpto mata non imminuit, Vim tamen illorum non auxit. Ipsum delirium, etiam si non s stulit, certe tamen non intendit. Opium qUO-
65쪽
que in hoc morbo corpus omniam optime ad corticis per uviani usum praeparare videtur, sereque ut minor ejias copia nece saria sit, essicit. Si .eger , cui co tex per uvianus statim ab exantiata accestione exhibendus est, alvo adstricta laborat tincturpe thebaicse aptam tincturae sacrae portionem adjici oportet quae non tantum intestinorum canalem expurgabit sed accessionis etiam spatium contrahet. LINDI US hoc re medio corporis habitum contra omnem injuriam , a febribus pertimescendam, tam valide muniri assi mat, ut, eX quo Opium in cura febrium intermittentatium adhibuerit, aegrotos neque in hydropem, neque in morbum regium , incidisse Viderit. . . . Nec vero opti magiS, quam corticis perUViani, tum
usum tutum, tum efficaciam, testatur, eumque acriminatione, qua noVis morbiS OpportUnUm corpus
reddere i nudatur, liberat. Quamquam enim intra triennium supra quadringentas & viginti illius libras aegrotis exhibuerit: in nullo tamen, praeterquam in duobus, pravum aliquod sumpto ma incidiste , quod ejus usui jure meritoque adscribi possit. Ρrior aegrotantium femina juvenis fuit, in qua menstruor P, ter stato tempore non fluentium, culpa penes illum fuisse credita est : posterior asthmate laboraverat, inqUO cortex per uvianus molestissimam orthopnoeam excitavit, tam diu urgentem, dum vomitu rejectus esset Scire autem licet, habitum corporis, anhelationi obnoxium, hunc esse , a quo remedium illud vel maxime alienum sit.
Ex his omnibus LINDIUS colligit, corticem peruvianum bonae notae, sapienter A considerate adhibi tum, febribus intermittentibus caddimus: p uribusque aliis morbis ) optimo ac tutissimo esse remedio. Corticis per uviani in tollendis subribus intermittentibus inertia plerumque ab una quapiam pluribusve trium harum causarum dependet: i ) quod n0n satis
66쪽
diu, et quod portionibus nimium parvis. 3 γ quod
forma minus congruente, sumitur. Neque enim ignorare oportet, aliquid momenti in forma situm est LINDIus quidem potiones bolis atque electuariis praesert , quod non solum corticis contriti drachmae sex, ex potione, cui aqua aliqua calefaciens adjecta sit, exhibitae, idem, atque uncia integra, ex electuario sumpta, efficiant, sed stomachus etiam medicamentum , illa ratione ingestum, minus respuat. In his, qui necessariam corticis peruviani copiam devorare non possunt, Vel quorum ventriculus eam Vere non sustinet, per anum ingerendus est . Quem in finem LIND1us tale clysma parari jubet, ut extracti corticis peruviani semunciae, in aquae calidae unciis quatuor dissolutae, olei olivarum semuncia, & sex octove tincturae thebaicae guttae addantur : idque quarta quaque hora, Vel, pro re nata, saepius i mitti vult. In infantibus ' extracti, & tincturae, pondus, pro rata portione, deminuendum est. In corporibusta teneris febres intermittentes ita sanatae sunt, ut
subucula, cortice peruviano contrito farta, indueret tur. Encathismata etiam in aqua, ex qua corteX pexuvianus decoctus fuit, vel frictiones, spinae dorsi ex tincturae thebaicae, & linimenti saponacei, paribus ponderibus mixtis adhibitae, morbum depulerunt Ubi febribus intermittentibus nimia spatii longinquitas accedit, quod in quartana in primis incidere consuevit, saepe in morbum regium, Vel hydropem,
transeunt, nonnunquam in Universi corporis emaciationem desinunt. E diverso eaedem febres tussim
gravem, abjecinoris Vitio natam, morbum comitialem , malum hypochondriacum, arthritidem, profligasse observatae sunt. Febres quartanae diuturnae atque pertinaces ab hiaemorrhoidum profluvio debellatae sunt, aut v ris lis, aliive cui febri acutae , cesserunt.
67쪽
rarietates singillarum febris intermittentis spe- Τ
FEBRI sus intermittentibus fere ad unam omnibus
ea, qtiam laudavimus, methodo medendum cst. Attamen, quum accuratiores singularum specierum des
criptiones non tantum delectent, sed ad indicandam curandi rationem vere etiam prosint, has, quae magiS vulgares sunt , subjiciemus. Ex iis, quae supra diximus, Lectores nostri notarum, quibus tres illae febris intermittentis species quotidiana, tertiana, quartana, distinguuntur, ignari esse non possunt. Sub singulis autem speciebus varie tates quaedam sunt, quae seorsim proponi merentur 'Febris intermittentis quotidiana varietates sunt: I. Vuotidiana simplex. Hujus accessiones tempore matutino ingruunt, & constanter eadem hora postri
die revertuntur. Neque frigUS , neque calor, Vehemens est, Omniaque reliqUa symptomata mitiora sunt. Ρlerumque vere nascitur, ac iuniore S potissimum , teneriori corporis habitu praeditoS, invadit. Quotidiana simplex morbus non admodum Vulgaris est. Quamquam enim Eepe numero febres Occurrunt, quae quotidie accedant et plures tamen ex
his ad tertianas duplices , quas Bathologi vocant , pertinent, quarum accessiones singulis quidem die-bUS, sed non eadem hora, redeunt. Nam, si hodie
tempore vespertino accesserunt, cras matutino accedent : atque ita accessiones alternis diebus inter se congruunt. Super haec tertianae duplicis accessiones in vicem ultero die leniores, altero vehementiore g
68쪽
Isinit, sic , ut vehementior in tempus Vespertinum , levior in matutinum incidat. Contra quotidianae simplicis legitimae accessiones eadem sere, non hora tantum , sed vehementia quoqlae, revertuntur. Sunt etiam quotidianae duplices, ideoque altera quotidianae varietas est.
II. Quotidiana duplicata, quae viginti quatuor horarum spatio bis accedit. Sed in hac fere aliquantum
quidem minuitur ex febre, nihilominus tamen quaedam reliquae remanent, donec altera accessio accedat. Quare , nisi sic desinat, ut ex toto sequatur integritas, ad remittentes potius, quam intermittenteS, referenda est.
III. ui otidiana Osterica. Saepe observatur in feminis , temperamento hysterico praeditis. Symplomata febrilia admodum mitia sunt. Urina limpida est. Accedit tempore vespertino, cum oscitatione, te Vique horrore , subsequente leni calore, sed sudore vix
IV. Quotidiana cephalastica. Hujus symptoma praecipuum capitis dolor est. Mulieres potissimum &puellas adoritur, atque interdum bis accedit. Febris intermittentis tertia; ae varietates sunt: I. Tertianu legitin n. Quotidiana legitima hora circiter septima matutina: tertiana autem legitima fere nonam inter & undecimam accedit. Accessio ipsa ultra duodecim horas non producitur. Descriptionem ejus atque curationem iterum hic proponere, nihil
II. Tertiaua spuria, sub continua, seu extensa. Hae sad febres remittentes potius referenda est , quum accessiones tantum spatii occupent, Ut vera intermisso vix , aut ne vix quidem , appareat. SYDENHAMUS , quo magis febris intermittens in continuae vicinia constiterat, hoc majorem corticis per uviani copiam
69쪽
III. Tertiana pleuritica , quam dolor lateris acute pungens comitatur. Grassabatur hic morbus Monspe-lii anno hujus saeculi sexagesimo. AuXilio erant repetitae sanguinis missiones, cum interpositis alvi pumgationibus. Cel. LIΝDI Us in hoc casu sanguinem misit, corticem peruvianum liberalius exhibuit , locoque dolenti vesicatorium admo Vii. IV. Tertiana ashmatica . cujus accessionem magna
V. Tertiana carotica. Tertia quartave accessione,
aeger, horroris & frigoris loco, an aesthesia corripitur, atque apopleXia tactus concidit. Quo in caluvesicatorium amplum imponi, ac, quum corpUS integrum factum est , unam alteramqUe corticiS perU-viani unciam ingeri oportet, ne comatis reversio
aegrotum de medio tollat. Hic morbus, anno hujus saeculi sexagesimo octavo , Dublini visus est, notatus a Cel. LINDIo pag. 292 memoratus ab SYDEN HAMO
Epistola ad Braddi, observatus quoque a MORTO NOBisoria XXV, & XXVI. VI. Tertiana cardiastica. Virginem nobilem prima
accessione vehemens ventriculi dolor corripuit, quem sublequentes accessiones ita auxerunt, ut tandem ferri non poliet. Nihil neque vesicatoria, neque tincturae thebaicae usus eXternus, profuerunt : cessit autem
duabus corticis peruviani unciis, sub intermissione devoratis. I id. LINDI Us png. 293. Similis observatio exstat apud MoR TONUM Hi lor. XVI VII. Tertiana suplex. Haec, uti jam diximus, saepe pro qUotidiana habetur, nec raro accessiones ita junguntur , ut remittens evadat.
VIII. Tertiaua duplicuist. Huius binae accessiones alternis diebus sunt. IX. Tertiana urticata. Sub accesso ne cutis aspredo quaedam sit, similis iis pustulis, quae ex urtica nas cuntur, cum magna pr igine.
70쪽
X. Tertiana cholerica. Accessiones vehemens bilis vomitus & coli dolores comitantur. Potiones ante- meticae ex fale absinthii ac limoniorum succo per accessionem subinde exhibendae sunt. Uid. MORTO-NUs Hisor. III, IV, V, & VII. XI. Tertiana epit lica. Et XII. Tertiana hemiplerica. Observatae sunt tertianae, cum Universa corporis convulsione accedentes. Aliarum accessiones resolutio artuum alterius latetis comitata est. XIII. Tertiana rhei atismatica, vel arthritica. Huic acres artuum, vel articulorum , dolores accedunt.
Febris intermittentis quartanae varietates praecipuae sunt: I. Oiartana legitima. Auctum ni suboles est. Accedit tempore pomeridiano. Frigus levius est, quam in tertiana legitima, sed longius, per Unam alteramque horam interdum durans, sine gravi tamen nausea, aut vomitu. Calor sine insigni aliqua evacuatione decedit.
II. Quartana splenetica. Quum lienis obstructio ,
aut moles aucta, apparet, quae febrem fovere credi
III. Quartana hepatica. Quum jecur eodem modo
affectum est. Multum in his nonnunquam prosunt exiguae tartari emetici portiones, & flores salis ammoniaci martiales, cum gummi ammoniaco, galbano, myrrha, conjunisti. IV. Quartana meta latica. QVum materia morbufica manifesto in partem aliquam.transfertur, sicut Mons pelli in juvene quodam observatum fuit, quem quartana, quoties oculorum inflammatione correptus est, reliquit; quoties vero oculi melius habuerunt, reversia est. Cujus quidem metas aseos reversiones tam requentes fuerunt , ut de materia quartanae in Oc