Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

CACHEXI R. 329

sed ipse fatetur, minutas has distinctiones nihil magnopere ad CV rationem conferre. Quam ob causam nullas varietates hic proponimus, sed Lectorem tum ad ipsius Νο Ologiam methodicam, tum ad SKΙΕTENII commentarios, MEA DII monita, & MONROI libestum de hisope, remittimus.

Dρ ici ero , ejusque speciebris V curatione. CTERUM , qui Lepe cum ascite conjunctus est, color detegit, maxime oculorum & unguium, in quibus quod album esse debet, sit luteum. Urina sordida e st,

cum sedimento flavo : stercora albicant, Vel canent: alvus adstringitur. JEger torpet: praecordia opprim Un-tur cibUS parum, aut Omnino non, Appetiit r. In morbo inveterato , pruritus importunuS per totam cutem sentitur, hujusque color obscurior, subviridis, & quibusdam in locis subniger, vel lividus,

apparet. Jamque morbus melas icterus Vocatur , quum primum icterus, sive aurigo, a colore flavo appellatus sit. Interdum regium quoque nominant, quod aegrotis omnia, per quae mens exhilaretur, indulgeri solent.

Quidquid bilem in intestinum duodenum ferri prohibet, icterum essicere potest. Hinc ductus communis a tHmoribus, jecur aliudve quod viscus vicinum obsidentibus , compressio, strictura hujus canalis spasmodica, intestini duodeni inflatio , ductus ostium praecludens, glutinosa, vel solida, idem ostium obsutruentia, G c. pro causis icteri possibilibus habenda

sunt.

Unde facile intelligitur, cur icterus interdum paulatim obrepat, & insanabilis sit : alias autem subito

342쪽

invadat, brevique, nulla noXa evidente corpori il- ,

solvatur.

Uerus icterus, quem color flavus distinguit, non, nisi a bile sica resorpta, oritur : id quod ictero mortuorum corpora incisa demonstrarunt. Si enirn I uius bilis hepatidae excretio, vel ipsa etiam secretio interrumpitur, Color cuti S non omnino in flavum

sicut in ictero vero, sed in luridum, sive pallidum,

de s vo A viridi mixtum, mutatur. Verus icterus raro homines, in vigore aetatis conl-ti tutos, saepius natu grandiores adoritur, maXime hoS, qui assiduo maerore lacerati atque consecta sunt, vel dol ii & iracundiae nimium parent. Praeter omnes autem ictero opportuni sunt, qui vitam sedentariam agunt, cibis, nimia aromatum farragine conditis , utuntur , mensarumque deliciis ultra modum indulgent, ubi, seissione diutius protracta , vi cera abdominis comprimuntur, humorumque per ed ci cultus diaphragmatis actione , c porisve totiuS motu, haud satis promo Vettar.

Hgri ab initio de strietiira, ponderisque opprimentis seu si, circa praecordia, ct per aliquot a sumpti epulis horas de acriore pyrosi conqueruntur. Mox anguli oculorum majores leviter ta vescunt Iotrum paulo magis rubet ; biliosa per alvum descendunt. Repentina tum eaque inenarrabilis sine causa evidente oritur anxietas , cum dolore intolerabili, OS ventriculi dextrum L interdum totum ventrem inii

Acerrimus hic dolor, qui fere pro colico habetur , cito febrem excitat, cum vomitu vehementi. QUAE symptomata ubi per horas aliquot tenuerunt, minuuntur, ace edente plerumque alvi profluvio , tandemque ex toto desinentia , universam cutem colore sta V tinctam relinquunt. In nonnullis prima apcessio faciem tantum ac pectus tingit: sed in his urinae cinior flavus intenditu T.

343쪽

Viginti quatuor post horas aegri plerumque, dolore , an leti te, &i nausea, uncantes. tam bene se habent, ut integaram sanitatem cito redituram esse, tibi

persuadeant. Idque ita evenit, si obstructionis causa fugax, qualis intestini duodeni, ductusque communis , strictitra spasmodica, vel nimia intestinorum in statio, est. In hoc casu lotium in dies minus a bile

tingitur, color cutis flavus paulatim deletur, neque lilia morbi vestigia remanent. Sin autem obstructio a calpulis proficiscitur, paUcas post hebdomadas, vel fortasse post aliquot demum

menses, omnia, quae diximus, symptomata eadem serie revertuntur. Postquam saepius ita repetierunt, icterus tandem constanter & perpetuo manet, ni nogra Vior, nunc levior, ut mitioribus tamen, quam fmbprima accessione, symptomatibus stipatus. Color sta-VUS nunc Valde intentus, ac per totam cutem diffusus est : quidquid oculis occurrit, flavum apparet et ipsa saliva sapore amaro inficitur: procedente tempore, sanguis dissolvitur . exsudansque per vasa, & telae cellulo se interstitiis infusus, universum corpus livore decolorat : pruritus intolerabilis suinnum prohibet :pedes intumescunt, tandemque, ventre aquiS repleto, misellus aeger hydropi succumbit. Curatio teteri pro natura obstaculorum, bilem in intestinum duodenum est undi vetantium , varia est. Unde, quam necessaria sit specierum distinctio , pers pie itur. Sed primos hos morbi fontes detegere, perarduum est . neque, nisi singularis sagacitatis Medi

cUS, Vere definiet, num icterus a solis flatibus, vel spasmis, an a viscerum adjacentium tumoribus , an a calculis, proficiscatur.

Prima icteri species , hoc est, icterus spasmodicus, qui a sola strictura spasmodica, sine constante aliqua obstructione, hauriri statuitur. distingui forsan potest temperamento aegroti, qui hyperaesthesia lxborat,

344쪽

Atque ad symptomata hysterica, aliave incommoda spasmodica, proclivis est, jecinoriS regione nec tumente , nec intenta, nec dolente. Accessionis curationem supra jam in colica biliosa proposuimus. Ac quum Mec icteri species fere, elapsis paucis diebus, vel hebdomadis, sponte desinat, nihil ad illam proprie specialiterque requiritur. Si flavit S color perti nactus inhaeret, ad remedia, quae mox indicabimus, decurrendum est.

Merus a pressit, hoc est , a jecinoris, vel aliuscujusdam visceris vicini obstructione , vel tumore, oriundus, ex progressu lento, hypochondriique dextri in statione, vel duritia, itemque ex valetudine aegrotantis praegressa, justam viscerum abdominis obstructorum suspicionem moVente, cognoscitur. Oportet, si qua sanationis spes reliqua est, aquis , sale alliatino fossili gravidis, cum gummi aperientibus , ac sapone , per longum tempUS Uti, alvumque , tibi resposcit, aloe, vel rheo barbarico, vel salibus catharticis, vel oleo ricini, solvere , prout aegri palatum , aliave momenta, desideraverint. Nonnunquam cum gummi aperientibus, ac sapone , recte conjunguntur flores salis ammoniaci martiatales, vel aliud quod medicamentum, e ferro paratum. Ubi vero proclivitas quaedam ad inflammationem apparet, sanguinis detractione. ac remediis sedantibus, quibus symptomata febrilia mitigentur, opus est. Icterium calculoseum , quae frequentissima icteri species censetur, cognoveris, si ad progressum morbi, qualis 'supra descriptus est, attenderis. Quamdiu calculi in bilis vesicula manent, nullum unquam icteri indicium est. Saepe enim hoc receptaculum calculis plenum in iis deprehensum est, quorum cutis nemin 1 mam quidem coloris flavi notam exhibuerat.

Raro hic morbus persa natur. Si quid est, quo sanari possit, id aquae, sale aikalino nativo abundan-

345쪽

tes, vel Vi abstergente praeditae , velut Baregienses ,

per longum tempus potae, sunt, cum crebra corporis eXercitatione, nominatim equitatione, Victuque Ordinato. Ρroficere etiam potest serum lactis caprilli , idoneo anni tempore assumptum. Cibus in omni ictero, vel cacochymia biliosa, le-Vi S, atque ad concoquendum facilis , ei se debet, sic, ut omnia cruda, R inflationes moventia, rejiciantur: potui commodissime datur , ubi comparari potest , aqua Selterana , his, qui ad febres , vel inflammationes proclives sunt, cum vino Rhenano, frigidis autem ac pituitosis cum Maderensi , Ulysiiponensi, vel Andalusiano , miXta. Frequentes morbi ccilici reversiones, quibus hi, qui tetero laborant, opportuni sunt, ea remedia desiderant, quae alvi adstrictioni occurant, ita, ut pro corporis aegroti habitu , fiepius vel oleum ricini, vel sapo cum rheo barbarico, Vel idem cum aloe,

sumatur.

De emphsemate, mpanite, posconia, atrophia,

u ΕΜΑ Dyonues oleum & aqua a caeteriS, quae sanguinem constituunt, partibus : sic aer quoque, discedere potest. Sed hoc raro accidit. Emph sema enim, sponte natum , morbus valde infrequens est Sin autem pleura a costarum fragmentis,

346쪽

aliove na Odo, lic Vulnei tur , Ut aer ex pulmonibus

iii telae collutos, intc rstitia se inlinitet, totum corpus

portentosum in modum intumuscit. Duo exempla lina gultiria exstant in Obseret ari0m me , vinu L0u ianeu ium I l. IIM III, unum a Cel. HUNTER alte

rum a Cl. LEA IO memoriae proditum , quors in Lectorem remittimuS.

Quod ad curationem pertinet, cutis pluribus locis incidenda est, per quae aer, in tela cellulo a conci Usus, prorumpat. Inter quae ea adhibenda sunt, quae instam mationem ac febrem prohibeant , vulnerisque simabonem adjuvent. Emphys ematis , sponte nati, late patentis , sed feliciter discussi, exdmplum H UXHAM Us retulit. Sed si tota cutis universitus intumuit, morbus fere extra omnem medeli opem est. Sanguis enim. cujus aera reliquis elementis sese expedit , necessario tantam corruptionem ' depravationem antea subiit, ut nullum adhuc cognitum sit remedium, quo sanam ejus crasin restituere liceat.

Inflatio abdominis aquarum, aliorumve humorum, in ipso stagnantium, putredini, Vel Visceris alicujuS, in hoc cavo contenti , corruptioni, aut sphacelo , succedit. Sed haec omnia non possunt non esse mortifera. Sola, quae sanationem admittit, t)mpanita species ea est, in qua tumor abdominis a flatibus, totum intestinorum canalem distendentibus eXcitatur. Exempla hujus morbi quum alibi recensentur tum praecipue in Commentariis Societatis regiae scientiarum

i una Vol. I, ubi tympanites , feliciter curatus, a Cel. MoΝRoo describitur. Auxilio sunt medicamenta , at .

347쪽

uum blande solventia, interpoli tis subinde, quae inflationes le 'ent, atque intestina corroborent, frictiones abdominis, panni lanci lati, id ipsum obvolventes Robligante S , equitatio.

Duri illi tumores abdominis , qui generali phasiconide nomine appellantur frequentissime in feminis Occurrunt, sereque ab ovariorum, vel lateri, mole aucta proficiscuntur. In maribus si incidunt, plerum que jecur & splan affecti sunt. Nonnunquam tamen omentum a steatomate in stupendam molem excrescit. Infantes debiles, ac , qui scrofula laborant, in hunc morbum a glandulis me senterii induratis incidere consuertint. Uarletates has, aegro spirante, ad liquidum perducere vix licet Curatio, nisi tumores remediis, in ictero a prugis propositis, statim cedant, irrita est.

Exigua quoque spes est sanandi atrophiam, sive illam corporis emaciationem, qllae febre hectica vacat, R sine ulla causa evidente incidit. Uulgo in stri intis Hermo sitis nominatur. Oportet primum organorum, digestioni inservientium, vitia corrigere, Cibortimque appetentiam dejectam medicamentis, Ventriculum roborantibus , alibi propositis, excitare, tum lac asininum, tenuius illud carnis bubulae jusculum, quod theambubulam appellant , aliaque alimenta leviora eXperiri. ve rnae8, nominatim taenia , atrophiam inferre possunt. Quare potenti s ima anthelm in thica tentanda sunt. Cere visia , maxime generosior, in non assuetis miram nutriendi vim scirpe praestitit.

348쪽

Minorem etiamniam salutis spem relinquunt miseri illi, sed magno generis humani bono perrari morbi ,

in quibus aut ossa in carneS, aut carneS in offa dege

nerant.

leo arcofeos, in femina observatae, eXemplum a Cl. oo CFIIo refertur. Inciso mortuae corpore , ossa jecinoris indurati speciem repraesentarunt, & , quaecumque lamellae primitivae reliquae fuerunt, partem Oliis externam occuparunt: unde non falsolus pucari nobis videmur, initium morbi in medulla, sive interiore parte ossium, fui 1se.

ge .

Eodem morbo semina quaedam , Lutetiae Parisiorum anno hujus seculi quinquagesimo secundo mortua, laboraverat, cujus descriptionem Ill. MORANDO debemus. Minutatim is biennii spatio obrepserat, rheumatismum inter initia mentitus. JEgrae, dirissimis doloribus cruciatae, musculi ita contrahebantur , ut omnes artus distorquerentur. Corporis figura hinc adeo depravabatur, ut verbis exprimi non posset, sediconem subjici oporteret, quae speciem illius ob oculos lectorum poneret. Putat MORANDUS, si balnea, ex alumine , sulfure& vitriolo parata, mature adhibeantur, id consecuturos nOS esse, ut mali progress S re

tardetur.

Tertium osteos arcos eos exemplum , proximo simillimum , matersordi te anno hujus seculi undesexagesimo ab servatum est. Femina, quadraginta septem annos nata, de doloribUS conqueri coeperat, quos Medicus , pro rheumatismo habens, remediis, ad hunc morbum accomodati S , Oppugnabat. Primo anno

tanta

349쪽

tanta illorum erat vehementia , ut aegra in cubiculo se continere cogeretur: sub secundi autem initium motus artutim eae toto peribat. Miseram hanc vitam octo adhuc annos trahebat, sed ultimo biennio statura corporis sensim decrescebat, donec plus tertia partebre Vior evaserat, atque interea temporis ossa soliditatem tuam amittebant. Nemo civitatis illius Medicorum tam curio sus fuit, ut mortuae corpus incideret atque scrutaretur, sed satis habuerunt, cultrum in brachia , crura & femora adegit se , quo, ossa harum partium penitus dissoluta fui ite , patuit. Paulo ante mortem ossa maxil te inferioris remollescebant: calvaria autem duritiam suam ad extremum usque conservabat. Egra per totum morbi decursum ab Omni praecordiorum oppresso ne ac nausea 1mmuniS fuerat, hilariter avideque ederat & biberat, sensuum integritate ad ultimum vitae halitum usa. Urina turbida erat, in eaque albida quaedam , e terra concreta, calci similia, subside

bant.

Desarco os supra in catocho scorbutico diximus.

D sphacela , cujus gradus inferior gangraeua dicitur,

ex partibus emortuis humor fertur, eaeque ipsae in tumore sunt ac turgent: in necrosi partes emortuae exsiccatae atque aridae apparent.

Quidquid solidorum vivorum contextum dissolvere, aut sanguinis circuitum in singulis vasorum seriebus ex toto interrumpere potest, id inter causas sphaceli remotas, sive possi biles, referendum est Sic in inflammatione vehementiore sol tis impetus. quo sanguis in vasorum , sive ab acrimonia interna ,

350쪽

s Ue ab injuriis externis, jam debilitatorum, latera arietat, saepe haec vas a disrumpit, atque ita sphacetum

infert: quemadmodum supra in insummati0ue copio-1ius demonstra una est. Accidit hoc non raro post contusiones vub diores, & fracturas compositas, quae magnum vasorum numerum ita laedunt atque debilitant, ut tunicae ipsorum molem sanguinis , qui postea supervenientis inflammationis vi in illa urgetur, sustinere non possint.

Sic in hydrope aquae res ,rptae vasa sic debilitant, ut

quum scarifatio vel vesicatoria, inflammationem moverunt, tunicae ipsorum Vi humorum irruentium resistere non posti sit, sed protinus rumpsitatur.

Sic ea quoque corpora, in quibus humores magnam contraxerunt acrimoniam , facile sphaceto corripiuntur ssive vis sanguinis in vasa lingularum partium incursi1tet, sive humor acer, a reliqui S , per vasa circumeuntibus, critice separatus, in lingulas cor poris partes se incisnet.

Sanguinis progressus interrumpi potest vel a nimio

frio ore , quod tempcitate praegelida saepe numero accidi , vel ab artuum singulorum ligatura arctiore, vela partium singularum compressione, Vel a decubitu , eumdem situm sine ulla commutatione nimis diu ob tinente. Humoresque ex toto stagnare poisunt ubi, sit-cut in paralysii consummata, liquor animans nervis plane non infunditur. Sthacessi, & necro is facile cognoscuntur partium aD sectarum foetore cadaveroso, anaesthesia, & colore nigro, qui sanguini corri pio ac stagnanti, nunc e vasis laceracis per telae cellulosae interstitia effuso, tria

buendus est. Satis patet, curationem in partium emortuarum leparatione conssistere, adeoque hanc Omni conatu moliendam euh.

SEARCH

MENU NAVIGATION