Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Omenti praesertim moles aucta , adipisque circa renes & me senterium accumulatio , abdomen tume- faciunt, ac motus diaphragmatis impediunt : quaeiana ex causis et , cur obesi spiritum gra Vena tardunaque habeant. Adeps, circa basin cordis, & vas a majora , Cum eo conneXa, haerens, illi sic incumbit, ut nech stole , nec motus subsultans, satis liber sit: unde puli limia languor ac tarditas. At ubi humor oleo sus to- tum corpus inundavit, interstitiorum istae cellulo se dilatat o non poteli non humorum per systema ner-Vosum juxta atque vasculare distributionem & circui tum interrumpere: Unde asthenia, aliaesthesia, coma,

Hoc morbi genus eo miserius est, quia vix ussa sanationis spes ostenditur. Oleum enim animale crassius est, quam ut facile resorbeatur : constatque, humores , in systemate cellulari accumulatos , duabus tantum viis exhauriri, vel elabi pol se, aut, ut a vasis absorbentibus, quae ex telae cellu 'osae interstitiis oriuntur, recipiantur , aut, Ut per cuti Sporos exsudent.

Miser morbus polysarcia eo quoque nomine est, quod sensim sine sensu obrepit. Hinc enim fit, ut laborantes tum demum, quum malum vetustate jam corroboratum est, opem medicam implorent. Inter ea, quae morbum minuant, remedia sapo in

primis commendatus est, ut qui adipem liquefaciat , idoneamque reddat, quam Vasa absorbentia recipiant Cl. FLEA1NGl Us aliquot abhinc annis libellum edidit in qBo hoc medicamentum proponit, subjecto zigri cujusdam exemplo, cui insigniter profuisse dicitur. Sed fortat se plus valet lixivium saponariorum , ea qua in Gilci L praecepimUS, ratione assumptum. Cel. LIE UT AUDIUS parvas aceti scillini portiones , cum frequentibus alvi dejectionibus, & exercitatione acri, suadet. Sed raro contingit, ut aegroti in adhi-hendis illis medicamentis satis pertinaces sint, utpote

332쪽

propter naturam mali instabiles mobilesque, nec ad statum suum satis attenti. Omne igitur, quod utierri poteli, auxilium in hoc consistit, ut venienti morbo occurratur. Oportet hoS, qui ad eum proclives sunt ,

multum exerceri, somnum Circumcidere, cibo exiguo, prae surtim in coena, uti. Carnes filii de corpus mi nuS , quam recenseS, implere creduntur. Coifeae quoaque potus liberalior Obes1S commendatur.

De I drope , ejusque speciebas, CHYatIoue. Oessis illa systematis cellularis pars, quam oleum

non occupat, omniaque illa cava maiora, quibus vis cera continentur, alii due limpha quadam subtilissima humectantur, quae per innume. OS poros, in tunicis ur-teriarum hiantes, exscidat, sed, simul atque exsudavit, illico a vasis limphaticis valvulosis ablbrbetur atque humorum universitati refunditur. Haec ita in statu corporis naturali & fano contingunt. Sed si quando maior limphae illius copia in cellulas, vel cava, destillet, quam quae a Vasis absorbentibus commode recipi possit. aut si vasa haec rumpantur, vel vim absorbendi amittant, lodrops Oritur. σSi limpha in systemate cellulari accumulatUr, to

tum corpus intumescit, morbusque αm σαρκα nomi

natur : si caput inundat Ddrocephalus; si pectus, h*drothorax ; si abdomen , oscites est. Theoria hydropis superioribus temporibus perobs

cura fuit: nunc 2 Utem , quum Vera natura ususque

vasorum limphaticorum valvulosorum innotuit, quod Cel. HUNΤΕRo in primis debetur) non tantum proXimam morbi causam intelligimus, sed etiam, unde auxilia petenda sint, liquido videmus.

Quidquid

333쪽

Quidquid vim vasorum limphaticorum absorbentem debilitare, aut nimiam limphae secretionem, Vel excretionem , efficere potest, id causa in hydropis remotam, live possibilem, constituit.

Omne eXinanitionum profusarum genus cordis atque arteriarum vim debilitat: unde sanguis haud satis elaboratur, nec minutae ejus particulae pro eo, ac par est, commiscentur. Aqua igitur facile a caeretis discedit, y per poros, in arteriarum lateribus hiantes, in interstitia telae cellulo ae, vel cava majora, destillat , in quibus necessario accumulatur, nisi a vasis absorbentibus mature recipiatur. Sed eaedem causae , quae

cordis vim infringunt, etiam vasa absorbentia debilitant. Atque hinc fit, ut hydrops tam frequenter nimias sanguinis profusiones excipiat. Quaevis intemperantia hydropis fundamentum jacere potest, siquidem ciborum appetentiam dejicit, atque organa, digestioni inservientia, infirmat: unde nutritionis desectus, quem vasorum debilitas, sanguinisque circuitus languens , necessario conseqUuntur. Uictus, ex cibis, parum alimenti praestantibus , potuque immodico constans, hydropem duplici ratione efficit, tum vim vasorum debilitando, tum sanguianem nimia aquae copia inundando.

Ρrogrediamur nunc ad expouendas hydropis spe

HYDROPS 'ANA ΣΑΡΚΑ. 'dropis ἀνά notae tam evidentes sunt, Ut neminis non in ocu os incurrant. Primi pedes, lim-pham stagnantem ostendunt, quorum tumor Vesperi maxime conspicuus est. Is paulatim ascendit, truncumque corpori S. brachia, & caput, occupat. Nuna spiritus aegre trahitur, cibi non appetUntur, Urin-

Parce redditur, alvus adstricta est, sitisque assidua Irim. II. A

334쪽

aegrotum vexat, Viribus in dies magis deficientem , morboque cito succubiturum, nisi aut alvus sponte profluat, aut copiosa uritiae excretio fit perveniat. Neque enim , nisi a duabus his excretionibu q, sperari aliquid potest i, quum hydropici raro, aut nunquam , insudent. Curationis initi uini a vehementioribus alvi dejectationibus faciendunt est cuim hae exceptione, si neque profusa aliqua excretio , neque gravior aliquis morbus , laborantis vires exhausit Cona modissima hic est j alappae radix, variis modis exhibita '), vel in robustioribus gummi guttae & cremoris tartdri pondera aequalia, sic, ut singulae, qt Laegro cXhibentur, portiones duodena, vel Vicena grana , contineant.

Quorum ventriculus fatis valet, iis j alappae

radix, cum pari nitri pondere contrita, exhiberi potest: in tenerioribus potiones salinae, palato gratae, quibus jalappae tinctura adjecta est, naelius respondent Dictus, quibus ulvus non purgatur, seminum sinapeos, quantum Coehlearium capit, devorandum , R aqua, in qua genistae cacumin 1 viridia decocta sunt, superbibenda est. Recte etiam bis terve milie hibitur unus alterve cyathus vini Rhenani, in quo

sal aliquis alitati luis fixus ita solutus est , ut 1singulat illius librae fingulas hujus uncias habeant. Singulis

noctibus, tum ad somnum conciliandum, tum ad IlIi-Dam ciendam, su men da est potio, ex aqua cinnamomi, aceto scillino, ct elixirio paregorico cons

Si medicamenta , alvum purgantia , tertium quar- minis visumpta, morbum non manifesto minuerunt, ab istis, ne aegri vires magis stangantur, desistendium.

335쪽

atque ad ea , quae per urinae iter aquam si perquam expellunt , decurrendum est. Si ne per haec quidem proficitur, ad sellaria sudatoriam confugiendum est, quae. in hac hydropis specie praecipue valet, quoniam ejus ope magna limplicae stagnantis pars per cutis porOSeX cerni pol, st. Solent etiam super talum ex parte interiore incidere : quod saepe numero profuit, atque interdum insignem liquoris copiam exhaurit. Oportet autem Chirurgum cavere, ne plagis nimium altis, neve nimium longis , incidat. summamque Curam adhibere , Ut crura decoctione herbarum emollientium & calefacientium , cui spiritus vinosus adjectus sit, fovendo ,

Ubi per auxilia, hactenus proposita, aqU32 stagnantes eductae sunt, ad partes solidas corroborandas idoneus est usus diuturnior corticis per uviani , , clim meis dicamentis, e ferro paratis , atqUe aromatibUS , Conjuncti. Adhibendae etiam quotidie sunt frictiones , cum multa Corporis exercitatione. Victus in omiti hydrope simplex esse debet. Carnes assae potius sint, quam eliXae. VegetBb illa cruda, a uosa instantia, Vitentur. Potui detur Vinum rhenanum, aqua selterana mixtum: si id non est, aqua simplex , cum spiritus juniperini momento.

HYDRO CEPHALUS. ,

'drops cupitis, quem υδροκέφαλον appellant, quodam modo infantiae proprius est , nec unum forsitan fanati illius exemplum prostat. Nihilominus auctor sonticulos & setacea , quibUS aqUpe detrahantur , commendant. alvumque per intervalla rheo barbarico & mercurio dulci, sexies sublimato, purgari ju

bent.

H drocephalum internum, a Cel. WΗYTTIO tam

336쪽

praeclare descriptum , febrem hydrocephalicam nominare ausi sum US.

De Ibdrothorace, sive hγdrope pectoris, jam diximuS. Solus igitur superest

Interdum accidit, ut una cum hydrope σακροι aegri livdrope abdominis laborent. Sed hi raro, aut nunqUam, sanantur. Ipse ascite, simplex dissiculter Temo Vetur, nisi recens est, & abdominis viscera satiSintegra sunt. His enim corruptis, vel obstructiS , pa- Tum bonae spei relinquitur. Et, quod curationem etiamnum dissiciliorem reddit, plerumque nec Vera horum Viscerum conditio, nec prima morbi Origo ,

Cognosci potest Discernitur oscites a ph sconia , quod, si abdomen

impellas, manu , alteri lateri imposita, aquarum, in tu S collectarum , fluctuationem percipias. Sed non-HUΠqUam undans hic motus vix sentitur, sive humor contentus nimis glutinosus , sive in pluribus cystibus mclusus, sive cum hydatidibus, quas Vocant, mix

mdatides istae vulgo pro vasorum , quibus limpha

circumfertur, disruptorum tunicis habitae sunt. Sed in hanc opinionem nos descendere, necesse non est. Facile enim formatio illarum a sortuito partium lim-phae stagnantis crassorum concursu atque concretione derivari potest , quippe quae partes sinMiliter inter se coalescant, similemque speciem praebeant, ac parteScrassores aceti, aliorumque liquoriam . quum lentorem contrahunt, &, quae in iis subsederunt, numerosas cuticulas translucentes exhibent. Hydatides , qtiae aquis hydropicorum liberae innatant , similitia dine cuticulas istas repraesentant, neque ullum Omni-

337쪽

no structurae organicae vestigium ostendunt. Illas autem hydatides, quae tapius summo iccinori innascuntur, Varic0S, Vel vasa limphatica, ultra modum dis ei ta else, Vero simile est. A mpanite ascites tum tumoriS pondere, tum aqVarum fluctuatione, dignoscitur. Sed dissicile dictu est, num colluvies aquosia in amplo abdominis spatio collecta sit, & stagnet, an in medium tunicarum poritonaei illapsa, harum distentione largum sibi receptaculum formaverit , an inter tendines musculorum abdominis transversorum & peritonaeum effusis, illosque ab hoc disiungens, tumorem effecerit. Ascites vulgatior, sive is, in quo aqua intias incavum abdominis contrahitur, ab urinae paucitate incipit, eaque, quae profluit, sord, da, cum sedimento flavo , vel lateribus contritis simili, est : pedes fere ante intumescunt, quam aliquis abdominis tumor conspicuus sit; qui si apparet, totum id occupat: facies, nominatim palpebrae, temporibus matutinis

turgent, nec raro altera manuum tumet: aegrum V

hemens satis exercet: capite declivi aegre spiritum trahit: carnes extenuantur, & quasi liquescunt: vires collabuntur : pulsus debilis ac frequens est : sanguta detractus longe majorem, quam cise oportebat, scricopiam exhibet. Incisis eorum, qui ex ascite morsui sunt, corporibus, jecinoris, proximeque lienis, pancreatis, Mglandularum mesente ricarum vitia reperi Untur.

In curando ascite, quas exinanitiones ferre possis laborans, in primis considerandum est. Ubi enim

fractae sunt vires. nocet vehemens per alVUm purgatio , ideoque, nisi ab dominis tumorem spiritusque dissicultatem cito imminuit, ab ea desistendum. Rad medicamenta, utinam moventia, decurrendum est. Incertae autem, quod dolendum est, virtutis hic sunt medicamenta quaecumque., etiam illa, quae praesi

338쪽

tantiTima censentur. O ape enim in hoc quam xime respondent, in illo spem fallunt. Aliud igitur atque aliud tentandum eis, dum id, quod optatum effectum praestet, reperiatur. In tuti si mis valenti itimisque medicamentis diu reti cis sunt radices scili se, cum raphani agrestis radici hcis, & sinapeos seminibus, in Vino maceratae, quibus, ad saporis gratiam conciliandam, e Xiguum aromatum pondus adjectum sit: vinum rhenanum cum sale tartari; aqua, in qua juniperi bactae maduerunt, cum spiritu nitri dulci; decoctio cacuminum viridium gentilae cum seminibus sinapeos non contusis, sic, ut mane & vesperi illius libra dimidia, ho-r Um quantum cochlearium capit, assumatur. Simplex hoc medicamentum , referente Ill. MEA DIO , hydropem inveteratum prostigavit, non solum alvum movendo, sed etiam quinque se X ve minae libras quotidio ciendo. Spiritus ardentes , limo ipse vulgaris frumenti spi litus, in his, qui potui ipsorum aisueti non suerunt , interdum maximam vim diu reticam przestiterunt. Sed omnium h0rum effectus incerti sunt. Quam ob rem, si hydropici aliquod potionis genus ardent re desiderant, id ipsis indulgendum cste censemus, dummodo in corpore non subsistat, sed libere cum lotio excernatur. Sunt enim exempla, quibus hydropem potus alicujus, laborantibus inusitati, auXilio penitus discussum.fuisse constat. Haec diu retica illa sunt, quibus Medici cauti ac providi utuntur. Sed empirici, ', qui audaciores sunt, cantharidas, colchici auctumnali S oxymeli, tinei uram cupri, vel crystallos argenti, adhibere non

dubitant. Commonemus autem, ne qui S, talis medicamenti periculum facturus, id pharmacopoeo parandum committat, sed ipse potius conficiat, aegroque exhibeat. Ubi vehemens dolor Hrget, dii medicamenta nar.

339쪽

eotica confugienddin est, quae Interdum rari Hametiam n OV cnt, atq e ita duplicem maximi

usum praestant. ι ' i

Ubi nuque medicamenta, alvum solventiη, Π CAUUurinam cien ja , proficiunt, alia curandi ratio ost, sed molestillima, at a nonnullis tamen su inima et M pd-tientia atque pertin)cja ηdhibita, quap in eo Consis th, Ut aeger ab omni omnino putione pbstin φηt Opserint autem, ad sitina fallendam, os ct in iaces succo lim niorum oleoque dulcj, inter se commixtis, et rigiη, vel panis bjs c0cti frustulum, in vivo rhenano ,33-titi cicina, subinde devorare. Globus plumbeus, ore contentus, salivae fluxum invitat, sitimque ros inguit, ut naUtae , aqUae inopia laborantes, saepissime

eaeperiuntur.

Sin autem nulla ex his, qUaS proposui 'V8 , cur tionibus ventrem liccat , sed humor nihjlomin abundat, celeriore via succurrendum est, ut is parventrem ipsum emittatur. Quae quidem curatio, provinunc peragitur, & simplex, neque cum dolore, assupericulo , conjuncta est. Enchiresin ejhs qui scire avent, peritissimos Chirurgos, S HARPIUM & ΗΕ1s-TERUII, ZO tentaminrem me ic alium Mimbur sum

volumeu primmy adeanx, in quo celebrati muta ille Ρrose::br ION RO S, cingulus' dii quod IRtum , ad compreisonum nudominii, dum d quae pr. Iliunt, sustinendam a se e cogitatum, describit. Nisi enim

abdomen tali singivio, aut ministrorum m*nibus, comprimatur , periculum est, ne i nguit tanto impetu in ut a debilit ita irruat, ut minor ejMS copia , quam stimulandis ventriculi S suiscit, ad cor redeὼt, deoque letalis animi desectio oriatur.

Quandoquidem par conte sis abdominis tam facilis ac tuta est, frequentius , quam fieri solet, institui,& , ubi cum tuu cUtera remedia uota evid fletur cito proficiunt, suaderi debui, r. Quod si enim procrasti-

340쪽

natur, dum viscera per longum in aqua stagnante macerationem corrupta fierint, constans auxilium ab ea exspectari ViX potes . Si aquarum fluctuatio satis manifesta est, sperare licet, omnem humorem per Ventrem emissum iri: sinobscurior est iure suspicari possumus, illum aut nimis glutinosum, aut in cystibus inclusum, aut cum hydatidibus mixtum , aut, quod pejus est, purulentum, Vel cruentum. esse. In omnibus autem his casiab US neque in paracente si , neque in ullo alio auxilii genere , multum spei relinquitur. Salutem enim illa curandi ratio sic tantummodo pollicetur, si lina phasatis sana est, atque ex toto emitti potest.

Fuerunt, quibus aqua saepius numero per Ventrem ciniisa, & hac curandi via vita ad multoS annoS prorogata est. Cuius rei exemplum maXime mρ morabile, a ME AD Io relatum, exhibet Maria Page, cui seXaginta septem mensium spatio paracente sis sexagies& seXies adhibita , ac mille nongentae & viginti humoris librae ita emissae sunt, ut ipsa nunquam ne quo

de sorte sua conquereretur, neque curationem CXti

mesceret.

Aquis emissis, medicamenta roborantia , Ut VinUm in quo corticem peruvianum & ferri scobem elimatam, Cham aromatis calefacientibus, aptaque rhei barbarici portione, aliquis maceravit, per longum tempus affli- menda sunt. Necessariae etiam sunt exercitationes

acriores, & frictiones abdominis. Uictus levis esse

debet, ac nutrictus. Nonnunquam venarum absorbentium vis repente

ita increscit, ut paucarum horarum spatio omnis humor, intus inclusus , resorbeatur, & per renes eXeat. Sed talia forte casuque eveniunt, neque ab ullo, quod quidem cognitum habeamus, remedio effectum tam sangularem aegrotis promittere possumus.

SAU VAGESI Us ascitae unde triginta species subjicit:

SEARCH

MENU NAVIGATION