장음표시 사용
351쪽
Ubi vis vitae robusta, humorumque universitas satis fana est, remedia, ori ingesta, parum necessariae sunt. Oportet partes emortuas scalpello incidere, locis incilis balsamum aliquod calefaciens initillare,
tot uinque membrum pannis laneis, ex fotu quodamanti septico expressis, involvere, tum ad motum in alaS, quae integra manserunt, ita augendum, Ut humorum , in iis contentorum, impetUS parteS emortuas a vivis resolvat, tum ad humorum, e vasis dif- ruptis citus rum, corruptionem atque putredinem coercendam. At ubi vis vitae languet, humoresque acres sunt, ad corticem perta Vianum, Vinum, nil que medicamenta cardiaca, confugiendum est, non neglectis interea remediis externis, quae partium
emortuarum separationem maturent.
Membrum affectum in hoc casu abscindere, promsus inutile est, nisi vitium constitit, partesque emortuae a vivis resolvi jam coeperunt. Ubicumque igitur
humorum universitatem corruptam esse apparet, ne
que sphacelus pro vitio topico haberi potest, curatio
illa differenda, atque interea partium emortuarum separatio cortice per uviano, aliisque medicamentis roborantibus, anti septicis, maturanda est. hucelus a gelu propriam curationem desiderat. Unicum auxilium est, partes alienatas nive, cui salis momentum adjectum sit, perfricare, vel, in Vicem
hujus, aquae frigidae immergere, immersisque perfricare. Summaque cura providendum est, ne quid calidi super illas detur, aut aeger igni admo Ventur , donec humorum circuitus in partibus, gelu adustis, pristinam libertatem recuperaverit. Necrosis interdum subito sic, ut ncqUe febris, neque insta irimatio, neque insignis aliquiS dolor antecedat, exoriri consuevit. Cujus rei stupenda exempla, quum alibi, tum praeεipue in Commentarιis Societatis redia Scientiarum Partynia, anni ITIO, & in Transec
352쪽
iionibus philo Ophicis, mini II 63, memoriae prodita sunt. Atque in his quidem integram hominum egenorum familiam, in Suilalcia habitantem, necro si
ista correptam, aliosque mortu OS, alios pedibus, alios ipsis cruribus, mutilatos fuisse, legimus. Necrossis haec vulgo secati cornuto, vel frumento corrupto , aliisve plantis putridis, adscribitur. Sed in ea, qUZm diximus, hominum egenorum familiaveram mali causam reperire non licuit. Usa fuerat pejoris notae frumento : at eodem vicini quoque usi, neque tamen ullum inde incommodum experti fuerant. Caeterum dubitari non potest, quin victus corruptus humores necessario depravet. Qui e causa est, cur ii, qui acrimonia scorbutica, Vel humoribus, ad
putredinem proclivibus, laborant, sphacelo & necro si in primis opportuni sint.
De scorbulo, ejusique citratione , cum nova scorbulo maritimo medendi method0 SCOR BUTI vocabulum non a vulgo solum, sed ab ipsis etiam Medicis, ad significanda tantum non omnia cutis vitia adhibetur. Uagus hic loquendi modus nonnullis seculi superioris auctoribus debetur, qui tantam symptomatum Varietatem ad scorbutum retulerunt , ut pauet ex morbis longis sint, quin scorbuti nomine appellari possint. Nos vero de scorbuto putrido hic loquimur, qui nautis, & malitibus pracssidiariis victus animalis salubris, plantarumque recentium, inopia laborantibus, toties fatalis est, vel interdum certis anni temporibus publjce grassatur, aut certaS regiones proprie infestat.
353쪽
Scorbuti putridi, in navibus bellicis ), vel praesidiis b, aut in regionibus frigidis atque liti midis ,
fae VietatiS , exempla commemorari . necesse non est. Saris enim superque nota haec sunt, morbique origo maximam partem, & sit innio quidem jure, aeri humi do adscribitur , praesertim , sit, qui huic exponuntur, eodem tempore Victu vegetabili recenti, vino, alii l-Ve potionibus roborantibus, carent, atque ipsis interdum vestibus, quibus corpora sua adversus caeli injurias muniant, maligne instructi sunt. Sed eui dem scorbutum in regione sicca L amoena, qualiSHamptomentis est, publice grassari, hominesque , omnibus rebus ornatos & copiosos, invadere: id vero tale est, ut ejus rationem reddere, perarduum sit, neque aliud qtiidquam relinquatur, quam illum a propria quadam acrimonia derivare , cujus naturam non magis cognitam habemuS, quam ejuS, quae Variriolas, arthritidem, aliumve quem morbum , Proin
Cujus illustre exemplum praebuit classis Anglica, duce AN SONO , orbem terrBrum circumia ecta , in qua, quum mare australe navigaret, tertia fere pars nautarum, hac calamitate consumpta, periit.
) Cujus saevitiam praesidium Q lebe cense expertum est prima hieme, postquam urbs, Gallis
erepta, in Anglorum potestatem venerat. Cl. LINDI Us reseri, principio & vere anni IT verum scorbutum putridum publice per Comitatum Hamptoniensem laeviisse, qui stupendo progressu ul-que ad naves, in portu ac littore Spithea leusi collocatas , penetraverit. Corripiebantur illo aliquot centuriae Gallorum, qui, bello capti, in castellis, Uincestriensi & Porcestriensi, custodia clausi fuerant. Ne
354쪽
beatiores quidem familiae, ruri habitantes, a levi ribus tentationibus inam Une S erant, quin potius nonnullae summam ejus gravitatem sentiebant. In nos
comio HaZlariano nautas, recen S conductOS, qui nunquam mare navigaverunt, pariter in Vndebat, ac veteranos . qui plura in Indiam orientalem & occiden talem itinera fecerant, neque unquam antea illo affecti
Quae omnia, acrimoniam scorbuticam peculiari quadam propriaque indole praeditam esse , demonsetrant. Si enim communi vi septica ageret, aeque facile febrem, atque scorbutum, inferret. Sed tantum abest, Ut id faciat, ut contra, qui scorbulo laborant, subrium putridarum impressioni diu resin
Neque tamen acrimonia scorbutica per insectionem, aut contagionem , ad alios transmitti videtur, sicut variolae, aut lues venerea, sed in corpore sponte nasci ex incognitis quibusdam aeris, nobi S circumfusi , mutationibus quae, prout major minorUe ACcedit victus vegetabilis salubris, liquorum fermentatorum , Vestitusque mundi, vel necessarii, inopia, ita ad illam generandam magis minusve potentes
Inopia ista si cum statu coeli morbido conjungitur, acrimonia scorbutica etiam sanissima optimeque valentia corpora infestat: in his autem, qui priori aliquo morbo confecti, vel natura laxi, torpidi, atque1nertes sunt, morbus a solis auris mutationibus oritur, lain etsi cibis saluberrimis utantur, corpusque contra coeli iniurias vestimentis satis munitum habeant.. prima scorbuti indicia sunt sacies, tristi quodam pallore foedata, ac turgida, inertia utque torpedo, &cujuscumqtae exercitationis metus. Paulo post gingi Vae pruriunt, intumescunt, ac, digito vel leviter
355쪽
pressae , cruentantur. Og, ipse que spiritus, male olet. Eaedem gingivae in dies magis & magis tumi-dse , lividae , sung aeque ac putrid T redduntur et quod inter ligna scorbuti pathognomonica referet
Scorbuti, sicut cujusvis alius morbi, symptomata,
pro Corporum Varietate . alia atque alia sunt, nequuin omnibus aegrotis eodem semper ordine accedunt.
Sed , quod in hoc morbo cum primis notabile est , quamvis aegri variis iisdemque immenssis molestiis
premantur, nunquam tamen Ventriculo laborant.
appetentia c: borum constat, sensusque plerumque ad ultimum spiritum integri manent. Quum quieti cubant . nihil queruntur, parumque molestiae ac doloris sentiunt : sed quum primum corpuS erigere, aut dimovere tentant spiritus aegre trahitur, cum magna praecordiorum strictitra & oppressione, nec nunquam
letali animi desectione. Hae spiritus angustiae a quo-Vis motu , cum asthenia, animi abiectione, & gingi-Vis putridis, pro symptomatibus morbi essentialibus
Cutis fere sicca est, ultimo morbi stadio excepto, quum aegri ad animi desectionem maxime proclives sunt, sub qua exiguo tenacique sudore madescit. In nonnullis ad similitudinem pellis anserinae rugosia: multo autem saepius levis atque splendida est . quam si oculis intentioribus contemplere, maculis super corpuS non eminentibUS, rubicundis, caeruleis, lividis, purpureis, margine quodam flavo circumscriptis , passilia conspersam videas. Ab initio hae maculae maximam partem exiguae sunt, sed , procedente tempore, latioreS evadunt. Crura potissimum & femora, Durius caput ac faciem, O ceu pant. Multorum crura in tumore sunt, qui vulgari hydropicorum tumore,
R que Cedemate Vero, durior est, & digiti impressi vestigium diutius servat.
356쪽
Ex levissimis vulneribus atque contusionibus ulcera sordida & contumacia fiunt, qUorum species tam 1ingularis atque uniformis est , ut ab omnibus aliis facillime distingui possint. Ex ulceribus scorbuticorum nunquam pus, sed flantes tenuis malique odoris , sanguine .mi Xta, eXit, quae tandem similitudine cruo
rem coagulatum, summo ulceri incumbentem , repraesentat, neque a partibus subjectis, nil 4 magna cum difficultate, abstergi , vel separari , potest. Carnes , huic crustae subjacentes, demisso specillo , tactui molles ac spongio ae occurrunt , & valde putridae
sunt. Neque purgantia, neque exedentia, hic proficiunt. Crustae enim , magno cum labore detractT , protinus recrescunt. Orae ulcerum plerumque livent, carnibusque fungosis, infra cutem enatis, fartae turgent. Crescente morbi vehementia, e fundo ulcerum enascitur fungus mollis, cruentus, qui saepe Uni US
noctis spatio mire ingrandescit, & , quamvis ferro ,
vel medicamentis, aduratur , aut scalpello excidatur, statim aeque grandis repullulat. Quanta quanta autem ulcerum seorbuticorum malignitas est , non tamen , niti post longam temporis intercapedinem, olla carie assiciunt. Hae certissmae ulcerum scorbuticorum notae sunt, Medicosque commonere debent , ne quod ulcus , quod 1llas ostendit, medicamentis, ex argento Vi oparatis, utpote hic longe perniciosissimis , curare aggrediantiar. Ingravescente morbo , aegri raro doloribus Vacant, tametsi non in omnibus eumdem locum Occupent, nec raro in eodem aegroto alias atque alias partes in sestent. Quidam de dolore omnium ossium conquUruntur, qui in artubus, nominatim in articulis, secruribus, si tument, acerrime saevit : sed frequentissima dolorum scorbuticorum sedes pars aliqua
357쪽
Alvus in nonnullis pertinaci si me adstricta: in aliis laxa est , cum pessimi odoris dejectionibus. Lotium quoque foetidum , ac plerumque valde rubrum est. Ubi matula per aliquot horas resedit, superficiem
spuma quaedam oleos a contegit. Ρulsus Variat, sed fere tardior atque debilior, quam in sanis , est. Tendinum rigor , & articulorum gentium infirmitas, mature in hoc morbo apparent: sed, ubi is magis inveterRVit, aegri plerumque omnem omnino artuum usum amittunt, tendinibus musculorum , crura flectentium, in poplite contractis, cum gentium articulis tumidis ac dolentibus. Quorumdam crura enormiter intumescunt, maculisque lividis , sive ecchymosibus, variantur : in aliis hi tumores duri sunt : in aliis denique surae & carnes se morum ex toto, sed sine
Quum aegri in morbo vetusto ad levissimum motum animo linqui, imo exspirare, soleant : summa cum circumspectione dimovendi , aerique aperto CXponendi sunt. Scorbutici omni tempore, sed magis morbo ingravescente , obnoxii sunt sanguinis profluviis ex variis corpori S partibuS, ut naribus, gingivis, intestinis , pulmonibus, Vc. itemque ex ulceribu S , quae sere, si fungus, e fundo ipsorum enatus, eXciditur, copiosum cruorem profundunt. Dissicile est , luctuosae atque multiplicis illius miseriae, quae aegris in ultimo morbi stadio proposita est, imaginem capere, in quo
symptomata a nomala & extraordinaria accedunt, sic, Ut Vulnera, quae dudum cons Uerant, ruptis cicatricibus , recrudescant, in fractisque ossibus calli, ante complures jam annos indurati, quasi compage jam recens soluta, discedant. Terribilia autem haec symptomata, mirum est, quam cito, idonea curatione adhibita, tollantur. Ubi enim partium solidarum conteaetus non eX toto destructus
358쪽
est, succi plantarum recentium sanitatem humorum in hoc morbo tam evicaciter restituunt, ut, si tempore opportuno comparari possint, ullis illorum liberalis acrimoniam scor buticam ViX Unquam non comrigat. Neque magni interest, cujus generis plantae illae sint, modo recentes, ejusque nartitae sint, quae copiosum ipsarum usum permittat. Acidae & alli lescentes, lenes & acres, dulces & amarae, scor butum ex aequo sanant, quamvis qualitates illarum , quae sub sensus veniunt, inter se contrariae, esse tusque , quos alias in corporibus praestant, diversi
Tota igitur curatio huc redit , ut ii fructus, aliaque vegetabilia recentia , eligantur , quae facile& parari, & assumi possint, eaque forma eXhibeantur , qUT quam maximam illorum copiam devorari
Primus, qui salutem promittat, curationis hujus effectus fere leve quoddam alvi profluvium est. Cui si aliquot diebus post cutis mollitia & mador accedit,
plane non est dubium, quin aeger e X morbo con Ualiturus sit , praesertim, si Vires recuperat, citraqUUanimi desectionem dimoveri, vel auri aperto eX poni, potest. At ubi vegetabilia recentia alvum non solUUnt, neque cutem remolliunt atque humectant, una cum iis utendum est prunis coctis , vel decoctione tamarinisorum CV m cremore tartari, quibus alvi duritia removeatur, levique decoctione lignorum, & balneis calidi S , quibus cutis pori relaxentur. Nihil enim ad profligandum scorbutum plus valet, quam sudoreS. Quod ad curam symptomatum pertinἡt , oris &gingivarum vitiis optime succurrit humor aliquis cum medicamentis anti septicis , ore saepe contentUS.Cujus rei causa cortex peruvianus in aqua decoquitur , cui percolatae tinctura rosarum cum myrrha
359쪽
soluta adjicitur. IIaec enim compositio nota tantum os purgat, sed etiam gingivas relaxatas atque spongiosas blande constringit. Artus tumidi & indurati ,
articulique rigidi, aceto calido fovendi , ac Vaporibus aquae calidae, ad ipsos saepe deriVatis, stragulorumque clausorum ope coercitis, relaxandi sunt. Ulcera crurum neque oleo sis, aut pinguibuS, neqUQvehementer exedentibus, sed linteis potius, forti decoctione corticis peruviani madidis , curari
debent. Scorbutus nullo tempore eXinanitiones largas sus .
tinet, aut desiderat. Et sanguinis igitur detractio , & per alvum purgatio, aliena est. Alvus, uti jam diximus, vegetabilibus recentibus, vel mitissimis cu-tharticis, solvenda est. Illud autem semper pro Videre Oportet, ne aegri, post longam a vegetabilibus recentibus & fructibus abstinentiam , ab initio proti-ΠUS nimiam eorum copiam devorent. Nisi enim ita, ut homines, inedia confecti, curentur, hoc est, nisi paulatim cibis illis assuefiant, periculum est, ne in dysenteriam mortiferam incidant. Quum eam, quam hactenus proposuimus, scorbuti curationem his tantum adhibere liceat, quibus abunde vegetabilitam recentium suppetit ; nautis autem n militibus praesidiariis non semper tam felicibus esse contingat : saepe de alio quodam scori, uti remedio quod ubique locorum parari posset, cogitavimuS Tandem , anno hujus seculi sexagesimo secundo aqua, ex qua byne macerata sit, in mentem nobis Venit, quam: vegetabilium recentium succis substitui poste non dubitavimus. In Appendice Lectores relatum legent, tum qUae dissicultates ante superandae fuerint , quam justa novi hujus remedii eae perimenta fierent. tum quos enectus illud pravit terit, tum qua ratione eo Utendum Γε.
360쪽
De sci Uula , ejusqtae curati9ne, Λ op ULA quum ex iis morbis sit, quorum voca hula minus tolerabiliter se babent saepe scorbuti nomine dissimulatur, tametsi illam inter & hunc neminima quidem intercedat assinitas. Morbus fere hereditarius est: interdum tamen a nutricibus in alumnos transit Acrimonia scrofulosa plerumque ante pubertatem se prodit. post hanc enim habitus corporis fere tantum firmitatis acquirit , ut noxiis materiae hujus morbificae effectibus arcendis sufficiat An scrosula contagione in vicinos transferri possit, nondum inter pathologos constat. Sunt, qui ita censeant. Sed, ut jam contagione in alios transire possit, pariter tamen , ac scubies & lues Venerea , non transit. Caeterum , quum semper tutiore Via eundum.
sit, consultius est , sanos a lecti consortio cum his, qui scrofula laborant, prohibere Humor scrofulosus potissimum aut glandulas, autosia, occupat. Initio nodi exigui, Vel tumores duri,
coacer 'ati, non dolentes, maxime in cerVice , per
cujus latera longa serie disponuntur, interdum in alis .
itemque circa mammas, apparent , aut articuli vel digitorum, vel carpi, Vel genuum, Vel cubiti, vel tali, intumescunt-
Saepe articulorum horum distortio humori scrofu loso occasionem praebet se manifestandi. Sed ubi tales injuriae externae non praeces erunt, tumor pedetentim, sine ullo dolore, aut cutis decoloratione, existit.