Paraenesis catholica ad Marcum Antonium de Dominis, olim archiepiscopum Spalatensem, nunc verò à S.R.E Apostatam, & in Angliam transfugam. ... Auctore, ac monitore F. Zacharia Boverio Salutiensi Ord. Min. S. Francisc. Congreg. Capuccinorum Minimo

발행: 1618년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

88 PARAENEsu CATHOL. PARS I. non fuerit, sed ampliori quotidie, ac illustriori populorum concursu accumulanda foret ; quod nostra hac tempestate laetabundi perspeximus, cum plurimas tam Orientis , quam Occidentis insulas, atque ammplissima regna, S cum iis innumeros ferme ignoti orbis populos ad Romanam Ecclesiam confluxisse vidimus. Num te potius id aequum erat sentire,Christianae Ecclesiae regnum diuino praesidio fretum, nullo vnquam tempore dilabendum, aut corrumpendum fore, sed maiora in dies incremeta accipere : donec Christus Opt. Max. Ecclesia, pacifico imperio, per omnes mundi oras dilatata ; uniuersos ad fidei unitatem collegerit Habes igitur, M. Antoni, quibus propugnaculis Christi Ecclesiam aduersus errores tuos pugnantem munierimus, etenim

super integrum Scripturarum murum sui petiisti) haec propugnacula ereximus. Turres angulares orthodoxorum Patrum, atque eorum quidem quos omni exceptione maiores existimas contemplati sumus, aCtibi contemplandos obtulimus.Tu quidem decem tua propugnacula , quibus Ecclesiam Dei, ac Romani Pontificis potestatem oppugnas, super hunc Scripturarum mu

112쪽

Αo M. ANT. DE DOMINIS. 89 ,ru solidissime te extructuru iactas: sed videue humanum,ac profanu murum pro sacro, ac diuino tibi usurpes ,& cum in eo absque solidae veritatis temperamento propugnacula tua Construxeris, ac linieris, Propheticam sententiam audias. Dic ad eos,qui liniunt EG parietem ab que temperamento, quod casurus sit. 'in

Siquidem dabit nobis Deus c ut spero) l pides praegrandes , & de coelo desuper irruentes, diuina scilicet Scripturarum testimonia , ac coelestem veritatem : necnon ventum procellae dissipantem ; conspirantem' nimirum Orthodoxorum Patrum, ac Conciliorum doctrinam , quibus ita tuorum propugnaculorum paries destruatur

ut tibi illud iure exprobrari possit. Vbi est litura , quam linisti, & paries, quem aedifi

Qubd vero Deum immortalem testem, iudicem, vindicem aduocas, te non gloriolae ut ais in cupiditate delinitum , non nouitatis studio addictum, non sectae cuiusquam vel antiquae reuocandae , vel recentis promouendae spe captum ; curvam tibi , prauamque ex ingenio tuo regulam huic erigendae machinae confixis e. Esto: Id me tibi Deum obtestanti iuuet credere: sed

illud tibi addendum erat, te nullo erga RO

113쪽

9o PAR ENEsrs CATHOL. PARs 1. manum Pontificem odio, vel malevolentia , vel eidem nocendi studio Commotunt: hoc enim te stimulo concitatum fuisse , &publicus rumor, & omnium fere, qui te agnouerunt fama loquitur , necnon haeς

tua ipsa scripta testantur, in quibus nihil magis, quam ipsius potestatem oppugnas.

apropter cum ais, te in ea euertenda

antiquisluTiam, certissimam Deo, hominibusque. probatissimam diuinae Scripturae, sandorum Patrum, priscorum Conciliorum , M sacrorum Canonum regulamis quutum fuisse, id falso te iactare apertissimis testimoniis, & argumentis, Deo fa-UCnte, euincemus, cum Episcopalem potestatem sub Romano Pontifice incedentem, non depressam, aut oppressam: non debilitatam aut debellatam: non diminutam,aut dirutam: sed integram, ac sartamtectam demonstrahimus.

Verum illud mihi maximE admirandum videtur, M. Antoni, quod dum omnibus huius tepestatis sectariis, Lutherianis, Zuu- inglianis, Caluinistis, Anabaptistis, atque aliis, qui cx iis numerosissima sobole exorti sunt, Ecclesiae fores patefactas esse postulas,

ut omnes ad unius Ecclesiae gremiu accurrant, eodem prorsus tempore, eas tabulis C .drinis

114쪽

AD M. ANT. DE DOMINIs. 'Idrinis compingendas,ac occludendas velis; ne Ecclesia hostium insidiis, ac insultibu pateat. cimpactio, inquis, poscit unitatem, ηυνtandem omnes idem sapiamus, o in eadem, ut monet Apsolus permaneamus regula.ω um hoc

praedatores,vastatores, rabidas etiam feras admit- .ret, quae totam dissipent ciuitatem a compingammigitur tabulis. Nullosne hodie praedatores, ac vastatores e Nullasne rabidas feras Ecclesia deuastantes esse putas e si nullae , quid Ecclesiae vastationem times, cui ostium occludendum censes Si aliquae, quaenam illae sint, nobis exeret Prius enim cunctas Sectariorum. Ecclesias nobilissimas iudicaueras,ac Sectarios omnes Ecclesiis filios appetilaueras.Praeter has,cia nullae Ecclesiae sint, quosnam Ecclesiae hostes, ac praedones esse censes 8 Praesentio sane, aut saltem mihi praesentire videor, quae mens, quaeve sententia tua sit. Non Sectarios, non Haereticos , non eos qui quoquo modo nomina

Christo dedere,Ecclesiae hostes esse iudica rimo Ecclesiae filios, nobilissimas Ecclesias censes: Turcas Iantummodo infideles, paganos, illosque, qui Christi nomen oppurgnat,solos praedatores Ecclςsiae agnoscis: in

hos arma vertenda, hos persequendos, eX-tirpandos, extinguendos tantum vis. Parce M. An

115쪽

PARAENEsrs CATHOL. pARs I. M. Antoni, parce Apostolicae fidei: cur id nos docere niteris, quod Apostolica doctrina damnat' Docet paulus Sectarios, atque Haereticos quoscunque lupos esse, gregis Ecclesiastici vastatores. Scio, inquit, quod ' o- post discessionem meam intrabunt in vos lupi r paces non parcentes gregi, se ex vobis ipsis exu eent viri loquentes peruersa, ut abducant disii. pulos postse. Docet Petrus effroeni Sectari . rum licentia, viam veritatis, cui Ecclesiae fides innititur, euertendam. In vobis,it, eruntia ma istri mendaces, qui introducent siectas perdi ea. 1. Doriis se eum,qui emit eos, Deum negant ;Jupe inducentes sibi celerem perditionem, dr multi sequentur eorum luxurias, per quosmia veritatis blasphemabitur ru vero Haereticos,ac Sectarios velut Ecclesiae filios amplectendos; λ- tiendos ad Ecclesiae unitatem . velut legitima membra appellandos. ac com pagina dos audes asserere ' Vide quaenam haec tua insania sit. Cur potius Sectarios Ecclesiae hostes non agnoscis, quibus Ecclesiae fores, nisi resipiscant, occludendae sint. . . I. Interea tamen dum haec persuadere ni-' teris , Episcopos hortaris, ut eo saltem tempore , quo haec tua legunt i affectum omnem, gustumq; terrenorum deponant, nec illos res vlla terrcna 3 non fulgor purpurae,

116쪽

AD M. ANT. DE DOMINI snon pondus auri, non fugacia commoda,

non mundi vanitas , non obstinatio opinionum, non odium,non cupiditas,non timor, non spes, non amor turbet, e citet. transuersos agat: quasi vero haec tam diuina sint, 'ac supra humanum sensum sese extollentia, ut Pauli raptu opus sit,quo isthaec tam steti-ὰa, tam haeretica , tam ab omni Christiano, ac Catholico sensu aliena intelligi queant..Heu venenata haeresis pocula, quam deplorabilius, & magis quam Circea miseros hominum animos dementant:cum vix hausta, humanas mentes ab omni veritatis sensu

deiectas, ad apertam Idololatriam adigant. . L. Quid enim M. Antoni, his verbis contendis , priterquam Diuinu honorem tuis haeresibus cociliare. Haec haereticorum semper idololatria fuit, ut testatur Hieronym': Gu- Hires. iolosi linquit) venter Deus est, Avarus colit Mam-ς 'mona, haereticus dogma quod Oxit. Sed qua arte, qtiove sermonis lenocinio alterius Absalonis instar, Episcoporum

animos aduersus Romanum Pontificem communem ipsorum , ac omnium Parente licites, audiamus, Cognoscamm, ais, Patres

Reuerendissimi , potestatem nostram , munus nostrum agnostamus. Pudeat nos aut ipsis esse caecos , Vt a GAZorsim cois isci. si proferio.

117쪽

94 PAR ENEsis CATH. PARs I. ipse ductores semus aliorum, er Pastores. H1c' plane videre est , eversum naturae ordinem: caecus enim videntibus, qua pergendum sit, viam monstrare sibi arrogat. Vtinam, M. Antoni, tu ita potestatis tuae occasum cognosceres, quemadmodum Romanae Ecclesiae Episcopi potestatem,ac munus suum perspectum habent. At nulla maior caecitas esse potest, quam seipsum nonagnoscere. Tritum est oraculum Delphicum

Γνωθε σεαυτον. Tu quidem te solum videre, caeteros prae te caecos esse putas: Hoc caecorum illorum vitium est, quibus olim Salua,. tor dixit. Si caeci essetis, non haberetis peccatum: Nunc vero dicitis, quia videmus, peccatum v sirum manet. Caecus es, M. Ant.nec hoc ipsuagnoscis quod sano miserabilius caecitatis genus est.Cum vero te maxime prae caeteris videre existimes, te solum pudeat caecum esse, atque a caecis ductoribus duci, quales sunt superbia ac tumor, quos ductores tuos esse declaras cum ais, Usii prosecto, ipsi ductores sumus aliorum ,& Pastores. Annon haec superborum illa vox est quae apud Psal. .. legitur: N, dixerunt linguam nostram magni

fruimus, labia nos,u a nobis sunt. 22uis noster Dominu est ' Qui seipsos magnificare, qui potestatem suam super alios extollere cupiebant

118쪽

piebant , deniquet qui neminem sibi praeesse patiebantur. Quid hac voce, nisi tumidum ambitione pectus ostendis Z IU inquis) ipsi ducures sumus aliorum, o Pa-

flores. Non Patriarcham , non Romanum Pontificem tibi praelidere vis, Luciferi Vocem , ac sensum tibi usurpas i dixisti enim in corde tuo, ponam sedem meam super Aquilonem , M similis ero Pontifici maximo. At quis te ductorem , ac , Pastorem aliorum constituit Quis sedem designauit i Quis potestatem contulit 3 Quis benedictione firmauit y Annon Pontifex Romanus Z Num sine co aliquando Episcopus fuisses t Quae cum ita sint,

nunquamne audiasti Paulum doccntem. Minora maiore benedicitur: Cur igitur maio- mbν.

rem te, & omnibus Episcopis, Romanum Pontificem non agnoscis ' At te nullius rPastoris ovem esse arbitraris; sed aliorum tantum Pastorem. Sed quis oves tibi olim subiecit uis pastoralia munera commisitst Annonis, cui tu perpetuo subesse sponto , aliquando pollicitus es, ut ad Episcopatum peruenires Cuius tu modo iugum sacro

iureiurando violato subire renuis, ac indi-. gnum tua potestato iudicas, teipsum Rom.

yucificis filium prosteri, cum Patre latum,

esse

119쪽

s 6 PARAENEs Is CATHOL. PARs I. es e tibi persuadeas. At te sanctior, & te hu- Athana O milior Athanasius Primas Alexandri ius xj haud vcritus est seipsum cum omnibus Ps. gyptiorum, Thebaidarum , & Lubiorum Episcopis , se Pontificis summi filium, ac commistam illi ouem appellare, his verbis. Ad hanc Apostolicam sedem, quasi ad matrem

recurrimus , ut eius uberibm nutriamur, quoniam non potes mater obliuisci infantem suum; sic se mos nolite obliuisci nos vobis commissos. Verum id minime mirandum est ; nam superbia,quae,teste Gregorio, omnium Har- reticorum est mater, debita tibi humilita tis nomina, atque officia omnia subripit. Sed iam quaenam fuerint tui occasus, ac perpetui ut vereor exiiij principia lubet inquircre. Duo, ni fallor, fuisse narras, quae te in hunc haeresis conscribendae laborem perduxerunt. Primum est,Romanae,& Gra canae Ecclesiae dissidium. In quo, ais, ut permultos annos laborarim , fecit exitiale disi dium, quod inter ηostram Romanam Ecclesam,or Graecam, se Orientalem iam inueteratum cemnebam , Graecorum schisma animo conci piebas , quo non nos ab illis, sed illi a nobis exierunt. Quui tum Z Nosciebas occulta Dei dispensatione fieri, ut Zizania simul cum tritico usque ad mes em excrescatatZ

120쪽

AD M. ANT. DE DOMINIs. 9 Adhuc vocem Pauli ignorabas poportet haeresi esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Quid te hoc Graecorum dissidium mouere

debuit,cum tot priora Arrianorum, Nouarianorum,Nestorianoria, Monothelitarum, EutiChianorum, ac aliorum Haereticorum

dissidia te non mouerent8Num idcirco tibi ab Ecclesia recededu fuit, quod eam SchiiamatiCorum Zizaniis nonnihil perturbatam cerneres Id iam te Augustinus docuerat, vel potius Cyprianus apud Augustinu,cum diceret. Licet videantur in Ecclesia esse zizania, ob i. αε- non tamen impediri debet aut fides, aut charitas me a,m quoniam zizania in Ecclesia esse cernia cap.3 .mus Uri Ecclesia recedamus. Annon potius id te in Ecclesia Catholica fixum,ac immobilem tenere debuit quod eam variis haere- sum , ac schismatum dissidiis oppetitam videres, nec tamen unquam victam cestisse animaduerteres 8 Nam cum omnis haeresis teste Chrysostomo)contra Ecclesiae verita C, Is . tem CXurgat, ea profecto vera Ecclesia tibi

agnoscenda,ac tenenda fuit, quae cotra om-YM-Πώ. nos veritatis hostes pugnaret , ac uniuersas haereses debellaret. Iam animaduerte, qualem primo loco tibi apostasiae ansam

arripueris. UAltera causa fuit,quam statim. his verbis

SEARCH

MENU NAVIGATION