Paraenesis catholica ad Marcum Antonium de Dominis, olim archiepiscopum Spalatensem, nunc verò à S.R.E Apostatam, & in Angliam transfugam. ... Auctore, ac monitore F. Zacharia Boverio Salutiensi Ord. Min. S. Francisc. Congreg. Capuccinorum Minimo

발행: 1618년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ΡΑRAENE sis CATHOL. PARs I. congregate in horreum meum. Ziraniorum n mine Sectarios,vel Haereticos significar te-

sis , t sara sunt August tib quaest. Euang in Matth.

3 a. c. II . Chrysost.& alij plerique Patres.

Porro si coeleste edictum, Divino Christiore promulgatum , hac poena Haereticos mulctat , ut mortis tempore aduentante in fasciculos colligantur,ac flammis aeternis tradaturicur nos crudelitatis sugillas , quod

diuini huius edicti seueritatem prςdicemus Cur simul quae tua modestia estὶ Iuda Apotiario. stolum non sugillas, qui Sectariis, ac Haereticis,procella Nnebrarum seruatam esse in R' aeternum disertis verbis affirmatZCurPaulueiusdem criminis non insimulas t Qui iram Dei de coelo reuelari clamat super Haereticorum,ac Sectariorum impietatem, qui V ritatem Dei in iniustitia detinent,& sep liunt. Adeoque Haereticorum,ac Sectarioruamicus,ac frater es, M. Antoni, ut stare, Medi ν δε vivere putes Cypriani verbis utar) de Ec- clesia recedentem3cum dictum sit ad Raab, ι sis x. in qua praeformabatur Ecclesiassatrem tuu, Δί matrem tuam, V fratres tuo , & totam domu patris tui colliges ad teipsam in do muminam, qui exierit osthim seras domus ruae reus sibi erit. At melius profecth tibimnsultum erit, ut Haereticorum patrocinio

92쪽

AD M. Ain. DE DOMINis. ε' relicto, Catholicum Augustini iudicium, ac

definitionem amplectaris,his verbis conceptam. Firmi Ome tene o nes tenus dubites, quemlibet Haereticum, vel Schismatisum in Nomine Patris, o Fili , o Spiritus sancti baptizatum, si Ecclesiae Catholica non fuerit aggregaturi quantocunque eleemo senas fecerit, i pro Chr si Nomine uiam sanguinem fuderit, nusiatenus passi saluari r omni enim homini, qui Ecclesia C .

tholicae non tenet unitatem,neque baptismus, noque eleemos a quamlibet copiosa, eque mors pro

rim Nomine Fuficepta proficere poterit ad sal

rem,quamdiu in eo haeretica,vel Achismatica a uitasperseuerat,quae ducit ad mortem. Sed iam te opportunumne, an impori num probumne, an improbum: iustumnes an iniustum, alij iudicent. Hortatorem audio.Noctrum inquis est,Fratres, o Patres mihi talen simi,iam tandem ctrius vocem ditense ire.Vtinam,M. Antoni,Reuerendissimos Romanae Ecclesiae Episcopos staties, ac patres tibi vendicares. Nam si fratres illos haberes , certe eandem matrem, Romanam Ecclesiam agnosceres: si Patres, eorum disciplinam reciperes. Verum cum excusso fidei iugo,&Patrum disciplinam, & matris legem repuleris; absit,uthaec capiti tuo gratia addatur, qudd sacri Episcopalis ordinis

93쪽

7o pRRAE N Esis CATHOI. PARs I. frater, aut filius nuncupandus sis: aduers rius es hostis es, perduellis es: neque eos fratres, aut patres tibi vendicare licet, sed sceletis tui iudices,ac vindices. At quaenam

est illa Christi vox, quam tot orbis Episcopi,hactenus attente non audierunt, nec perceperunt Eane,quam paulo ante protulisti, dilatandam nempe esse Ecclesiam ab Hierusalem, usque ad ultimum terrae Z At scripturarum illa vox est, omnium auribus instillata , sed non aeque bene a te perceptam superius euicimus.Ecclesiam toto orbe, vel iam diffusam,vel postremis temporibus diffundendam omnes Catholicae Ecclesiae Episcopi attente audiunt , ac fideliter fatentur. Eam vero post haec Christi verba toto orbe,necessario semper fore diffusam,tu solus nec bene,nec attenth audis ; cum nullo Scripturarum, aut Patrum testimonio probare queas, veram Ecclesiam non esse, nisivi quae toto orbe semper sit diffusa.Nam quod August lib. de Pastor. & passim contra Donatum, hoc argumento vera Ecclesia esse probat,quia est toto orbe diffusa,atque inde partem Donati, non esse Ecclesiam euincit,quod in exiguo Africae angulo esset conclusa, id Augustino licuit, quandoquidem

94쪽

ipssus Augustinii tempestate , Christi Ecclesia toto orbe diffusa crat, ut ipsemet testatur his verbis. Euando dicebatur Eccles ricti futura per totum orbem terraνum, ἀ-cebatur a paucis , o credebatur a multis: modo iam impletum est quod iunio ante praedicum est: Essus es hcclesia per totum odem terraνum. Αζ-que id ipsum confirmat in Psalm. 18. in I. partis enariatione ; quo si ut argumentum pro veritate Ecclesin Augustino quidem fit-mum fuerit,ex ipso pramunciatae rei eventu petitum; quod tamen apud priora secula, quae Augustinum praecesserunt ac posterio ra, qua allum sequuta sunt, cum vel non' dum Ecclesia crat toto orbe distusai: vel aliqua orbis pars a fido desecerat, vim non habuisse certum est,sed sui alibi explicabimus August. cum Ecclesiam toto orbe diffusam docet , non per omnia loca

diffusam, sed ubique euhsa fide constam

tem affirmat. iQuapropter frustra Episcopos hortaris , ut Christi causam serio agant , ut ' Christi sponsam strenue refocillent: semper enim Christi causam serio agunt δίΕcclesiam refocillant , cum nouis dogmatibus , qc nouis doctrinis quae sui Apo stolus ait ) daemoniorum doctrinae sunt

95쪽

72 PAR ENEsis CATHOL. PARs I. sese opponunt,& contra Nouatores pro antiqua Ecclesiae fide pugnant. Caeterum,quod illorum munus esse dicis. Mente, se cogitatione, tanti mali radicem fundum indagare Mulierem hanc fortem illarum culpa obtectam,ob ratam refugam quaerere

inuenire. Ciuitatem hanc Ecclesiae, graui incendio correptam orruptam redintegrare, Fri , ac dumetis circumseptam perpurgare,aperire,er rumsu conssimam reddere,ac manifestam. veterem tuam,ac Sectariorum fratrum tuorum Cantilenam illis occinis, seu potius obstrepis. At frustra callida,ac melle delinita, ad illorum euerfionem verba componis. Non vacillantes Ecclesiae lapides, ut putas, non lapses,vel labentes columnas, non trementes

parietes dolosis verbis oppetis : sed fortissimos Ecclesiae muros,sed adamantinos lapides, sed Iaspidea propugnacula, quae nulla vi,nullo aestu, nullis verborum lenociniis se dirui finant,tibi opposita experiris. α' Iam pridem Lutherus in lib.de abrogaΠ-abri mis da missa priuata,& Caluinus libr. . Instit. C. o g. i & quotquot utriusque sectas profitentur, veram Ecclesiam in orbe periisse docuerunt. Imo & multo his priores Don ristae, & quicunque olim nouas sectas CXCLinro 'isi sunt, ut Ecclesiae nomen suis sectis impono

96쪽

AD M. ANT. DE DOMINIS. I imponerent, antiquam Ecclesiam penitus defectisse,ac dirutam in parietinis, ac ruderibus iacuisse autumarunt, ut testis est August. de Donatistis. Tu quidem non funditus deletam, sed inter rudera, or ruinas, haec tua verba su ni inter cinerem multum,c aui las nur nigredinem, Aliginem obscuram,co ruptam acere delitescere affirmas. Non animaduertis te omnem prorsus Ecclesiam E medio tollere,cum delitescentem, ac cor ruptam tibi persuades.Eia, M. Antoni, si vel minima post tantas errorum tenebras, qui . bus demersus es, lux tibi in animo reliqua est,hanc ad veritatem prouoco. Delitescentem, ac corruptam quidem Ecclesiam doces; sed moenia speras imb stis esse integra,& illaesa; muru' integrum,ais, nobis relictum esse sacram diuinam, nonicam scripturam, tu res adhuc antiquis extare,Patres sanctos, or o thodoxos Doctores incorruptos, Concilia antiqua. Iam tuis, ac scripturae verbis utar; si murus est, aedificemus super eum propugnacula;

turres contemplemur;eorum norma, nos A nostra, quod ad rem attinet metiamur; eorum stemus documentis, ab iis uniuersis ne latum quidem unguem liceat discedere , ex his vere purissimis & candidissimis lapidibus argentea propugnacula extruamus,Ve

97쪽

PARAENEs Is CATHOL. PAR sis candidam veritatem, candido mentis astaciat propugnemus. Vides quam aequum me ac benignia Antagonistam habeas. Et quam do quidem hic tuorum errorum fons est, Morigo, quod Ecclesiam obscuram, ac COD4uptam exiitimas, paucis amice, pacateque, eo prorsus, quo tu ipse petis, modo, ac conditione errorem tuum discutiamus. Undena, M Antoni, Ecclesia obscuram ac corruptam, esse nobis probas i Quo a gumento, quibus scripturis, quibus Patrum testimoniis, quibus conciliis p Ad haec enim propugnacula nos prouocas,quae candidam Veritatem aperiant. Iam nulla huiusmodi

argumenta profers, iam sine propugnaculis aduersus Ecclesiam pugnas. Nam quae prius ex Act. I.6c ex August.& Chrysost. attulisti, adeo leuia sunt, ac labilia, ut vix ipsa rci

Veritate inspecta , Corruerint. Ea te inquis in toto opere agitare. Esto: Hic propugnaculis cares, illic quid extructa tua propugnacula valeant examinabimus. Iam vero quibus aduersum te pro naculis pugnemus candidε accipe. t

Prophetarum, Euangelistarum, Apostolorum, Patrum sparce tamen in aduersus bi

ceps hoc errorum tuorum monstrum propugnacula erigimus. Qiaod attinet ad pri-

- inum

98쪽

AD M. ANT. DE DOMINIS. Ismum caput,quo obscuram,ac latentem Ecclesiam tibi effingis, cum illud iam superius

a nobis confutatum fuerit, noua hic censura,aut confutatione non indiget:quare alte rum tantum Conterendum superest, quo illam vitiis, ac erroribus quamplurimis cor fruptam tradis Hic primum te ad Scripturas prouoco, quadoquidem Scripturarum propugnaculis aduersus hunc errorem, quem cum Sectariis comunem habes prius nobis decertandum est. Si Ecclesia post tot secula erroribus,ac haeresibus corrupta,inter rudera, ac ruinas sepulta est, quomodo eam Isa- Isaias. eias multo ante illius ortum, nullo unquam i i tempore corrumpendam esse prςnunclauit, illis verbis 8 Resspice Sion ciuitatem jolemnitam nostrae Hierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum , quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur claui elud in sempiternum, es funiculi eius non rumpentur. Neque n.te ignorare arbitror noua hac Hierusalem, Christi Ecclesiam significari: cum eodem prorsus nomine Ioannes Ecclesiam nuncupet, cum Io, . Arait. R di ciuitatem sanctam Hierusilem, nouam defendentem de caris , a Deo paratam sicut Jonsam ornatam viro seo, atque in hac explicatione consentiunt fere uniuersi1 Patres. Origenes in 1A. hom. 8. Hieron. in Erech. I 6. August.

99쪽

PARIENEsis CATA. PARs 1. August. in Ps. 61.& 64. Greg. in Cant. c. 3. Praeclare vero Procopius antiquissimus p ter in Isaiam scribens hunc locum edisserit,

his verbis: Nam quid Prophetasibi vellit, si diaceret, oculi tui sidebunt Hiem talem, si de morusalem antiqua es veteri inteLigeretρ Longe maius aliquid a Propheta intelligitur, quod s-quentia verba demonstrant : defribitur enim' sub tu, ct immola: at vetus Hierusalem corruisis ante ultimam vastitatem armis hostilibis spe fuit peruia. Nova Hierusalem immota manet , manebitquesemper, ut pote qua sita sinpetra, aduersus qua porta Inferi non praeualebui. Porro si illud ex hoc testimonio certum est,Christianae Ecclesiae,quq diuinum Christi tentorium est, clauos ita in fide,ac Apostolica doctrina profunde defixos esse, ut nulla haeresum vi auferri possint, funiculos quoque Patrum doctrinae, cum Apostolica fide ac doctrina consentienti tam stricte esse alligatos, ut nullo unquam tempore dis Ι-ui queant; quid tu corruptam,ac prostratam

Ecclesiam esse fingis 3 Si Ecclesiam a fides

Candore, ac integritate iamdudum dilapsa obscuram, ac corruptam iacete existimas:

quid idem Isaias perpetuam ac indelebil5 ipsius fidem, immobilemque in fide constantiam tantopere commendat illis verbis: m

100쪽

An M. ANT. DE DOMINI s. 7 Cum venerit Sion redemptor, se eis,qui redeunt ex iniquitate in Iacob,dicit Dominus; Hoc foedus meu cum eis,dicit Domin' Spirituου meus qui est in te,ctverba mea quae posui in ore tuo,no recedet de

ore tuo, eris ore seminis tui amodo, or ins in se-piter . vides, M.Ant. Patrem cum Christo Ecclesiae Redeptore, ac Parente,foedus hociniisse,ut Spiritus factus,qui fuit in Christo, perpetuo in Ecclesia,quae illius semo est,resideret , & verba fidei quae a Christi ore semel em uxerut nullo unquam tepore ab ore Ecclesiae recessura essent: deniq; ut Ecclesia in vera fidei doctrina sεper stabilis, integra,& incorrupt/ permansura esser. Quod ipse

Saluator,velut Isaiae interpres clari'exponit dicens: o rogabo Patrem alium Paraclitum Dan. dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,

stiritum veritatis. Quid luculentius ad perpetuam Ecclesiae incorruptionem,quae cum

fidei perennitate coniuncta est, significandam, dici potuitὶ Quam Spiritum Christi, i Spiritum, qui a Patre , Filioque procedit, Spiritum veritatis perpetuum illi magistiu, ac doctorem fore: ex quo fieri necesse sit, ut verbum fidei, quod Ecclesia semel a Christo accepit, nunquam de illius ore recedere, debeat, ac proinde nullis unquam erroribus, aut mendaciis corrumpenda sit. - Si iam

SEARCH

MENU NAVIGATION