Paraenesis catholica ad Marcum Antonium de Dominis, olim archiepiscopum Spalatensem, nunc verò à S.R.E Apostatam, & in Angliam transfugam. ... Auctore, ac monitore F. Zacharia Boverio Salutiensi Ord. Min. S. Francisc. Congreg. Capuccinorum Minimo

발행: 1618년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

is 8 PAR EN Esis CATHor. PAR sis. contra sentit D. Thomas, aC Caeteri Theologi .ini od aquae illa , quae supra Caelos sunt, sint verae aquae, senta uni Batilius, Ambro Chrysostomus, quod per cas. intelligi de-bcat coelum aqucum, seu Chrystallinuria, docent D. Thomas & D. Bonavent. Quod Angeli lint corporei doc0exunt aliquando Iustinus Martyr, Origenss, x Augustinus, quod vero lint incorporei, docet D. Tho mas : pleraque alia exempla praetereo. At quod in rebus fidei, aut grauiorjbus quae si ionibus,ubi Patrum adest c5sensus Theologi a Patribus dissenserint, nunqua factum est, nunquam sit, nunquam fiet meque id ii

etiamsi non tantum lynceos, sed etiam Aragi tibi oculos arriperes, aut videre, aut Obi eruare unquam potuisti. Quo fit, ut insul-λ penitus, Sc intempestiue admireris Ecclesiasticae disciplinae, ac regiminjs spiritualis normam, a veteri nonnihil fuisse immutatam : nam si de exteriori disciplina, ac regimine intelligas ; adeone in Ecclesia nouus es, Ut ignores diuersa Ecclesiae tempora; diuersam quoque regiminis formam postulareuta ut nudentiae opus sit iuxta hominum mores, ac moru mutationes, Ecclesiasticae disciplinae leges, ac regiminis for

mam mut re 3 Sio de fidei disciplina sermo

212쪽

1n M. ANT. DE DOMINIS. Ityst, tantum abest, ut Ecclesiae disciplina, vllam modo fidei mutationem passa sit: quod nec latum . quidem unguem ab antiqua fidei norma recellit. At iis, qui prae vino

aestuant, omnia perturbata, ac immutata vi dentur , quae eundem plane statum retinent. Non Eeclesiae disciplina M. Antoni, sed tuus tibi mentis oculus haeresi inebriatus himmutatus est. Quapropter, cum addis , inde te suspicionis incrementum hausisse, quδd nos non satis bona fide do ctrinam ae negotia Christi, ac sanctae Ecclesiae tractemus, illud tibi Euangelicum respondemus. Cur oculus tum nequam est, quia ego bonin sum. Non nos mala fide , Christi &Ecclesiae negotia gerimus ; sed tu iniquo oculo omnia nostra intueris: unde alii Ecclesiae prudentiam,& sapientiam discunt; tu suspicionem auges, atque ex omnibus etiam rerum bene gestarum floribus, instar Aranei, malae sententiae virus colligis. Sed

nos tuas suspiciones baud magni ducimus: cum tibi, & ipsa Apostolica fides, ac . Ca tholica Ecclesia ita suspecta sit; ut scandalum pariat, atque apostasiae tibi Consiliuim administret.

213쪽

rso PAR AENE sis CATHOL. PARs i. Sεx TyM CApvT CONs I LII. Sectariorum doctrinae veritas , cor antiquitas Λ Ntequam sextum nobis tui .Consilij ca-- - put explices, M. Antoni, plura 'ccu'mutas,quibus illud non ex praecipiti animo,

neque ex mentis leuitate, aut inconsideratione profectum: sed summo studio, atque exactissima diligentia discussum, elabora-Wineret. tum, stabilitum niteris ostendere. In quo sa- Liri'ῖ 'illos imitaris vi ex Vincentio Lirinensi.

p. se licet colligereὶ qui austera quaedam pocula

temperaturi, prius ora melle circumliniunt', ut incauta aetas , cum mellis dulcedinem persenserit, amaritudinem non reformidet: quod etiam iis curae est, qui mala gramina,& noxios succos medicaminum vocabulis praecolorant, ut nemo fere ubi supras Criptum legerit remedium, suspicetur vene num. Id & tu magnopere cura S I nam Cum

huius tui Consilij capitis foetorem nulli fere cito esse placiturum scias, si nudus, ac simplex exhaletur: idcirco illud Archiepiscopalis dignitatis splendore , ac diligentissimi studii labore, velut quodam aromate

conspergis : ut amarum, ac venenatum pOculum, quod in hoc capite propinas, velut melle

214쪽

AD M. ANT. DE DOMINI s. I9rmelle delinitum indes , & incautos sub ementita medicamenti specie dccipiat. Dicis primum te ab Episcopatu ad A chiepiscopatum fuisse euectum: equidem maiori tuo damno: id cnim tibi, quod Mreliquis superbis, atque ad honorum fastiagia inhiantibus contigit. -Tosthmur, case quo grauiore ruant. Neque enim qui ad Archiepiscopatus est eruntur: omnes statim virtutibus sublimiores fiunt, quibus potissimum Archiepiscopalis dignitas innixa est. Summi honores, ad summos casus homines parant, si quando illis bene uti ignorent. Sed ea, inquis, mihi noua, ct urgentior occasio suborta, dia mea innovandi, ac i, iis Ieruentius, ct exactius laborandi. Vrgens plane , ac necessaria studiorum occasio; si non insceliciter iam studia tua inchoasses, ac longo in elicius postea prosequutus fuisses. Quod ut luculentius appareat, causae ipsae explicandae sunt, quae te ad noua studia impulerunt. Prima est, quam his verbis explicas. Iui enim Susa neorum meaeprouinciae Episcoporum molestiae; sed

multo magis Romanae curiae nimia potentia , Iura

mea Guetropolitica perturbantis me pulsare ferunt: omnium Ecclesianicorum graduum,

215쪽

191 PAR ENEsis CATHOL. PARs I. potestatum, munerum pictorum, ac digmtatum, ac praesertim Papatus mihi At radix indaganda , penitu que cog scenda. Pi ima igitur tuorum studiorum Caula, & ratio fuit , per- turbatus animus ob Episcoporti molestias,& nimiam Rom. curiae pOzziariam. Primum quidem, quod molestias a Suffraganeis tuae prouinci ς Episcopis patereris, tua non illorUm culpa fuit: neque enim illi Motropolitica tua iura perturbarunt, Vt CX fide dignis testimoniis ac rei eventu accepi, mus, sed tu illis Episcopalia aura minuere, ac iusta poterate non contentuβ, Metro

politicum tuum ius plus aequo augere, aC in eos extendere voluisti: quod lane tum ambitionis , tum violentae usurpationis, ac de- .mam canteriatae conscientiae crimine non vacat. Cum vero illi Romanam sedem, iux-ra Concilij I. Nyctent canonem appellassent: diligenter discussa causa, illis quid cincia Episcopalia ura integra relicta sunt, tu ab iniusta usurpatione deiectus. Hinc illae lquerulae voces, hinc illae calumniae quibus in Romanam curiam furens, Metropolitica tua iura, a nimia illius potentia perturbata

Quod vero cum hac animi perturbatione ad itudia accesseris,id prolatio declarat,

216쪽

AD M. ANT. DE DOMINIs. I93 tales tua studia fiuctus peperisse;quales pe turbati animi esse solent; nimirum lucis, ac

veritatis expertia.Turbata enim mens, cum

intellectus lucem obtenebret, n5 eo sequiatur,quo veritas, ac recta ratio ducit:sed quoc5mota passio rapit: qud fit, ut haec tua studia tam perturbato animo auspicata: non modo commodi nihil, aut utilitatis Christiana: Reipubl.essent allatura:verum etiam maximam aliquando Ecclesiae perturbationem,ac perniciem molirentur.

Iam vero quamam haec studia fuerint, ad quae perturbatus accessisti,tubet perquirere, ut hinc perspicuum fiat, nullum nobis verum,ac legitimum tuorum studiorum fructum expectandum fuisse. Omnium Ecclesiasticorum graduum, potestatum, munerum,dignitatum,maxime Papatus radicem indagare coepisti. En perturbati animi studia,in quibus no ad fidei aedificationem,sed ad illius destructionem profecisti. Ambiationis , atque iniustae tuae usurpationis repulsam , a Romana Curia iuste passus fueras : annon tibi iudicatis acquiescendum fuit, & culpa fletibus potius abstergenda, quam noua culpa augendaZIta plane: Quid tu 3 protinus hostili furore ardere, intestina contra Pontificem odia gerere,

217쪽

i PAR ENgsas CATHOL. PARs L vindictas animo concipere, ulciscidi occasiones captare, Pontificium imuirus , aCpotestatem iccum animo reubluere, ii l qua via; si quo modo ei nocere valeas, hoc alii-mo ad Scripturas , ad Patres, ad Conditia euolare: quae olim antiqua fide iani ficiliati fuere in dubiuni reuocare; leni ritu prius credideras denub ad exatilen & inquisi-rionem adducere ecepisti flati id haee iiiii fitriosi, ac aestuantis animi maxine ad hai reses properantis testimonia sunt ρ Quid

iniusto ac thic pestiuo hoc studio opus

erat, Antoni 'post Euan hura , L acceptam fidem libita' inquisiti e non est Qpu nitur, se certi insfitiui , ait Testi ilia misi. ' lianus , Infinita inmisitio non potest esse: θῶ rendum es donec V, aeriis, o credendum et biis ueneris, se nihil amplius nisi culiodiendum, qhod eredissim: δι- hoc in ver credis , alii dHon se credendum ι ideol nec requirendum, cum id inueneri s , ct credideris , quod ab eois titutum es, Di non aliud tibi mandat in-qrirendum quam quiod instituit. Certe Papatus, ac omnium Ecclesiasticorum officiorum radice in , iam ab Ecclima didiceras, ac simul cum Catholica fide hauseras : quid ea iterum tibi inda-

218쪽

AD M. ANT. DE DOMINI s. ictyganda fuit 3 Nisi ut vel nouam tuam infi- i aaitatem prodcres, qui accepta fide non contentus , nouum tibi Euangelium , ac recentem fidei normam cudis , vel nunquam te Ecclesiae, ac Euangelij fide imbutum demonstrares. Hemo enim quaerit i Ter- tulliano teste ) ns aut qui non habuit, aut raedit. Altera porro causa, quae te ad pestifera haec studia permovit, fuit Venetum interdictum. ccessis, inquis , paulo post Hen tum interdictam. Romani 29essi nos Henetae totius ditionis Episcopos, ut pecudes rudes, imperitos se malae conficientia homines deprimere , vexare, acproscindere non dentiterunt: hinc ad nostras perficiendin defensiones , merita-Dm his ipsa causa Heneta cognoscendam, noui, ct ardentior issi dij mihi nouae fiunt datae occa Aones. Sacri antiqui Cunones, Concilia orthodoxa, Patrum distiplina, Ecclesianica prisca consuetudo fuerunt mihi etiam atque etiam peruolutanda. Ex Veneto interdicto, quid tibi causae arripueris ad tua studia ardentius prosequenda, atque augenda intelligo : ardentissimum quippe te illius causae patronum iam declaraueras,ne opportuna Romano Potisci nocendi occasio, tuae tibi ex Venetae Rcipub. causa offerebat uno digitis efflueret,ne-

219쪽

Iss PARRNEsis CATHOL. ΡARs 1. que ulli officio deesses,quo immane aduer- .sus Apostolica sede conceptum odiu ostenderes. At vero quod ad Veneta causam attinet:si aliud unqua,tu illi turpi, hac tua defe-

ctione plurimum nocuisti. neque enim quispiam modo, illius causae patrocinium sibi assumere audeat , quam ab aperto Haer tico, ac transfuga defendi, ac sustineri in

telligat'

Porro, quod ais Venetae ditionis Episcopos, a Romanis libellis, ut pecudes rudes, imperitos, & malae costicliae homines pros cistos fuisse; falso in tuae causae praesidium assumis,ut aliqua,sin minus legitima saltem humana causa te permotum fuisse ostendas.At Romanos libellos vidi, legi, perlegi, quos illustrissimus B. llarminus, Baronius, Iouius, Malij conscripserunt; neque in his conficta haec a te conuitia unquam aut legi, aut perspexi; quin potius in his modesta omnia,amica omnia, omnia doctis, ac piis hortationibus plena perspicere licet. Tu solus malae fidei, ac conscientiae hominem te

esse declaras, qui Romanos libellos falsis calumniis proscindas. Quid alii Venetae ditionis Episcopi in ea causa cotulerint,curiose non inquirotte quidem illius causae acer rimum defcnsorem , ac forte importunum promta

220쪽

AD M. ANT. DE DOMINI S. 197 promotorem fuisse non ignoramus ; ut hoc erga pauiam Rempubl. grati, ac propensi animi officium ostenderes, quod in ea exitiales flammas, quibus tota ardcret , incenderes ; vel iam accensas enutrires, atque ad cineres,ac fauillas Vsque augeres. Hinc quo consilio, quove prosectu sacros Canones, Concilia orthodoxa, Paxrum disciplinam,Ecclesiasticas consuetudines pervolutaueris,omnibus perspectum est. Id vexo magis perspicuum reddunt, quae statim ex hoc studio te collegisse cocludis,his ver

bis. Euid plura' Inueni plenissime in his filis

quicquid quaerebam. multo amplius etia qaam quaerebam.Credo. a. Antoni,quaerebas noua fidem,nouum Euangelium, nouam Ecclesiam:omnia inuenisti,ac multo etia ampliusquam quaerebas. Inuenisti enim nouam perfidiam, nouum errorem, nouam Satanae synagogam:quaerebas noua mendacia,quibus conceptum in Pontificem odium, sub veri-- tatis praetextu exerceres: atque eo docente,

qui mendacij pater est,n5 solum noua mendacia sed cum iis quoque nouam impietarem inuenisti. Quod ne tibi calumniae loco inustum esse quis existimet, iam quid inueneris ex te aperio.

Iam verb, inquis, apertioribus oculi, facile sit

SEARCH

MENU NAVIGATION