Paraenesis catholica ad Marcum Antonium de Dominis, olim archiepiscopum Spalatensem, nunc verò à S.R.E Apostatam, & in Angliam transfugam. ... Auctore, ac monitore F. Zacharia Boverio Salutiensi Ord. Min. S. Francisc. Congreg. Capuccinorum Minimo

발행: 1618년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

118 PAR RNEsis CATuot. PARs I. Monachos nullam ab Ecclesia publicam institutionem unquam habuisse narras,nUm. eodem.Quod tamen damnas,num 36.dum fateris solemnitatem votorum monasticorum, a sola Ecclesita institutione pendere. Mi sinquis Ecclesianica haec innitutio, qua est

priuata QMonachorum. Quartam contradictionem explicas, nu. 18.cum ais. Pui deliberata voluntate plene elegerit vitam viuere monachalim ; iste coram Dessatim fit professus:quamuis non dicat, oueo, promitto:hic vere,is prurie ades verum qui ab hae lectione restit s merito votifacti non redditi

reus iudicatur.Id e vestigio recantas,nu. I9. In

haec verba. Non sine magna aequitate mihiscio persaria:eola interna deliberatione, di plenis a etiam electione votum, quod de se iam plenum,o perfectum esse deberet pro pleno,ac perfecto a Deo nondum haberista quamdiu internum serapsu potius, quam voti rationem habere

neque tale votum a Deo pro pono voto acceptari, nisi id actu,or opere externo compleatur. Quinta contradictione te ipsum iugulas,eum num.1.monachalem vita, ex Apostolica vita depromptam affirmas:monasti-- cum quoque ordinem ex Bernado ita commendas,ut nullu in terra similiorem Ange

252쪽

Αo M. ANT. DE DOMINI s. in 'coelis est Hierusalem mater nostra: siue ob decore castitatis, siue propter charitatis amdorem,praedices. Postea Verb,num. I .velut vertiginis spiritu correptus, monasticam vitam lacerans,in haec verba irrupis . Cessent igitur nostri Regularessatum monachale vocare fimium perfectionis, agnosianis eum ad persectis

nequaquam tendere.Cia paulo ante, nu.7o. dixistes vitam priuatam, &. abstractam monachalem, hominem imperfectionidi plenum tuid obtegere, ubi occasiones nullae suppe eunt in dedecentia erumpendi. Reliquas contradictiones non persequor. Quot praeterea nouitias doctrinas,errores, mendacia in 3.lib.accumules; cui de Episcoporu electione, de iure Metropolitanorum, de transsationib.Episcoporum, de potestate Metropolitanorum in suifraganeos Episcopos,de origine Patriarcharu, ac Primatu,de Collatione pallij,ac praesertim cu de hodierisna Ecclesiasticae Hierarchiae perturbatione per Romanos Potifices agitata agis 'Quot

etiam in η .libr. nouos errores congeras, Vbi

de Rom. Ecclesia,de Papa,de Cardinalibus, ide Romana Monarchia disputas bi tot fere nouitia medacia consarcinas,quot verba,

aut sentetias profers. Reliquos enim sex libros nondu vidi,nec meliores mihi speraret

253쪽

α3o PAR AENE sis CATHOL. PARs Llicet: quoniam nimis prolixum foret,atque institutς breuitatis metas excederet, Vniue sa haec perstringere : ea usque ad posteriores nostrae paraenesis partes, fuse, Deo bene iuuante,prosequenda differimus. Ex his tame perspicuum sit;iniquu,nedum comentitium hoc tui Consilio caput esse; quod de nouis dogmatib a Rom. Ecclesia fabrefactis cosin-gis;ex quo illud inferre necesse sit:iniquam quoque, ac nefariam esse hanc tuam a S. R. E. defectionem.

OCTA vvM CAPUT CONSILI I. Netas imminentis periculum.

OVid de hoc tui C5iiiij capite nobis sen

tiendusit, quod prius praeclaris nominibus blasphemiet ornas:cum Catholica Ecclesiam, natione prauam, atque peruersam, his verbis appellas tuid ergo facerem in medio Nationis prauae,atque peruersae; si Ecclesiam meam egere ut par erat) iuxta vetere Catholicae Eces sa HsciplinamVi doctrinam veram, Catholicamo docere, se exercere voluissem, grauissimas in caput meum procelias Romanasfoedissimas l. tempestates accelerassem; contra quem iamdiu odium conceptum Roma fouebatur , quae meos inscribendo aduersus ipsius sense labores subolfecerat Nam seper Nuncium Apostilissi Henetiis como

rantem

254쪽

o M. ANT. DE DOMINII. ij Irantem non semel monitus hac de re, se corruptus μι Docet Epiphanius eleganti similitudi Diphan. ne, cui A verba tibi referre lubet. Ina,i- -

mas, inquit, apud naturae rerum doctes, Physio- .h., .logos appestatos': -'potius nos Vsi et idem ιs, quod Cuntharorum , hoc es sicarabeorum genus quod a quibusdam 'tularium vocatur, consuetudinem habet sui in sartou, ac stercore volutetur, o hoc est Forum alimentum , se opera: se aliis quidem idem perem graveoleus, o abominabiale est. Apibus autem hoc serem, o graveolentia mors est, sica abeorum quidem epera, ac fracta tio est graveolentia: apibus autem es mice versabonm odor, e fores, se unguenta in refrigeratisnem, recreationemque, ac cibum, se in v ram , ct triciationem: Rerum sic abes, praedictis talia contraria. Cuius rei si quis experimentum facere velis: de unguento succi balsami, aut nam

di sumat, se furabeis asserat, se mortem sitas

inducet , veliti P sici leuantur e Statim enim moriuntur, non ferentes bonum odorem. Sic etiam hi Haeretici scortationem, ac vitia appetetates , in malostem suam habent f ubi vero sacra lauacro, ac bono odori appropinquarint, moriuntur: in Deum maledicta mundentes,se iesus Ecclesiam, ac dominationem reprobantes. Certh perieras, M. Antoni : nisi ex Romana natione, fuga te ipsum subtraxisses:

255쪽

13L PARAENEs Is CATHOL. PARs I. na cum Scarabei instar, nihil te praeter graveolens, ac stercorea Haereticorum doctrina delectaret, salia enim vitia non attingo)hancque sedulo in animo volutares ; in eaque mentis tuae alimentum quaereres:adeoque Romanae Ecclesiae, velut diuinae cuiusdam apis fragrantis veritatis flores , ac bonus fidelis doctrin* odor te offenderet ; ut tibi esset odor mortis ad mortem. Quid melius tuae incolumitati Oonsultum erat, quam ut a Romana natione, quae tibi Scarabeo praua,atque mortifera erat, fugam arriperesὶSi Ecclesia tuam, non ut Scarabeus, sed ut apis regere voluisses, ac foetidas, ac stercoreas Sectariorum doctrinas detest tus ; sanis ac beneolentibus Catholicae

Ecclesiae dogmatibus f ut par erat) quam maxime delectatus fuisses, facile ex ipsius

veritatis odore agnouisses veterem Ecclesiae Catholicae disciplinam , ac veram, MCatholicam doctrinam,non eam esse, quae in Sectariorum stercoribus latet: sed quae in Romanet Ecclesiς hortis germinat.Nec graues illas animi commotiones sensisses, quae

prauum ac peruersum animum comitantur:

aut ullas Romanas procellas, quae in factiosos , ac seditiosos homines tantum desa uiunt, contra te intumescere pertimuisses,

256쪽

AD M. ANT. DE DOMINIS. sed tranquillas, pacatasque Romanae E clesiae undas semper accepisses. At vero cum te ex Ape in Scarabeum degenerantem antiqua & accepta fidei doctrina non contentum, nouitates sectantem, olida Haereticorum dogmata pertractantem, pertinacitera veritate aberratem animaduertisset: quid

ni immania tua vitia, actam caecam erran

di libidinem iustis odiis prosequeretur At quid est, quod procellas pertimescis 'Si veritatis assertor eras: veritas fortissima est, ac intrepida, nullis terroribus concutitur: mens,Diuina praesertim veritate armata, inuicta est, ac terroris nescia: degeneres tantum animos timor alit.Cur immotus inter procellas non consistis Z Vbinam sunt illa Pauli verba, robur Apostolicum promit- tutia quae in huius libelli principio iactabas. Mihi cum Paulo pro minimo est , ut ab hominiabus iudicer: sultus propter Christu, ignobilis caedar colaphis maledican persequutiones panar, blasphemer, pureamentum mundi, Hr peri- ema, imo se anathema fiam: dummodo Chri-μ satisfaciam debeo penitus contemnere: si verae fidei , ac doctrinae propugnator erast quid tortores, quid carnifices, quid cruces, quid ignes, quid gladios, quid Romanos vultus reformidabas ' Quid tibi

257쪽

et 3 PARAENEs i s CATHM. PARs I. extimescendum fuit Z Cum Deum a coelo suppetias ferentem , atque illis te Hieremiae verbis consolantem audi sies. Ne formides a cie eorum: ne e enim timere te faciam multum eorum: ego quippe dedi te hodie in ciuitatem munitam , o in columnam ferream, se in murum aereum super omnem terram, se bestabunt aduerasum te, es non praeualebunt, quia ego tecum sum,

et i liberem te. Cum veritatem,quasi adamansttino scuto, ac lorica te circumdantem, Angelos undique accurrentes, ac protegentes, Martyres ad Certamen animantes habuis-

έes. Sed tu pericula, nedum praesentia penE

exanimatus horrescis: non murUs aereus, sed maceria ruens: non columna ferrea, sed haculus arundineus: non ciuitas munita, sed tugurium cucumerarij nemine persequente fugis, anta certamen terga Vertis.

Quis turpe hoc Consilium tuum non iudiret Quo tecum ipse ita statuisti. Satius ergo fuit pennas columbae assumere, o auolare, elongari , fugereque ad solitudines: ubi expectare possim, eum, qui me saluum faciat a pusillan, mitate Spiritu , ct tempectate : quam me cincum voluntarium, cum caecis in interitum caecos ducere.

Falleris, Antoni,non columbae ad arcam redeunt is: sed corvi e* arca exeuntis pennas

- . assum

258쪽

An M. ANT. DE DOMINIS. *3Iassumpsisti: cum aiCatholica Ecclesia.auo Iasti: nec colombae tuus volatus fuit,sed fuga mercenaris. Non ad poenitentiae, atque

austeritatis solitudines, cum inlaptista fugisti: sed ad domos Regum , atque aulicas delicias, cum iis qui in domibus Regum sunt,teipsum recepisti. Canis eras ad gregis tui Custodiam potitus; cur gregem deseruisti Z Cur aduersus gregem dispergentes non latrasti Vide ne Canis palearij, potius quam gregis vocandus sis , qui nisi in tuto positus non

latras.

Audio equidem quales modb aduersus Romanam Ecclesiam, ac Pontificem latratus ed is, dum Episcopos sub Romano po-xentatu aequi uoce, ac solo nomine Episcopos viles, Contemptibiles , oppressos, con- eulCatos appellas. Ecclesiam sub Romano Pontifice iam non amplius Ecclesiam, sed humanam Rempublica sub Papae Monar- Chia constitutam vocas: vineam ad sol iam Noe inebriandum: gregem, quem Pastor emungat ad sanguinem, tundeat i radat, excorici, dc mactet. Hi sunt tui non Euan- gelici, sed Cacangelici, ac pseudoeuangeli ci canis latratus, de quibus ita scribis. Canem

plius non debeo. Qui cum ex canina potius

rabie,

259쪽

x36 P ARAENEsis CATHOL. PARs I. rabie, quam ex fideli erga gregis custodiam affectu, ex ipsa rerum experientia profectus

agnoscatur, ridendum potius,aut Commiserandum, quam ulla ratione aut testimonio tetundendum esset: quandoquidem omnibus exploratum est solos Episcopos Romano Pontifici subiectos modo integra ac tota sua Episcopali sub Romano Pontifice dignitate frui: neque ulla ex parte ab ea illis esse imminutum:qua vel primi illi priorum temporum Episcopi sub aliis Pontificibus, ex Dei dono, vel Ecclesiae priuilegio potiti sunt, vel quam de iure sibi expetere poterant: praesertim cum in his, quae ad eorum iurisdictionem pertinent , tota eorum potestas a iure positivo fluat , ac proinde Pontificis auctoritate pendeat, ut alias e plicabimus. At neque Rom. Ecclesia propterea vera Ecclesia esse desiit,aut humanς Reipub. r-mam induit quod in ea Cardinales, Cardinalium congregationeε , Legati a latere, Nuncij Apostolici, Inquisitores, Visitatores speciali aliqua in Ecclesia dignitate fulgeat, quod Regularium ordines ob status excetilentia ad publicam Ecclesiae utilitatem priuilegiis quibusdam exornentur : tandem

quod Ecclesiasticis legibus ad guberna-

260쪽

Αn M. ANT. DE DOMINIS. 237 nationem utatur: hoc enim est vineam Domini probe excolere, non ea inebriari: hoc est gregem recte pascere, ac prudenter curare, non ad sanguinem emungere, tundere, excoriari, mactare: tondet enim, radit,

excoriat, mactat; qui gregem sibi creditum nullo studio, aut labore curat: sed Lupis dispergendum relinquit. Sed haec Romani pastoris diligetia nimium te mala habebat, qui nemini subesse, omnibus praeesse voluisses: qui gregem, qui suffraganeos Episcopos tondere, radere, excoriare, mactare nullo prohibente optasses: qui Ecclesiae tuae, imo uniuersalis Ecclesiae vineam non laboriose excolere: sed solus ea inebriari magnopere expetiisses.Non hςc nostra conuitia sunt, sed verae propositiones legitime

ex tuae vitae ratione, ac doctrina haustae. Hinc non propinquum odium Rom. Ecclesiae sed nimis propinqua illius diligentia

tibi fugienda fuit ; ne ambitiosus, ac vitiosus animus tot inuitis censoribus sub ijceretur,ac liberius ibi diu optata voluptate frue retur, ubi minora ad suas cupiditates cxplendas vincula experiretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION