Paraenesis catholica ad Marcum Antonium de Dominis, olim archiepiscopum Spalatensem, nunc verò à S.R.E Apostatam, & in Angliam transfugam. ... Auctore, ac monitore F. Zacharia Boverio Salutiensi Ord. Min. S. Francisc. Congreg. Capuccinorum Minimo

발행: 1618년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

29 6 PAR ENEsis CATHOL. PARs I. sas habuisse , quibus de Romanae religionis veritate iure dubitare possies. Cernis prosecto intimum illud desiderium

unionis e seu potius Confusionis Haereticorum, & Catholicorum: erroris, x veritatis : haeresis, & fide , quod innatum tibi dicis; non a Patre luminum , sed a tenebrarum principe tibi inditum fuisse: neque Romanae Ecclesiae errores, ac abusus: neque

doctrinae nostrae ab antiqua dissensum : neque veram, ut putas , Sectariorum doctrinam,neque nouam ullam articulorum fidei fabrefactionem : neque necis imminentis periculum: neque vocem ullam coelestem: neque charitatem Christi, qua te falso vrgeri existimas; neque falsum Papatum, neque fugam errorum D quae omnia solum Pontificis odium , ac omnium Haereticorum mater superbia tibi peperit, ullam tibi iustam consilij rationem ministrare potuisse, qua a nobis discederes. Quamobrem saniori Consilio usus ad nos redi; & contractam nomini tuo, ex turpi hac discessione maculam, Deliciori ad Catholicam Ecclesiam redi u absterge.

322쪽

IVVgae Consilium imprudenter inieras,

M. Antoni,cum Spalatensem Ecclesiam,& cum ea simul Catholicam desereres; non Deo auctore auspicatum , sed vel daemone suasore praecipitatum, vel ab ingenti odio extortum, vel tandem ab humano spiritu excogitatum: quo sane tantum tibi lamni, ac dedecoris comparasti, quanta sorte est ipsa tui lapsus grauitas. & Ecclesiae scandalum , quo infirmas conscientias vulnerasti , ac teipsum seuerissimis Diuinae ultionis poenis adstrinxisti. Iam vero sedatis odiis, redditaque animi pace, re maturius, ac pro fundius ut debes) apud te considerata: nOvum,ac salubrius reditus Consilium tibi ineundum est,quo existimationi tui; consulas, quo illata damna instaures,quo teipsum tandem ab horrendo viventis Dei iudicio liberes. Illud autem non a meipsc confictum, aut elaboratum ; Sed Deo, Scripturis, Patribus suadentibus tibi amplexandum propono: visi eo sui debes in uti volueris: pro

famae, honoris, bonorum, meritorum, salutis iactura accipias de manu Domini

323쪽

298 PAa ΕNpsis CATHOL. PARs I. duplicia,& discant posteri non adeo Clausa esse Diuinae pietatis, ac misericordiae viscera, quin longe eiectum adhuc recipiant, ac ςuomitum resorbeant. Sin minus, grauius ad plurimorum exemplum, ac salutem pereas : SI quandoquidem tu tibi perditionis auctor esse vis, opportuna aliorum auxilia horribiliorem tibi damnationem augeant. Denique qui multorum opem in tuς salutis discrimine contempsisti , multorum etiam

podere profundius in barathrum dem

garis.

Porro reditus consilium Scriptum, P tres, Concilia, ratio denique ipsa tibi persuadent : si tamen veram Christi Eccle- siam inquiris, in qua fixus permanere debeas , quod paucis tibi declarare aggredior. Principio tamen ex Apostolico Nia Carno , & Constantinopolitano symbolo statuamus M. Antoni, Ecclesiam esse unam, Sanctam , Catholicam , M Apostolicam: atque id tanquam essentialem fidei articulum omnibus sub insidelitatis poena credendum proponi.Ex quo alterum, quod certissimum est colligamus: nempe quod cum saec de Ecclesia fides cunctis Ecclesiae aetatibus necessaria sit , id omnibus

credendum est, Ecclesiam Christi sempet fuisse

324쪽

AD M. ANT. DE DOMINI s. et 'suisse,sempercsse, ac semper futuram esse; nec unquam interire, aut intermori posse; denique Ecclesiam semper unam, semper

Sanctam,semper Catholicam, semper Apostolicam fuisse,esse, ac futuram esse;& hanc sola esse Christi Ecclesia uam inquirere debes. Haec idcirco praefari oportuit, nefrustra in indagada Christi Ecclesia defatigaremur. Iam vero totius nostri Consilii summa b eo pendet; ut qua iam vera Christi E clesia iudicanda sit apprehendas,apprehensam vero,tibi amplectendam proponas. Tu

sectariorum, nos Romanam Ecclesiam veram ess e dicimus,incorruptosiudic es adeamus,& Ecclesiae causam candido, ac legitime agitemus, ut inde optimum vel status,

vel reditus Consilium colligas. Vnam esse Ecclesiam nobiscum ,& cum Apostolis fateris : hanc unitatem ex triplici ordine oriri docet Paulus. Primo, ex Om nium Ecclesiae membrorum unione ad inuicem. Ita Roman. m. fulti vom cor'

pus sumus in Christo : singuli autem alter a

terius membra I .Cor. 1 o. num corpus multi j semus,qui de uno pane participamus. Secudo ex DCorii. totius Corporis connexione,ad unum caput

visibile,quare idem Apostolus illos damnat, qui hoc capite conlepro,sine capite vivunt,

325쪽

3oo PAR ENEsis CATHOL. PARs I. ut idem ad Coloss. Σ. ait. Et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus, ct coniunctiones

sebministratum, ct constructa crest in augmen

tum.Tertio ex omnium membrorum limul cum capite participatione in eundem spiri, et, . . . rum fidei.Vt idem affirmat. I. r. q. Habem

βή . tes eundem piritum Dei ,sicutscriptum est. Credidi propter quod loquutus sum. Et Ephes. . Solicitiseruare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus unus spiritus. Eia nunc candidis oculis intuere, apud' quos triplicem hanc Ecclesiae unitatem obuiam habeas. Equidem si Sectarios spectes; tam longh a prima corporis unitate absunt; ut diuersum, ac multiplicem prorsus Ecclesiae statum inter se dispertiantur.Quis enim ignorat Lutheranismum , & Caluinis muni caeteras sectas praetereo non tam nomine, quam religione inter se dissentire,ac diueri a Ecclesiarum corpora constituere. Id sole clarius demonstrant innumeri fere libelli utrinque evulgat quibus sese Lutherani, Caluiniani mutuis conuitiis pros Cindunt,

damnant, anathematizant, diris deuouent.

Qubd si horum quemlibet seorsim spectes:

Lutheranismum in centum, & amplius sectas excreuisse inuenies: quarum quaeque

altera damnata Christi Ecclesiam sibi vendicat

326쪽

AD M. ANT. DE DOMINIs. , o Idicat.Hinc enim Luthcrani rigidi, Lutherani molles, Flauiani, latoristae, Oliandrini, Antinomi, Stant arani Anaba ptistae; qui in sexdecim sectas dispertiti sunt:& innumera fere Sectariorum inter se pugnatium acies, haud secus quam ex equo Troiano prodierunt.Caluinismus caluinomastigas,Calui-nistas pacificos, Caussarios, Consistoriales, Puritanos,Caluinopapistas, & alios qui teste Stantilao Roscio quadragenarium prope numerum excedunt,inter se Ecclesiae, ερ

religione dissidentes peperit.

Vnitatem capitis vrgerem, nisi eam contra Apostolum contra Scripturas, contra Patres e medio tollere :id tamen expende- re deberes, nom humanam , sed druinam

Christi vocem esse,quae Ecclesiam sub uno capite visibili constituit. Quid enim illud. Matthaei, Tu es Petrus, or sper hanc petram

aedificabo Ecclesiam meam 8 Quid aliud Ioan- DU. r. nis, Simon Petre HIlis me , plus his, disice oves meas. Insinuant Praeterquam ex Christi institutione profectum csse, ut unum in Ecclesia caput esse debeat, quod Petro succedat. Quid Patres Quid Concilia sQuid

antiqua Ecclesia magis commoda et quam

unum es te in Ecclesia visibilem praesidem,as Pastorem , a quo omnes Sectarii , ut

327쪽

3 oz PARAENrs 1s CATHOL. PARs I. perspicuum est, abhorrent. Sed haec fusius non persequor, quia alibi tibi demonstran

da erunt.

Venio ad unitatem Spiritus fidei, quem certὸ negare non potes Christi Ecclesiarita necessarium esse: ut, eo extincto , Eccle-sae necessario interitus sequatur. Qualem apud Sectarios fidei unitatem reperies ; qui aperto, ac immortali bello in grauissima fidei doctrina inter se pugnant Percurre Caluinianorum,ac Lutheranorum dogmata de Sacramentis,de iustificatione,de Coena Dominica, de Praedem natione, de prouidentia Dei, de persona Christi,de Ascensione ad Coelos, de omni praesentia Corporis Christi , alia, quae ad ipsa fidei sundamenta pertinent: vide annon adeo inter se dissentiant, ut nulla unquam Principum potentia,nulla Magistratus auctoritas, nulla colloquia, quibus ad concilianda mutuae fidei dogmata Dequenter usi sunt, doctrinarum bellis snem imponere; imo nec beruli inducias obtinere potuerint. Forte mihi non credes audi quae Ioannes Sturmius Sectarius,de ratione ineudae concordi pag. 2.scribit. Inter Ecclesias aut Euagelicus p cipuae cotrouersia haesunt de Crena Domini,de praedestinationeseu p idata Dei, depe

328쪽

An M. ANT. DE DOM1NIs. 363suna Christi, de eius Ascensione ad Caelos, deque ipsius ad dexterum Patris sessione, deque quibusdam aliis; quibus praecipuis dei nosrae artis ii labefactuntur. Tum postea pag. a. q. Luth ruri, libris publice editis, Ecclesias L snglicanas, Gallicas, Belgicas , Scoticas, Helveticas, tanquam haereticas condemnant: eorum-mary- res, martyres diaboli vocant: nussue Turcis, ac

Scythis ferendos esse statuunt. Expende etiam quod Ioannes Ietzlerus Sectarius & ipse,de et

Luthera notu MCaluinianoru dissidiis te- diis a stetur itigari inquis scriberi,declamandi is siq/- ε putandi, condemnandi, excommunicandi inter εου. ροLutheranos Caluinistas nullus est is Lutheranorum vero inter se dissidia, at-

que in grauissimis fidei rebus anti logias, quis Deila recensere queat 8 Quamque hostiliter de Sacramentis, de numero Sacra- mentorum, de communione sub utraque

specie, de transsubstantiatione, de Missa, de Canone Missae, de Confessione, de Poenitentia , de Satisfamone, de Sacerdotibus, de Ecclesia, de Conciliis , dc melitis , de Sanctis, de libero arbitrio, de Festis, de Episcopis, & aliis fere innumeris dogmatibus inter se digladientur: quae omnia 'tum ipsa rei experientia testatur , tum Ioannes Faber copioso catalogo compre

329쪽

3o PARAENEsis CATHOL. . PARs I. hendit. Habes in Anglia , Puritanorum, MCaluinopa pistarum iurgi quibus inter se,& ab aliis Caluinistis disti ent: plura enim

persequi non lubet. ..

Quid igitur)Tune tam graui fidei schis

male inter Sectarios Iras ante i in tot ace-pliatarum Ecclesiarum sci sititis, ac disiectis corporibus: unam te Claristi Ecclesia inuenire posse senties ZVera CKristi Ecclesia uno spiritu,una fide,vno ore Deu honorificat ut ait Paulus.) At ubi plura. Ecclesiarum cor pora .plures spiritus, plures fides sunt, quo pacto Deus uno ore honorificari potest r quaeque enim Ecclesia os suum habet, quo dogmata sua extoIlat, quo d'ctrinam suam magnificet,quo Deo tandem obmurmuret. Meministin ' aliquando plebem insolito alicuius rei successu perculsam, vel timore

perterritam repente exclamantem audiuisse λ Cui cum ea tantum clamoris ratio cuique inseruiat, ad quem ipse inaequalis cuiusque animi impetus pellit ; nihil praeter confusum,ac infausi usonum reddit. Huic perquam simile est,tot sectaru; quae per orbem

vagatur clamorosum murmur. Etenim cum

hae nulla aut fidei, aut doctrinae unitate sibi inuicem respondeant:sed quod proprij Spiritus impetus ministrat , id tantummodo disso

330쪽

An M. ANT . DE DOMINIS. 3o F dissonantibus prorsus doctrinarum Clamoribus concish eructent. Quis illas Deo obmurmurare potius , quam ipsum aut honore , aut laude aliqua prosequi non sentiat' Haec Ecclesiarum inter se corpore, doctrin , fide, religione tam varia multiplicitas apud Sectarios ita nota , ac perspicua est ; ut nulla eam aut ratione excusare, aut tergiversatione celare valeas: ex quo id

sane tibi statuendum sit, apud eas unam, ac veram Christi Ecclesiam minime qua

rendam esse.

Porro si persectae huius Ecclesiae unitatis

inueniendae studio detineris ; eam profecto non alibi, quam in Romana Ecclesia te quaerere oportet; in qua eam ipsam integra, ac omnibus suis partibus absolutam facile animaduertas. Primo quidem ea corporis unitate praedita est, quae velut indiuisa Christi tunica nunquam discissa, in secta, ebullierit.Q tot a principio haereses, quot Arrianos , quot Donatistas , quot Manichaeos, quot Sabellianos,quot Catharos,quot Mo- nothelitas,velut instructa acie aduediis Romana Ecclesiam pugnantes legisti, ut hanc Romanae Ecclesiae arcem expugnarent, aeunitatem illius proscinderent At num ali

SEARCH

MENU NAVIGATION