Pauli Iouii Nouocomensis ... Vitæ illustrium virorum tomis duobus comprehensæ, & proprijs imaginibus illustratæ

발행: 1577년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

iam redique plane victorem,Hispano pediti circumfudisset. Nec in tantare rum asperitate sese deserunt Hispani, uti decuit summae fortitudinis vetera

nos quanquam continenti cum Germanis praelio fatigati, non modo promptissimum quenque militum & centuriones & vexilla, sed quod maxime vis res debilitat& spiritum intercipi victoriae spem ipsam amisissent. Admi rabili et enim consensu, & singulari pugnandi peritia, ordines atque ani

mos conseruant, delatique in viam hinc aggere perpetuo, illinc flumne per munitam.acerrime depugnando sese recipiunt. In ea receptus difficultate Nauarrus, sese ultro telis obiectans,ne tantae cladi superesset,uti postea diceres Iebat,intercipitur. Eo capto, &iam undique parta victoria,Foisseius profligatis& sugientibus instandum ei Ieclamitans, et undique ad delendas reliquias equites cogens. dum intemperantius cum turma nobilium abeuntes Perse quitur, a nouisiimis circumuentus, S ab equo deturbatus iugulatur: neque se Fois letum 5 Hispaniae reginae stat rem esse profitenti,barbarus&iratus Ies pepercit. Stratus est&iuxta Foisseium amplius viginti vulneribus illatis. eius patruelis frater Lotrechius, qui postea inter Gallos cum imperio milit xi summam auctoritatem est consequutus. Foisset importuna mors haud dubie insatiabili caedendi hostis cupidi tale quaesita, sicuti plenissimam de hoste victoriam corrupit, ita Hispanis angusta,& ob id firma fronte insequentes Gallos facile repellentibus, euadendi spacium dedit, victioresque simul a dis- scili pugna ad paratam praedam protinus auertit. Cecidere utrinque seriae quata clade, cum calonibus &lixis ad viginti milia, sed in primis flos militu.&ducum serme omnis interissi, quorum sortunae varios euentus sigillatim in Histortiis diffuse retulimus. Interea Medices Cardinalis haud dubie pro. Didentia deorum ad Pontificatum reseruatus, quum multis circa eum interseoctis, turpi stiga minime saluti consulendum esse iudicaret, postquam cohortando,&cadentium animas superis commendando, cum pii tum constantis Legati munus impleuisset, in Gallos equites duos incidit: quorum alterum purpurae Sc pileo superbe in Litan tem Platesius eques Bononiensis, qui latori comes haeserat, tragula per iugulum transo di i al terum pauentem eodem te Iosauciatum aequo deturbauit. His mox successere Epirotae equites,e quo

rum manibus superuentu Federici Gonzagae Boetoli statim eripi tur, cui domum honestiore nomine tanquam nobili duci atque Italo protinus est doditus, B abeo adiecta custodia deductus ad Federicum Sanseuerinum, qui concilii nomen pro legato in castris & in acie armatus, & proceritatem in gentis corporis, S praeclarum in ea causa studium ostentarat. Ab hoc MOdices cum honestissime tractaretur,&propter Ueterem familiaritatem om ni eum verborum honoreac officii pietate coleretur, facile impetrauit, ut Iu

lius Medices qui ex praelio cum Antonio Leua Cesenam profugerat, tuto ad se veniret. Erat enim prope solus, tot familiaribus varia sorte profligatis. Iulius ubi accepta fide, in castra peruenit, Sanseuerino etiam concedente,

continuo Romam ad Iulium Pontificem est transmisIus, scilicet ut patrue lis Legati. qui ex publica clade in hostium esset potestate,salutem ac dignitatem Pontifici & caeteris cardinalibus obnixe commendaret. Iulius cunctis rebus & consitris detrimentisque hostium sedulo exploratis . non

tantum ut domestici ossicii munus impleret, sed ut certiora de hoste ad Pon

52쪽

ad Pontificem deserret, mutatis ad celeritatem iumentis sibi properandum esse existimauit: statimque ubi applicuit, a Pontifice in senatum est introdu

istus,ut cladem utrinque cum caesorum numero,tum magnorum etiam ducufuneribus haud dubie aequatam esse testaretur, & propter aduersos falsosque rumores, utpote qui facile primus ex hostium castris veniebat, totius pugnareuentum recensendo eorum qui ex hostibus peritissent sigillatim,&ex sociis

qui se sortiter atque seliciter recepillent,nominibus recitatis, multorum ani mos abunde confirmaret. Erant enim plerique adeo mente consternati, Ut Iulio veluti desperatis rebus, ab Ostia triremibus sugiendum esse trepide suaderent.Quoniam non solum a Gallis victoribus,qui adhuc sine certo duce proocul abellent,sed ab intestino hoste, cum toti sacerdotum ordini exitium, tum Vrbi direptionem,& inquilinis omnibus perniciem timebant. Robertus e nim Ursinus&Petrus Marganus summae nobilitatis Sc opinionis Romani

iuuenes a pontifice scelerata conspiratione desecerant, pecuniam a Gallis acceperant, ut Urbe sacrosanctum Pontificem exturbarent, quando facile ab his utriusque factionis perditi seditiosique homines ad patrandum facinus concitari poste viderentur. Quae omnia vel ob id magis ac magis erant metuenda, quoniam Paulo ante grauiter aegrotante Ponti fice,Pompeius Columna Reatinus episcopus, et Anthimus Sabellus turbidiore consilio Romanos ad libertatem vocarant, concionatique in Capi tolio aduersus Lacerdotum imperium uti aeuum ac impotens nulloque iure legitimum, ita plerosque nouarum re rum cupidos & veteres tantum Romanae virtutis spiritus gerentes inflammarant, ut nili conclamatus fere Pontifex repente reu ixisset, omnia crudeli tu multu conturbari manifeste potuerint. Caeterrim Iulius in calamitate semper seipso maior, & excellior, inuicito animo ingenti liberalitate copias reparat, Cardonium per agrum Picoenum euadentem hortatur,ut reliquias colligat, inermes & spoliatos equis exornet, praebitaque pecunia copias in unum coisgat. Porro Urbinatem ingratiam recipit,&scribere milites iube qui propister Alidosii caedem a patruo, eoque Poratifice diductiis,deprauatusque apa

rum sanis sani iliaribus, sese Gallo Regi certa stipendioruni conditione applicare cogitarat. Ante omnia quoque Uenetias ad Sedunensem Helvetium Cardinalem scribit,ut non amplius sex tantum millia, uti antea esset decretu, sed quantam possit eius gentis multitudinem pecunia conducat. Adiuuantrem Veneti consilio, opibus, ingentique studio ut mature in Italiam dedu cantur.Interim Galli ad Rauennae moenia reductis cas ris,atque urbe in deditionem accepta, ut Foisseio & amissis sub muro socijs parentarent, contra si dem barbara seritate miseros Rauennates inuadunt, inermes Vbique truci. dant,domos templaq; diripiunt,&inprimis D. Uitalis templum, quod erat perantiquis Gothoru donari js ex auro et argento sumptuosissime exornatu- Ipse octo Medices legatus, Petrusq; Nauarrus captiui Bononiam mittuntur.

Nauarrum transeunte pueri & multitudo opificum spectandi studio effusa, indignis verborum contumeliis assecere.Nec legato ipsi defuere improbi noti ciues,qui atrocibus verbis insultarent,quibus in omnibus rediens facile postea summa illa naturae lenitate pepercit.Sed Bentivoli fratres quum propter veterem amicitiam, qus cum Mediceis Ioann. ipsirum patris, & Magni Laurentri tepore floruerat,ita suscepere,ut nihil praeter libertate deesse videretur.

53쪽

DE v ITA LEONIS X.

Non multo post Eois leth sunere i Bononiensibus regio sumptuae apparatu post longam pompam, extructa in templo in ligni pyra celebrato, Medices legatus cum Nauarro,&plerique ali j captati nobiles Mediolanum perducuntur. In itinere autem quum esset Mutinae, Blancae Rangoniae benignitatem sensi Ceaerat Bentivolorumlbror, imia liberalitatis scemina,qus omnibus ex mundo muliebri necessariis ad cultum ornamentis sumptuosissime eum

repleuit.Vnde ipse mox effectus Ponti sex, uti in reserenda gratia planegratissimus eius liberos&honore pilei, &Praetori j praefectura,k magnis militiae stipend is exornavit Mediolani vero exceptus in San severini Cardinalis aedibus, a Vicecomitibus, Pallavicinis, Triuultiisque patriciis ita colebatur, ut vix vietor in praealta Fortuna,vel humanius vel liberalius nullo praetermisso humaniore officio tractari possse crederetur. Quum esset Mediolani, atquei-hi Cardinale concilium e stilis reductium,uti inflati victoria eriminosissime celebrarent,& saepe Iulium Pontificem pro templi foribus ad dicendam cauasam citarent,sanis hominib. pariter & imperitis effusc ridetibus ea pseudosynodus ludibrio haberi est coepta, ita ut Bernardinum Caruatalem ambitio sius ad pontificatum anhelantem, pueri subsannando per iocum Papam vo

carent, nec ab armatis Gallis,& irate persequentibus,quo minus sacerdotib. illuderent,omnino terrerentur. Ad labefactandum autem reliquum eius concitri nomen sorte Iulius Medices ab Roma superuenit, qui legato patrueli breues epistolas,& diploma Pontificis deserebat: quibus praeclara concessa secultate, piare milites rite posset,qui, Uti erant quoniam in acie contra Pontificem stetissent lacris interdicti, Sc omnibus diris ad inferos deuocati sese tu strare Christiano ritu,& veniam a pontifice petere malebant,quam obtemperare paucis ac ambitiosis sacerdotibus, qui priuatis odi is, S parum honesiae cupiditati improbe seruientes, S exercitui falsa specie religionis decepto.& rtisiimis simul & incautis ducibus singularem calamitatem peperissent. Itaque prolato e uulgatoque diploma tritantus prsse storum A signiferorum, litumi omnis generis,qui certatim a diro crimine ab lui cupiebant,adlegatum facitus est concursus,ut vix conficiendis tabulis scribam manus suffice rent. Quae res & familiarium egestatem mirificet subleuauit, S prae damnata concilii causa, Iuli j Pontificis authoritatem latissime confirmauit. Ob id is dium, quod omnium concili j sanistionum fidem penitus eleuabat, grauiter commoti cardinales, de Medice vehementissime conquerebantur: quo niam maximi regis,qui iure optimo concilium indixisset dignitatem despicere videretur,quum priuatis actionibus S syngraphis in aliena potestate conis

stitutus uti capite diminutus, coeptam prsclaro ordine synodum oppugnare contenderet, nec vereretur eorum iram adeo insigni iniuria prouocare in quorum esset potestate, tuique captiuo duriores conditiones imponere iaci Ie possent,et ex arbitrio totam eius rei con tumeliam vindicare. Sed ab insigni pietate vehemens Gallorum militum consensius Legatum, vel tacentem egregie defendebat. ih enim ultro cardinales ipsos elatis verbis obiurgabant, tanta quam minus religiose Christianorum 8c simplicium omnium mentes vota que sinistissima falsis persuasionibus turbare niterentur. Interea Galli duces quum omnem suturi belli metum una ea insigni victoria sustulisse viderentatur,adnitente quaestore Normaniae,sed contra nequicquam reclamante Tri uulsio.

54쪽

uultio,peditatum serme omnem dimiserunt. Quae res sicuti ab exitiabili auaritia initium coepit ita luctuosum admodum bello finem parans Gallos ab I talia nullo propc negocio egit.Namque Helvetii ai Iulio Pontifice&Venetis multis obsecrationibus atque stipendiis ad arma exciti, sublatis repente si gnis per Rhetiam ad Tridentinas alpes properabant. Erant enim tum vi

catim Gallo regi maxime insensi, quod ille post partas uti dicebant ipsorum

sanguine vietorias, ingrate atque auare stipendia solita sustulisset, despecta que Virtute Helvetia, Germano pedite ad tuae gentis ignominiam uti coepisset.Nouo quoque ab his suscepto bello impense fauebant Maximilianus Caesar Galloru opes tantis partas victoriis haud dubie resormidans. Nam super

inductas Venetis concessas, a concilio Pisano abrogata omni sua pristina Procuratione discellerat,&edicto monuerat Germanos,qui in partibus Gallorum erant, Vt domum in Germaniam redirent, iterque Heluet is,&commeatum per agrum Rheticum amice praebuerat ac demum Tridenti & Ue ronae omnem eorum multitudinem absque Ulla dubitatione receperat. Quo

terrore Palicia perculsius, ad que interfecto Foisseio militaris imperii summa

redierat,aduocare duces, cogere undique ad signa milites, a Florentinis auxiliares equites postulare, S parare undique praesidia maturabat. Sed alae & cohortes tot praelijs vehementer attenuatae,5c peditatus Italicus quaestorum a uaritia, togatorumque iudicio importuno dimisius, reuocatique edidio Cor saris bona ex parte Germani, SI dilapsi undique Epirotae,Galli,Vascones, Scqui uno nomine Ualones dicebantur, infrequentia signa reddiderant: cumitis tamen copiis Palicia non tam Viribus quam famae rerum gestarum nos sus, ad hostes in Mantuanum agrum contendit. Interea Cardinales quum nihil de Hel uetio Venetoque bello in amplissima recentique victoria dubi

tarent Propter in vutatam aduentantium hostium celeritatem timore praepediti Concilium repente dissoluunt,ut illud inauspicat6 Pisis coeptum, et tum Mediolani improspere renouatum, in ulteriorem Galliam transferrent. Mediolano itaque profesti multis de causis,&iubente rege,secum Medicem Legatum in Gallia ducunt. Ventum erat ad Catium vicum in Ticinensi non longe a Pado, ad eam ripam quae ex aduerso pertinet ad Bassinianam,ea Au gusta Battienorum antiquitus suit. Ibi Medices sorte oborta, vel simulatale ui aegritudine iacile a custodibus impetrauit,ut ea noctie Carii conquiesceret,

dum caeteri Cardines es, magnique eorum comitatus cum turba omni mini

strorum Sc militum nauigris pertransirent. Id sit ac anactus Medices per Ab hareni Bongallum familiarem suum, qui postea Nepesinus fuit epit copiis,

perquisiuit, an in eo vico aliquis esset vir nobilis, cui tuto salutem suam com mendaret. Huic diuinitus sorte oblatus est Raynaldus Zactius, miles vetera nus equestri natus familia,qui magnas in agris paternis agrestium hominum habebat clientelas. Itaque Abbas hominem secreto cum lachrymis supplici ter est cohortatus, ut summae nobilitatis,summaeque spei Cardinalem coniectum in eas miserias, & qui haud dubie ad perpetui carceris poenam in Calliam traheretur, e manibus Barbarorum eripere vellet: qui temulenti aut intempestiue vagari, aut somno oppressi custodias negligenter obire consiue utilen t.Raynaldus qui suopte ingenio Gallico nomini erat insensus, propter

memoriam Magni Laurentii, & Medices familiae,quae apud omnes erat vo

55쪽

so DE VITA LEONIS T

nerabilis, facileliberandi hominis negocium suscepit,ea tamen conditione tnihil se perficere feliciter posse fateretur,nisi eius vicini e Visimbardum adueris factionis, sed tamen ab se nequail alienum iuuenem in partes parandisaci: noris adduxisset. Id si ab illo impetraretur,ad eum in hoipitale diuersorium

se unum expueris statim missurum,qui pro tessera cuncta parata esse renunciaret. Cum hac spe Abbas ad Medice est reuersus. Nec mora, Dris bene adiuuantibtris,obsecranti Raynaldo, quanquamsgre&cunctanter annuit Visimhardus. Itaque ad Abbatem nuncius propere mittitur. Vertim ei Abbatem in turba quaerenti,non Mediceussed alter genere Gallus Abbas custodiae prae

positus ostenditur,cui ille in eodem nomine deceptus,iniserabili errore cuniacta parata elIe denunciat, adeo tam probe coceptis consiliis Fortuna inimi tis inuidere videretur.Sed Gallo contracta fronte, & sua lingua se nihil para ri iussisse extemplo respondente, errorem puer agnouit,& praesenti quodam commento inducto, inde sese protinus explicuit ita tamen ut suspicionis aculeum relinqueret apud eum,verba & Vultum pueri coi tatione reputantem. Ob eam rem Abbas non multo post maturius, quam statuerat, prosectione indicta, eductoque agmine ad Padum contendit, frustra moras alias atque a lias nectente Card inale ut Raynaldo spacium cogendis agrestibus opportu ne praeberetur.Iam totum agmen ad flumen peruenerat,multisque transinis sis,ipse plane inter postremos anterioribus mulae pedibus nauigii proram a tigerat, quum a tergo exauditus clamor&aduentantium conspecta acies mulam auertit: ita superuentu Raynaldi pene line vulnere fugatis Gallis, Leg tus eripitur.Nec multo p6st abiecta purpura,militari sago indutum, traiecto

noctu Pado ad castellum Ligurum deduxere. Id erat Bernabouis Mesespingvisimbardo sanguine coniuncti: ibi nouum quoque discrimen adiit. Nam vir ille uti erat Gallicae factionis, ne fortunas suas in discrimen de uocare monendum,& consulendum super ea re Triuultium existimauit, fremente se stra,& fidem implorante Visimbardo.Tum uno legatus in sphaeristeriolae de custoditus, de salute libertateque desperare coepit,& vehementer Fortu nam incusare, quae tanta acerbitate spes omnes eluderet, Sc sibi immerenti a lios super alios infitiabili malagnitate laqueos pararet. Sed Triuultius grauis 8c vere Italus imperator,quum iam Galli a ponte Mincia tanta premente hostium multitudine essent deiecti, et in effusam fuga plane coniecti, Malespingrescripsit,res edesie deductas,ut non esset de Cardinale qui sortunae beneficio semel euasisset, magnopere cogitandum.Itaque Bernabos seipso factus humanior, Legatum noctu dimitit,eumque seruorum perfidia simulat effugisse. II. le ad vicum Iriae adiuuante quodam sacerdote, & coemptis per eum pernici

hus iumentis, Placentiam peruenit atque eo tutius, quod tum sorte Placenti

ni perditis Gallorum rebus Iulio Pontifici deditionem faciebant. A' Placem tia demum traiecto Pado, Matuam est prosectus,ubi in Andina villa summa benignitate eum Franciscus princeps congestis opportunis muneribus abunderecreauit.Interea Palicia ad Vallegium Mincii ponte depulsus, copias omnes, amisIa Cremona, Ticinum reduxit assuereque illico Helueti j, & cum his Paulus Baleonus qui optime instructam legione,&quadringentos cataphractos,bisque totidem leuis armaturae equites, & magnum tormentorum ap-

Paratum adduxerat. Itaque moenia ad arcem tormentis quati coepta: sed nihil

magia

56쪽

LIBER II. Si

magis Gallos exterruit,quam cohortes ratibus in proximam Sc coniundiam urbi insulam traduehae : per eas enim intercluso ponte lapideo, euadendi Gallis facultas eripi videbatur. Itaque Palicia nihil sibi amplius Ticini mo randum arbitratus, ut equitatum in quo totius Galliae salus& decus spesq; omnes sitae erant, ab omni discrimine c0nseruaret, ponte lapideo sigiaa educit, statimque hostes a porta noua simul & ab arce deserta irrumpunt, δέ cum Gernianis per totam urbis longitudinem, ad pontemque maxime dimicant: eos enim Galli ut ipsi sine periculo abirent, omnium postremos reliquerant, haud dubie a tanta multitudine trucidandos. Sed Germani admirabili con stantia sese recipietues, cum egregie sustinc lo haud magnis acceptis ectrimentis,ad alterum Graualoni pontem, qui erat lagneus,peruenissem, di Tractis asseribus equorum pondere ad multorum exitium pons est in terruptus, atque eo modo Germani Gallique omnes qui transire nequiuerant, caesi captique sunt.At Palicia Pado ponte superato, quem.Tri uultius cautissimus sen op Portune consstruxerat rectis itineribus in Galliam contendit: quoniam Henricus Britanniae rex, suscepta defensitone Romani pontificis, ingentem classem cum validiscopi js in Aquitaniam transilii sitiet. Eo modo paucis diebus Mediolanense imperium Gallis est ereptum,&Maximili Ssorti tigitimo principi,Iuld Pontificis.Veneti senatus auspiciis,& una maxime Hebuetiorum virtute restitutum. Ab hac victoria Cardonius excitus,collectis vudique Hispanis, et reparato equitatu, in Galliam Togatam redire maturabat, Vrbinasq: ipse prsmisso Troilo Sabello,qui oppida atq: arces reciperet, cuiuistis propensit sima voluntate ad pristinam fidem redeuntib. Bononis appro pinquabat. Quibus de rebus Bentivoli omni spe praesidii, Gallis Italia pullis, omnino destituti, magnopere sibi timere coeperunt, Bonomen siesque ipsi a pontificiis copi js singularem cladem expectabant: nam maturς segetes erant in agris, Sc iam frumenta succidebantur. Quibus anulsis si obsistere,& Bentia

uolorum in fide permanere vellent, nulli erat dubiuna, quin breui populus O mnis ino pia commeatus,&dira fame conficeretur. Gerebat tum summum in urbe magistratum Franciscus Elephantutius. Is animaduerso rerum distri. mine, amice et grauiter Benti uolos in Senatum vocatos est cohortatus, ut prudentium more Fortunae cedere potius vellent, quam obstinate persistendo his periculis ciuitatem obiistare,quae supremam omnibus calamitatem essent allatura posse ipseu spe integra, si patriam incolumem seruarciat, alio tempo re conuersis rebus ab ea ipsa, tuae tum deprimeret Fortuna, subleuari: at si P triam perdere pergerent, eos non modo reditus spem, sed tortunatum om omnium,&salutis protinus ami iluros. Iam enim Castest ij Benti uolorum inimici aedes suas pr.etorio propinquas armatis compleuerant, S maiores tu multus indies prop ter multorii simultates in urbe timebantur. Ob eas res MPropter Elephantutat orationem,quae ex ore totius populi&patratiorum mitti videbatur,llenti uolt tutiore ac honestiore consit io suscepto, necessitati Parent : pacato que agmine cum onutibus impedimentis & clientibus suis urbe excedunt. auibus rebus cognitis,Medices legatus Bononiam, 'tibi Rempublicam sicuti sui ei at muneris administraret, propere se contulit,& cum singulari omnis generis hominum gratulatione reductis exulibus est rece

plus.Nec multo post in urbe Mantua ad constituendam in Italia pacem con

57쪽

uer DE VITA LEONIS T

ventus indicitur. Ibi assuere duces, princi pumque Legati,& ante alios lat thaeus Langus Gurcensis Cardinalis pro Caesare summae authoritatis in Ita lia procurator. Quo praecipuo disceptatore de conditionibus belli Sc pacis, et de toto iure imperiorum 8c foederum agebatur. Proinde Legatus Medices Iulianum Datrem misit: aditamque est propensissima omnium voluntate de reducendis Mediceis. Quoniam Florentini authore Soderino, Lucam Sahellum Alexandrumque Triuultium duces suos cum alis equitum auxilio Gallis misissent. Aderat pro Florentinis Ioannes Victorius Soderini frater, qui negabat id foedus quod cum Perdinando Rege antiquitus estet,vlla in parte ab Florentinis suille violatum abunde id demonstratum esse recenti Rauennati bello, quum Florentini in neutram inclinantes partem, Gallis simulae Hispanis&commeatum Sc receptum pari benignitate praebuissent. Nec re

sore,qu6d pro defendenda Insubria ex peculiari foedere Gallis auxilia mise rini,quando pari lege eadem Ferdinando Regi pro tuendo regno Neapoli

tano praebere tenerentur. Sed quum haec unaniaxime pecunia facile possent

expiari, Victorius scientia iuris& aequi potius quam h is artibus instrueliis.

quae ad tractandas res grauissimas necessiariae existimantur, totam spem res componendae foede corrupit, quum dubitanti, auaroque animo tenaciusquam oporteret pecuniis parcendum arbitraretur': nec externis A militari

hus ingemis propter lubricam eorum fidem, uti cautus iuri consultus vel da ta pecunia confideret.Itaque dimisso conuentu Florentini hostes iudicantur: Medicique Legato Hispanorum copiae tribuuntur, quas Cardonius in Bo nomensem agrum adduxerat. Iulius ipse pontis propter memoriam Pisani consili j Soderino insensus, erga Mediceos praecIarum studium ostendebat, quanquam Vrbinas eius imperator occultis de causis ad eam expeditionem

neque tormenta,neque eas equitum alas concesserat, quibus praeerant VitelIii S Franciolius Urssinus Mediceis summa necessitudine coniunctii. Sed illi non impetrato commeatu, lesertis alis ad praestandam eo bello operam, cum Legato proficiscuntur. Apennino transeuntibus Hispanis, Ramazotius eo hortes suas adiunxit, qui ex montanis bellicosisque hominibus quodam boneuolen tiae iure potius quam imperii magnam dc peri tam locorum multitu dinem armare ac educere erat solitus. Depuli quoque Bononienses patrici quorum in alpibus singularis erat auri oritas, copijs 8c commeatu, itemque

frequentibus operis austernendas vias,&iumentis quibus tormenta trahe remur, Mediceos liberaliter adiuvabant. Soderinus Ubi hostes aduentare certius cognoscit, patricios viros circiter viginti, quos Mediceis fauere arbitrabatur in curiam vocatos, in custodiam tradit legatos ad Cardoniu mittit, ei mu

nera amplissima stipendia militibus pollicetur, ciuitatemque promittit eosdem hostes Sc amicos habituram, uti ipsi foederati reges ex arbitrio prae scripserint, modo ab iniuria abstineant, reiectasque Mediceis praesentem rei PuSIicae statum minime conturbent. Interea Prati oppidi moenibus tormemta admouentur,& vicinae urbes ad desectionem sollicitantur. Contraxerat in oppidum Lucas Sabellus magnam, sed inconditam armatorum agrestium multitudinem, & oppidi portas pernicioso consilio multa congesta materia glebaque praesepserat. At Hispani, quum aegre murum perforarent, altero Praesertim maiore tormento sorte persectao, vixque binis armatis aditus in

oppi

58쪽

LIBER II. ' 33

oppidum esset patefactus,ad propugnaculum recondito in sinu scalas admouenta singuli sensilii magno et dis scili ascensu in murum evadunt: explicat disque vexillo,&alacri clamore edito, duobus propugnatoribus intersectis a lios in sugam vertunt. Interim Sabelli milites qui ad perfossum murum Hi

spanis irrumpere conantibus haud segniter ex equissimo loco repugnabant, ubi supra se hostes in muro discurrentes conspexere,repentino metu consternati,singulari ignauia locu deseruerunt. Ita totus exercitus nullo accepto in. commodo,ad caedem & ad praedam celeriter est in troductus. Sabellus tae. quicquam pauidos,& fugientes in aciem cogere conatus,cum paucis in ar cena profugit.Caetera omnis agrestium& oppidanorum multitudo,quum estu gere obseratis portis nequiret, armaque Prohceret, crudeliter ab Hispanis est intersecta, tanta saeuitia in inermem turbam,&ad deorum templa re sugientem ferro grassantibus,ut Gallorum et Germanorum crudelitatem ac auaritiam in Brixiana clade superarint: caesa enim supra quinque milia ho minum inermium dicuntur. Legatus tamen flendo,& notos quosque miliates deprecando, Iulianusque item frater 8 Iulius patruelis multos conserua runt,quum neque pecuniae neque periculis vllis parcerent,et sese vulneribus obiectare minime dubitarent,modo ante omnia matronarum A virginum pudorem aduersus militum libidinem tuerentur.Rebus uti Prati gestae suerrant,Florentiae nunciatis,sicuti magnus timor populum inuasit, ita optima tes Soderino in senisi, animos attollere coeperunt. Porro Soderinus omnes copias intra Urbem recipit,senatum aduocat, variis dictis sententiis,legati teterum ad Cardonium decernuntur, qui hominem ingenti promissa pecunia expugnent. dicebant enim Florentini ex vetere perloquio: Nihil esse satius ac expeditius,quam durissimis Reipublicae temporibus una vel immensa pecunia patriam omni periculo liberare. Cardonius admissis legatis, quanquaeratingenio ciuili atque eo admodum Uerecundo, conditiones tamen ana

plissimas,&proposita praemia ita propensis auribus admittebat, Ut illa praeis clara animorum expugnatrix sacra pecunia,& fidem simul Sc decus, ipsumque pudorem elidere videretur. Sed Legatum Mediceosque omnes omniufidem implorantes, Padultus ante alios Sc Andreas Carata, quorum eximia erat authoritas, apertis sermonibus adiuvabant, quum in teresse putaret ad Caesaris δc Ferdinandi regis dignitatem,& totius Italiae quietem cunctos opprimere,qui Gallorum partes sequeren tur. Mediceos enim si reducerent, qui antea a Gallis suissent expulsi, eos S veteris iniuriae & pr sentis beneficia memoriam animo nunquam esse deposituros. Interea Florentiae perculso& nutante senatu, Antonius Franciscus Albitius,&Paulus Victorius praestantis animi iuuenes ad Sciderinum ascendunt: monent hominem ut dictaatura abeat, SI Curia excedere velit,ne si pertinacius resistat, Sc diutius cunctetur, sibilpfi in primis S ciuitati ad interitum noceat: si id aequo animo & pacato secerit, neminem ei esse nociturum,ipsosci; praecipuos j ore corporis custodes, et quo velit incolumem educituros. Expalluit ad ea verba Soderinus:& quum sibi magnopere timeret, inimicorum consitus obtemperauit, Ut pote qui ciuili prudentia potius quam praesenti aliquo vehem entis animi vigore Rempublicam administrare erat solitus.Terruerant etiam hominem manifesta prodigia quae ei paulo ante&dictaturae finem,& amictis Gallorum

59쪽

s. DE VITA LEONIS T

rebus Reipublicae commutationem praeclare denunciarent. Tacta erat de coelo porta quae ad Pratum oppidum ducit,fulmenque ita e marmoreis Galliae regum insignibus aurata lilia deterserat, ut in alterius clientelam ciui tas hauddubie cessura videretur. Lapis quoque ingens qui intra curiae limen ad primos scalarum gradus aedifici j strueturam sustinebat, ictu fulminis ita loco est propulsus,ut non turbine violento ,sed fabrili artificio dimotus esse crederetur. In summa vero Curia cubiculum ipsius ubi lectus erat, sulmen intrauit, adeo blande pererrans, ut solam Urnam seriendo disinceret, qua ciuiunomina ad creandos sorte magistratus educeb. 1tur. Itaq; Soderinus post de cimum dictaturae annum summa equitate ac innocentia gesta Republica . dum Gallico nomini apertius studet.&despecta nobilitate nimis se popul rem ostendi t,exu tus dignitate Curia educitur: flens & falutem saepe suam ambobus obnixe commendans,in domo Victori, seruatur. Inde non multo post mutato habitu per Umbriam ad Hadriaticum contendit, conscensoq; nauigio Ragusium in Dalmatiam est prosectus. Eodem die Iulianus Mediisces euocantibus amicis,obuiamque eunte Cosmo Pactio Antistite Florenti no orbem ingrestus, summa totius populi cum acclamatione sustipitur.

Templum primo Deiparae Virginis, quod est religione in urbe celeberrismum, adit: demum non in Mediceas aedes, sed in Albicianam domum se consert: ibi lingulari humanitate 8c comitate Domini Sc Magnifici nomen

repudiat, sese ciuem omnibus aequalem, atque omnium fratrem esse profit tur. Ad demulcendos vero ciuium animos qui Soderino fauere consueuis sent, ne aristocratia protinus induci videretur, Ioannem Baptistam in Liam in Republica eximiaesapientiae virum, popularemque &libertatis maiaxime studiosum, in locum Soderint in annum vexilliserum creant. Ioannes interim Legatus ad templum diui Antonii suburbanum peruenit: effusique sunt ad eum salutandum cunctii ciues, ac ab his demum in paternas aedes est deductius: decimum& oetauum post annum,ex quo vi Caroli Oc2aut G Iorum regis adnitentibus veteribus inimicis fuerat expulsus.

BER TERTIUS.

E D l C E I s in patriam receptis, SO ab his ex aerario stipendio militis persoluto,donatisque ducibus,optimates ad ordinan dam Rempublicam consilia atque animos reuocarunt quoniai Ridolsus iacita regerat ex amplissima formula status popula --iris,qui nobilitati singularem contumeliam diestatore Soderiano semper attulerat, & omne Mediceorum authoritate conuellere videbatur. Itaq, arma tus omnis populus de more ad concionem vocatur. Uexillisex Ridolias cum magistratib.in vestibulum Curiae descendit,assensu SI clam re populi quindecim viri reipublics constituentis,cum nomina prscones re citarent, extemplo creata tur:ab his demum septuagin ta totius ciuitatis Iono grauissimi,&Mediceis amicissimi viri sunt deleeli,quorum perpetuo consilio Reipublicae gubernacula traderentur.Ex eo etenim numero Decemuiri.

qui belli &pacis,& Octoum,qui vitr& necis summam haberent potestate.

orantur.

60쪽

LIBER III. s

c eantur. Vexilliseratum, uti erat antiquitus, bimestrem tantium fore in posterum decernunt. His constitutis rebus,& cohorte praesidio Curiae imposita,contra vim seditiosorum ciuium, Iulianus sago deposito,&sumpta ciuili 'toga, nihil sese ad principalem sortunam cunetis una modestia gratissimus esserebat,&Reipublicae munera paterno exemplo sine satellite innocentia fretus obibat Vix tres elapsi erant menses,quum a nonnullis in caedem Cardi- Iis 8c Iuliani conspiratum est. Principes fuere Augustinus Caponius cor pore ac ingenio inerti iuuenis, in quo nihil prorsus laudares, praeter satra iliae nomen,& Petrus Paulus Boscolus honestis quidem literis exornatus sed tu dicio turbidus&leuis, uti hissspe accidit,qui ab exultantia atrae bilis insanis proximi, dum praesentia non probant, immoderata & inaudita inani cogitatione persequuntur: dolebat sibi ereptam iri libertatem, quum Rempublica ad Mediceorum arbitrium recidi isse conspiceret: quanquam illi per optima

tes aequissimos viros cuneta Urbana commoda, honores Sc magistratu sinister omnium classium ciues aequo ordine partirentur. Bostolus Bruti virtute& gloriam ferebat in coelum, teque Brutum fore testabatur,si sibi fidum in gni consili j participem Cassium reperiret.Nec mora, Caponius,qui multa a Bostolo ex Historris de Cassio praeclara audierat, libenter in eius nomen est adoptatus. Sed quum de tempore S loco caedis ageretur,deque adsciscendis Acris,quorum praesidio tuti atque de sensi negotium conficerent, tarte Caponio intranti Pucianam domum, syngrapha sinu decidit, in qua breuiter erat

annotata nomina amicorum,qui idonei ad id patrandum facinus videretur.

Ea syngrapha beneficio Deorum collecta,& per Coelium Senensem delata

ad Mediceos, periculum depulit. Captus namque Caponius,quum in to mentis egregie tacuitat, prolata demum siyngrapha, nequaquam inficiatus manum cumsta propalavit. Eadent consessus est & ipse Bostolus qui Nicolaum Ualorium insignem V uem nominarat,atque ita deambobus siuppliciusumptum. Valorius autem in Volaterranam turrem est relegatus: quonia, tametsi Bostolum de tam nefario consilio in seno fremitu proloquentem is pe vitinsanum castigarat, nihil tamen,uti optimus ciuis debebat ad magistratus de ea re detulisset. Iisdem sere diebus, quibus ea coluratio seliciter est oppressa. Iulius Pontifex, re pontificia ad summam authoritatem perducta, ex leui, sed tenaci sebricula fi uente sensim aluo moritur. Cuius morte nunciata Ioannes Cardinalis Iecstica vectus, propter innatum ab ima sede abscessum. Romam modicis itineribus ad Comitia contendit.Tanto autem populistu dio postremus omnium conclaue est ingressu ut proculdubio constanti omnium salutantium omine Pontifex euasurus esse crederetur. auxerat eius

spei famam Erasinus Germanus subtilissimus Mathematicus,qui pridie qua

Medices urbent intraret, in corona nobilium neminem fore Pontificem ex his Cardinalibus qui in Vrbe essent audacissime praedicarat. Ferebant eotiam Marsilium Ficinum,qui eximiae aut horitatis fuisset astrologus, ex soria tu nata dc regia genesi, ei sacrorum principatum, quum adhuc esset puer. nec plane sacris initiatus, omnino detulisse. Caeteriim ubi in conclauestatim est receptus in partes suas sibi iam pridem conciliatos iuniores Caradinales pertraxit. Erant ii regijs ac illustribus maxime familηs nati, ae

tale opibusque florentes, &in prunis Ludovicus Aragonius,Sigismundus

SEARCH

MENU NAVIGATION